Skip to the text

Articulus 45

DECLARATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI VICESIMI PRIMI : QUUM AUTEM VIDERITIS CIRCUMDARI AB EXERCITU JERUSALEM.

DEINCEPS Salvator ponit propinquum destructionis Jerusalem signum. Quum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, id est civitatem Jerusalem ab exercitu Romanorum sub Vespasiano et Tito undique obsideri: prout quadragesimo secundo post Christi passionem factum est anno; tunc scitote quia appropinquabit desolatio ejus, id est ruina et pressura gravissima: quia tunc protinus capta est. Tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, id est ad occulta et remota latibula montium; et qui in medio ejus, id est in Jerusalem habitantes, discedant ex ea antequam obsideantur tam graviter; et qui in regionibus, id est habitantes in Judæa, Galilæa, Samaria, non intrent in eam, id est in Jerusalem, ut in ea ab hostibus defendantur. Cujus tamen oppositum peregerunt quamplurimi, et in ipsa Jerusalem perierunt. Quia dies ultionis hi sunt, id est, dies obsidionis et captionis ac destructionis Jerusalem, sunt dies in quibus Deus ex sua justitia decrevit punire Jerusalem propter sua peccata, et vindicare sanguinem Christi ac discipulorum suorum, in Jerusalem et in Judæa injuste effusum, ut supra plenius dictum est; ut impleantur omnia quæ scripta sunt, id est, de vastatione Jerusalem et punitione Judæorum per Prophetas sunt prænuntiata:1 quia de hac ultima ac finali maxima Judæorum dejectione, desolatione ac derelictione, in Isaia, et in libro Psalmorum, et in Osee, ac Jeremia, aliisque Prophetis, præsertim in Daniele, multa sunt prophetata: sicut est illud, Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque ad finem perseverabit desolatio;2 atque in Psalmo, Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet;3 in Jeremia quoque, Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam.4

Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus: id est, mulieribus vicinis partui, et etiam eis quæ pepererunt, aut parvulos nutriunt, erit tunc specialis calamitas et væ multiplicis temporalis afflictionis: quia ex vehementi mœrore atque formidine interdum patiuntur abortivum, aut suo tempore nequeunt parere, nec fugere possunt tam expedite ut alii. Et istud specialiter fuit in obsidione et captione Jerusalem a Romanis, quando quædam feminæ proprios ex magnitudine famis leguntur comedisse infantulos, et ipsi infantes perimebantur. Erit enim pressura magna super terram, hoc est, in regno Judææ, et maxime in Jerusalem, erit afflictio prorsus gravissima, et ira populo huic, hoc est justa castigatio populo Judæorum, propter excessus eorum.

Et cadent in ore gladii, hoc est, gladio occidentur, sicut ore consumitur cibus, et captivi ducentur in omnes gentes. Etenim multa millia Judæorum fuerunt a Romanis occisa, multaque millia fame perempta, multa quoque millia vendita: in tantum quod sicut pro triginta denariis venditus fuit Christus, sic triginta Judæi pro uno denario vendebantur; et ex eis fuerunt quidam hinc inde per omnia regna seu climata mundi dispersi. Quod tamen per modum hyperbolicæ locutionis potest intelligi, ad insinuandum quod per valde multas gentes Judæi dispersi sunt. Denique dispersio hæc Judæorum Deo ordinante facta est, ad confirmationem fidei christianæ, et majorem memoriam nominis Christi: dum conversi ex gentibus, adversarios suos inter se vident morantes, ex quorum libris probant quæ credunt, et in quorum tam longa et gravi captivitate ac desolatione vident ad oculum esse impleta, quæ de eorumdem captivitate ac dispersione prædixerunt Prophetæ; atque incredulos intuendo Judæos, memores fiunt dominicæ passionis. Hinc fertur in Psalmo: Deus ostendit mihi super inimicos meos; ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei; disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine.5

Et Jerusalem calcabitur a gentibus, id est, alienigenarum potestati tradetur, vel a gentilibus ad fidem conversis inhabitabitur, donec impleantur tempora nationum. Verbum istud obscurum est. Quod tamen primo potest hoc modo intelligi: Tamdiu Jerusalem a gentilibus possidebitur, quousque gentes omnes ad fidem conversæ sint, aut circiter, quia ut ait Apostolus, Quum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet.6 Tunc enim et Judæi convertentur ad Christum. Secundo videtur sic posse intelligi, quod D Jerusalem seu Terra sancta a gentilibus non conversis, utpote Sarracenis, inhabitabitur, quousque tempora nationum impleantur, hoc est, quousque veniat tempus debellationis seu expulsionis Sarracenorum a Terra sancta, et ipsa reddatur cultui christiano.

Deinde Salvator prænuntiat mundi excidium, et signa præcessura generale judicium. Et erunt signa in sole, et luna, et stellis. Quæ erunt hæc signa, in Matthæo exprimit Christus, dicendo: Statim post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cœlo.7 Quocirca dicunt expositores, quod post terminationem persecutionis Antichristi, et eo occiso, Deus concedet deceptis ab Antichristo quadraginta quinque dies vel circiter ad pœnitendum, secundum quod hoc ex Daniele trahitur: quibus expletis, erunt signa in sole et luna Christi adventum imminere testantia.8 Quæ signa tripliciter possunt intelligi: Primo, quod sol et luna in se ipsis non obscurabuntur, sed per interpositionem corporum opacorum obscurari videbuntur, quia non lucebunt hominibus, sicut fit in eclipsi: et aliqui opinantur quod luna supponetur tunc soli; tamen ex hoc solo non sequeretur universalis eclipsis seu totius obscuratio terræ. Secundo, intelligi possunt signa illa, quod obscurabitur sol et luna, solum comparatione veræ et majoris lucis, videlicet Christi, quemadmodum stellæ obscurantur sole nascente. Nam tanta tunc erit claritas Judicis ad judicium venientis, ut ejus comparatione cetera omnia obscuranda dicantur. Et hoc dicit Hieronymus; et potest salvari, si intelligatur pro ipso momento adventus Christi ad judicandum, ut super quartum Sententiarum Thomas fatetur. Tertio, possunt illa signa intelligi, ita quod sol, luna, et cetera luminaria cœli, seu astra, vere in se ipsis obscurabuntur ad tempus, ad incutiendum terrorem hominibus, ut Rabanus asserit. Et hoc ipsum Thomas allegat ac approbat, quod nil prohibet dici solem, lunam et sidera, suo lumine tunc vere esse privanda, ita quod erunt tunc densissimæ, et quasi palpabiles tenebræ ineffabiliter horridæ. Porro stellæ dicuntur de cœlo casuræ, non vere, sed apparenter, quia tot igneæ exhalationes ac scintillationes apparebunt et descendent in aere, quod astra cadere videbuntur.

Et in terris erit realiter pressura gentium, hoc est angustia hominum, vel etiam compressio mutua ex superabundanti concursu eorum qui a suis mansionibus fugient, præ confusione sonitus maris et fluctuum, id est ex pavore quem habebunt propter fragores horribiles, et impetuosas commotiones, ac sonitus aquarum maris aliorumque fluminum. Unde inter quindecim signa quæ (ut fertur) præcedent judicium, sunt et ista: quod mare extra naturalem suum elevabitur locum tam alte, quod quadraginta cubitis erit altius montibus; deinde tam profunde deprimetur sub terra, ut videri vix queat. Et si istud negetur, aut incertum dicatur, nihilo minus certum est quod ultra omnem æstimationem et consuetudinem erunt procellosissimæ inundationes, sonitus et fragores in mari et aquis. Arescentibus hominibus præ timore et exspectatione afflictionum et periculorum, quæ supervenient universo orbi, hoc est cunctis hominibus, præsertim injustis: quia præ magnitudine formidinis et mœroris, corporalis harmonia quamdam desiccationem et extenuationem incurret in eis, sicut Salomon loquitur: Spiritus tristis exsiccat ossa.9

Nam virtutes cœlorum, id est angelicæ potestates, et angeli universi, movebuntur motu reverentiæ et admirationis cujusdam, ex tam inconsuetis ac præhorrendis justitiæ divinæ effectibus. Vel, Movebuntur, quia ad modum formidantium se habebunt, juxta illud Job: Columnæ cœli contremiscunt et pavent ad nutum ipsius.10 Insuper movebuntur in obsequium Judicis, et cum eo descendent, quasi in expeditionem contra hostes ipsius. Hinc ait Chrysostomus: Si rex terrenus contra aliquem procedit, expeditionem mandat in populo, dignitas omnis movetur, exercitus concitatur, civitas fervet: quanto magis rege cœlesti exsurgente judicare vivos et mortuos, virtutes moventur angelicæ? Quidam per virtutes cœlorum, intelligunt angelos medii ordinis mediæ hierarchiæ angelicæ, ad quos spectat (ut dicunt) miracula facere: idcirco tunc movendi dicuntur, quia præ solito progredientur ad faciendum supernaturales transmutationes in creaturis.

Itaque, sicut terreno principe ac patrefamilias irascente, offenso, et se ad ultionem disponente, conturbatur ejus familia, ac plebs subjecta, et præparatio fit armorum; sic Rege superno in fine sæculi irascente, et judicare volente, fient in creaturis immutationes prætactæ, et operationes miraculosæ, ac consurrectiones in impios. Unde in Sapientiæ libro habetur: Armabit Deus creaturam ad ultionem inimicorum; et pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos.11

27

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube, id est, omnes, boni ac mali, oculo corporali videbunt Christum judicem ad judicandum venientem in nubibus cœli lucifluis cum omni civium supernorum exercitu: quia et angeli sancti tunc omnes visibiliter apparebunt, secundum Gregorium. Unde in Apocalypsi asseritur: Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus.1213 Sicut enim ascendit in nube, ita in nube ad judicandum descendet, juxta illud Actuum: Quemadmodum vidistis eum ascendentem in cœlum, ita veniet.1415 Cum potestate magna, hoc est vallatus omni Beatorum exercitu, et majestate, hoc est claritate, et gloria, ac omni potentia, cui nullus valebit resistere.

28

Deinde ponit Salvator justorum consolationem. His autem signis prætactis fieri incipientibus, respicite ea, et levate capita vestra, id est, corda ad Deum erigite, in ipso confidite, atque per spem animas vestras exhilarate; quoniam appropinquat redemptio vestra, id est perfecta salvatio a præsenti exsilio ac salus æterna. Denique Christus hæc dixit sub persona discipulorum suorum ad electos et justos qui erunt in fine mundi: qui tunc desuper confortationem et consolationem accipient, quibus et propria conscientia bonum testimonium perhibebit.

29

Et dixit illis similitudinem, aptam ad intelligendum quod dixit de fine sæculi, considerandam ex signis præhabitis. Vide- te ficulneam et omnes arbores. Quum producunt jam ex se fructum, puta in vere, dum folia, flores, et alia quædam ex arboribus producuntur, scitis ex naturali temporum cursu, quoniam prope est æstas. Et loquitur Christus juxta consuetudinem patriæ; et nomine fructus potest intelligi quidquid ex arbore producitur.

Ita et vos quum videritis hæc signa jam recitata fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei, id est cœlestis patriæ consummatio ultimata, qua totus prædestinatorum numerus erit completus, et homines sancti in corpore et anima glorificabuntur. Vel, Prope est regnum Dei, hoc est, de proximo instat hora qua regnum cœleste communicabitur vobis, et ad cœlestem perducemini patriam, audietisque vocem illam dulcissimam:16 Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Hinc oramus quotidie: Pater noster, qui es in cœlis, adveniat regnum tuum. Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, hoc est, genus humanum seu plebs Judæorum non deficiet super terram in toto, donec omnia fiant quæ ante judicium dixi futura. Cælum et terra transibunt, id est, esse cessabunt quantum ad modum subsistendi, et ad accidentalia quædam, quia cœlorum motus ac influentia desinent, et orbes cœlestes ac elementa innovabuntur (juxta illud Apocalypsis:17 Vidi cœlum novum et terram novam; primum enim cœlum et prima terra abiit); sed quantum ad substantiale esse, incorruptibiliter permanebunt. Verba autem mea non transibunt, hoc est, veritate et adimpletione non cassabuntur: quamvis verba vocalia sonando transierunt, sicut et cetera successiva, quibus est idem esse et fieri.

Attendite autem vobis, id est, custodite vos, et considerati sitis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, id est vitiis gulæ, seu immoderantia cibi et potus: quibus primo gravatur corpus; et ex consequenti cor, ratio, voluntas, interioresque sensus gravantur, et a virtutum operibus, a contemplationibus divinorum, spiritualibusque affectibus impediuntur. Diversa etenim vitia oriuntur ex gula, utpote loquacitas, somnolentia, acedia, lascivia, negligentia, hebetudo. Sed et diversi morbi ac indispositiones, ex ea nascuntur in corpore: propter quod plures dicuntur perire gula, quam gladio. Ideo ait Apostolus: Si secundum carnem vixeritis, moriemini;18 et rursus, Non comessationibus et ebrietatibus; et Salvator, Væ vobis qui saturati estis.19 Et iterum ait Scriptura:20 In multis escis erit infirmitas; propter crapulam multi obierunt; qui abstinens est, adjiciet ad vitam.21 Specialiter quoque nocet superfluus potus, quemadmodum maxime prodest potus moderatus, juxta illud: Sanitas animæ et corporis, sobrius potus.22 — Videte quoque ne corda vestra graventur curis hujus vitæ, hoc est sollicitudinibus circa carnalia et terrena: pro quorum adeptione et conservatione, non est immoderata et anxia sollicitudo habenda, quæ est diffidentiæ filia;23 sed in Deo tanquam in piissimo ac providissimo patre sperandum est, sicut de hoc supra plura sunt introducta.24 Unde in Matthæo loquitur Christus: Nolite solliciti esse in crastinum; scit enim Pater vester cœlestis, quia his omnibus indigetis.25

Itaque vitia ista cavete, ne et superveniat in vos repentina dies illa, hoc est, ne in die judicii inveniamini imparati; tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ: hoc est, improvise ac subito dies illa involvet, tam eos qui tunc erant in mundo, quam eos qui nunc sedent super superficiem terræ, videlicet amatores sæculi: qui in terra sedere dicuntur, quia pro patria diligunt eam, nec ita se habent ut peregrini et exsules, qui utuntur hoc mundo, non eo fruuntur, sed mente quiescunt in Deo tanquam in ultimo fine. Unde Apostolus protestatur:26 Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus. Et Christus in Matthæo loquitur: Sicut fuit in diebus Noe, etc.27 His

Eccle. ix, 12. consonat illud Ecclesiastæ : Nescit homo finem suum ; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.

Vigilate itaque omni tempore orantes. Quod ait, Omni tempore, referri potest ad verbum, Vigilate, atque ad participium, Orantes. Omni ergo tempore opportuno, et quantum fragilitati humanæ exstat possibile, vigilare et orare debemus : sicut et passione instante, dixit Christus Apostolis, Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Nam et corporalis sancta et discreta vigilia valde est fructuosa, et passiones debilitat, ad orationes, meditationes contemplationesque disponit. Oratio quoque indesinens nobis necessaria perhibetur, qui tot periculis, tot invisibilibus, atrocissimis, infatigabilibus hostibus circumvallamur. Propter quod beatissimus princeps Apostolorum in sua Canonica : Sobrii (inquit) estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Et in Ecclesiastico habetur : Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum ; et rursus, Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. — Porro, somnus superfluus maxime indecens est Christiano, et corpori ac animæ est nocivus, gravat naturam, hebetat sensum, rationem offuscat, et vitia nutrit. Propter quod Cato bene locutus est :

Plus vigila semper, nec somno deditus esto : Nam diuturna quies, vitiis alimenta ministrat.

Prov. vi, 9. Et Salomon dicit : Usquequo, piger, dormies? quando consurges de somno tuo?

Ibid. xxvi, 14. Et rursus : Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo. Et iterum monet Scriptura : Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat.28 O quam multa negligunt bona, et quam damnabiliter tempus suum expendunt somnolenti et pigri, et qui de sero in vitiis vigilias protrahunt, propter quod tarde surgunt! Non est hoc arcta via salutis, nec conversatio pœnitentialis, nec cordis custodia, nec coram Deo diligentia vera. Unde Salvator nunc subdit : Ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, hoc est, divino judicio possitis evadere universa mala pœnalia reprobis in die judicii infligenda, et stare ante Filium hominis, hoc est, coram summi Judicis tribunali securi consistere, quemadmodum Sapiens asserit :29 Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt.

Erat autem Christus diebus docens in templo : quia in die Palmarum et duobus diebus sequentibus prædicavit in templo Jerusalem ; noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti, hoc est, de Jerusalem ante vesperam egrediens, moram protraxit in monte Oliveti, ibi orationibus vacans, deinde Bethaniam pergens, atque in domo Marthæ cum discipulis suis consistens. Et omnis populus, videlicet plebs communis, manicabat, hoc est, mane et celeriter venit, ad eum in templo, secunda et tertia feria post Palmarum (nam quarta feria in Bethania mansit : similiter quinta feria usque post prandii horam), audire eum : quia revera delectabile valde erat audire Dei sapientiam, Verbum Patris æterni, Unigenitum Dei,

D Deum verum incarnatum, in persona propria prædicantem, propter suæ doctrinæ profunditatem ac saluberrimam utilitatem, et propter suæ eloquentiæ gratiosissimam venustatem, sed et propter præclara ac copiosa miracula, ejus prædicationem comprobantia.

Footnotes

  1. Luc. xix, 43, 44. ↩

  2. Dan. IX, 26, 27. ↩

  3. Ps. LXVIII, 26. ↩

  4. Jer. XII, 7. ↩

  5. Ps. LVIII, 12. ↩

  6. Rom. XI, 25, 26. ↩

  7. Matth. XXIV, 29. ↩

  8. Dan. XII, 11, 12. ↩

  9. Prov. xvii, 22. ↩

  10. Job xxvi, 11. ↩

  11. Sap. v, 18, 21. ↩

  12. Apoc. 1, 7. ↩

  13. Apoc. i, 7. ↩

  14. Act. 1, 11. ↩

  15. Act. i, 11. ↩

  16. Matth. xxv, 34. ↩

  17. Apoc. xxi, 1. ↩

  18. Rom. viii, 13. ↩

  19. Rom. xiii, 13. ↩

  20. Luc. vi, 25. ↩

  21. Eccli. xxxvii, 33, 34. ↩

  22. Eccli. xxxi, 37. ↩

  23. Eccli. vi, 9, 10. ↩

  24. Luc. xii, 6, 7. ↩

  25. Matth. vi, 34, 32. ↩

  26. I Thess. v, 3. ↩

  27. Matth. xxiv, 37. ↩

  28. Prov. xx, 13. ↩

  29. Sap. v, 1. ↩

Chapter 46 of 51