Articulus 43
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI : ET FACTUM EST IN UNA DIERUM, DOCENTE ILLO POPULUM IN TEMPLO ET EVANGELIZANTE.
QUUM in sacratissimo die Palmarum audissent principes, Scribæ, Pharisæi et seniores Judæorum Jesum a populo regem Israel, id est Messiam, vocari, et maximis commendari præconiis, vidissentque eum cum ingenti honore pene ab omnibus suscipi, et in civitatem Jerusalem introduci, quem statim post resuscitationem Lazari concorditer definierunt occidere;1 vehementissime sunt turbati, pluresque modos excogitaverunt quibus eum possent circumvenire et capere, prout partim in præsenti tangit capitulo Evangelista.
Et factum est in una dierum, videlicet feria secunda post Palmas, ut patet ex his quæ a Matthæo scripta sunt, docente illo, scilicet Christo, populum communem, qui eum reverenter audivit, in templo, et evangelizante, id est, bona æternæ beatitudinis nuntiante.2 Docuit enim eos moralia, utpote vitia fugere, virtutum exercitiis inhærere; et evangelizavit eis æternam salutem esse eis præstandam, si suis obedirent doctrinis. Convenerunt principes sacerdotum, id est pontifices, in quibus fuit major auctoritas, et Scribæ, hoc est doctores, in quibus fuit major scientia legis, secundum aliquem modum, cum senioribus, in quibus fuit maturior ætas, et successerunt septuaginta senioribus, quos Deo jubente instituit Moyses, ut secum onus populi ferrent.3 Isti omnes videntes tantam esse Christi sapientiam, facundiam, efficaciam atque constantiam, quod facile superari non poterat, simul venerunt, ut sua eum multitudine, auctoritate, excellentia, peritia, obruerent, terrerent ac vincerent.
Et aiunt, dicentes ad illum : Dic nobis, in qua potestate hæc facis? id est, qua auctoritate assumis tibi istud prædicandi officium, et attrahis tibi populum, et increpas eos quos vis, quæ omnia spectant ad nostram auctoritatem nobis legitime datam? Aut quis dedit tibi hanc potestatem? quasi dicant: Quum tu non sis Deus, propter quod a te ipso potestatem istam non habes, volumus a te audire, a quo habeas eam. Non enim habes eam a nobis, nec ab imperatore, neque a senatu, nec de sacerdotali es tribu, nec credimus quod a Deo habeas eam. Videtur ergo, quod usurpatorie facias ista, et præsumptuose ad ea te ingeras dæmone instigante. Isti potissimum Christo fuerant invidentes. Nam sacerdotes apud se cogitaverunt: Nos eramus quasi columna populi nostri, et nunc populus innititur huic tanquam columnæ. Scribæ quoque dixerunt: Nos eramus quasi viva et sonans lingua Scripturæ, et jam iste facundissime sonat, nec amplius resonat musa nostra.
Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum complexum, videlicet unam quæstionem; seu, Unum verbum, id est unam rem verborum complexu significatam. Sæpe enim verbum pro sermone aut re ipsa per verbum significata accipitur. Unde in libris Regum loquitur Ezechias:4 Non fuit verbum in domo mea, quod non ostenderim eis. Respondete mihi ad unum verbum seu unam interrogationem, vos qui duas mihi quæstiones proposuistis.5 Christus sapientia Patris, omnium cordium arcana conspiciens, sciens illos non desiderio instructionis, sed malitiose interrogare, non respondit eis evidenter ad interrogata, sed quasi clavo clavum retundens, sic eis respondit sicut promeruerunt;67 et talem eis proposuit quæstionem, ex cujus solutione fuissent confusi et victi, et ex cujus solutione omissa, nihilo minus confundebantur.
Itaque interrogavit: Baptismus Joannis de cœlo erat, an ex hominibus? hoc est, an ex divina auctoritate et commissione cœlesti Joannes Baptista populum baptizavit, an ex humana tantummodo institutione, commissione aut præsumptione? Vocatur autem baptismus Joannis quasi ministri: et quia in illo baptismo gratia non dabatur, sed totum quod fiebat in eo fecit Joannes, quoniam tantum erat ibi exterior lotio ex parte baptismi; ideo a Joanne denominatur. Porro in Christi Baptismate datur gratia ex vi sacramenti, idcirco denominatur a Christo seu Deo, non ab Apostolis ceterisve ministris.
At illi cogitabant intra se, dicentes, verbo mentali, non vocali: Si dixerimus baptismum Joannis esse de cœlo, id est divino cœlestique instituto, dicet nobis :
Quare ergo non credidistis ei, mihi testimonium perhibenti atque dicenti de me,8
Qui de cœlo venit super omnes est; et, Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi? Imo tandem negaverunt et ipsum Joannem esse prophetam, asserentes quod esset seductor, juxta illud Matthæi:910 Venit Joannes non manducans neque bibens, et dicunt, Dæmonium habet. Si autem dixerimus, Ex hominibus, hoc est, institutione seu adinventione humana esse Joannis baptismum; plebs universa a Joanne baptizata, lapidabit nos. Communis enim populus fuit pro maxima parte a Joanne beatissimo baptizatus, juxta illud Marci:11 Egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordane. Unde et supra dictum est:
Factum est, ut baptizaretur omnis populus.12 Certi sunt enim, id est, pro certo tenent, Joannem esse prophetam. Ad hoc quippe firmiter sentiendum inducebantur, ex recordatione miraculosæ conceptionis S. Joannis, et mirabilium quæ fiebant circa13 patrem Joannis, qui angelo sibi apparente factus est mutus, et nato Joanne recepit loquelam; ex sanctissima quoque conversatione Joannis, qui a puerilibus annis eremiticam duxit vitam, et constantissimus fuit zelator justitiæ: unde et tantæ reputationis exstitit apud eos, quod crediderunt eum esse Christum. Itaque duæ causæ incitassent plebem ad lapidationem istorum, si dixissent baptismum Joannis ex institutione venisse humana.
Prima est, quia hoc reputassent fuisse in derogationem Joannis, imo et Dei, quia si ex hominibus fuisset ejus baptismus, tunc Joannes fuisset pseudopropheta et præsumptuosus. Secunda est, quia hoc reputassent esse in derogationem sui, quia ex hoc sequeretur quod fuissent decepti, accipiendo Joannis baptisma.
Et responderunt se nescire unde esset Joannis baptismus. Hoc dixerunt ex timore lapidationis suæ a populo, aut confusionis seu devictionis a Christo, ut constat ex dictis; et tamen propria malignitate obtenebrati, putabant jam baptismum Joannis esse ex hominibus, non ex Deo, et prædicationem ejus qua testimonium perhibuit Salvatori esse mendosam. Verumtamen in exordio baptizationis ac prædicationis S. Joannis, potius putaverunt eum esse verum prophetam, et ejus baptismum esse de cœlo; sed tempore procedente,
Joanne Christo testimonium dante, ab eo aversi sunt, aliterque senserunt. Et Jesus ait illis: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio, quia malitiose interrogatis, et plana responsione estis indigni, nec crederetis mihi, si veritatem quæsiti vobis proferrem. Aliunde quoque hoc advertere debuerunt. Nam ante hanc interrogationem Christus tam præclara, solique Deo possibilia fecit miracula publice, quod ex illis evidenter agnoscere debuerunt eum desuper esse missum, atque divina docere ac operari virtute. Itaque, non ex impatientiæ motu, sed zelo justitiæ Christus sic perversis illis respondit.
Subinde Dominus Jesus per introductionem parabolæ, ostendit beneficia Dei Patris circa Judæos, et ingratitudinem ac malevolentiam Judæorum, præsertim pontificum et Scribarum. Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc. Plebs namque eum gratanter audivit, et majores jam confutavit. Homo quidam plantavit vineam. Quamvis per vineam possit Ecclesia universalis militans designari, tamen hoc loco, ad litteram per vineam intelligitur Synagoga, videlicet populus veteris Testamenti, quæ in Scriptura veteris Testamenti multoties vinea appellatur : sicut in Psalmo, Vineam de Ægypto transtulisti;14 et in Osee, Vitis frondosa Israel;15 atque in Isaia, Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus.16 Dicitur autem Synagoga et item Ecclesia vinea per similitudinem, quoniam instar vineæ, profert dulcem pretiosumque fructum, utpote filios spirituales, et actus virtutum.
Hanc vineam quidam homo, hoc est Deus Pater : qui dicitur homo, non quod corporalia habeat lineamenta aut humana, sed quia humanus, hoc est pius ac mitis, et intellectualis naturæ, ac ratio summa ; plantavit spiritualiter et corporaliter : quoniam corda eorum fundavit in lege et gratia sua, potissimum quantum ad electos; atque in terra promissionis eos constituit, ac variis beneficiis radicavit eos ibidem ; et locavit, hoc est, sub promissione et spe beatificæ remunerationis regendam et excolendam commisit, eam agricolis*, hoc est prælatis atque rectoribus Synagogæ, videlicet Moysi, Aaron, ceterisque Prophetis, regibus, judicibus, ac doctoribus Judaicæ plebis.17 Unde ait ad Jeremiam : Constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes, et ædifices et plantes.18 Isaias quoque Synagogæ se esse agricolam pandens, ait ad eam :19 Tritura mea et filia areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum revelavi tibi.*
Præterea quæri potest, quomodo Ecclesia aut Synagoga dicta sit vinea, quum apud Joannem dicat Salvator de se, Ego sum vitis vera ;20 quomodo rursus prælati et doctores vocentur agricolæ, quum ibidem asserat Christus, Pater meus agricola est.2122 Et respondendum, quod per eamdem rem, secundum diversas ipsius proprietates significari possunt diversa : sicut per leonem, ratione fortitudinis exprimitur Christus, ratione crudelitatis, diabolus. Christus itaque vitis seu vinea appellatur secundum naturam suam humanam, quam Deus Pater, totaque Trinitas superbenedicta per dona gratiæ rexit, floridam fecit ac fecundavit. Synagoga vero propter causam prætactam dicitur vinea ; similiter Ecclesia. Porro, Deus Pater seu Trinitas summa appellatur agricola principalis, quia interius operatur, vitia exstirpando, gratiam et virtutes infundendo. Prælati vero et vicarii Dei exstant agricolæ instrumentales, extrinsecus operando, atque ad gratiam disponendo.
Et ipse peregre fuit multis diebus\ : hoc est, Deus Pater diu quasi absentem Synagogæ se exhibuit, plebem Judaicam libertati propriæ relinquendo (juxta illud Ecclesiastici :23 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui, hoc est in potestate proprii liberique arbitrii) ;2425 ejus quoque pœnitentiam exspectando, atque judicium differendo, secundum illud Isaiæ : Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri.26 Vel dicitur diu peregre defuisse, quantum ad negligentes, quia ut Salomon contestatur, Longe est Dominus ab impiis. Hinc ait Ambrosius : Qui ubique præsens est diligentibus, abest negligentibus.
Et in tempore vindemiæ misit ad cultores servum suum. Quidam per tempus vindemiæ intelligunt tempus judicii universalis aut particularis, quia tunc est tempus colligendi fructum operum virtuosorum. Cui expositioni non videntur consonare sequentia, in quibus describitur Deus misisse ad vineam istam tempore vindemiæ servos diversos per temporum intervalla, per quos intelliguntur Moyses et Aaron et posteriores rectores atque doctores Synagogæ, et tandem Filium suum, regem Messiam. Aptius ergo per tempus vindemiæ videtur intelligi tempus vitæ præsentis, in quo certis horis tenentur fideles insistere bonis operibus, et fructum proferre virtutum.27 Itaque, in tempore vindemiœ, hoc est tempore colligendi fructum: unde apud Matthæum habetur, Quum autem tempus fructuum appropinquasset; misit ad cultores, hoc est præfatos agricolas28 vineæ, servum suum, videlicet Moysen, Judæorum legislatorem, et primum eorum in deserto prælatum, ut de fructu vineœ darent illi, hoc est, opera virtuosa, ad quæ tenebatur Synagoga, Moysi assignarent, ostendendo eidem se observare legem eis desuper datam. Prælati namque opera bona a suis exigunt subditis. Qui cœsum dimiserunt eum inanem, hoc est, Moysen multipliciter afflixerunt, nec obtemperaverunt, sed rebelles ei fuerunt, juxta illud Psalmi: Vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus.29 Propter quod dixit ad Dominum: Quid faciam populo huic? Adhuc pauxillum et lapidabit me.30
Et addidit tertium mittere. Post illos, misit ad Synagogam chorum seu multitudinem Prophetarum, qui sub Samuele et David ac aliis regibus, primo ad unicum totum regnum, deinde ad utriusque regni populos missi, puta ad regnum Juda ac decem tribuum, populum erudierunt, et regum ac subditorum vitia acriter increpaverunt. Qui et illum vulnerantes, ejecerunt: hoc est, non solum verbis, sed et verberibus restiterunt Prophetis; et quosdam interfecerunt, videlicet Isaiam, Jeremiam, Amos, Uriam, et eos a suo ejecerunt consortio. Unde B. Stephanus dixit: Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri?31
Dixit autem dominus vineœ, hoc est Deus Pater omnipotens, legislator ac Dominus Synagogæ: Quid faciam? Quod ait, Quid faciam? non loquitur dubitando, sed maximam populi perversitatem insinuando, et quasi eis compatiendo, et de eorum ingratitudine quasi admirando. Tanquam dicat: Tam inique se habent, ut mirum sit; et quid restet agendum, quasi per modum deliberantis inquiram. Juxta quem modum ait in Genesi de Sodomitis: Descendam, et videbo an juxta clamorem qui venit ad me, perficiant, an non, ut sciam.32 In Exodo quoque dixit ad filios Israel idololatrantes: Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.33 Denique Deus dicendo, Quid faciam? docet nos ut suo exemplo in arduis deliberemus et consulamus quid agere debeamus. Unde Tobias monet: Consilium semper a sapiente perquire.34 In Ecclesiastico quoque: Sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.35
Et addidit alterum servum mittere, hoc est, post Moysen misit ad Synagogam alium servum, per quem quidam intelligunt David regem; et potest etiam per eum Samuel propheta intelligi: quorum uterque multum diligens fuit pro directione et salute Israeliticæ plebis. Illi autem hunc quoque cœdentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. Nam Samuelem ejecerunt ex principatu, dicentes: Constitue nobis regem. Similiter persecuti sunt David, adhærentes ejus filio Absaloni, volueruntque sanctum David privare vita et regno, ut in libris Regum habetur. Nihilo minus per hunc servum secundum, potest intelligi chorus seu universitas judicum, qui præfuerunt plebi post Moysen:3637 quorum quosdam injustissime afflixerunt, quemadmodum Ephratæi insurrexerunt contra Gedeonem et Jephthe, et viri Sichimorum ingratissimi exstiterunt beneficiis Gedeonis. Similiter tribus Juda vinxit Samsonem, ut traderet eum in manus Philistinorum. Porro Samuel ultimus judicum fuit.38 Et omnia jam prætacta in libro Judicum sunt conscripta.
Mittam filium meum dilectum, hoc est, Unigenitum meum per incarnationis mysterium mittam ad Synagogam.39 Unde et Filius in Evangelio protestatur: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus4041
Israel. Porro Christum secundum deitatem diligit Pater amore prorsus immenso, non utique minus quam se ipsum; secundum naturam quoque assumptam, plus diligit eum quam totum residuæ creaturæ, quia hypostatico esse Verbi æterni conjunxit immediate Christi humanitatem. Forsitan quum hunc viderint, verebuntur, hoc est, dum Unigenitum meum incarnatum inter eos corporaliter conversari, miraculis, sapientia, eloquentia, sanctitate, præ omnibus radiare conspexerint, timebunt eumdem, nec persequi eum audebunt. — Quæri potest, cur Pater omnia certissime sciens ait, Forsitan, quod dubitationis est signum; cur etiam dixit, Verebuntur Filium meum, quum aliter fuerit atque evenerit, ut protinus subditur. Respondetur, quod ait, Forsitan, non ambigendo, sed libertatem humani arbitrii designando; et quod ait, Verebuntur Filium meum, non dicit quia sic erat futurum, sed quia merito sic fuisset. Ex hoc loco sancti doctores Hieronymus et Augustinus, sumpserunt contra impiissimos hæresiarchas Arium atque Eunomium argumentum, quia dixerunt Filium non esse Deum verum, eo quod dicat se diem ignorare judicii. Nam et Deus Pater ait hoc loco, Forsitan verebuntur Filium meum, quum tamen quod ait, Forsitan, exponi non possit tanquam dubitative prolatum, neque quod ait, Verebuntur Filium meum, tanquam assertorie aut ignorative expressum. Conformiter, quod Filius loquitur se diem judicii ignorare, non dixit, ignorantiam aliquam in se insinuando, sed quasi per modum ignorantis se habendo, quoniam inter suos conversans, de illa hora eos non informavit sicut de aliis quæ quærebant.
Quem quum vidissent coloni, hoc est præfati agricolæ et cultores, videlicet pontifices, Scribæ et seniores, cogitaverunt intra se, dicentes, verbo mentali, quoniam non audebant plebi manifestare machinationes suas adversus Christum: tamen sibi invicem indicaverunt suos conceptus, ut subditur. Hic est heres, hoc est verus rex Israel et Messias in lege promissus, Dominus Synagogæ. Ex quo videtur, quod cognoverunt Jesum esse Christum ac Filium Dei: quum tamen princeps Apostolorum testetur, Fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;42 et Paulus, Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.43 Ad quod supra plene responsum est.44 Et super Matthæum circa hunc locum inde diffusius scripsi. Unde nunc in tantum tangi sufficiat, quod ad tempus aliqualiter cognoverunt Jesum esse Messiam, scientia conjecturali probabili; sed tempore procedente, Christo eos publice et acerrime reprehendente, intolerabilem contra eum invidiam ac displacentiam conceperunt, ex quibus excæcati sunt corde, et omnia facta ejus interpretabantur in pejus, ac priorem de Christo notitiam perdiderunt.
Occidamus eum, ut nostra fiat hereditas, id est, principes et rectores Synagogæ manebimus, nec terram ac plebem perdemus. Hinc in Joanne legitur: Collegerunt pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant: Quid facimus? quia hic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in illum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Tuncque audito consilio Caiphæ, ex illo die cogitaverunt interficere eum.45 Unde in Psalmo ait Salvator:46 Adversum me susurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi.47 Propterea quippe Christum occiderunt, ne perderent hereditatem, hoc est templum, terram, et subditos: et tamen, quia Christum interfecerunt, perdiderunt omnia illa, et pervenit in eos ira Dei usque in finem, secundum Apostolum.48 Propter quod Christus ait in Psalmo: Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos;49 fiat habitatio eorum deserta: quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Et ejectum illum extra vineam, occiderunt, hoc est, Christum extra civitatem
Jerusalem, quæ fuit metropolis Synagogæ seu plebis Judaicæ, crucifixerunt, juxta illud ad Hebræos : Jesus, ut sanctificaret populum, extra portam passus est.50 Vel, Ejectum extra vineam, hoc est, de cordibus Judæorum exclusum, quia averterunt populum quasi totum a Christo, præsertim in die Parasceves, quando universus populus exclamavit : Sanguis ejus super nos et super filios nostros.51 Credentes quoque in Christum excommunicaverunt, secundum illud Joannis : Jam conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.52
Quid ergo faciet illis dominus vineæ? hoc est, quam pœnam pro tanto facinore infliget illis Deus Dominus Synagogæ? Hoc Christus interrogavit, ut illos faceret magis attentos, atque ut enormitatem excessus illorum ostenderet : quia occisio Filii Dei fuit singulare, summum et incomparabile scelus, propter quod meruerunt usque in finem relinqui, et corporaliter spiritualiterque vastari ac trucidari. Hinc Christus personaliter ad interrogationem suam respondet : Veniet, non locum mutando, sed ultionem debitam exercendo, et perdet colonos istos, hoc est, tradet in manus Romanorum, et ab invisibilibus hostibus permittet eos penitus excæcari, atque ad sempiterna supplicia pertrahi. Sicque in eis impletum est illud Jeremiæ :53 Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, Domine. Hoc et a Daniele apertissime est prædictum : ubi postquam dictum est, Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est ;54 protinus subditur, Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo.55 Unde præcedenti capitulo dixit Salvator : Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.56 Et dabit vineam aliis, hoc est, Synagogam, quantum ad electos ex ea, committet regendam Apostolis, qui post Christi passionem et missionem Spiritus Sancti multa millia Judæorum converterunt, ex eis primitivam Ecclesiam construentes, sicut in Actibus Apostolorum describitur.57 Quo audito dixerunt illi, puta præfati coloni : Absit.
Circa hæc duplex oritur quæstio : Prima, quomodo Lucas affirmet ipsummet Christum respondisse hæc verba, Perdet colonos illos ; quum in Matthæo scribantur coloni sic respondisse, Malos male perdet, etc. Secunda, quomodo Lucas scribat illos dixisse, Absit ; quum Matthæus referat eos dixisse verba prætacta affirmative, Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis.58 — Ad hoc respondetur, secundum Augustinum libro de Concordantia Evangelistarum, quod Christus dixit parabolam istam in præsentia sacerdotum et Scribarum, ac plebis, in qua multi erant Christo faventes; qui etiam parabolam istam plenarie non intelligentes, primo responderunt, Malos male perdet : quorum responsionem Christus approbando, repetiit eam; et tunc sacerdotes et Scribæ intelligentes ad se pertinere parabolam, conscientia remordente dixerunt, Absit. Si autem objiciatur, quia secundum Matthæum, sacerdotes et Scribæ responderunt, Malos male perdet : dicendum, quod verba evangelistæ Matthæi determinate non exprimunt hoc, quia dicitur in Matthæo, Aiunt illi. Tamen ex ordine et contextu verborum satis apparet, quod ipsi coloni, scilicet sacerdotes et Scribæ, hoc responderunt. Quo concesso, dici potest quod quidam eorum simul cum plebe sic responderunt, et paulo post quidam acutius considerantes sensum parabolæ, dixerunt, Absit.
Porro Chrysostomus aliam præstat responsionem, dicendo quod Judæi sive coloni, corde responderunt quod scribit Matthæus, videlicet, Malos male perdet; ore autem dixerunt oppositum, prout recitat Lucas. Scriptura autem frequenter cogitationes cordis refert quasi dicta sermonis. Dicit quippe Chrysostomus quoddam notabile : Posuit, inquiens, quemdam spiritum scientiæ boni et mali Deus in hominibus, ut quotiescumque peccemus, spiritus ille in silentio factum nostrum accuset, et tacite loquatur ad animam, Hoc est malum; et tunc homo, conscientia sua discussa, corde se peccasse fatetur, quamvis ore neget: quemadmodum servus in furto deprehensus, quamvis interrogatus an dignus sit cædi, respondeat ore, Non; conscientia tamen dicit oppositum. At vero per spiritum scientiæ boni et mali, Chrysostomus, ut reor, intelligit synderesim, malo semper remurmurantem. Sic et isti Judæi aliter locuti sunt corde, et aliter ore.
Marc. III, 5.
Luc. XIX, 41.
Ps. CXXVII, 22.
Matth. XXVII, 63.
Joann. VIII, 25.
Ephes. II, 11 et seq.
Ibid. 20.
I Petr. II, 4.
Jesus autem adspiciens eos, ait. Ad sacerdotes et Scribas corporalem visum suum specialiter dirigebat: Primo, ad innuendum quod eos notavit. Secundo, ad increpandum eos per talem adspectum, quod tam perverse et contra conscientiam responderunt: et sic zelo justitiæ fuit eis iratus, quemadmodum fertur et apud Marcum pro alia vice: Contristatus super cæcitate cordis eorum, circumspiciens eos cum ira. Tertio, quia eorum errori ac calamitati futuræ condoluit: sicut et videns civitatem, flevit super eam. Quid est ergo hoc quod scriptum est? hoc est, si ut vos dicitis, vinea non est aliis danda, eo quod coloni ejus occiderunt heredem seu Christum, quem significat, aut qualiter verum est quod Propheta ait in Psalmo?
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hoc est Christus lapis vocatus, quem præfati coloni ædificantes, hoc est populum instruentes et ad virtutum opera exhortantes, reprobaverunt, eum vituperando, et non Christum, sed seductorem esse asserendo, hic factus est in caput anguli, hoc est, constitutus est principium, in quo duo populi, utpote Judæi et gentiles, per fidem conjuncti sunt ad constituendam unam Ecclesiam: et per hoc Christus similis factus est lapidi angulari, in quo duo connectuntur parietes. Unde fidelibus scribit Apostolus: Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu.
De quo princeps Apostolorum ait: Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. De hoc lapide habetur apud Danielem: Lapis qui abscissus est de monte sine manibus, factus est mons magnus, et implevit universam superficiem terræ. De quo et per Isaiam loquitur Deus Pater: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem angularem, probatum, pretiosum.
Dan. II, 34, 35.
Is. XXVIII, 16.
Denique Christus lapis vocatur, dicente Apostolo, Petra erat Christus: Primo, propter suam immobilem fortitudinem, atque in omni adversitate patientiam firmam et inconcussam. Propter quod per Isaiam contestatur: Posui faciem meam ut petram durissimam. Unde Ezechieli prophetæ loquitur Deus: Ut adamantem et silicem dedi faciem tuam. Secundo, propter operationis suæ insuperabilem potestatem: idcirco de lapide isto in Daniele asseritur, quod comminuit statuam. Tertio, propter ædificationis super ipsum aptitudinem summam: de quo Paulus testatur, Fundamentum aliud nemo ponere potest præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
I Cor. X, 4.
Is. I, 7.
Ezech. III, 9.
Dan. II, 45.
I Cor. III, 11.
Omnis qui ceciderit super lapidem illum, conquassabitur; super quem autem ceciderit, conteret illum. Quicumque mortaliter peccat, graviter cadit. Fideles autem dum peccant, dicuntur cadere super lapidem angularem præfatum, videlicet Christum: quia etsi caritatem ac gratiam perdant, tamen manent in fide et spe informi, et ita non penitus conteruntur, quamvis spiritualiter lædantur seu conquassentur. Sed frequenter pœnitendo resurgunt, et cautiores fortioresque fiunt, sicut ait Apostolus: Ubi abundavit delictum,
18
Rom. V, 20. superabundat et gratia. Porro infideles peccando penitus conteruntur, quia nequaquam per fidem in Christo fundantur: ideo nec resurgunt. Itaque, Omnis qui ceciderit super lapidem illum, hoc est omnis Christianus mortaliter peccans, conquassabitur, quia desinit spiritualiter esse; tamen in fide et spe persistendo, aliquid boni habet, aptitudinemque sortitur ad pœnitendum. Super quem autem ceciderit lapis iste seu Christus, id est infidelis mortaliter peccans, super quem irruet Christus judex per judicii sui rigorem, conteret illum per finalem damnationem : quemadmodum de Judæis incredulis in Jeremia legitur, Duplici contritione contere eos, Domine Deus noster.59
Sed ex his sequi videtur, quod graviora sint infidelium quam impiorum Christianorum peccata atque supplicia, quoniam plus est conteri seu prorsus comminui, quam conquassari : quum tamen hujus oppositum communiter asseratur, et in multis exemplis legatur, præsertim dicente Apostolo : Ideo misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.60 Quo constat, quod ignorantia incredulitatis aliquo modo alleviet culpam. Et respondendum, quod quamvis eodem genere peccati, et ceteris paribus, malus Christianus peccando gravius peccet quam infidelis (juxta quod ait Salvator supra duodecimo capitulo : Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis ;61 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis); nihilo minus infidelitas ipsa est culpa gravissima, et pondus offensionis peccati infidelitatis præponderat diminutioni aliorum vitiorum propter incredulitatis ignorantiam : ideo infideles peccando penitus conteruntur. Et quamvis fideles, ut dictum est, absolute loquendo, gravius peccent; tamen propter informes fidem et spem in eis manentes, aptiores et propinquiores sunt ad spiritualiter resurgendum; et etiam aliqua bona ex genere agunt secundum præcepta Dei atque Ecclesiæ, quamvis non faciunt ea meritorie : unde et per talia sæpe disponuntur ad gratiam.
Et quærebant principes sacerdotum et Scribæ mittere in illum manus violentas illa hora, et timebant plebem magis quam Deum. Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit Christus similitudinem istam de vinea : et ita ipso facto desideraverunt verificare verba Christi, occidendo heredem, et ostendendo se esse pravissimos agricolas ac colonos, qui de caritativa instructione, pia comminatione, vera conclusione, deteriores effecti sunt. Quibus assimilantur impatientes, et omnes qui de salubri correptione et justa correctione efficiuntur pejores, se mendaciter excusando, aut indignando, obloquendo, seu qualitercumque nocendo : quibus competit illud Amos, Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.62 De talibus fertur in Isaia : Dicunt adspicientibus : Nolite nobis adspicere ea quæ recta sunt ; loquimini nobis placentia, videte nobis errores.63 Apostolus quoque : veritate, inquit, auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.64 In quibus impletur et illud : Quasi qui apprehenderit cum auribus canem, ita qui corripit impatientem.65 — Hic quæri posset, utrum et qualiter præfati Judæi Christum noverunt. De quo quia superius, et item super Matthæum diffuse tractatum est, id ipsum prætermitto.66
Insuper, quoniam sacerdotes, Scribæ et Pharisæi non audebant violentiam Christo, timore plebis, inferre, excogitaverunt aliam viam circumveniendi eumdem, quemadmodum subditur. Et observantes, id est, verba et facta Christi ad reprehendendum, non ad credendum et imitandum, considerantes et explorantes. Quorum sectatores sunt multi, qui proximos suos observant ad accusandum et calumniandum, et proprios defectus atque excessus pensare ac plangere negligunt. Quibus Salomon loquitur : Qui observator est malorum, opprimetur ab eis.67 Et rursus ait Scriptura : Stultitia est homini auscultare per ostium.6869 Miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, id est, ex verbis et responsionibus Christi reprehendere possent eum : ut quem veritate vincere non valebant, circumvenirent et vincerent calliditate, non attendentes neque verentes illud Job, Simulatores et callidi provocant iram Dei ;70 nec illud Proverbiorum, Vir versutus odiosus est.71
Itaque non accesserunt in persona propria, sed ut in Matthæo asseritur, miserunt ad eum discipulos suos cum Herodianis, quatenus ab illis observaret se minus.72 Et traderent illum principatui, id est dominationi Herodis, et potestati præsidis, puta Pilati. Vel utrumque refertur ad præsidem, intelligendo per principatum, dominationem sive militiam ejus; per potestatem vero, judiciariam ejus auctoritatem. Sic et quidam versipelles ac impii proximos suos observant, et ficte ac callide sciscitantur, ut eos valeant accusare. Quibus continget: Qui fodit foveam, incidet in eam;73 et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. De talibus loquitur Jeremias: Sagitta vulnerans, lingua eorum; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.74
Et interrogaverunt illum, dicentes : Magister, scimus quia recte, id est vere ac juste, dicis, seorsum loquendo, et doces, publice prædicando. Porro, ut ait Anselmus, veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Et non accipis personam, hoc est, nullius intuitu aut amore recedis a veritate et æquitate, nec contra justitiam alicui parcis. Unde in Actibus Apostolorum asserit Petrus:75 In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus. Hujus contrarium agunt quidam prælati, principes, judicesque injusti, uni delinquentium, præsertim potentioribus, carioribus propinquioribusve parcentes, et alterum punientes. Propter quod quidam philosophus leges principum telis comparavit aranearum, quæ imbecilliores capiunt muscas, et fortiores evadere sinunt. Similiter peccant, qui non ex caritate et zelo justitiæ, sed ex prava radice, videlicet odio, indignatione, impatientia, ira, cupiditate, corripiunt ac puniunt reos. Sed in veritate viam Dei doces, id est, divina præcepta, documenta atque consilia, quibus de peregrinationis hujus exsilio ad summæ salutis pertingitur patriam, veraciter, absque falsitatis admixtione, proponis ac instruis.
Hanc adulationem præmiserunt, ut emollirent, et vane delectarent, ac sibi allicerent mentem Christi ad respondendum pro voluntate eorum. Istud quippe hypocritis et versutis est proprium, simulatorie commendare, placentia loqui, apparatu, verbo ac signis blande se applicare, sicque alterius animum enervare, abducere, et ad beneplacitum suum attrahere: quemadmodum bestiæ quæ potestate nequeunt comprehendi, blanda fricatione ac variis simulationibus capiuntur. Unde mox quæstionem proponunt.
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? Pompeius princeps Romanus, Judæam subjugavit Romanis, et ex tunc Romani exegerunt a Judæis tributum: quod et Judæi solverunt. Postmodum Scribis et Pharisæis visum est, Judæos, utpote populum Dei peculiarem, non debere tributum dare terrenis principibus, nec legibus subjacere humanis, quia divina lege regebantur, atque in templo decimas primitiasque solvebant. Quibusdam vero Judæis videbatur oppositum, eo quod Romani pro pace militabant communi. Ideo Christo proposuerunt quæstionem istam determinandam, quatenus quidquid responderet, reprehenderetur. Si enim diceret non esse solvendum, mox eum accusarent præsidi, tanquam rebellem Romano imperio; si vero respondisset esse solvendum, judicarent eum divino derogare honori et legi. Et affectabant ut Christus diceret tributum Cæsari non esse solvendum, non ideo principaliter ut viderentur a debito solutionis illius immunes, sed ut accusare possent ac morti tradere Salvatorem.
Considerans autem dolum illorum, videlicet simulationem invidiosam.76 Ipse enim sciebat quid esset in homine; et omnium cordium secreta, et quidquid in creaturis est, cognovit, non solum ut Deus, scientia increata, sed etiam secundum assumptam naturam in Verbo æterno, creata scientia. Dixit ad eos : Quid me tentatis? id est, frustra et irrationabiliter me decipere conamini per ficta et adulatoria verba. — Denique adulatio est grave peccatum; et qui alium laudat incaute, aut ei ficte blanditur, grandi eum exponit periculo, utpote gloriæ vanæ, qua omnem quam habet gratiam et virtutem amittat. Hinc Augustinus: Duo, inquit, sunt persequentium genera: unum est vituperantium, aliud adulantium. Magis persequitur lingua adulatoris, quam manus interfectoris. Adulator equidem perimit animam, corpus occisor. Merito igitur ait Psalmista:
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.77 Et rursus: Sicut novacula acuta fecisti dolum.78 Quemadmodum namque acuta novacula crines abscindit, sic adulator tollit virtutem. Hinc zelo justitiæ contra adulatores et bilingues Propheta succensus, testatur:79 Loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Deinde precatur: Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.80 — Propterea Dominus Christus istos adulatores ac fraudulentos dure redarguit: primo, ut adulationes et fraudes semper vitemus; secundo, ut adulatores strenue refellamus, cum Propheta psallentes: Corripiet me justus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.81
Ostendite mihi denarium, qui ad imperatoris præceptum solvitur pro tributo. Quumque ostendissent Christo denarium, interrogavit: Cujus habet imaginem et inscriptionem, id est superscriptionem exaratam in nummo? Non ex ignorantia hoc quæsivit, sed ut ex eorum responsione daret eis irreprehensibilem solutionem. Ideo subditur: Respondentes dixerunt: Cæsaris, puta Tiberii, quo imperante passus est Christus. Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari, hoc est ea quæ ei ex rationabili institutione debetis, puta censum, tributum, obsequium. Hæc namque spirituali libertati et subjectioni sub Deo, ad quas ordinatur lex divina, non derogant, quia spiritualis libertas, est immunitas a servitute peccati ac jugo diaboli. Propter quod sacratissimi apostoli Petrus et Paulus in suis epistolis hortantur servos fideles, ut infidelibus quoque dominis fideliter obsequantur.82838485 Et quæ sunt Dei, Deo, id est, quæ Deo tenemini, scilicet observantiam præceptorum, ei jugiter exhibete, imo vos ipsos divino cultui totaliter mancipate, quoniam totum quod estis, Dei est, et ejus imagine insignitur. Quemadmodum enim denarius Cæsaris est metallum ejus imagine decoratum, ita numisma Dei est homo summæ Trinitatis expolitus imagine. Præterea non sic intelligenda sunt verba Christi prætacta, quasi aliquid sit imperatoris, quod non sit Creatoris, qui jure creationis omnium Dominus verissime perhibetur; sed idcirco sic dixit Salvator, quoniam aliqua specialiter deputantur terreno præsidi, et aliqua Creatori.
Et non potuerunt verbum ejus, hoc est præscriptam Christi responsionem, reprehendere coram plebe. Non enim (ut Salomon ait) est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum.86 De quo in Job asseritur: Qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.87 Et mirati in responsis, hoc est verbis responsalibus ejus, tacuerunt, videntes se non posse ei concludere: imo quo amplius eum interrogaverunt, eo plus glorificabant eum, et confundebant se ipsos. Itaque mirabantur quod tam irreprehensibiliter mox respondit, et quod insidiandi calumniandique locum non repererunt.
Consequenter describitur quæstio a Sadducæis Christo proposita, per quam voluerunt Sadducæi Pharisæos confundere, et Christi sapientiam explorare. Accesserunt autem quidam Sadducæorum, qui negant esse resurrectionem.88 De triplici secta inter Judæos exsistente, videlicet Essæorum, Pharisæorum, ac Sadducæorum, et distinctione eorum ab invicem, dictum est supra.89 Porro Sadducæi inter illos gravissime erraverunt, quia nec angelum, nec spiritum, nec futuram generalem resurrectionem esse credebant, imo animas hominum instar brutorum dixerunt esse mortales;90 receperuntque libros Moysis, non Prophetarum, quum tamen ex Moysis libris luce clarius constet angelos esse. Et interrogaverunt eum, videlicet Sadducæi Christum, dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, id est, in Deuteronomio nobis Deo jubente præcepit:91 Si frater alicujus viri mortuus fuerit habens uxorem usque ad mortem, et hic sine filiis fuerit, id est, absque legitima prole obierit: ut nomine filiorum intelligantur et filiæ, sicut dum pater et filius correlative dicuntur, quum pater quis vere ac relative dicatur, etiam filio carens, non filia, si filius denotat sexum; ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo, hoc est, de femina illa procreet prolem, quæ adscribatur marito defuncto, voceturque filius ejus legalis, quamvis sit filius carnalis mariti sequentis. Prima et litteralis causa hujus præcepti fuit, ne nomen atque memoria viri prioris de sua tribu removeretur; secunda, ut familiarum ac tribuum maneret distinctio. — Mystice vero per istud præceptum significabatur, quod fratre mortuo, id est, Christo propter nos crucifixo, frater ipsius, videlicet ecclesiasticus prælatus, debet ei suscitare semen spirituale, aliquos convertendo ad ipsum, et bonos ad spiritualem inducendo profectum.
Septem ergo fratres erant Israeliticæ stirpis. Et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. Et sequens, id est secundus frater, accepit eam post mortem prioris, et ipse mortuus est sine filio. Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, id est reliqui omnes, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. Novissima omnium mortua est et mulier. Istam quæstionem proposuerunt Sadducæi, ad demonstrandum quod resurrectio mortuorum non esset possibilis, quia rationabiliter dici non posset ad quem prædictorum fratrum spectaret uxor in resurrectione futura. Ideo subditur: In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? Siquidem septem fratres habuerunt eam successive uxorem: ideo qua ratione pertineret in futura resurrectione ad unum, pertineret quoque ad alium. Quo dato, fratres simul et semel haberent eamdem uxorem: quod est legi contrarium. Unde beatissimus Joannes Baptista dixit miserrimo impiissimoque Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.92 Porro Sadducæi in quæstione hac præsupponebant unum mendacium, quod tamen a Pharisæis reputabatur verum, utpote quod post resurrectionem erit usus ciborum ac venereorum. Unde et Nicolaus de Gorra testatur, quod Pharisæi post resurrectionem credebant se habituros uxorem ac sobolem, opulentiamque terrenam; et auream ac gemmatam Jerusalem desuper concedendam per mille annos; atque post mille annos se esse in cœlum feliciter transferendos. Quorum errorem Dominus pandit sicut subjungitur.
Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi, id est, qui generantur in mundo isto, et filii sunt generis humani, nubunt, hoc est, uxores accipiunt, et traduntur ad nuptias, etiam antequam sint provectæ ætatis ac sui juris: quod necesse est ut species perseveret, quoniam vita ista mortalis est. Propter quod dixit Philosophus: Ad hoc generatio animalibus data est, quatenus esse, quod perpetuari non potest in individuo, conservetur in specie, per generationum videlicet successionem.
Illi vero, qui digni habebuntur sæculo illo, id est electi et justi, quos Deus dignos misericorditer reputabit duratione ac habitatione futuræ felicitatis, et resurrectione ex mortuis, id est felici immutatione ac resurrectione de morte naturæ ad vitam gloriæ, neque nubent, id est, feminæ non maritabuntur, neque ducent uxores viri. Cujus ratio verissima subditur: Neque enim ultra mori poterunt, quia nec mors naturæ, neque mors culpæ, nec mors miseriæ, locum habere potest in eis. Æquales enim angelis sunt, id est, angelis erunt æquales, quia ad diversos angelorum ordines assumentur, juxta exigentiam diversitatis meritorum suorum; et filii sunt Dei, filiatione perfectæ adoptionis per similitudinem gloriæ, et perceptione hereditatis æternæ, dicente Apostolo: Si filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi; et Psalmista, Tu es qui restitues hereditatem meam mihi. Hæc autem hereditas est essentiale præmium Beatorum, deinde est et præmium accidentale. Unde ait Apostolus: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se. Quum sint filii resurrectionis beatificæ, id est beatæ immutationis: quæ proprie resurrectio appellatur, nam impii ad majorem calamitatem resurgent.
Denique ex his æternæ, increatæ et infinitæ Sapientiæ verbis, patet perfidia sceleratissimi Mahometi, falsitas Alcorani, error Sarracenorum et Judæorum ac Tartarorum. Totius etenim signifer falsitatis, perfidissimus Mahometus, in suo Alcorano sæpissime protestatur, quod post resurrectionem generalem justi erunt in paradiso terrestri, et cibis, potibus atque venereis abundantissime in perpetuum perfruentur. Et mira est cæcitas illius perditissimi Mahometi, quia frequenter fatetur, quod Deus misit Moysi testamentum, Davidi Psalterium, Christo Evangelium, et sibi Alcoranum: quum tamen in Alcorano quasi innumerabilibus vicibus contradicat Scripturis veteris Testamenti et Psalterii ac Evangelii: quemadmodum in tractatu quem contra perfidias Alcorani et contra singulos singulorum capitulorum ejus errores compegi, luce clarius demonstravi. Nec dubium quin etiam sit contra omnem naturalem philosophiam, beatitudinem hominis in voluptatibus constituere gustus et tactus.
Deinceps Veritas specialiter reprobat Sadducæorum errorem, negantium resurrectionem. Quia vero resurgunt mortui, id est mortuos esse resurrecturos, et Moyses ostendit secus rubum, id est, docet ac innuit, describendo verba quæ Deus per angelum loquebatur ad se circa rubum, de cujus medio angelus loquebatur ad eum, ut patet in Exodo;93 sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob: secundum quod ibi Moyses recitat, quod ipse omnium Dominus et Creator vocavit se Deum horum trium Patriarcharum. Ex quo probatur, quod aliquo modo vivant, puta in anima, quum eorum corrupta sint corpora. Quum etenim Moyses interrogasset nomen Dei, et Deus dixisset, Ego sum qui sum, Hæc dices filiis Israel; protinus addidit: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos.94 Hoc nomen est mihi in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Præterea, ut S. Sylvester Papa disseruit, Deus voluit se horum trium Patriarcharum Deum vocari, et sub commemoratione nominum eorum exorari, ad insinuandum superbeatissimæ Trinitatis mysterium. Sunt et aliæ causæ: prima, quia hi Patriarchæ fuerunt primi et generales progenitores Israeliticæ plebis; secunda, quia eximiæ sanctitatis fuerunt, et in multis excellentiam aliquam sortiuntur; tertia, quia ad eos de Christi adventu facta est repromissio manifesta, ut patet in Genesi; quarta, ut filii Israel generis sui dignitatem adverterent, sicque idololatriam evitando, verum colerent Deum, et Deo grati consisterent; quinta, ut horum Patriarcharum virtutes cunctis eorum posteris in exempla proponerentur.
Insuper, quod ex præallegatis Moysis verbis sequitur hos vivere Patriarchas, probat Salvator. Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. Sed contra hæc verba potest fieri triplex objectio: Prima, quia Deus dicitur judex vivorum et mortuorum:95 ergo similiter dici potest Deus eorum. Secunda, quia præfati Patriarchæ vere sunt mortui, quemadmodum Scriptura describit.96 Tertia, quoniam impii non vivunt Deo, sed propriæ potius voluntati; coram Deo mortui perhibentur. — Et respondendum ad primum, quod aliquid dicitur dupliciter mortuum: primo, omnino, secundum corpus et animam, et ita non est Deus mortuorum Deus aut judex; secundo, quantum ad corpus tantum, sicque mortuorum Deus et judex est Dominus. Ad secundum ex eodem patet responsio, quia præfati sunt vere mortui, quantum ad corpus. Ad tertium est dicendum, quod impii ac damnati non vivunt Deo, id est secundum legem divinam: nihilo minus vivunt Deo, id est ad suæ justitiæ declarationem, sive ad suæ majestatis honorem: quia in eis ostenditur omnipotentia Creatoris et æquitas ejus; imo pietas ejus aliquo modo, quoniam citra condignum puniuntur damnati, et impii in sæculo isto interdum misericorditer convertuntur, et pie a Deo tolerantur, ac varia ejus beneficia sortiuntur.
Sed posset quis dicere: Qualiter ex his verbis probatur resurrectio mortuorum, quum non aliud ex eis consequi videatur, nisi quod immortalis sit anima rationalis? Respondetur, quod Christus loquebatur Sadducæis, qui ideo resurrectionem negabant, quoniam animas dixerunt esse mortales: ideo immortalitate animæ demonstrata, probata eis fuit resurrectio corporum. Et etiam idem ex aliis potest inferri: Primo, quum anima sit naturaliter corporis forma, naturalem habet inclinationem ad reunionem cum ipso. Secundo, quoniam sicut anima meruit atque demeruit, ita et finaliter remuneranda. Quemadmodum ergo in corpore meruit ac demeruit, ita in ipso ultimate est præmianda. Tertio, quoniam anima, quum sit naturaliter pars alicujus totius, non potest in se ipsa subsistentiam habere perfectam: ergo nec plenam felicitatem. Quarto, quoniam sensitivæ vires radicaliter manent in anima: idcirco ad corpus naturalem habet affectum, nec absque illo plene quiescit aut contentatur. Unde et Platonici dixerunt animas corporibus reuniendas; sed errabant in hoc, quod eas dixerunt corporibus denuo morituris uniri.
Postremo, ex modo loquendi ipsius Moysis in quinque libris suis, clarissime innotescit animas hominum esse perpetuas. Frequenter etenim ait, eos qui obierunt esse collectos ad patres suos. Et Jacob patriarcha: Descendam, inquit, ad filium meum lugens in infernum. Abrahæ quoque perhibuit Deus: Merces tua magna est nimis. Temporalia autem non possunt esse sufficiens retributio operum caritatis et gratiæ, quæ sunt opera supernaturalis ac præstantissimæ dignitatis, temporalium rerum valorem ac dignitatem incomparabiliter excedentia. Denique multi justi et sancti veteris Testamenti in vita præsenti adversitatibus maximis et diversis usque ad finem vitæ affecti sunt, et tandem pro justitia interfecti, ut de se ipso recitat Jeremias, et de multis constat Prophetis: de quibus certum est, quod in vita præsenti non sunt pro suis meritis remunerati: ergo post vitam hanc.
Respondentes autem quidam Scribarum, qui erant legis doctores, dixerunt. Sed quomodo respondisse dicuntur, qui interrogati non erant? Dicendum, quod responderunt, id est, ad præinducta verba Christi apte et correspondenter locuti sunt. Magister, bene dixisti, id est, veraciter respondisti. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare Pharisæi et Sadducæi, quia quo plus Christum interrogaverunt, eo sapientia ejus clarior apparebat et major, et ipsi plus confutabantur. Si autem pia intentione, desiderio proficiendi, interrogassent Dominum Jesum, quo ipse celerius ac sapientialius respondisset, eo ipsi avidius atque indesinentius sciscitati fuissent. Itaque non audebant magistrum veritatis amplius interrogare ad tempus, scilicet die isto: tamen paulo post, tempore passionis, sæpe interrogaverunt eumdem. Ex quibus elicitur, invidiam rationabiliter convictam acrius malignari.
Gen. xxv, 8, 17; xxxv, 29; XLIX, 32.
Ibid. xxxvii, 35.
Ibid. xv, 1.
Jer. xx, 7 et seq.; xxvi, etc.
39
40
Et quoniam non audebant Christum magis interrogare, ipse eos caritative interrogavit, ut eorum errorem excluderet, quia sciebat eos male sentire de rege Messia, utpote quod purus exsisteret homo. Dixit autem ad illos, videlicet Scribas et Pharisæos : Quomodo dicunt Christum filium David esse ? id est, qualiter Scribæ et Pharisæi ceterique communiter affirmant Christum de David regis semine nasciturum, et ejus filium appellandum, ita quod, secundum eos, erit dumtaxat filius David, et non Dominus ejus ? Et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus, scilicet Deus Pater, Domino meo, utpote Christo : Sede a dextris meis, id est, mihi æqualis esto ac reside, secundum quod Deus es ; atque secundum naturam tuam humanam, in potioribus bonis et beatitudine ampliori in cunctis Beatis consiste, utpote præ omni pura creatura mihi valde propinquior, quia in donis gratiæ et gloriæ omnibus illis inæstimabiliter es præfulgens. Itaque Christo, secundum utramque suam naturam, competit ad Dei Patris dexteram residere, sed diversimode, ut est tactum. Donec ponam inimicos tuos, omnes videlicet incredulos, impios et reprobos, scabellum pedum tuorum97, id est, eos tibi perfecte subjiciam subjectione coacta, per dijudicationem et condemnationem : quod erit in finali judicio et inferno.
Porro Domino Salvatori, quantum ad suam humanitatem, data est omnis potestas et omnium creaturarum dominium ab incarnationis suæ exordio, quantum ad auctoritatem et potestatis hujus possessionem. Nam eo ipso quo Christi humanitas unita est Verbo æterno hypostatica unione, prælata est omni creaturæ. Unde et ante passionem dixit :98 Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus; et rursus, Dedit ei potestatem judicium facere, quia Filius hominis est.99 In resurrectione autem data est Christo homini ista potestas, quantum ad ejus manifestationem, quia ex tunc cœpit Christi majestas publice prædicari, et omnibus notificari.100 In ultimo vero judicio dabitur ei potestas hæc, quantum ad plenam ipsius exsecutionem, quando, juxta Isaiæ oraculum, ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei.101
David ergo Dominum eum vocat : et quomodo filius ejus est ? Tanquam dicat : Ex quo David, qui fuit præpotens rex, eximiusque propheta, atque præcipuæ sanctitatis, Christum nominat Dominum suum, innuit Christum esse plus quam prophetam ac regem. Quomodo ergo filius ejus est ?102 Ad hoc nullus istorum Christo poterat respondere, ut in Matthæo habetur. Si autem cognovissent duplicem esse in Christo naturam ac generationem, facile respondissent quod secundum naturam divinam et generationem æternam esset Dominus David, et filius ejusdem David secundum naturam humanam et generationem temporalem.
Audiente autem omni populo, qui prædicationi interfuit, dixit discipulis suis : Attendite, id est, vos præservate et custodite, a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, id est albis ac candidis vestibus, ut videantur ceteris sanctiores : quo constat, quod amabant vanam ostentationem; et amant salutationes in foro, id est salutationes publicas, et cum reverentia ac capitis inclinatione exhibitas, præsertim a magnis personis : sicque humanum requirebant favorem; et primas cathedras, id est honorabiliores sedes, in synagogis : quo innotescit eorum ambitio; et primos discubitus, id est superiora loca, in conviviis : per quod eorum gulositas atque superbia designatur. Qui devorant domos viduarum, hoc est, facultates earum gulose consumunt, simulantes longam orationem, id est prolixe orantes, quum tamen ore, non corde orarent : nec ex vera virtute, sed cupiditate et vanitate orabant, ut ab hominibus, præsertim a viduis aliquid habentibus, reputarentur sancti; sicque copiosa a viduis acquirerent munera, quia ad dandum devotis sunt viduæ magis pronæ ac liberæ, quam feminæ maritatæ. Hi
Scribæ, in quibus fuit scientia informis et inflans, accipient damnationem majorem, id est, gravius punientur in sempiternum, secundum quod aliis enormius peccaverunt.
O quam multi, etiam modo in Ecclesia, horum Scribarum et Pharisæorum vitia imitantur, non Dei honorem et gloriam, sed propriam commoditatem et venerationem, laudem et famam quærentes, carnalitati deservientes, ambitiosi et simulatores, ac spiritualia propter temporalia exhibentes, quemadmodum quidam presbyteri propter oblationes multiplicant Missas ! Væ ambitiosis prælatis, carnalibus cupidisque doctoribus, et universis superbiæ filiis. — Denique circa præhabita dicit Chrysostomus : Dum Judaicos sacerdotes Christus confundit, etiam christianos presbyteros monet, ne cum viduis commorentur magis quam cum ceteris feminis, quia etsi voluntas mala non est, tamen suspicio mala est. Et iterum ait : Non solum corpore in novissimo loco simus, sed et animo novissimos omnium nos reputemus.
Postremo posset hic quæri, cur fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis, cujus omnis actio est nostra instructio, clerum Judæorum, videlicet sacerdotes, Scribas et103
A Pharisæos coram vulgo publice increpabat. Et respondendum, quod certum est eum hoc divino fecisse instinctu, propter diversas causas : primo, quia illorum vitia publica erant; secundo, quoniam scandalizativa fuerant plebis; tertio, pro informatione discipulorum, quatenus et majores auderent corripere. Quamvis autem omnis Christi actio sit Christianorum instructio, non tamen illa instructio est semper ad imitandum, sed interdum ad fidei firmitatem aut morum reformationem, seu alia quædam. — Hæc autem increpatio Scribarum et Pharisæorum a Christo, multo diffusius describitur a Matthæo, in quo et Christi justitia declaratur : quia dum ejus responsionem commendassent Scribæ, non est reprehensibiliter emollitus, ita ut contra justitiam ab eorum correptione taceret, sed protinus eos dure corripuit.104 A cujus imitatione labuntur, qui humano favore, adulatione, laude, aut munere, mente sic enervantur, ut a fraterna correptione, aut paterna correctione delinquentium retrahantur. Alii vero econtra, non ex caritate ac zelo justitiæ, sed ex ira, impatientia, aversione, aut alia passione, ad correptionem seu correctionem proximorum moventur; et dum alios videntur velle curare, gravius lædunt se ipsos.
Footnotes
-
Joanni. xi, 47-53. ↩
-
Matth. xxi, 18, 23 et seq. ↩
-
Num. xi, 16, 24. ↩
-
IV Reg xx, 15; /s. xxxix, 2, 4. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Joann. xi, 47-53. ↩
-
Joann. III, 31. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Matth. XI, 18. ↩
-
Marc. I, 5. ↩
-
Luc. III, 21. ↩
-
Marc. I, 5-22, 57 et seq. ↩
-
Ps. LXXIX, 9. ↩
-
Osee x, 1. ↩
-
Is. v, 7. ↩
-
*alias colonis* ↩
-
Jer. I, 10. ↩
-
Is. XXI, 10. ↩
-
Joann. XV, 1. ↩
-
Joann. XV, 1. ↩
-
Joann. XV, 1. ↩
-
*temporibus ↩
-
Eccli. XV, 14. ↩
-
Is. XXX, 18. ↩
-
Prov. XV, 29. ↩
-
Judic. xv, 13. ↩
-
Matth. xxi, 34. ↩
-
Ps. cv, 32, 33. ↩
-
Exod. xvii, 4. ↩
-
Act. vii, 52. ↩
-
Gen. xviii, 21. ↩
-
Exod. xxxiii, 5. ↩
-
Tob. iv, 19. ↩
-
Eccli. xxxii, 24. ↩
-
II Reg. xv-xviii. ↩
-
I Reg. viii, 5. ↩
-
Eccl. xxxii, 24. ↩
-
Judic. viii, 1; xii, 1. ↩
-
Eccli. ix, 3. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Act. III, 17. ↩
-
I Cor. II, 8. ↩
-
In Matth. XXI, 46. ↩
-
Joann. XI, 47-53. ↩
-
Ps. XI, 8. ↩
-
Ps. XL, 8. ↩
-
I Thess. II, 16. ↩
-
Ps. LXVIII, 25-27. ↩
-
Hebr. xiii, 12. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Joann. ix, 22. ↩
-
Jer. xvii, 18. ↩
-
Dan. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Luc. xix, 44. ↩
-
Act. ii, 41; iv, 4. ↩
-
Matth. xxi, 41. ↩
-
Jer. xvii, 18. ↩
-
I Tim. i, 13. ↩
-
Luc. xii, 47, 48. ↩
-
Amos v, 10. ↩
-
Is. xxx, 10. ↩
-
II Tim. iv, 4. ↩
-
Prov. xxvi, 17. ↩
-
In Matth. xxi, 46. ↩
-
Prov. xi, 27. ↩
-
Eccl. xxi, 27. ↩
-
Eccli. xxi, 27. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
Matth. xxii, 16. ↩
-
Eccle. x, 8. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
Joann. II, 25. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Ps. li, 4. ↩
-
Ps. xxvii, 3. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Ps. cxl, 5. ↩
-
Tit. II, 9. ↩
-
Coloss. III, 22; ↩
-
Ephes. VI, 5; ↩
-
I Petr. II, 18; ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Job v, 13. ↩
-
Act. xxiii, 8. ↩
-
In Matth. III, 7. ↩
-
Act. xxiii, 8. ↩
-
28 Deut. xxv, 5, 6. ↩
-
Marc. vi, 18. ↩
-
Exod. III, 2 et seq. ↩
-
Ibid. 13-15. ↩
-
Act. x, 42. ↩
-
Gen. xxv, 8; xxxv, 29; XLIX, 32. ↩
-
Ps. cix, 1. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Joann. v, 27. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Is. XLV, 25. ↩
-
Matth. XXII, 46. ↩
-
Eccl. 1, 5. ↩
-
Matth. xxiii, 1 et seq. ↩
Chapter 44 of 51