Skip to the text

Articulus 44

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : RESPICIENS AUTEM JESUS, VIDEBAT EOS QUI MITTEBANT MUNERA SUA IN GAZOPHYLACIUM.

RESPICIENS autem Jesus, id est, populum suas oblationes in templo facientem considerans, ut aliquod spirituale proponeret documentum : et per exteriorem illum adspectum insinuavit, quod eos qui bonis operibus sunt intenti, libenter attendit, atque eorum devotioni congratulatur ; videbat eos qui mittebant munera sua, id est, oblationes suas ponebant seu projiciebant, in gazophylacium, id est in repositorium talium oblationum, divites. Et dicitur gazophylacium, a γάζα, quod est divitiæ, et φύλαξαι, quod est servare, quasi reservatorium divitiarum. Eratque gazophylacium triplex : unum, in quo ponebantur oblationes ac donaria regum, quod in libris Regum musach sabbati appellatur;1 secundum, in quo ponebantur oblationes sacerdotum, vocabaturque corbona;2 tertium, in quo vulgi oblationes reponebantur, quod communi nomine gazophylacium nominabatur: quod secundum Augustinum, fuit arca in qua ponebantur oblationes ad sustentationem ministrorum templi, vel etiam ad reparationem ædificiorum ipsius. Interdum quoque gazophylacium dicitur locus in quo erat hujusmodi arca, juxta illud Joannis, Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo;3 interdum, domus sacerdotum ac Levitarum prope templum; nonnunquam, horreum collocationis primitiarum ac decimarum. Spiritualiter vero, arca Dei sit anima nostra, in qua Deo quotidie offeramus sacrificium laudis, thymiama devotæ orationis, ignem fervidorum affectuum caritatis, et contemplationum excessus.

Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem in gazophylacium æra minuta duo, id est duos exiguos obolos factos de ære, non de argento aut auro : qui secundum Chrysostomum, valebant quartam partem denarii usualis. Et dixit : Vere dico vobis discipulis meis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit, id est, ceteris omnibus hic modo offerentibus plus obtulit: plus, inquam, non per respectum ad magnitudinem rei oblatæ in se, sed per respectum ad interiorem devotionem, et animi promptitudinem, atque divinam acceptationem, et muneris qualitatem, quia de necessariis sibi. Hinc subditur :

Nam omnes hi, scilicet divites, ex abundanti sibi miserunt in munera Dei, id est, ex copiosa sua substantia posuerunt aliquid in gazophylacium inter oblata: quæ dicuntur munera Dei: primo, quia a Deo hominibus sunt collata, quemadmodum David loquitur Domino, Tua sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi;4 secundo, quia Deo ab hominibus offerruntur. Ideo viliora non sunt Domino offerenda, sed meliora, quemadmodum in Genesi legitur, quod Abel obtulit Deo de primogenitis gregis sui, adipibusque eorum, Cain vero de fructibus terræ.5 In Malachia quoque habetur: Si offeratis claudum aut languidum, nonne malum est ?6 Offer illud duci tuo, si placuerit ei. Quasi dicat: Terrenus princeps tuus tibi indignaretur, si ei offerres quod vilius est. Et iterum dicitur ibi: Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.7 Hæc autem ex eo quod deest illi, id est, vidua ista paupercula ex terrena substantia quam non habet, omnem victum suum quem habuit, misit, id est, id ipsum modicum quod habuit, ex quo se aliquantulum sustentare potuit, obtulit. Sicque modicum istud, fuit pars terrenæ substantiæ communiter sumptæ, de qua ipsa parum quid habuit. Et quod ait, Omnem victum suum, etc., intelligi potest sive simpliciter, ita quod de numismate nihil retinuit sibi, aut per modum hyperbolicæ locutionis, quo aliquid dicitur per excessum.

Si autem objiciatur, quomodo Christus laudet viduam istam de hujusmodi oblatione, quum virtus circa medium dicatur consistere: respondetur, quod virtus consistit circa medium in his quæ sunt necessitatis, non semper in his quæ sunt supererogationis, in quibus sæpe omnimoda temporalium derelictio commendatur, ut patet in paupertate et castitate religiosorum. Præterea advertendum, quod quum sit duplex proportio, utpote geometrica et arithmetica, secundum alteram harum proportionum dicitur vidua ista plus aliis obtulisse, quia per respectum ad substantiolam suam, plus obtulit quam divites, per comparationem ad suas possessiones. — Denique et nos cum vidua ista offeramus Deo duo minuta, videlicet corpus et animam, et quidquid possumus ac habemus.

Et quibusdam dicentibus de templo, id est, aliquibus discipulis Christi dicentibus ei de templo Jerusalem, quod bonis lapi- dibus et donis ornatum esset, id est, quod ex aptis lapidibus esset constructum, et pretiosis utensilibus seu donariis decoratum, et pulchre formatum, dixit Salvator discipulis istis adhuc rudibus. Quibus nunc multi assimilantur, qui magis respiciunt ad ornatum Ecclesiæ corporalem quam spiritualem, ad pulchritudinem ædificiorum quam sanctimoniam ministrorum, ad redditus quam virtutes: unde et magis eligunt in prælatos eos qui corporalia illa, quam qui spiritualia ista possunt procurare, augere, defendere: idcirco Ecclesia ad deflendam devenit ruinam.

Hinc Christus respondit discipulis: Hæc templi ædificia quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Hoc quadragesimo secundo post Christi passionem anno per Titum pro magna parte est factum, deinde per Adrianum completum, ut supra plenius dictum fuit.8

Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt? id est, quando tam funditus destruetur Jerusalem? et quod signum apparebit, quum fieri incipient? Isti discipuli, ut dicitur in Marco, fuerunt Petrus, Jacobus, Joannes et Andreas, qui secreto sciscitati sunt Christum, non solum de istis, sed et de finali judicio consummationeque mundi, juxta illud Matthæi:9 Accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, Quando hæc erunt, et quod signum adventus tui et consummationis sæculi?10

Qui dixit: Videte ne seducamini a pseudo ac impiis. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum, id est, in nomine meo venire se dicent, et nomen meum mendaciter sibi adscribent: ita quod unusquisque eorum dicet se esse Christum vel aliquem magnum, ut fuerunt hæresiarchæ. Porro Simon magus dixit se Christum et Dei virtutem ac verbum;11 similiter Simon Essæus dixit se esse Messiam ac liberaturum Judæos a tributo atque dominio Romanorum, ut Josephus refert: et isti destructionem Jerusalem præcesserunt. Similiter secundum Christi adventum præcedent tales iniqui. Præterea Christus determinate non exprimit tempus præfatæ destructionis Jerusalem, aut secundi sui adventus consummationisque mundi, sed signa quædam, quatenus temporis incertitudo reddat nos cautos ac timoratos, et signorum eventus sollicitos ac paratos. Unde alibi ait Salvator: Vigilate, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet.12

Et tempus appropinquabit. Hoc dupliciter potest exponi: Primo, quod pseudo illi dicent, Tempus appropinquabit, videlicet tempus salvationis fiendæ per eos seu finalis judicii; secundo, ut sit verbum Christi, ita quod post illorum falsariorum adventum appropinquabit ruina Jerusalem aut consummatio sæculi. Nolite ergo ire post illos, id est, nec corporaliter eos sequamini, nec eis credatis aut consentiatis. Circa hæc scribit doctissimus Nicolaus de Gorra: Multi hodie sequuntur Simonem magum. Pauci namque sunt beneficiati, nisi aut prece, aut pretio, aut temporali servitio, vel intuitu sanguinis, aut amore timoreve principis. Multi quoque sequuntur Antichristum, qui propter avaritiam deserunt Christum. Christus quippe in una persona habuit tres naturas, videlicet corpus, animam, deitatem; ambitiosi vero in uno subsistente, plures congregant personatus sive præbendas.

Quum autem audieritis prælia, quæ inferentur ab extraneis, et seditiones, quæ concitabuntur a concivibus, nolite terreri inordinato et mundano timore rationem turbante. Justus namque quasi leo confidens, absque terrore erit;13 nec contristabit justum quidquid ei acciderit, ut Salomon contestatur.14 Oportet primum hæc fieri, id est, ante destructionem Jerusalem, seu sæculi finem, hæc necesse est evenire, non absoluta et fatali necessitate, sed necessitate conditionata et consequentiæ, in quantum a Deo prævisa sunt, quamvis in se ipsis sint contingentia. Rursus, oportet ea accidere, non Deo cogente, sed hominum malitia exigente. Vel, Oportet, quia opportunum, et aliquo modo expediens est ea contingere : juxta quem modum ait Apostolus, Oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant.15 Sed nondum statim finis : id est, eis evenientibus non determinate cognosci valebit tempus et hora vastitatis Jerusalem, nec protinus finis mundi instabit.

Tunc dicebat illis, signa prætacta magis in speciali exprimendo : Surget gens contra gentem, id est, populi minorum provinciarum contra se invicem præliabuntur, et regnum adversus regnum, id est, majores provinciæ seu regiones et reges earum adversus se compugnabunt. Et terræ motus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cœlo : id est, grandis terror incutietur hominibus ex his quæ apparebunt in cælo aerio, et cœlesti atque angelica fient virtute. Nempe, ut recitat Josephus, imminente dejectione Jerusalem, igneæ acies, currus, equitesque armati in aere discurrentes apparuerunt ac præliantes; stella quoque formam gladii habens, per annum pependit super Jerusalem. Et signa magna erunt, id est supernaturales immutationes, insolitique eventus. Unde et tunc vitula inter immolantium manus peperit agnam.

Præterea quæritur, quum prælia, seditiones, terræ motus, pestilentiæ, fames, atque terribiles ac diversæ exhalationes, impressiones, figuræ, et alterationes, ut sunt cometæ, dracones volantes, capræ saltantes, castra, ac consimilia (de quibus in libro Metereorum agitur), naturaliter fiant : quomodo possunt esse signa futurorum, præsertim naturaliter non præscibilium? Imo, qualiter signa consistere queunt, quum (teste Gregorio) signa non sint, quæ naturaliter accidunt? Respondet S. Gregorius, quod Christus loquitur de præinductis, secundum quod supernaturaliter venient, et ordinem temporum non observant. Unde et alii asserunt, quod prædicta abundantius evenerunt instante destructione Jerusalem, et adhuc multo abundantius evenient mundi fine instante, quam naturaliter soleant, et ita sunt signa. Denique, quia hæc signa, tam ad destructionem Jerusalem quam ad secundum Christi adventum valent referri, nec certum est in quanta abundantiæ majoritate seu mensura contingent mundi termino imminente; ideo ex eorum eventu prænosci non potest determinatum tempus adventus Antichristi, consummationisque sæculi, prout Augustinus probat diffusius.

Sed ante hæc omnia, id est, priusquam memorata eveniant signa, injicient vobis manus suas, id est, violentiam inferent, et persequentur, de loco ad locum fugando, verbera et convitia inferendo, seu aliter molestando; tradentes in synagogas, id est, in publica sua conventicula vos adducentes, et custodias, id est in carceres; trahentes vos violenter et irreverenter, tanquam sacrilegos, ad reges et præsides propter nomen meum, id est ob hoc quod Christiani estis, et meam fidem ac legem evangelicam prædicatis. Quod autem hæc omnia in Christi Apostolis ac discipulis realiter sint impleta post Christi resurrectionem, ante destructionem Jerusalem, ex libro Actuum Apostolorum clarissime demonstratur.16 Ibi namque leguntur Apostoli a Judæis capti, in concilium eorum adducti, incarcerati, flagellis cæsi, multipliciterque afflicti : quod tamen cum gaudio pertulerunt. Petrus quoque Apostolorum prælatus et vertex, et Jacobus Major, coram Herode rege fuerunt adducti;17 et Paulus ante diversos præsides exstitit præsentatus, videlicet coram Felice et Festo, ac aliis.18 Nihilo minus possunt hæc sub persona et nomine Apostolorum exponi de fidelibus circa finem mundi futuris, imo de aliis, præsertim de sanctis martyribus.

Continget autem vobis in testimonium, id est, universa persecutio præinducta eveniet vobis in signum et attestationem quod vere discipuli mei fidelissimi estis, et quod illi impie contra vos egerunt, ac juste damnentur, quia spreverunt et afflixerunt vos, nec credere voluerunt prædicationibus vestris, per divina miracula confirmatis.

Ponite ergo in cordibus vestris, id est, firmiter proponite, non præmeditari quemadmodum respondeatis adversariis legis et fidei quam tradidi vobis. Ego enim, qui sum æternus et omnipotens Deus, Verbum Dei Patris, fons sapientiæ, et sapientia increata ac genita, dabo vobis os, id est efficaciam constantiamque loquendi, et sapientiam, ad intelligendum quæ Dei sunt et fidei christianæ, atque ad reprobandam idololatriam et omnem hæreticam pravitatem, cui sapientiæ non poterunt resistere, rationabiliter respondendo, et contradicere, veraciter objiciendo, ac replicando, omnes adversarii vestri, videlicet Judæi et hæretici ac pagani, qui in Apocalypsi designantur per tres spiritus immundos, qui in modum ranarum de ore bestiæ exierunt.1920 Hinc quoque in Actibus legitur, quod Judæi non potuerunt resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur per Stephanum.21

Et in beatissimis utriusque sexus innumerabilibus martyribus istud copiosissime ac mirabilissime est impletum, qui inter immanissima ac multiplicia suppliciorum genera, tam promptissime, sapientissime, constantissime, tranquillissime, insuperabiliter responderunt: quasi non ipsi, sed in eorum persona alii sustinuissent tormenta; vel quasi non ipsi, sed alius formasset verba per eos: quod et utique ita fuit, secundum quod Christus alio loco dixit: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.22 Et erat supermirabile in multis illustrissimis tenerrimisque puellis valde juvenculis, quæ sua facundia, sapientia, constantia, tyrannos et mundi sapientes penitus confuderunt ac devicerunt: quod sine supernaturali Dei auxilio fieri nullatenus potuisse, luce clarius constat. Estque hoc ipsum veritatis christianæ fidei indubitabile argumentum, potissimum quia et martyres gloriosi in suis passionibus ac postea, tot et tantis coruscabant miraculis. Itaque, quoniam fidem catholicam defensare et contra ejus adversarios præliari, ac pro ea pati et mori, est pugna Dei; ideo Christus suis dixit martyribus, ne anxia aut sollicita præmeditatione se arment, sed Deo suam committant causam, et ejus invocent opem, quatenus eos in omni adversitate confortare et conservare dignetur, et totam spem suam figant in eo, de suis viribus nil præsumentes. Postremo, si quis beatissimorum martyrum Dionysii, Ignatii, Laurentii, Vincentii, Catharinæ, Agathæ, Agnetis, Eulaliæ, Christinæ, et aliorum prorsus innumerabilium gesta et passiones perspicaciter legat, sciet quam vera sint ista.

Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, id est, multos vestrum occident: et hoc auxit supplicium, quod a tam propinquis et ante tam amicabilibus tradebantur et occidebantur. Molestius quippe feruntur adversa quæ a propinquis et familiaribus, de quorum præsumebatur amicitia, infliguntur: quia ultra corporalem tribulationem inflictam, mens de amissa caritate, et propinquorum ac amicorum infidelitate affligitur. Propter quod Christus de suo loquitur traditore: Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique;23 tu vero homo unanimis, etc. Porro in exordio primitivæ Ecclesiæ, Judæi et gentiles passim convertebantur ad Christum, parentibus ceterisque cognatis invitis, et ita tradebantur ab eis, et sæpe occidebantur, quemadmodum sacratissimam virginem Barbaram pater ipsius manu propria decollavit: prout Christus in Matthæo prænuntiavit:24 Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et surgent filii in parentes, et morte afficient eos. Et rursus: Nolite, inquit, arbitrari quod venerim mittere pacem in terra; non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici ejus.2526

Et eritis odio omnibus hominibus, id est quibusdam de omni genere hominum, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Vel dicit, Omnibus hominibus, propter multitudinem odientium eos: juxta quem modum ait Apostolus, Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. Propter nomen meum, id est propter prædicationem, confessionem et cultum nominis mei et legis ac fidei christianæ. Nempe, ut Terentius protestatur, Sicut obsequium parit amicos, sic veritas odium.

Sed objici potest illud Apostoli: Ego per omnia omnibus placeo.27 Respondetur, quod idem Apostolus loquitur: Si hominibus placerem, Christi servus non essem.2829 Itaque advertendum, quod Scriptura loquitur de homine dupliciter: Primo, secundum id quod supremum et melius est in homine, utpote secundum rationem, gratiam et virtutem: et ita vocatur humanum, quod rationabile est et pium. Sic Apostolus dicit: Si secundum hominem, id est rationabiliter, ad bestias, id est contra bestiales homines, pugnavi Ephesi, id est, disputavi in Epheso.30 Et hoc modo ait Apostolus:31 Ego per omnia omnibus placeo. Secundo loquitur Scriptura de homine secundum id quod carnale et pravum exstat in eo:3233 quod et in majori hominum parte prædominatur, quoniam major pars hominum sensualitatem, errores et vitia sequitur. Et ita nunc loquitur Christus; et item Apostolus ubi ait: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Porro causa odii hujus, est dissimilitudo quæ est inter servos Christi et sæculi, inter cives Jerusalem et Babylonis. Propter quod in Joanne asserit Christus Apostolis: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

Et capillus de capite vestro non peribit. Non est hoc ita accipiendum, quod in resurgentibus erunt omnes capilli qui fuerunt in eorum capitibus, sed tot, quot ad capitis perfectionem et ornatum spectabunt.34 Potest et ita intelligi: Nihil ad corporis veritatem, integritatem, decorem pertinens, deerit in resurrectione electis. Si enim non peribunt capilli, multo minus membra, carnes et ossa.35 Spiritualiter vero, capilli sunt cogitationes affectionesque animæ: quæ si bonæ et caritativæ fuerint, non carebunt beatitudinis præmio.

In patientia vestra, id est virtute et merito patientiæ vestræ, possidebitis animas vestras, id est, eas salubriter custodietis, et a variis præservabitis vitiis quæ per impatientiam incidit homo, easque rationi et Deo subjectas habebitis. Per impatientiam vero perdit homo animam suam, quum Salomon dicat: Qui impatiens est, operatur stultitiam; Job quoque: Quid perdis animam tuam in furore tuo? Tanta autem est patientiæ virtus, ut Jacobus dicat: Patientia opus perfectum habet;36 et Salomon: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.37

Est autem patientia virtus moralis per quam homo moderatur ac frenat passionem tristitiæ, ne scilicet in adversis immoderate tristetur, imo potius gaudeat in eisdem propter multiplicem fructum inde provenientem. Propter quod in exordio suæ Canonicæ Jacobus monet: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis. Denique omnium virtutum spiritualiumque profectum patientia est probatrix; nec melius experiri potest an homo sit vere humilis, caritativus, mansuetus, patiens, quam per patientiam in adversis, in quibus si impatiens fuerit, patet imperfectio ejus. Idcirco in Ecclesiastico legitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.38 Patientia namque in adversis, est signum exstirpationis privati amoris, qui omnium est vitiorum origo; est quoque humilitatis indicium. Impatientia vero est signum privati amoris et elationis. Recte ergo disseruit Salomon: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;39 qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.40 Insuper, teste Gregorio, patientia vera, est adversa æquanimiter perpeti, et contra eum qui injurias irrogat, nullo dolore morderi.

Footnotes

  1. IV Reg. XVI, 18. ↩

  2. Matth. XXVII, 6. ↩

  3. Joann. VIII, 20. ↩

  4. I Par. XXIX, 14. ↩

  5. Gen. IV, 3, 4. ↩

  6. Malach. I, 8. ↩

  7. Ibid. 14. ↩

  8. Luc. xix, 44. ↩

  9. Marc. xiii, 3. ↩

  10. Matth. xxiv, 3. ↩

  11. Act. viii, 9, 10. ↩

  12. Luc. xii, 40. ↩

  13. Prov. xxviii, 1. ↩

  14. Prov. xii, 21. ↩

  15. or. XI, 19. ↩

  16. Act. v, 18, 27, 40, 41. ↩

  17. Act. XII, 1-4. ↩

  18. Act. XXIII, 33; XXIV-XXVI. ↩

  19. Apoc. XVI, 13. ↩

  20. Eccl. 1, 5. ↩

  21. Act. VI, 10. ↩

  22. Matth. X, 20. ↩

  23. Ps. LIV, 13, 14. ↩

  24. Matth. X, 21. ↩

  25. Ibid. 34-36. ↩

  26. Eccli. i, 5. ↩

  27. 1 Cor. x, 33. ↩

  28. Galat. i, 10. ↩

  29. Galat. i, 10. ↩

  30. 1 Cor. xv, 32. ↩

  31. Prov. xiv, 29. ↩

  32. Job xviii, 4. ↩

  33. Philipp. n, 21. ↩

  34. 1 Cor. x, 33. ↩

  35. Joann. xv, 9. ↩

  36. Jacob. i, 4. ↩

  37. Prov. xvi, 32. ↩

  38. Eccli. xxvii, 6. ↩

  39. Philipp. ii, 21. ↩

  40. Prov. xiv, 29. ↩

Chapter 45 of 51