Articulus 46
PRÆFATIO IN EXPOSITIONEM DOMINICÆ PASSIONIS SECUNDUM LUCAM.
CHRISTUS dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis. Ephes. v, 2.
Hæc sunt verba B. Pauli apostoli : in quibus tria tanguntur. Primum est causa originalis atque motiva quæ Christum induxit, inflammavit ac movit ad sustinendum amarissimam ac saluberrimam mortem pro nobis, quum dicitur : Christus dilexit nos. Christus quippe ex summa, gratuita atque purissima dilectione sua ad nos, voluit pati pro nobis. Propter quod ipsemet apud Joannem protestatur : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et ad Galatas ait Apostolus : Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Secundo, in themate tangitur ipsa traditio qua Christus se ipsum ad passionem spontanee obtulit, et paratissima mente exhibuit, sicut Isaias prædixit : Tradidit in mortem animam suam; et denuo, Oblatus est quia ipse voluit. Hinc Christus in
Joanne profitetur : Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam; et iterum, Ego (inquit) sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis : in quibus verbis anima accipi potest pro vita humana, animali substantia ac corporali, quæ per mortem crucis fuit in Christo exstincta. Tertio, in themate tangitur fructuosissimus finis, seu copiosissimus fructus dominicæ passionis, videlicet placatio Dei
Patris, et reconciliatio generis humani cum
Deo per mortem unigeniti Filii ejus, quum dicitur : Oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis. Christus namque fuit oblatio pacifica, hoc est, pacem faciens inter Deum et homines, Patrem æternum placando hominibus, juxta illud apostoli Pauli : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, per crucem dissolvens inimicitias in semetipso. Christus quoque fuit hostia pro peccato, hoc est satisfactoria pro peccatis, reconciliando homines Deo, prout ad Romanos dicit Apostolus : Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; et alibi : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. De his itaque tribus in præsenti collatione, quantum Spiritus Sanctus præstiterit, loqui intendo.
Sed quia in his omnibus primo ac summe necessarium est nobis auxilium Spiritus Sancti, dicente Apostolo, Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est; et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : constat quod ad digne ac meritorie loquendum ac audiendum de passione Domini nostri Jesu Christi, tanto plus necessarium nobis est auxilium
Spiritus Sancti, quanto hæc passio benedicta, salvifica atque sanctissima, præstantius opus Dei est, et magis salubre ac cordialius recordandum, præsertim quum dicat Apostolus : Nemo potest dicere
Dominum Jesum, nisi in Spiritu Sancto, hoc est, nemo potest attente, amorose ac meritorie nominare Dominum nostrum
Jesum Christum, nisi per gratiam et inspirationem ac motionem internam Spiritus
Sancti. Hinc ergo locuturi et audituri de passione et morte unigeniti Filii Dei, invocemus in primis devotissime subsidium
Spiritus Sancti, ut ipse corda nostra purgare, illustrare, ac inflammare dignetur, ita ut digne, affectuose et meritorie de passione Salvatoris nostri loquamur ac audiamus. Porro, ut auxilium istud gratiæ
Ephes. II, 14, 16.
Rom. V, 10.
II Cor. V, 19.
Ibid. III, 5.
Rom. VIII, 26.
I Cor. XII, 3.
Joann. XV, 13.
Galat. II, 20.
Is. LIII, 12.
Ibid. 7.
Joann. X, 18.
Ibid. 14, 15.
Spiritus Sancti citius ac plenius consequamur, Matrem pietatis et gratiæ, beatissimam atque dulcissimam virginem Mariam, advocatam et dominam nostram, cordialiter invocemus, angelica salutatione salutantes et honorantes eamdem, dicentes mente pia : Ave, Maria.
Christus dilexit nos, etc., ut supra. Antequam textum et historiam dominicæ passionis juxta ordinem rei gestæ edisseram, primo videndum est cur necessarium fuit Christum Filium Dei pati pro mundi salute; secundo, videndum est per quem modum et qua justitia genus humanum reconciliatum est Deo Patri per mortem seu passionem unici Filii ejus.
Circa primum igitur agnoscendum, quod de humano genere, tam quoad ejus primam conditionem, quam quoad ejus finem ob quem creatum est, aliter docet sacra Scriptura, quam naturalis philosophorum doctrina, seu gentilium secta. Quamvis enim meliores ac subtiliores et doctiores philosophi ac gentiles sciverunt et fassi sunt totum mundum ac genus humanum a summo Deo, quem nominaverunt primam causam, in esse processisse et dependere seu conservari, ut patet ex libris Platonis et Aristotelis, sequaciumque illorum; nihilo minus putaverunt mundum ab æterno fuisse : sicut si sol ab æterno fuisset, radius quoque ipsius æternaliter exstitisset, et tamen fluxisset a sole. Insuper putaverunt hominem in solis naturalibus originaliter procreatum, et non nisi propter naturalem beatitudinem factum : ideo non sciverunt, quod hominibus necessarius esset salvator ac mediator, videlicet Christus, prout fides catholica tradit.
Sed sacra Scriptura divinitus inspirata, aliter docet, videlicet quod mundus ex tempore a Deo creatus est, et homo primus a Deo plasmatus est, non in naturalibus donis dumtaxat, sed etiam in supernaturalibus gratiæ donis, atque post suam plasmationem mox in paradiso est collocatus, et propter supernaturalem beatitudinem factus, videlicet ad videndum Deum in regno cœlesti per speciem, per claram, æternam fruitivamque visionem : quam visionem beneficam, facialem et jucundissimam putaverunt philosophi non solum menti humanæ, sed angelicis quoque spiritibus, quos intelligentias nominant, impossibilem esse. Est igitur fides christiana, quod Deus omnipotens et æternus hominem primum creavit in originali justitia, per quam corpus ejus subditum fuit animæ suæ, et sensualitas rationi, ac ratio Deo, ita quod corpus et sensualitas prompte et absque difficultate parebant animæ et rationi, similiter ratio et voluntas Deo.
Denique hæc originalis justitia sic fuit primo nostro parenti collata, quod si ipse in ea mansisset, eamdem in suos posteros transfudisset, et tam ipse quam posteri ejus in paradiso mansissent terrestri. Rursus, ita fuit primo concessa parenti, quod quamdiu ratio ejus maneret Deo obediens ac subjecta, tamdiu corpus sensualitasque ipsius manerent animæ ac rationi ejus obedientialiter subdita. Quoniam ergo primus homo divinum mandatum transgressus est, ita ut ratio ejus et voluntas fuerint Deo inobedientes;1 ideo originalem amisit justitiam, et caro ejus ac sensualitas statim cœperunt animam aggravare, rationi reniti. Nec solum amisit originalem justitiam sibi, sed et toti suæ posteritati. Et sicut transfudisset in eam, nisi ipse peccasset, originalem justitiam; sic quia peccavit, transfudit in posteros suos originale peccatum, quod, secundum Anselmum, est carentia originalis justitiæ debitæ in esse. Itaque, propter illud primum ac originale peccatum Adæ, tam ipse quam posteri ejus justo Dei judicio, æternali et supernaturali beatitudine privati fuerunt : ita quod ad eam redire atque perduci non valebant, nisi pro peccato illo originali satisfieret Deo.
Quamvis autem in voluntate et potestate posterorum non fuit originale peccatum Adæ, non tamen fit eis injuria, dum propter illud ipsi privantur felicitate æterna: quia nec illa felicitas debebatur eis aliunde, seu ex aliqua dignitate, aut proprietate naturæ; sed ex sola munificentia Creatoris creati fuerunt ad eam, secundum modum prædictum. Et hujus exemplum assignant S. Thomas et Ægidius de Roma: Si princeps terrenus conferret alicui militi bonum feudale aut castrum, ea conditione quod si miles principi suo maneret fidelis, bonum illud ac donum sibi maneret ac posteris ejus; si vero inobediens fieret principi suo, tam ipse quam posteri ejus, privarentur bono prædicto. Si itaque miles ille fieret domino suo inobediens ac rebellis, ejusque adversario consentiret, certum est quod tam ipse quam soboles ejus, præscripto bono juste penitus privarentur.
Præterea, quum primus homo originalem amisisset justitiam, tam sibi quam suæ posteritati, non potuit eam sibi ac posteritati recuperare. Ideo necessarius fuit toti generi humano salvator ac mediator, qui genus humanum ab originali peccato redimeret, atque eidem gratiam redeundi ad originalis justitiæ conformitatem mereretur, sicque genus humanum Deo Altissimo reconciliaret, et ad beatitudinem reduceret sempiternam, deleto obstaculo perveniendi ad eam, videlicet reatu originalis peccati.
Præterea, multæ sunt causæ quare nec primus homo, nec aliquis purus homo, nec aliquis angelicus spiritus, nec aliqua pura creatura, fuit idonea totum genus humanum a peccato redimere, atque eidem gratiam ac gloriam promereri. — Prima est gravitas ipsa peccati. Tanto equidem major est enormitas culpæ, quo ille in quem committitur, amplioris est dignitatis, et quo plura beneficia est largitus, aut largiri paratus. Quum ergo Deus sublimis et benedictus infinitæ prorsus sit dignitatis ac sanctitatis, atque incomparabilis benefactor, a quo sortiti sumus quidquid boni habemus aut sumus, a quo et indesinenter in esse conservamur ac providemur; qui et æternam nobis beatitudinem præparavit, promisit, et dare paratus est dummodo obicem non ponamus: constat quod peccatum mortale, quo ipse offenditur, sit quodammodo enormitatis immensæ. Ideo a peccato suo genus humanum liberari nequivit, nisi per redemptorem dignitatis et efficaciæ infinitæ. Pura autem creatura infinitæ dignitatis esse non valet: ideo salvatorem nostrum oportuit esse Deum et Creatorem. Hinc peccatum est infinitæ fugibilitatis, etiam veniale peccatum: ita ut pro nulla re homo deberet venialiter peccare, sed potius mortem subire, quam veniale committere, præsertim quum homo debeat Deum vivum et verum, naturaliter bonum, incomparabiliter infiniteque plus amare quam se ipsum aut totum mundum.
Secunda causa ad idem, est dignitas gratiæ gratum facientis: quæ quum sit supernaturalis quædam similitudo divinæ essentiæ, ponens animam in esse supernaturali atque idoneo ad promerendum felicitatem æternam; non potuit toti generi humano promereri aut recuperari, nisi per mediatorem et salvatorem dignitatis immensæ, quem Deum esse necesse est. — Tertia causa ejusdem, est ineffabilis dignitas felicitatis et gloriæ sempiternæ, quam peccando perdidimus. Hæc namque beatitudo, quum sit immediata et clara visio summæ et increatæ veritatis divinæque pulchritudinis (quæ est ipsa essentia divina), et plena fruitio immensæ bonitatis atque dulcedinis Dei, est quodammodo infinitæ dignitatis, pretiositatis et excellentiæ: ideo nulla pura creatura potuit ad eam genus humanum reducere, aut eam hominibus promereri. — Quarta ejusdem causa assignatur, eo quod natura humana sit quodammodo in infinitum communicabilis: ideo totam redimere, liberatori interminatæ dignitatis competit solum.
Sic igitur patet, cur necessarium fuit Christum pati pro mundi salute.
DEINDE dicendum, per quem modum aut qua æquitate genus humanum reconciliatum est Deo Patri per passionem et mortem unigeniti Filii ejus. Videtur enim, quod Filio Dei ab hominibus tam crudelissime ac impiissime interfecto, Deus Pater plus debuit hominibus irasci quam ante, præsertim quum occisio Filii Dei fuerit multo majus peccatum, quam originale peccatum hominis protoplasti, propter quod Deus toti generi humano iram suam inflixit. Præterea, sicut infra patebit, propter Christi occisionem in tantum offensus atque iratus est Deus Pater Judæis, quod ira ipsius pervenit in eos (ut ait Apostolus) usque in finem.2 Itaque apparet, quod genus humanum per Christi passionem non sit Deo reconciliatum, sed magis odibile factum. Potest quoque hujus exemplum induci: quia si inter principem terrenum ejusque urbem seu communitatem discordia esset, et princeps ad urbem illam unigenitum suum mitteret, ut eam ad obedientiam concordiamque principis sui reduceret: si tunc cives hujusmodi filium principis audire contemnerent, imo et trucidarent, princeps hoc facto plus provocaretur contra urbem illam, quam ante fuerat provocatus. Huic demum exemplo concordat, quod in Evangelio Christus loquitur in parabola de patrefamilias qui vineam quam plantavit, locavit agricolis: qui tandem filium patrisfamilias occiderunt, propter quod perierunt.34
Ad ista respondendum, quia ut dicunt sancti doctores, mors, seu passio vel occisio Christi, piissima fuit et impiissima, crudelissima et misericordissima, amorosissima et invidiosissima, summe meritoria Patrisque placatissima et summe demeritoria Patrisque offensiva. Fuit etenim piissima, misericordissima, amorosissima, summe meritoria et Deum Patrem placans, ex parte patientis, videlicet Christi, in quantum passionem illam sponte sustinuit ex perfectissima caritate, clementissima compassione, atque promptissima obedientia : qua caritate Christus dilexit Deum Patrem et nos, et ex caritate et pietate sua ad nos compassus est nostræ damnationi; qua etiam obedientia factus est obediens Deo Patri usque ad mortem, mortem autem crucis contemptibilem, amarissimam, et horrendam.5 Porro passio Christi, impiissima, crudelissima, invidiosissima, et maxime demeritoria, Patrisque offensiva fuit, ex parte inferentis, hoc est Judæorum et aliorum qui Christum interfecerunt, quia ex summa invidia, crudelitate, impietate fecerunt hoc.
Itaque, quoniam Christus secundum quod homo, Patri in omnibus obedivit, docendo et increpando Judæos, prout Deus Pater sibi præcepit, et ex hoc Judæorum incurrit invidiam, qui veritatem odio habuerunt, ita ut moti et inflammati sunt occidere eum;6 et Christus illam occisionem pro justitia patientissime tulit, imo et ex ardentissima caritate et obedientia acceptavit ac pertulit, ordinans eam ad Patris placationem et honorationem, hominumque reconciliationem cum Patre: idcirco passio Christi, secundum quod ex ista radice a Christo acceptata est et ad prædictum finem relata, placentissima atque gratissima seu acceptissima fuit Patri, et eum generi placavit humano: ita quod virtute et merito passionis Christi, toti generi humano dimisit originale peccatum, cetera quoque peccata, dummodo meritum dominicæ passionis eis applicetur per sacramenta Ecclesiæ, seu alio modo, puta per fidem in Christum, seu aliter, secundum quod in lege naturæ et lege scripta Mosaica homines diversimode Christo omnium electorum capiti uniebantur, ut docet Hugo in libro de Sacramentis. Quum enim Christus sit caput omnium hominum electorum, homines meriti passionis Christi participes fieri nequeunt, nisi Christo aliquo modo jam tacto uniantur.7 Et sic passio Christi universa delevit peccata, quia virtute ac merito ejus Deus universis ignoscit qui Christo per Baptismum seu aliter uniuntur ut capiti. Unde Augustinus testatur, quod Christi sanguis sic fusus est in remissionem omnium peccatorum, ut delere posset etiam illorum peccata qui ipsum fuderunt, et ipsum peccatum quo fusus est: quia illi qui Christum occiderunt, merito passionis Christi veniam et salutem adepti sunt, dummodo in Christum credere ejusque Baptismum suscipere voluerint; imo utique multi illorum ita salvati sunt, redempti ipso sanguine quem fuderunt, ut loquitur Augustinus. Illos quippe Christus in turba conspexit, eisque dixit passione instante: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Qualiter autem hoc ipsum impletum sit, S. Lucas in Actibus Apostolorum describit, recitans qualiter ad prædicationem beatissimi Petri apostoli in die Pentecostes, primo conversa sunt tria millia Judæorum; deinde quinque millia, quum claudum natum Petrus curasset. Et præter hæc, quotidie tunc multi Judæorum convertebantur ad Christum, in tantum quod etiam multa turba sacerdotum ad fidem conversa sit, ut recitat Lucas.
Ex his patet, qua æquitate salvatum sit genus humanum per Christi passionem. Decuit enim bonitatem pietatemque Dei Patris, per talem ac tantam dilectionem, obedientiam, et passionem unigeniti atque carissimi Filii sui placari, ac indulgere, et gratiam impertiri. Denique decuit, ut sicut propter unius hominis inobedientiam Deus iratus fuit toti generi humano, sic propter Christi mediatoris Dei ac hominum obedientiam, Deus reconciliaretur hominibus. Præterea decuit, ut sicut humanum genus damnationem incurrit per diabolicæ invidiæ deceptionem, utpote primo homine nostro parente aliunde decepto; sic genus humanum aliunde misericorditer juvaretur, et Christi caritate ac ope redimeretur. Rursus, caritas facit omnia esse communia: ideo Christus per ardentissimam et maximam dilectionem suam ad nos, meritum suum nobis potuit communicare. Postremo, etiam in terrenis principibus cernimus, quod rex seu princeps terrenus propter dilectionem, meritum, instantiamque unius ignoscit alteri: tanto utique plenius atque facilius, quo ille qui rogat pro reo, est majoris dignitatis et principi magis dilectus.
Sed tunc oritur quæstio, quomodo per mortem Christi particularem ac temporalem, liberatum sit genus humanum a morte generali ac æterna. Et respondendum, quod tanta fuit dignitas personæ Christi, et ejus obedientia ac passio tanti fuit meriti et acceptabilitatis coram Patre æterno, ut mors Christi temporalis ac particularis fuerit vere sufficiens, ineffabiliterque supersufficiens, ad redimendum omne genus humanum ab omni malo, et non solum a morte communi ac æterna, seu damnatione infernali, sed etiam a morte temporali, omnique defectu et corruptibilitate corporali. Unde in resurrectione futura, merito passionis Christi, omnes electi corporis quoque incorruptibilitatem, impassibilitatem, et glorificationem consequentur. Fuit quoque passio Christi summe idonea, efficax et prædigna ad promerendum generi humano dona gratiæ in præsenti, et munera gloriæ in futuro: imo non solum passio Christi, sed et tota conversatio ejus in sæculo isto, fuit ad hoc summe idonea.
Contemplandum est enim, quod Christus in unitate personæ est Deus et homo: ita quod promereri et obedire ac pati, conveniebant ei ratione suæ humanitatis; idoneitas vero ac dignitas ad promerendum ac satisfaciendum pro hominibus, conveniebat ei ex parte suæ divinitatis. Quum ergo Christus sit verus Deus, constat quod fuit infinitæ idoneitatis ac dignitatis ad satisfaciendum ac promerendum per suam humanitatem, ratione suæ superdignissimæ deitatis: ideo dici solet, et vere sic est, quod minima gutta sanguinis Christi, seu minima passionis suæ particula, fuisset sufficiens ad totius mundi liberationem.
Præterea, quo major fuit sanctitas, digni-
Joann. VIII, 28.
Act. II, 41; IV, 4; III, 2-7.
Ibid. VI, 7.
Rom. V, 19.
Tim. II, 5. tas atque perfectio humanitatis Christi, eo etiam ex parte ipsius, fuit sua obedientia ac passio meriti amplioris. Tanta autem est sanctitas, dignitas et perfectio humanitatis Christi, ut ipsa sola excedat sanctitatem, dignitatem et perfectionem omnium creaturarum, videlicet omnium Sanctorum et electorum, tam angelorum quam hominum, universique entis creati. Et hoc potissimum competit humanitati Christi ratione suæ hypostaticæ seu personalis unionis cum Verbo æterno, scilicet vero Deo; et etiam ideo, quoniam gratia humanitati Christi collata, infusa et indita, fuit et est quodammodo infinita, habuitque virtutes et dona, et ceteras gratiæ perfectiones ac munera, in maxima incomparabilique excellentia. Propter quod Joannes Baptista dixit de Christo:8 Non ad mensuram dat Deus Spiritum homini, id est gratiam et dona Spiritus Sancti Christo, secundum quod homo est. Itaque innotescit, quod Christus non solum ratione suæ divinitatis, sed etiam ex parte suæ humanitatis tam perfectæ ac virtuosæ, fuit ineffabilis idoneitatis ad promerendum.
Adhuc autem, quo Christus fuit Deo Patri magis dilectus, eo efficacior fuit ad satisfaciendum pro nostris peccatis, et eo omnis sua conversatio, oratio, obedientia, ac passio pro nobis in hoc mundo exhibita, Deo Patri amplius grata fuit ac placens, magis quoque idonea ad subveniendum hominibus, seu meriti amplioris. Sed Deus Pater diligit Christum secundum suam divinitatem, amore penitus infinito, et tantum utique sicut se ipsum: quia divinitas Christi sicut est infinitæ bonitatis, sic et infinitæ amabilitatis consistit. Diligit quoque Pater Christum secundum suam humanitatem, magis quam totum universum, omnesque simul sumptas puras creaturas.9 Diligere quippe, est alicui bonum velle. Unde Deus tanto plus diligit rem, quanto majus bonum ei largitur. Quum ergo, Deo Patre volente, et Verbo æterno assumente, assumpta sit Christi humanitas ad increatum et hypostaticum esse Verbi æterni, ita quod in eodem esse personali subsistit Christi humanitas, in quo Verbum æternum æternaliter est subsistens: clarum est, quod majus bonum datum sit humanitati Christi, quam sit totum universum creatum: ideo magis Deo dilecta est. Itaque Christus etiam ex hac parte, fuit ineffabiliter idoneus et acceptus ad operandum et orandum ac patiendum pro nobis.
Præterea, sicut docent sancti Patres atque doctores, quamvis Deus omnipotens et æternus potuit per omnipotentiam suam, simpliciter loquendo, genus humanum alio modo redimere, quam per unigeniti Filii sui incarnationem ac passionem; nullus tamen exstitit alius modus ita conveniens sicut iste: ita quod decentissimum fuit, Filium Dei propter nostram salutem incarnari ac mori. Quod primo probatur Dei incarnatione: quia in incarnatione Filii Dei, Deo Patri æqualis, præcipue demonstratur atque relucet bonitas Dei, eo quod se suæ creaturæ tam copiosissime communicavit, et infirmitatem proprii plasmatis non contempsit, sed naturam a se creatam, puta humanitatem, ad suum hypostaticum esse assumpsit. Proprietas equidem boni, est esse communicativum diffusivumque sui. Insuper, in incarnatione Filii Dei, ineffabiliter pulchre ostenditur et patescit dilectio Dei ad nos. Amor enim est virtus unitiva: idcirco in hoc quod Deus nostram naturam sibi tam propinquissime univit ac intime, patet quod vehementissime ac specialissime nos dilexit. In incarnatione quoque monstratur misericordia et dignatio Dei ad nos, quod tam clementissime suam majestatem ad parvitatem vilitatemque nostram inclinavit, et tam misericordissime nobis auxiliari dignatus est, nostris ignoscens sceleribus, nec illam aspernans naturam assumere, a cujus primo individuo ceterisque suppositis tam multipliciter atque enormiter fuit offensus.
Rursus, in incarnatione Filii Dei potissimum declaratur omnipotentia Dei: quia naturam divinam et humanam in unitate copulavit personæ, quum tamen in ordine intellectualium substantiarum anima rationalis sit ima ac infima, et præsertim corpus humanum a supersimplicissima Deitate inæstimabiliter distet: ideo harum hypostatica unio, est divinæ potentiæ quammaxime declarativa, imo magis, ut aliqui adstruunt, quam totius mundi creatio. Sed et justitia Dei in incarnatione Verbi ostenditur: quia non vi Deus eripit hominem, nec alium facit superare tyrannum quam hominem; sed sicut homo est victus, sic homo vicit, ut asserit Damascenus tertio libro. Similiter in incarnatione Verbi ostenditur sapientia Dei, quod tam difficillimi negotii, tam decentissimam solutionem invenit. Difficillimum nempe apparuit, qualiter genus humanum, salva Dei justitia ac veritate, posset salvari; sed sapientia Dei invenit aptissimum modum ad hoc, ita hominem salvans, ut nec divinæ veritati atque justitiæ, neque divinæ misericordiæ derogaretur.
Præterea necessarium dupliciter dicitur: Primo, sine quo aliud esse non potest, ut homo sine anima: et sic Deum incarnari ad redimendum genus humanum, non fuit necesse, quia et aliis modis potuit Deus hoc facere, cui non est impossibile, imo neque difficile omne verbum, prout Gabriel angelus et Jeremias propheta testantur.10 Secundo dicitur necessarium, sine quo res convenienter seu tam apte esse non valet:11 sicque ad redimendum genus humanum fuit necesse Dei Filium incarnari, quia ut tertiodecimo de Trinitate loquitur Augustinus, sanandæ nostræ miseriæ nullus fuit alius convenientior modus. Per hoc namque potissimum fides catholica roboratur, quod ipsemet Deus incarnatus nobis in Evangelio loquitur ac testatur. Per hoc quoque permaxime spes ad Deum augetur, et caritas in ipso accenditur, quod Deum propter nos ex nimia sua ad nos dilectione cognoscimus incarnatum: imo fiducialissime Deum accedimus et oramus, dum ipsum pro nostra salute incarnatum fatemur, et quia tanta nobis Deus per incarnationem Verbi largitus est, ut ex ipsa incarnatione accendamur Dei amore.
Insuper, sicut decentissimum fuit Filium Dei nostram redemptionem inchoare per suam incarnationem, sic decentissimum fuit, ut eamdem nostram redemptionem compleret per suam sacratissimam passionem. Ex hoc enim quod Filius Dei propter nos passus est, maxime innotescit quanta sit peccati enormitas, et quantum Deus peccata abhorreat, pro quorum ablatione et satisfactione ipsemet unigenitus Filius Dei tanta perpessus est. Ex passione etiam Christi agnoscimus, quam ineffabilis sit Dei Patris justitia, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, malens illum tam acerbissimam mortem pati, quam peccata hominum remanere inulta.12 Culpæ enim pœna debetur secundum justitiam. Et quia per nostra peccata æternas pœnas meruimus, hoc fuit infinitæ misericordiæ Dei Patris, quod per temporalem sui Filii passionem nos ab æterna eripuit pœna; hoc vero fuit infinitæ justitiæ ejus, quod superdilectissimum Filium suum maluit pati et mori, quam peccata nostra impunita manere. Denique, ex hoc quod Deus Pater permisit unicum Filium suum innocentissimum atque sanctissimum, a sceleratissimis vilissimisque hominibus taliter capi, tractari, affligi, occidi propter nos liberandos, clarissime patet incomprehensibilis dilectio ejus ad nos. Similiter dilectio perfectissima Christi ad nos hinc manifestatur, quod tanta ac talia propter nos sponte ferre dignatus est. Insuper Christus per suam passionem dedit nobis perfectissimum omnium virtutum exemplar, ut prosequendo historiam passionis patebit.
Rursus, ex hoc quod Christus propter nos passus est, evidentissime elucescit quanta sit infernalium pœnarum acerbitas, et quam deliciosissima, maxima ac præstantissima sit electorum in cœlo felicitas : quum ideo passus sit Filius Dei, ut nos ab illis erueret pœnis, et ad æternæ beatitudinis gaudia reportaret. Postremo, per hoc quod Christus pro nobis tam amarissimam perpessus est mortem, nostræ paupertati ac indigentiæ copiosissimam opem impendit : quia passio illa quo amarior, eo et magis meritoria fuit, totumque meritum illud Christus communicat nobis. Illudque meritum est thesaurus Ecclesiæ, ex quo indulgentiæ conceduntur, et propter quod nobis quotidie relaxantur peccata, varia quoque conferuntur gratiarum charismata : unde tempus evangelicæ legis et Christi, tempus gratiæ nuncupatur.
His igitur de Christi passione præmissis tanquam præambulis, ad declarationem fidei christianæ, cujus summa est sapientia, et ut ea quæ de Christi passione dicenda sunt clarius intelligantur, devotius quoque et amorosius, imo et cum ampliori compassione et operis imitatione audiantur, consequenter ad prædicationem et expositionem dominicæ passionis est accedendum. Intendo autem passionem secundum Lucam exponere, et ea quæ ipse omittit atque ab aliis conscripta sunt Evangelistis, inserere huic sermoni, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 47 of 51