Skip to the text

Articulus 47

EXPOSITIO PASSIONIS ET CAPITULI VICESIMI SECUNDI : APPROPINQUABAT AUTEM DIES FESTUS AZYMORUM, QUI DICITUR PASCHA.

APPROPINQUABAT autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha; et quærebant principes sacerdotum et Scribæ quomodo Jesum interficerent. Quum Filius Dei, Dominus noster Jesus Christus, tempore a superbenedicta Trinitate æternaliter præordinato nostram assumpsisset naturam, modico tempore inter homines conversatus est in hoc mundo, videlicet triginta tribus circiter annis, et tribus circiter annis ultimis vitæ suæ in sæculo isto prædicavit atque miracula fecit. Quumque in prædicando ac miracula faciendo, omnes Sanctos qui ante fuerunt, gloriose excederet, a populo cum grandi aviditate audiebatur.

Sed quoniam statim post prædicationis suæ exordia, cœpit errores et vitia sacerdotum et Scribarum ac Pharisæorum juste et acriter increpare, illi statim cœperunt invidiam contra eum concipere, eique detrahere, et omnia facta ejus interpretari in pejus.1 Denique, quia invidia est tristitia de bono et prosperitate alterius, quanto Christus præclariora egit miracula, tanto præfati acutiori et amariori contra eum stimulabantur invidia; et cogitare cœperunt quomodo possent eum privare vita et fama, ita ut nec memoria ejus permaneret in terra, quemadmodum per Jeremiam in eorum persona fuit prædictum : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.2

Porro, quum Christus Lazarum suscitasset a mortuis, præfati Judæi audito tam insigni miraculo, vehementissime turbabantur, et suæ livore invidiæ torquebantur, dolentes de Christi magnificentia et honore.3 Imo, secundum Augustinum, nullum Christi miraculum fecit illos sic insanire ac fremere contra ipsum, quemadmodum suscitatio Lazari, quia miraculum illud clarissimum fuit, et nulla tergiversatione poterat offuscari, eo quod solennissime factum esset coram multis Judæis, et quoniam Lazarus fuit vir nobilis et miles, de regia stirpe exortus, quatuor quoque diebus exstiterat mortuus. Unde, quum miraculum illud factum audissent, mox die sequenti convenerunt, et inter se consuluerunt quid facerent Christo, juxta illud in Joanne :45 Quidam ex ipsis, scilicet de numero Judæorum qui interfuerant suscitationi Lazari et viderant quæ fecit Jesus, abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. Collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant :6 Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Ab illo igitur die cogitaverunt interficere eum, secundum quod Caiphas consuluit eis.

Jesus ergo, ut ait evangelista Joannes, jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis :7 et hoc, non nisi paucis diebus, videlicet octo aut circiter. Creditur enim quod Christus Lazarum suscitavit sexta feria per quindenam ante diem Parasceves in qua crucifixus est ipse. Postea, sicut in Joanne describitur, Ante sex dies Paschæ, id est sabbato Ramis palmarum, quod fuit sex diebus ante primum diem festivitatis Paschæ Judæorum tunc imminentis (quorum paschalis solennitas incepit feria quinta sequenti ad vesperam, et sexta feria fuit prima integra dies solennitatis paschalis), venit Jesus Bethaniam, etc. Præterea, sicut docet evangelista Joannes, in sabbato illo Ramis palmarum, quum venisset Jesus cum Apostolis Bethaniam, fecerunt ei cœnam ibidem, et Lazarus unus fuit ex discumbentibus.89 Fuit autem cœna illa, non in domo Marthæ et Mariæ Magdalene, ut aliqui putaverunt, sed in domo Simonis leprosi, quem Christus curavit a lepra;10 et in cœna illa effudit Maria Magdalene unguentum pretiosum super caput et pedes Christi, sicut ex dictis evangelistarum Matthæi atque Joannis probatur. Sequenti vero die, venit Jesus Jerusalem sedens super asellum; et tunc in Jerusalem prædicavit ac multa miracula fecit, prout Evangelistæ describunt. Insuper, feria secunda et tertia post Palmarum, Jesus similiter in Jerusalem prædicavit, et sacerdotes, Scribas ac Pharisæos durissime coram omnibus increpavit ac reprobavit, ita ut maxima contra Christum accendebantur invidia;11 quarta vero feria mansit in Bethania.

Ideo Lucas evangelista nunc ait : Appropinquabat dies festus Azymorum, id est paschalis celebritatis : quæ dicitur Azymorum, id est panum non fermentatorum, quia in tota illa solennitate, quæ septem duravit diebus, vescebantur Judæi non pane fermentato, sed azymis panibus. Quod autem dies festus Azymorum præfato modo jam accipiatur, constat ex eo quod subditur, qui dicitur Pascha, id est paschalis solennitas, quæ incipiebat a vespera feriæ quintæ, luna quartadecima exsistente. In qua vespera auferebant Judæi de domibus suis omnem panem fermentatum, edebantque agnum paschalem cum azymis panibus, in commemorationem quod patres eorum taliter comedebant agnum paschalem, quando egressuri fuerant de Ægypto, ut legitur in Exodo. Unde et nunc dies Azymorum dicitur Pascha, quia in præfata vespera, quæ fuit solennitatis paschalis exordium, edebatur agnus paschalis. Verumtamen quidam hoc loco accipiunt diem Azymorum et Pascha pro die Parasceves vesperam præfatam sequente. Sed prima expositio aptior est, quia paulo post subditur, Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha : quod certum est de quinta feria dici.

Præterea, pascha in Scripturis multifariam capitur : Primo, pro tota hebdomada Azymorum seu solennitatis paschalis, quemadmodum in Actibus Apostolorum scribitur de Herode, quod voluit post Pascha Petrum producere populo.12131415 Secundo accipitur pro celebritate paschali exsistente feria sexta prædicta. Tertio, pro hora immolationis et comestionis agni paschalis, prout in Marco scriptum est: Erat pascha et azyma post biduum. Quarto, pro quocumque cibo vel pane quo vescebantur Judæi durante festivitate paschali, ut quum apud Joannem fertur: Judæi non introierunt prætorium, ut manducarent pascha, id est azymos panes. Quinto, pro agno paschali. Sexto, pro figurato agni illius, puta pro Christo, de quo ait Apostolus: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Septimo, pro festivitate epularum paschalium. Unde in libro Paralipomenon dicitur: Non fuit tale Phase a diebus judicum, quale fecit Josias.

2

Et quærebant principes sacerdotum, videlicet Annas et Caiphas, et Scribæ, id est periti in lege, scilicet magistri atque doctores plebis: quibus convenit illud Danielis, Egressa est iniquitas a senioribus, qui videbantur regere populum; quomodo Jesum interficerent. Quibus ipse jam dixerat: Quare me quæritis interficere? Itemque: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo: propter quod horum me lapidatis? Hoc facinus Judæorum Matthæus evangelista plenius recitat, dicens: Tunc, videlicet quarta feria ante Christi passionem, congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrio principis sacerdotum qui dicitur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Itaque, Quærebant, id est, inter se perscrutabantur, quomodo, id est per quem modum, Jesum interficerent, eum dolose capiendo atque mendaciter accusando. Timebant vero plebem. Non timuerunt Deum omnipotentem, virtuoso ac ordinato timore, ne eum in tanta festivitate offenderent; sed vulgus, inordinato ac vitioso timore. Noverant quippe, quod plebs Christum libenter audivit: ideo formidabant ne Christum defenderet, et quamvis comprehensum, de eorum manu eriperet. Timebant quoque ne strepitus periculosus concitaretur in populo. Propter quod proposuerunt non occidere Chri-

Matth. xxvi, 5.

Marc. xiv, 1.

Joann. xviii, 28.

I Cor. v, 7.

II Par. xxxv, 18.

Dan. xiii, 5.

Joann. vii, 20.

Ibid. x, 32.

Matth. xxvi, 3, 4. stum durante festo paschali, juxta illud Matthæi: Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. — Porro principes sacerdotum dicebantur et erant pontifices; et quamvis eodem tempore unus dumtaxat princeps sacerdotum seu pontifex exsisteret, tamen pluraliter principes et pontifices nominantur, quoniam annuatim unus alteri tunc successit, et pontificium a gentilibus emebant principibus: quod contra legem Moysis fuit, secundum quam filius patri succedere in pontificatu debebat; sed tunc legitima illa defecit successio.

3

Præterea, narratur modus quomodo Judæorum pontifices et principales plebis illius consilium et machinationem suam perduxerunt ad effectum. Intravit autem Satanas, id est adversarius humanæ salutis, puta diabolus, in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, quia de vico sic dicto in tribu Issachar (ut dicitur) exsistente, fuerat oriundus, unum de duodecim principalibus Christi discipulis, scilicet Apostolis. De quibus et de quo ait Christus: Nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? Intravit autem diabolus in Judam, id est in mentem seu animam ejus, non ei essentialiter illabendo, quoniam solus Deus creator incircumscriptibilis et immensus essentiis rerum illabitur, et omnia implet, penetrat, et excedit; sed intravit per effectum, suggerendo Christi venditionem. Nec hac vice solum intravit hoc modo in eum, sed et antea sæpe, utpote quotiescumque illum ad mortale induxit peccatum. Unde apud Joannem legitur: Cœna facta, quum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas. Itaque nunc intravit vas suum, illud plenius possidendo. Hoc etiam modo diabolus intrat corda eorum qui ejus tentationibus suggestionibusque consentiunt. Non enim intrat, cogendo aut necessitando ad culpam, sed suggerendo et allicendo ad eam; nos autem ex negligentia nostra ei libere aperimus, præbendo consensum. Contra quod hortatur apostolus

Joann. vi, 71.

Jer. xxiii, 24.

Joann. xiii, 2.

Paulus:16 Nolite locum dare diabolo. Jacobus quoque apostolus:17 Resistite, inquit, diabolo, et fugiet a vobis. Omni ergo impiæ cogitationi, affectioni et suggestioni perversæ jugiter atque viriliter reluctemur, Deo et ejus mandatis ac testimoniis fortiter adhærentes, et quidquid veritati ac æquitati contrarium est respuentes.

Et abiit, mentis aversione et corporis gressu, a Christo ceterisque Apostolis, et locutus est cum principibus sacerdotum: quibus competit illud in Esdra, Manus principum fuit in transgressione hac prima;18 et magistratibus, id est rectoribus ac senioribus plebis. Theophilus autem per magistratus intelligit præpositos fabricæ templi, vel eos quos Romani præfecerunt Judæis, ne se Romanis opponerent, quia seditiosi fuerunt. Quemadmodum, id est quomodo, illum traderet eis.

Et gavisi sunt, inventa tam congrua occasione comprehendendi occidendique Jesum. Quibus competit quod in Proverbiis Salomon loquitur: Lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Et pacti sunt, id est, fœdus seu pactum cum Juda inierunt, pecuniam illi dare, videlicet triginta argenteos.19 Et spopondit Judas, id est, promisit quod traderet eis Jesum. Alii Evangelistæ factum hoc plenius describunt. Nempe, ut refert Matthæus, Judas præfatos accedens, dicebat: Quid vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam? Et constituerunt, id est dare promiserunt, ei triginta argenteos.2021 Occasio quoque qua motus est Judas vendere Christum, fuit tristitia illa qua doluit de unguento super Christum effuso a Maria Magdalene, in cœna facta in domo Simonis leprosi in Bethania, sabbato Ramis palmarum.22 Unde tunc dixit: Quare unguentum istud non veniit trecentis denariis et datum est egenis? Porro quilibet triginta argenteorum quos promiserunt traditori, valuit (ut fertur) decem nummos seu denarios usuales, ita quod triginta argentei valuerunt trecentos denarios usuales: sicque in venditione Christi recuperavit Judas valorem effusi unguenti. Hinc per Zachariam Christus prædixit: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis.23 Et quærebat opportunitatem, id est aptum locum et congruum tempus, ut traderet illum sine turbis, id est secrete, et tempore noctis, quando turba non adfuit Christo.

Ex his patet, quod maximam passus est Christus vilipensionem, dum a proprio discipulo pro tam vili venditus pretio, ipse in quo est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium plena, perfecta et infinita possessio. Insuper impietatem Judæ Christum vendentis sequuntur, qui pro temporali laude, lucro aut commodo, justitiam deserunt, falsum testimonium dicunt, aut contra veritatem scienter judicium proferunt, itemque ecclesiastica beneficia, sacramenta vel judicia vendunt; assimilanturque eis de quibus in Michæa fertur: Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant.24

Venit autem dies Azymorum. Hoc modo expositum est. In qua necesse erat occidi pascha, id est agnum paschalem, ad observandum legis præceptum in Exodo scriptum:25 qui agnus feria quinta occidebatur ac edebatur, et Christum ejusque immolationem et occisionem evidenter præfiguravit. Et misit Petrum et Joannem quinta feria a Bethania in Jerusalem, dicens: Euntes Jerusalem versus, parate nobis pascha, id est agnum paschalem, ut illum secundum legem pariter manducemus. Christus enim non venit legem solvere, sed implere. Christus quoque discipulos suos consuevit mittere combinatos propter mutuæ societatis solatium, atque ad socialis vitæ commendationem.2627 Nam, ut Salomon loquitur, Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita.28 Porro, per esum agni paschalis designabatur sumptio Christi in Sacramento altaris; per Petrum vero, vita activa; per Joannem, contemplativa. Quemadmodum ergo Petrus et Joannes agnum præparaverunt paschalem, ita et nos per actionem virtuosam et contemplationem mysteriorum beneficiorumque Christi et divinitatis suæ, præparare corda nostra debemus ad sacram communionem. At illi dixerunt: Ubi vis paremus pascha, id est in qua domo ?

Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem Jerusalem, occurret vobis homo amphoram aquæ portans: qui homo, secundum Origenem, fuit minister patrisfamilias ejus ad quem Christus direxit discipulos istos; sequimini eum in domum in quam intrat. Istud per naturalem rationem præsciri non potuit, quia futurorum pure contingentium non est determinata præcognitio, nisi divinitus reveletur. Christus autem istud præscivit, tam per increatam suam scientiam secundum quod Deus, quam per creatam scientiam inditam, et per gratiam prophetiæ quam habebat plenissime secundum naturam humanam. Et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister, id est Christus, per excellentiam dictus magister, tanquam sapientia Patris, secundum divinitatem, et in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, secundum humanitatem. Christus itaque se ipsum vocavit magistrum, non vanitatis, sed veritatis amore. Ubi est diversorium, id est locus secretus et quietus, ubi pascha, id est agnum paschalem, cum discipulis meis manducem? Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, id est dispositum et paratum seu aptum ad esum agni. Et ibi parate nobis pascha.2930

Communiter dicunt doctores quod domus patrisfamilias hujus fuit prope montem Sion et juxta templum: in qua domo fuit cœnaculum jam præfatum, in quo Apostoli post Christi resurrectionem foribus clausis latebant usque ad Pentecosten; tuncque in eodem cœnaculo impleti sunt Spiritu Sancto. Quamvis B. Ambrosius et Glossa dicant hominem istum patremfamilias pauperem ignobilemque fuisse, alii tamen probabilius arbitrantur quod fuit homo multum potens, dives ac nobilis, in tantum quod, non obstante prohibitione pontificum, et spreto timore principalium Judæorum, ausus fuit Christum et ejus discipulos in domum suam suscipere, atque post Christi passionem tam diu ejus discipulos hospitare, quasi Judæos non metuens. Pauperes quoque habere non solent domum tam magnam, in qua sit tam grande cœnaculum, quemadmodum istud fuit, in quo centum viginti homines pariter consedentes, Spiritum Sanctum receperunt.31 Denique aliqui putant quod fuit unus discipulorum Christi, ita quod nomine magistri cognovit magistrum suum Dominum Jesum significari. Habuit etenim Christus etiam quosdam discipulos divites, a quibus voluit interdum refici se et suos discipulos pauperes: nam apud Joannem scriptum est, quod multi ex principibus Judæorum crediderunt in Jesum instante hac cœna.32

Euntes autem, invenerunt hominem lagenam aquæ ferentem eisque occurrentem, et domum atque cœnaculum, sicut dixit illis Jesus: qui secundum quod Deus, est veritas per essentiam, et ut homo, confirmatus fuit in bono ab incarnationis exordio, ita quod mentiri non potuit;33 et paraverunt pascha. Et quum facta esset hora vespertina feriæ quintæ, in qua hora agnus paschalis secundum legem manducabatur, discubuit, et duodecim Apostoli cum eo. Hinc Beda affirmat: Hora manducandi pascha, designat quartamdecimam diem primi mensis perductam ad vesperam, et quintadecima luna terris jam apparente. Circa hæc quærit Theophilus3435, qualiter Dominus discumbere, id est sedendo comedere, dicitur, quum Judæi stantes pascha comederent, sicut lex jussit.36 Ad quod (ut refert) aliqui dicunt, quod agnum paschalem Christus atque Apostoli stando edebant, deinde accubuerunt secundum communem usum, quosdam cibos edentes. Aliqui etiam dicunt, quod mensa fuit super terram posita, et37383940

Christus cum suis Apostolis in terra consedit, juxta consuetudinem veterum. Rursus aliqui dicunt, quod etiam septuaginta duo discipuli aderant, saltem pro parte, et agnum in alia mensa edebant.

15

Et ait illis: Desiderio desideravi, id est, intense ac fervide concupivi, hoc pascha, videlicet agnum istum paschalem, manducare vobiscum, antequam patiar, id est, a Judæis occidar. Hoc equidem Christus ardentissime affectavit, non principaliter propter agnum illum legalem ac præfigurativum, sed propter impletionem ejus quod ille agnus præfiguravit, videlicet propter institutionem Sacramenti novæ et evangelicæ legis: cujus Sacramenti figura præcessit in agno paschali, et esu ac immolatione ipsius. Hoc enim superdignissimum Sacramentum instituere Christus summe et ineffabiliter concupivit, ad Dei Patris æternum honorem et gloriam, et ad maximam fidelium utilitatem, quemadmodum inæstimabilem dilectionem habuit ad Patrem et ad nos. Rursus, desideravit hoc pascha novissimum edere, ut legalibus observantiis finem imponeret, et veteris Testamenti completis figuris, novum inciperet Testamentum, atque ut cetera faceret ac doceret quæ post Cœnam egit ac docuit. Porro Theophilus sic exponit: Desiderio desideravi, etc. Quasi dicat: Hæc ultima mihi Cœna vobiscum est, propter quod singulariter amabilis est mihi: sicut qui peregre profecturi sunt, ultima sua facta et verba affectuosius exhibent. Porro secundum Cyrillum, Christus ideo verbum hoc protulit, quoniam Judas avarus tempus proditionis explorabat; sed ne traderet Christum ante completionem hujus Cœnæ, non explicaverat Christus domum, aut virum penes quem pascha perageret: cujus causam per hæc verba ostendit.

16

Quod vero præfata manducatio hujus agni paschalis esset ultima Christi cum suis discipulis Cœna, et ideo sibi præoptata, pandit subdendo: Dico enim vobis, quia ex hoc, id est post hanc horam, non manducabo illud pascha, seu agnum paschalem, donec impleatur, id est, veraciter compleatur, quod per agnum illum figuraliter significabatur, in regno Dei, id est in Ecclesia militanti, quæ in Evangelio frequentissime regnum Dei vocatur. Legalis etenim ille agnus præfiguravit, ut dictum est, institutionem et esum Sacramenti altaris, immolationemque Christi in ara crucis: quæ omnia post hæc verba implebantur, quia paulo post Christus Sacramentum novi Testamenti instituit, suisque dedit, et Patri obtulit semetipsum. Unde, juxta hanc expositionem, donec, sequens tempus excludit, quia post hanc horam Christus typicum agnum non manducavit. Unde, secundum Bedam, Christus his verbis prohibet agnum paschalem ultra carnaliter exhiberi, et asserit se ultra nequaquam pascha Mosaicum celebraturum.

Et accepto calice, id est vasculo ex quo biberunt, gratias egit Deo Patri, secundum quod homo fuit, docens nos Deo gratias agere pro universis beneficiis ejus, pro corporalibus etiam alimentis; vel gratias egit de consummatione ac terminatione legalium horum ciborum, quia et calix seu potus iste ad vetus pascha, cui finem imponebat, spectabat. Bis quippe in Cœna hac legitur calicem accepisse. Primus pertinebat ad vetus pascha ac Testamentum, secundus ad novum, sicut dicetur. Et dixit: Accipite et dividite inter vos, id est, successive et per ordinem de hoc potu seu vasculo bibite: prout moris fuit in esu agni paschalis potare. Et potus ille sumptionem sanguinis Christi sub speciebus sacramentalibus figuravit: unde in institutione sacramenti Eucharistiæ cessaverunt legalia, quantum ad obligationem, et finis impositus est typico agno ac potui ejus. Veniente enim veritate, et re figurata exhibita, cessant figuræ et typica.

Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, id est de vino hujusmodi, quod generatur in vite, et fructus

17

18

14 est vineæ, donec regnum Dei veniat, id est, quousque post passionem immortalis surrexero, sicque in me adveniat et monstretur regnum militantis Ecclesiæ, ita ut ego rex Ecclesiæ gloriosus appaream, et in electis atque fidelibus per fidem et gratiam regnare incipiam, convertendo illos ad me, vel de novo, aut magis perfecte. Juxta hanc expositionem insinuavit se Christus post passionem et resurrectionem suam cum discipulis bibiturum : quod certum est contigisse. Unde in Actibus Apostolorum Petrus testatur, quod ipse, ceterique Apostoli manducaverunt atque biberunt cum Christo, postquam resurrexit a mortuis.41 Nec dubium quin discipuli dederint Christo tunc bibere vinum, scilicet optimum quem habuerant potum. Vel sic : Non bibam de generatione vitis, id est, typicum istum potum ultra non sumam, donec veniat regnum Dei, id est, fides Ecclesiæ prædicetur ac recipiatur. Sicque Christus insinuavit legalem illum potum debere cessare, et rem per eum figuratam esse de cetero celebrandam, videlicet sui sanguinis sumptionem. Sic quoque, donec, accipi potest ut ante, scilicet exclusive.

Denique peractis et terminatis quæ ad agnum pertinebant legalem, complet et inchoat quod figurabatur per illum, instituens atque conficiens Eucharistiæ sacramentum. Et accepto pane, id est, panem azymum ac triticeum, quo tunc vescebantur, in manu sua benedicta accipiens, gratias egit ut homo Deo Patri pro universis beneficiis ejus sibi collatis, et quod per ipsum decrevit redimere genus humanum. Specialiter vero tunc gratias egit de veteribus terminatis, et novis mysteriis jam inchoandis. Et fregit panem jam consecratum, quoniam integrum panem in suum corpus transsubstantiavit. Fregisse autem dicitur panem, non quod tunc ibi esset substantia panis, aut quia suum corpus ibi exsistens confregerit, sed quia species sacramentalis, videlicet quantitas panis remanens, sub qua corpus Domini continebatur, veraciter frangebatur, et divisionis illius erat subjectum, sicut et modo in hostiæ fractione.42 Et dedit eis dicens : Hoc quod vobis nunc porrigo, et ex summa dilectione ac liberalissime tribuo, est corpus meum vere, non repræsentative dumtaxat, quod pro vobis datur, id est, pro vestra liberatione passioni et morti jam exponetur, proditore tradente, et me sponte ad passionem accedente. Vel, Quod pro vobis datur, id est, quod ego vobis nunc munificentissime do edendum ad vestrum profectum et robur, ut gratia augeatur in vobis. Hoc facite, id est, Sacramentum istud suo tempore celebrate et conficite, date ac sumite, in meam commemorationem, id est in memoriam summæ dilectionis meæ ad vos, et amarissimæ passionis meæ pro vobis. Itaque, sicut legale pascha fuit figurativum futuri, sic evangelicum istud pascha est rememorativum præteriti. Sed quoniam Christus Sacramentum istud confecit, dicendo, Hoc est corpus meum; ideo dixit hoc antequam porrigaret corpus discipulis. Aliqui tamen dicunt, quod porrigendo repetivit hæc verba. Sed hujusmodi difficultates prætermitto, quia hinc inde in diversis libris copiosissime inveniuntur solutæ.

Deinde describitur institutio sacramenti Eucharistiæ sub specie vini, et specialiter consecratio sanguinis Christi. Similiter et calicem sumpsit in manibus, et dedit discipulis, postquam cœnavit, id est, agnum paschalem comedit, dicens : Hic est calix novum Testamentum, supple, confirmans ac signans, in meo sanguine dedicatum, confirmatum et consecratum. Ponitur autem continens pro contento, quum dicitur, Calix in meo sanguine : ut sit sensus, Sanguis meus exsistens in calice. Itaque novum Testamentum in Christi sanguine confirmatur, quia in consecratione sanguinis ejus instituebatur, et in effusione sanguinis ejus roborabatur. Testamentum namque in morte confirmatur. Qui pro vobis fundetur, id est, pro vestra salvatione sanguinem hunc effundam et effundi permittam.43 Et per discipulos, intellexit Salvator omnes electos suo sanguine liberandos. Nempe pro universis hominibus effusus est sanguis Christi, quantum ad sufficientiam, quoniam quantum in ipso est, idoneus est omnium auferre peccata, gratiamque conferre et gloriam; sed pro solis electis effusus est, quantum ad efficientiam, quia ipsi dumtaxat dominicæ passionis fructum salubriter consequuntur.

Dicit autem Chrysostomus: Hic sanguis operatur in nobis imaginem regiam, nobilitatem animæ non permittit marcescere, protinus rigans animam, magnamque inspirans virtutem. Hic sanguis dæmones fugat, angelos advocat; mundum lavit, cœlum accessibile fecit; et per ipsum participes ejus fiunt supernis virtutibus amicti regio pallio, magis autem ipso rege induti. Et sicut si mundus accesseris, salubriter accessisti; sic si indutus conscientia prava, damnose accedis in culpam atque supplicia. Nam si qui imperatoriam coinquinant purpuram, pari pœna plectuntur cum eis qui illam divellunt; absurdum non est, si et qui obscena mente corpus Christi recipiunt, pari pœna plectantur cum his qui illud clavis confixerunt.

Præterea advertendum, quod dominici corporis ac sanguinis Sacramentum institutum est a Christo multis de causis: Primo, in recordationem suæ passionis et obedientiæ ejus usque ad mortem, ceterorumque mysteriorum et actuum ejus, ut illa ad memoriam devotissime revocemus ac imitemur, suæ passioni nos conformando per proprii corporis castigationem, et propriæ voluntatis, voluptatis ac vanitatis mortificationem. Nam, ut ait Apostolus, qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.44 Princeps quoque Apostolorum effatur: Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.45 Secundo, in signum atque memoriam caritatis suæ ad nos. Hoc enim maxime caritatis exstat indicium, quod proprium corpus et sanguinem nobis reliquit in cibum potumque animæ salutarem: quia et illa est amorosissima munificentissimaque donatio, qua quis alteri dat se ipsum, quemadmodum Christus hoc in Sacramento fuit et est dator et donum. Tertio, in alimentum vitæ spiritualis, quia in Sacramento hoc fons gratiæ continetur, et præcipua gratiarum charismata digne sumentibus ipse largitur. Quarto, in robur mentalis confirmationis, quia hic cibus roborat animam, sicut alia esca corpus. Quinto, in viaticum hujus peregrinationis, ut virtute hujus dignissimi alimenti tendamus ac perveniamus usque ad patriam paradisi cœlestis, sicut Elias in fortitudine subcinericii panis ambulabat usque ad montem Horeb.46 Sexto, in remedium satisfactionis pro nostris peccatis, quia hoc Sacramentum multipliciter suffragatur sumentibus digne ipsum, et per ipsius oblationem ac sumptionem nostra relaxantur peccata, defunctis quoque succurritur. Septimo, in pignus et arrham futuræ hereditatis æternæ. Beatificam enim fruitionem in patria præfigurat, quia quos Salvator jam sui corporis ac sanguinis Sacramento dignatur reficere, tunc suæ divinitatis specie reficiet sine fine; et quod nunc mystice geritur, tunc in veritate complebitur.

Itaque hujus Sacramenti institutionem, institutionisque causas quotidie cum debita attentione pensemus, et Christo vicem pro viribus rependamus. Denique Chrysostomus ait: Vide, o homo, quali sis a Christo honoratus honore, quali et mensa potiris, quod angeli videntes horrescunt, nec sine reverentia respicere audent, propter eam quæ intus fertur coruscationem. Iterum ait, ostendens quanta sit caritas Christi ad nos: Quis pastor propriis membris nutrit oves? Sed et matres quoque filios suos tradunt aliis ad alendum. Christus vero ita non egit, sed quos genuit per se ipsum, ex se ipso nutrit. Itaque tantæ caritati liberalitatique Salvatoris et Dei nostri grati esse jugiter satagamus, et ei in omnibus ex purissima caritate fideliter obediamus, nec sine debita præparatione ac devotione celebremus aut communicemus. Alioqui, quanto major est dilectio et beneficentia Christi ad nos, tanto gravior erit ingratitudo, perversitas et damnatio nostra.

Postremo, quoniam Christus in Cœna propriis manibus suos communicavit discipulos, hinc in die Cœnæ religiosi de manu sui prælati corpus Salvatoris accipiunt. — Hoc quoque sciendum, quod licet Christus post cœnam dedit corpus et sanguinem suum discipulis, deinceps tamen ordinavit Ecclesia Sacramentum hoc a jejunis accipi propter reverentiam ejus, et ut devotius accipiatur.

Consequenter Christus traditionem suam prædicit, sicut et passionem suam frequenter prædixit, ne improvisus et nescius æstimaretur traditus et occisus, atque ut se sponte manifestaret tradi, capi et crucifigi. Verumtamen ecce manus tradentis me, id est, licet ego tanta vobis bona præstiterim, nihilo minus manus illius qui cito me tradet, mecum est in mensa, id est, traditor meus mecum quasi amicus manducat. Quibus verbis Christus, quantum in se fuit, admonuit Judam, qui sibi de suo scelere conscius fuit, ut a malo desisteret; sed proditorem non nominat, ne in cœna pacis grandis turbatio oriretur, et ne quis discipulorum in proditorem consurgeret. Istud quoque conqueritur Christus de sacerdotibus immundæ ac impiæ conversationis, et ceteris indigne manducantibus, qui (ut ait Apostolus) rei sunt corporis et sanguinis Christi, et judicium sibi manducant et bibunt.47 Et quidem Filius hominis, scilicet Christus Filius Virginis, et inter filios primi hominis summus, secundum quod definitum est, id est a Patre æternaliter prævisum ac præordinatum, atque per Prophetas prædictum, vadit de vita ad mortem, de exsilio isto ad patriam, et de passione temporali ad gloriam sempiternam: quia et hoc Deus per Prophetam prædixit, quod Christus a suo discipulo esset tradendus, sancto David in Christi persona dicente: Etenim homo pacis meæ, etc.48 Hinc in Actibus Petrus ait Judæis:49 Jesum Nazarenum, definito consilio et præscientia Dei traditum, interemistis. Deus enim Pater per Christi passionem mundum salvare decrevit, quemadmodum Isaias dixit: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, cujus livore sanati sumus.50 Et rursus ibidem loquitur Deus: Propter scelus populi mei percussi eum.51 Verumtamen væ homini illi per quem tradetur, id est, mortaliter peccabit et æternam promerebitur sortieturque pœnam. Quo verbo Christus, quantum in se fuit, retraxit proditorem a tanto facinore terrore et comminatione supplicii.

Circa quod sagaciter perpendamus, quanta sit fragilitas atque malitia mentis humanæ, eo quod Judas iste miserrimus, auditis tantis Christi sermonibus et advisationibus istis, aliisque beneficiis a Christo susceptis, etiam in hac Cœna, in communione, et pedum suorum a Christo lotione, tot demum visis Christi miraculis, et in tam sancta ac electissima societate Apostolorum tanto tempore conversatus, ad tantam impietatem dilapsus est, nec a concepto scelerato proposito exstitit revocatus.52 Nullus ergo nostrum præsumat de viribus suis, neque inaniter glorietur, sed semper sit timoratus. Hinc ait S. Bernardus: Si nec in regno majestatis, nec in paradiso voluptatis, nec in collegio unitatis, videlicet Christi, defuit casus, quis poterit esse securus in hoc loco horroris et vastæ solitudinis?53

Præfatis quoque verbis, ut scribit evangelista Matthæus, addidit Christus:54 Bonum ei esset, si natus non fuisset homo ille.

Et ipsi innocentes Apostoli, cœperunt quærere inter se, quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Ubi apparet ac commendatur mirabilis sancta simplicitas Apostolorum, qui licet nihil de magistri sui traditione unquam cogitassent, magis tamen credebant Christo quam sibimetipsis : ideo inter se conquirebant, quisnam esset eorum tantum commissurus piaculum. Imo de hoc quærebant tripliciter: Primo, unusquisque suam discussit conscientiam, an tale quid cogitasset. Secundo, inter se interrogaverunt. Tertio, ut ait Matthæus evangelista, singulatim sciscitabantur a Christo:55 Numquid ego sum? Etiam et Judas dicebat:56 Numquid ego sum, Domine? Cui Christus respondit: Tu dixisti. Circa quod scribit Basilius: Sicut in corporalibus passionibus multæ sunt quas non sentiunt patientes, sed magis adhibent fidelem conjecturæ medicorum; sic et in animæ passionibus, si quis in se peccatum non sentiat, credere debet his qui plus possunt cognoscere ejus peccata.

Facta est autem et contentio inter eos, puta Apostolos, quis eorum videretur esse major, hoc est ceteris altior. Quamvis aliqui dicant contentionem istam humilitatis fuisse, ita quod conabantur se invicem honore prævenire, verius tamen est quod dicit Chrysostomus, asserens eam fuisse aliquantulæ elationis, quia humanum aliquid passi sunt: quod patet ex increpatione et informatione eorum subjuncta. Cujus occasio fuit, secundum Gregorium, quoniam audierunt Christum suam passionem jam prædixisse, moxque futuram. Ipso autem eis ablato, debuit unus eorum ceteris loco Christi præesse: ideo cœperunt contendere, quis eorum major seu aptior esset ad hoc. Porro Theophilus ait: Quum inter se quærerent quis eorum esset Dominum traditurus, consequens erat ad invicem sibi dicere: Es tu proditurus? Et ex hoc coacti sunt dicere: Ego potior, Ego major, atque similia. Quemadmodum vero Beda testatur: Sicut boni ex Scripturis quærunt et sumunt quibus proficiant; sic perversi et reprobi, si quid reprehensibile in Scripturis inveniant, hoc libenter amplectuntur, ut per hoc suas excusent aut tegant nequitias. Unde quidam ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi; sed nos potius videamus et imitemur non quod adhuc carnales gesserunt discipuli, sed quod jussit spiritualis magister.

Dixit autem eis, increpando eorum errorem, et ad humilitatem eos informans: Reges gentium, hoc est gentilium, dominantur eorum, ita quod cum ambitione et vana gloriatione suæ excellentiæ atque potentiæ præsident suis. Unde gentilium meminit Christus, ut ambitionis detestabilitatem demonstret. Gentilium namque est ambire primatum. Et qui potestatem habent super eos, puta gentilium principes, qui in subditos suos potestatem exercent, benefici vocantur, id est, a subditis vane laudantur et bene agentes dicuntur, etiam dum agunt injuste. Principibus etenim plurimi blandiuntur, et laudatorios ac adulatorios offerunt sermones, ut eorum favorem aut munera sortiantur. Vos autem non sic, id est, gentilibus illis principibus nolite assimilari adspirando ad principatum, quoniam illi, quasi carentes legibus sacris, prætactis subjacent moribus, vestrum vero culmen in vera humilitate fundatur et est. Ideo subditur: Sed qui major est vestrum, hoc est sapientior aut virtuosior inter vos, fiat sicut minor, id est, præ ceteris humiliorem se præbeat; et tanto sit Deo subjectior et proximis in omni virtute exemplarior, quanto majorem a Deo adeptus est gratiam, et obligatiorem se conspicit ad reddendam Altissimo rationem. Propter quod in Ecclesiastico legitur:57 Quanto major es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Rursusque scriptum est: Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta impii ignis et vermis.58 Signum enim veri spiritualis profectus veræque sapientiæ et perfectionis, est vera, stabilis ac profunda humilitas, juxta illud Proverbiorum: Ubi fuerit humilitas, ibi et sapientia.59

Circa hæc ait Chrysostomus: Principes mundi ideo fiunt, ut dominentur in minoribus suis; principes autem Ecclesiæ, ut serviant minoribus suis, ut proprias utilitates negligant, et illorum procurent, ut nec mori timeant pro salute illorum. Principatum vero sæcularem appetere, et si ratio non est, vel causa est. Principatum vero Ecclesiæ concupiscere, nec ratio est, neque causa, quia nec justum, nec utile est. Quis enim sapiens sustinet se subjici servituti, ac tanto periculo, nisi forte qui non credit Dei judicium, vel qui Deum non metuit impios puniturum? — Hinc ait Basilius : Non ergo extollat præsidentem dignitas, ne ab humilitatis beatitudine corruat. Illud autem noverit, quod humilitas vera ministerium plurium est. Sicut enim qui pluribus ministrat vulneratis, et abstergit cujuslibet vulneris saniem, non sumit ex ministerio illo causam elationis; sic et multo magis cui commissæ sunt curæ fraternorum languorum, ut omnium minister redditurus pro omnibus rationem, esse debet humilis atque sollicitus.60 Verumtamen contra delinquentium vitia per zelum justitiæ debet esse erectus, ut humilitas sua discretione regatur, nec ita subditis se supponat, ut in correctione errantium pusillanimis fiat sive remissus, sed auctoritate sua ut vicarius Christi fungatur, debitumque persolvat sui officii, quamvis in corde suo sibi præferat eos quos corrigit.

Et qui præcessor est, hoc est, qui alios dignitate aut sanctitate excedit, fiat sicut ministrator, id est, obsequiosum se præbeat, secundum exigentiam loci et causæ ac temporis, et humiliter sentiat de se ipso. Ut autem Chrysostomus loquitur, primatus fugientem se desiderat, desiderantem se horret. Iterum ait : Homo quod membrum habeat honorabile, et quod inhonestum, agnoscit. Ipsum autem membrum hoc de se non cognoscit, ne sit schisma in corpore. Sic differentiam inter sanctos hujus viæ agnoscit Christus, cujus membra sumus; ipsis autem sanctis non est concessum ut cognoscant hic differentiam suam ad invicem. Verumtamen, etiam si quis sciat per revelationem esse se aliis virtuosiorem, nihilo minus aliis humiliter obsequi debet, et humiliare se ceteris, quia secundum aliquas considerationes, potest se aliis inferiorem veraciter judicare, videlicet considerando se secundum id quod est aut habet vel habuit a se ipso, aut adhuc cito haberet, si relinqueretur a gratia, alios autem secundum id quod habent, habuerunt, aut forte habebunt a Deo. Sic quippe dixit Apostolus : Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum ego primus sum.61

Denique, sic Christus secundum formam assumptam se humiliavit ac ministravit, quasi excellentiam suam ignoraret:62 idcirco consequenter suo exemplo hortatur ad humilitatem. Nam quis major est, qui recumbit sedens ad mensam, an qui ministrat recumbenti? Nonne qui recumbit, major et dignior est ministrante secundum quod talis est? quamvis frequenter aliunde coram Deo sit major in donis gratiæ qui ministrat. Ego autem, qui contrario modo ad mundum me habeo, in medio vestrum sum sicut qui ministrat, id est, cunctis vobis humiliorem me præbeo, quamvis major sim vobis, et obsequiosus sum vobis. Nam et in Cœna hac, Christus lavit pedes eorum, corpus quoque et sanguinem suum ministravit eis in Sacramento;63 optima etiam spiritualia fercula gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, Christus ministrat. Itaque constat ex dictis, et Glossa hoc asserit, quia necesse est ut rectorem subditis, et disciplina patrem, et pietas matrem, et humilitas servum exhibeat, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa, sed utrobique servetur discretio.

Footnotes

  1. Baruch. III. 38. ↩

  2. Jer. XI. 19. ↩

  3. Joann. XI. 46 et seq. ↩

  4. Joann. xii, 14 et seq. ↩

  5. Ibid. 46-53. ↩

  6. Joann. xi, 39. ↩

  7. Ibid. 54. ↩

  8. Joann. xii, 1. ↩

  9. Ibid. 2. ↩

  10. Exod. xii. ↩

  11. vers. 7. ↩

  12. Act. xii, 4. ↩

  13. Inn. xii, 3. ↩

  14. Ibid. 7; ↩

  15. Matth. xi, 6. ↩

  16. Ephes. IV, 27. ↩

  17. Jacob. IV, 7. ↩

  18. 1 Esdr. IX, 1. ↩

  19. Prov. II, 14. ↩

  20. Matth. XXVI, 14, 15. ↩

  21. Matth. XXVI, 14, 15. ↩

  22. Joann. XII, ↩

  23. Zach. XI, 12, 13. ↩

  24. Mich. III, 11. ↩

  25. Exod. XII. ↩

  26. Luc. X, 1. ↩

  27. Matth. V, 17. ↩

  28. Prov. XVIII, 19. ↩

  29. Coloss. 11, ↩

  30. I Cor. 1, 24. ↩

  31. Act. 1, 15. ↩

  32. Joann. xii, 42. ↩

  33. Joann. xiv, 6. ↩

  34. Act. i, 1-4. ↩

  35. Act. i, 1-4. ↩

  36. Exod. xii, 11. ↩

  37. Act. i, 15. ↩

  38. Joann. xx, 19. ↩

  39. Coloss. ii, 3. ↩

  40. I Cor. i, 24. ↩

  41. Act. x, 41. ↩

  42. Hebr. 1x 17. ↩

  43. Hebr. ix 17. ↩

  44. Galat. v, 24. ↩

  45. I Petr. ii, 21. ↩

  46. III Reg. xix, 8. ↩

  47. 1 Cor. xi, 27, 29. ↩

  48. Ps. xl, 10. ↩

  49. Act. ii, 22, 23. ↩

  50. Is. liii, 6, 5. ↩

  51. Ibid. 8. ↩

  52. Joann. xiii, 4 et seq. ↩

  53. Deut. xxxii, 10. ↩

  54. Matth. xxvi, 24. ↩

  55. Matth. xxvi, 22. ↩

  56. Ibid. 25. ↩

  57. Eccli. III, 20. ↩

  58. Eccli. VII, 19. ↩

  59. Prov. XI, 2. ↩

  60. Hebr. xiii, 17. ↩

  61. I Tim. 1, 15. ↩

  62. Philipp. 11, 8. ↩

  63. Joann. xiii, 4 et seq. ↩

Chapter 48 of 51