Skip to the text

Articulus 48

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI VICESIMI SECUNDI, A LOCO QUO DICITUR : VOS AUTEM ESTIS QUI PERMANSISTIS MECUM IN TENTATIONIBUS MEIS.1

PAULO ante prædixit Christus infideli discipulo væ æternum, scilicet Judæ proditori : qui, quum verba sequentia dicerentur, exivit, quia ut apud Joannem legitur, Quum accepisset buccellam, exivit continuo. Nunc ergo fidelibus suis discipulis ceteris, scilicet Apostolis, bona promittit. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, hoc est, in tempore adversitatis et tribulationum quas mihi intulerunt Judæi (qui Christum tentaverunt frequenter : nunc signum de cœlo petendo; nunc an liceret tributum solvere inquirendo, propter quod dixit eisdem, Quid me tentatis, hypocritæ? nunc eum lapidare volendo), et usque in hanc horam, in qua mihi gravissima tribulatio instat, mecum mansistis. Unde jam ante Thomas apostolus ad coapostolos dixit : Eamus et moriamur cum illo.

Joann. XIII, 30.

Luc. XI, 16.

Ibid. XX, 22, 23.

Joann. X, 31.

Ibid. XI, 16.

Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, id est, in regno cœlesti beatificam mansionem præparo vobis, et passionis meæ merito januam regni æterni jam vobis reserabo. Hinc apud Joannem ait : Vado parare vobis locum. Hoc autem Christus peregit, sicut Pater æternus sibi disposuit, id est, per ipsum fieri decrevit et ordinavit, sicut in Matthæo profitetur : Sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo : hoc est, non humana virtute, sed paterna ac divina dispositione hoc præsto. Vel, Sicut disposuit mihi Pater : id est, quemadmodum Pater ex sua bonitate et caritate, largitus est mihi secundum naturam meam humanam bona gloriæ, et eadem mihi ab æterno paravit, atque ab

Ibid. XIV, 2.

Matth. XX, 23. incarnationis exordio quantum ad essentiale præmium dedit; sic ex bonitate caritateque mea ad vos, bona gloriæ præparo, ac tribuam vobis. Ut edatis et bibatis, id est, spiritualiter plene ac jucundissime reficiamini : juxta id Psalmi, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; et in Canticis : Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi; super mensam meam, id est in Divinitatis fruitione. Sicut enim super mensam fercula collocantur, sic in superessentiali, superbenedicta ac supersimplicissima Deitate, est opulentia infinita, omnisque beatifici alimenti (videlicet omnis bonitatis ac pulchritudinis) possessio jucundissima et immensa. Ipsa ergo spiritualis est mensa, simul et esca ac potus, in regno meo cœlesti.

Ps. XXXV, 9.

Cant. V, 1.

Denique quidam exponunt hunc locum de regno militantis Ecclesiæ : in quo Christus disposuit Apostolis principatum super fideles, juxta quod scriptum est, Constitutes eos principes super omnem terram; ut ederent et biberent super mensam suam, id est, in mensa altaris, Sacramentum corporis et sanguinis sui acciperent. Itaque verba inducta non sunt carnaliter intelligenda, quasi in futura vita venturus sit alimentorum corporalium usus, sed per corporalia spiritualia designantur, ut consuetudo est Scripturarum. Nam, quia prærogativa magna apud reges funguntur terrenos, qui eorum sunt commensales, Christus sic loquitur, ut innuat quanta erit electorum suorum felicitas. Et plane hæc est mutatio dexteræ Excelsi, ut qui nunc cum Christo humiliari, subesse, ministrareque eligunt, postea taliter exaltentur.

Ps. XLIV, 17.

Ps. LXXVI, 11.

Et sedeatis super thronos duodecim. Per thronos seu solia super quæ sedebunt Apostoli, possunt intelligi multitudines ab eis conversæ, vel judiciaria potestas eis concessa, in qua feliciter conquiescunt. Judicantes, tanquam Judicis præcipui assessores, non quasi sententiæ prolatores, duodecim tribus Israel, damnando eos qui in infidelitate manserunt. Nec solum Apostolis, sed et cunctis perfectis, qui pro Christo omnia reliquerunt, et apostolicam vitam sequuntur, istud promittitur. Sed quomodo ait Salvator, Sedebitis super duodecim thronos, quum jam Judas abisset et reprobus esset? Ad quod poterit responderi, quod ideo, quia loco ejus alter successit, puta Matthias apostolus.2

Ait autem Dominus Jesus, qui secundum suam divinitatem est omnium Dominus summus, universalis et auctoritativus, Simoni Petro : Simon, ecce Satanas expetivit vos, id est, studiose quæsivit, licentiamque a Deo petivit : quia homines tentare non valet, nisi in quantum a Deo et angelis sanctis permittitur ; ut cribraret, id est, tentationis suæ impulsu agitaret, concuteret et turbaret, sicut triticum cribratur in cribro, ita quod paleæ remanent, farinaque transit. Sic Judas ut furfur remansit diabolo ad tormenta, alii autem Apostoli transierunt ad gloriam. Elucescit autem ex verbis his, quod quanto diabolus videt aliquem magis in gratia Dei proficere, seu ad meliora dispositum, tanto plus nititur eum tentamentis suis subvertere, quia plus invidet ei, quum sit omnis boni honesti perpetuus detestator. Ego autem rogavi pro te. Christo namque secundum naturam assumptam competebat orare. Unde apud Joannem multa orat pro suis, ceterisque electis, dicendo : Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi.3 Ut non deficiat fides tua, hoc est, ne penitus exstirpetur, aut finaliter deficiat, quamvis ad tempus vacillet. Itaque Christus oravit pro Petro, non ut non tentaretur, sed ut in tentationis malo non relinqueretur. Nec dubium quin pro aliis quoque electis Apostolis Christus idem rogaverit; sed idcirco hæc specialiter loquitur Petro, quia inter Apostolos principalior, ferventior atque audacior erat, et quoniam in majorem fuerat tentationem lapsurus, ac magis casurus : propter quod eum magis præadvisare et præmunire dignatus est. Item, quoniam Petro specialiter fuit Ecclesia committenda. Unde quod dicitur, Ut non deficiat fides tua, exponitur, Ut non deficiat fides Ecclesiæ tibi committendæ. Sicque ex verbis his sumitur argumentum, quod fides Romanæ Ecclesiæ, quam in ea Petrus plantavit, sit usque in finem sæculi duratura. — Denique Christus hæc verba pronuntiavit, ut Apostolos ad considerationem propriæ fragilitatis ac imminentis periculi provocaret, ne ex laude et promissione ingenti præhabita extollerentur.

Et tu aliquando conversus, id est perfecte conversus : quod maxime fuit, accepto in die Pentecostes Spiritu Sancto; confirma fratres tuos, id est proximos ac fideles, et omnes quos tibi committam regendos. Quod quam fideliter egerit Petrus, partim patet in Actibus Apostolorum, et in ejus legenda, Itinerarioque Clementis. Hæc loquitur Christus Petro præcipue, quia ipsi commissurus fuit Ecclesiam, ut patet apud Joannem ubi dicitur ei : Pasce oves meas. Quasi dicat : Sicut tu a me specialem misericordiam consequeris, et post lapsum erigeris atque firmaberis;4 sic tu conversus perfecte, misericordiam impende proximis tuis, et robora ac subleva eos. Unde hæc fuit una præcipua causa, cur Christus futurum Ecclesiæ suæ pastorem ceteris electis Apostolis gravius labi permisit, ut in propria fragilitate, culpa et reparatione piissima, disceret quomodo aliis compateretur ac subveniret. Tentatio quippe electis ad plurima prodest, videlicet, ut propriam infirmitatem agnoscant, Deum ferventius invocent, cautiores resurgant, et aliis compati discant, sicque coronam gloriæ adipiscantur. Hinc in Ecclesiastico habetur : Qui non est tentatus, quid scit?5 Vir in multis expertus, cogitabit multa; qui non est expertus, pauca recognoscit.6 Et Jacobus : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ.78

Qui dixit ei, quasi non metuens a tentatore devinci, aut propria fragilitate succumbere : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Hoc Petrus dixit incaute, de sua constantia præsumendo, nec gratiæ debite innitendo, neque humanam defectuositatem pensando. Verumtamen præcipuus quidam fervor amoris ad Christum, fuit sibi occasio tam confidenter loquendi; sed dilectioni illi fuit admixta inconsideratio seu indiscretio quædam, et ex illa locutus est Petrus quod se ex dilectione virtuosa dicere æstimavit. Virtute equidem nullus directe male utitur, quoniam actus virtutis elicitus semper est virtuosus.

Et ille dixit, incautam Petri locutionem reprimendo : [Dico tibi, Petre,] non cantabit hodie, hoc est in hac nocte (quæ est pars naturalis diei horas viginti quatuor continentis), gallus, donec ter abneges nosse me, id est, ter me abnegabis ore, non corde, antequam gallus cantet. Verumtamen in Marco loquitur Christus Petro : In hac nocte, antequam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus.9 Unde quod nunc ait, Non cantabit, exponitur, id est, non percantabit, seu cantum suum non consummabit. De hoc plenius scripsi super Matthæum.10 — Porro, ut ait Theophilus, ex his magnam doctrinam haurimus : quod non sufficit humanum propositum sine divino auxilio. Petrus enim, quamvis fervens exstiterit, derelictus tamen a Deo, supplantatus mox fuit ab hoste. Ait quoque Basilius : Deo permittente, timorati interdum lapsum patiuntur, ad præcedentis fastus remedium. Sed quamvis idem videatur esse delictum timorati, et aliorum, refert tamen non modicum : nam timoratus ex quibusdam insidiis, et pene prout noluit, peccavit; alii vero nullam gerendo curam, nec Dei nec sui, peccant, non distinguentes inter peccare et agere virtuose.

Et dixit eis, scilicet Christus Apostolis : Quando misi vos prædicare Judæis per loca diversa, præcipiens vos ire sine sacculo et pera, id est repositoriis pecuniarum et alimentorum, ut in solo Deo esset spes vestra, nec exteriora adminicula portaretis vobiscum, et calceamentis : quia nudis pedibus incesserunt, sicut et Christus, in signum contemptus hujus mundi ;11 numquid aliquid necessarium victui defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil. Tunc enim Christus concessit Apostolis ut alimenta susciperent ab his quibus evangelizabant, a quibus et competentiam vitæ susceperunt. Natura enim modicis est contenta ; sed humanæ voluptatis abusio multa quærit superflua, et cito conqueritur, quamvis ultra naturalem habeat necessitatem ac utilitatem.

Dixit ergo eis : Sed nunc, qui habet sacculum, in quo ferat pecuniam, tollat, hoc est, secum portet ac teneat; similiter et peram, in qua alimenta deportet, secum conferat. Quasi dicat : Ad hæc nunc vobis licentiam tribuo, quæ antea prohibui, eo quod jam instet persecutio vobis magis magna : qua durante, non poteritis prædicare, neque ab aliis more solito sustentari : ideo vobis providere potestis. Leges namque mutandæ sunt, dum necessitas exigit. Et qui non habet gladium, vendat tunicam suam, et emat gladium. Si hoc de materiali gladio intelligatur, Christus propter mysticas rationes id ipsum præcepit Apostolis : primo, ut doceret quod aliquando licita sit moderata sui ipsius atque amici defensio; secundo, ut animaret Apostolos habere animum præparatum ad sui magistri defensionem ex zelo amoris atque justitiæ; tertio, ut per gladiorum præsentiam comprobaret suis discipulis, non defuisse facultatem resistendi hostibus ejus, præsertim hostibus divina virtute prostratis;12 quarto, ut per gladium materialem, doceret Ecclesiæ necessarium esse gladium spiritualem, qui est verbum Dei lexque Ecclesiæ.13 Hinc ait Ambrosius, alloquens Christum: Cur gladium emere jubes, qui ferire prohibes? Cur habere præcipis, quem extrahi vetas? nisi forte ut parata sit defensio, non necessaria ultio; et videaris potuisse vindicare, sed noluisse. Ideo subdit causam hujus præcepti:

Dico enim vobis, quoniam adhuc, id est tempore jam instanti, et præter cetera jam in me completa, hoc quod scriptum est ad litteram de me per Isaiam, oportet, necessitate conditionata, impleri in me, utpote: Et cum iniquis deputatus est. Hoc quippe de Christo Sancto Sanctorum Isaias prædixit; et Christus statim post verba hæc, eadem nocte tanquam latro est captus, et die sequenti inter latrones suspensus. Etenim ea quæ sunt de me, id est, quæ Prophetæ de mea passione sunt vaticinati, finem habent, id est, jam prope finem sunt, et protinus implebuntur, atque deinceps ad impassibilem vitam resurgam.

At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic sunt, id est, duos gladios jam in promptu habemus, tanquam parati ad tuam defensionem.14 At ille dixit eis: Satis est, duo sufficiunt ad id propter quod jussi gladios vos habere. Unus etenim gladius a Petro evaginatus, satis ostendit promptitudinem Apostolorum ad defensionem sui magistri, et Christi voluntariam passionem, qui gladii usum vulnerativum prohibuit; alius autem gladius non evaginatus, satis ostendit non permissos fuisse Apostolos facere quod volebant, quodque interdum virtuosius sit mortem patienter ferre pro Deo et æquitate, quam se defendendo resistere. Vel ideo dixit, Satis est, quoniam duo gladii satis præfiguraverunt duos spirituales Ecclesiæ gladios, videlicet jus spirituale, ac sæculare: quorum primum utitur gladio verbi Dei, aliud gladio materiali. Porro Ambrosius tangit aliquos modos exponendi hæc: videlicet, de gladio spirituali, qui est verbum Dei, seu sacra Scriptura, quæ duplex est, scilicet novi ac veteris Testamenti. Est etiam gladius passionis atque martyrii, qui emitur ponendo corpus in mortem pro Salvatore:15 corpus autem est quasi tunica animæ. Sed gladius verbi Dei emitur, patrimonium vendendo, et omnia propter Christum deserendo.

Et egressus de cœnaculo, in quo quæ jam scripta sunt, fecit ac protulit, ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Nocturnis namque temporibus consuevit ad locum hunc cum discipulis suis venire causa orationis, sed et gratia hospitandi ibat frequenter per montem hunc Bethaniam versus. Matthæus quoque ait, quod hymno dicto exierunt in montem Oliveti.16 In hoc etenim monte crescebant abundanterque stabant olivæ, per quas pietas designatur : ideo locus ille Christo totius pietatis ac gratiæ fonti purissimo congruebat. Porro Joannes testatur, quod egressus est cum discipulis trans torrentem Cedron, id est cedrorum circa torrentem illum crescentium :17 qui torrens est inter Jerusalem et montem Oliveti. Et ad radices montis hujus fuit villa nomine Gethsemani, in quam Christus devenit, secundum Matthæum. Eratque ibi hortus, in quem Christus introiit et ejus discipuli : qui hortus, ut aliqui dicunt, stetit in campo juxta villam præfatam. Secuti sunt autem illum et discipuli ejus, hoc est, undecim Apostoli simul cum magistro suo egressi sunt, et ut legitur, gregatim prope eum iverunt, sicut pulli juxta gallinam. Ut autem Theophilus ait : Post Cœnam nequaquam inertia et jocus ac somnus occupant Dominum, sed oratio et doctrina. Quod præsertim est imitandum.

Et quum pervenisset ad locum, puta in hortum prædictum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem. Non ait, Orate ne tentemini, quia hæc vita sine tentatione non agitur, quum scriptum sit, Militia est vita hominis super terram ; sed ait, Orate ne intretis in tentationem, id est, ne tentatio vos capiat, includat seu vincat, ad consensum vel opus seu debiti operis omissionem vos pertrahendo. Initium quippe tentationis est suggestio culpæ, medium ejus est consensus in delectationem ad opus, consummatio est opus iniquum, aut debiti actus omissio. Denique oratio est fortissimus contra tentationem clypeus et protector, quum oratio, secundum Damascenum, sit ascensus mentis in Deum : sicque mentem elevat a terrenis, Deoque conjungit, et ejus opem meretur. Orandum est autem fiducialiter, fervide, et instanter, seu indesinenter. Quemadmodum enim fur audito clamore fugit, et amici atque vicini properant ad succursum ; sic clamor orationis ferventis fugat diabolum, angelos provocat ad juvamen, atque a Deo sortitur auxilium.

Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis, id est, tanto spatio ab Apostolis recessit, quo lapis levis projici posset, volens segregatim orare : non quod ejus mens per aliorum præsentiam a Dei contemplatione et orationis attentione impediri potuerit, quum cerneret Deitatem per speciem ; sed ut suo nos informaret exemplo, tempore orationis libere fugere publicum et omnia quæ mentis recollectionem in Deo impediunt, quoniam corde attento et mente tranquilla colloquendum est Deo sublimi et benedicto. Insuper, teste Matthæo, Christus assumpsit Petrum, et filios Zebedæi Jacobum et Joannem, cum eis ab aliis octo Apostolis parum procedens, cœpitque contristari et mœstus esse ; pavere etiam et tædere, secundum Marcum. Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem ; sustinete hic et vigilate mecum. Progressus quoque pusillum ab eis, videlicet quantum est jactus lapidis, procidit in faciem suam, orans. Sed Lucas nunc subdit : Et positis genibus orabat. Idcirco dicendum, quod utroque modo seu situ oravit. Et probabile est quod primo genua flexit, deinde se in terram prostravit, Deo Patri se summe humilians, ac intensissime supplicans : quod tantum sibi competebat secundum naturam humanam, tunc mortalem, et paulo post dire passuram.

Dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Oravit Christus ut Pater calicem istum, id est amarissimam hanc passionem, auferret a se : non autem oravit hoc oratione absoluta, et secundum rationem deliberativam, aut voluntatem simpliciter dictam ; sed conditionaliter, et secundum naturalem sensitivumque appetitum, quo mortem tam violentam ac pœnalissimam natura ejus tenerrima inferior sensitiva naturaliter abhorrebat. Oratio quippe, ut aiunt Augustinus ac Damascenus, est interpres ac nuntia desiderii : ideo quod licet appetere, licet orare. Unde eo modo quo Christus appetiit non occidi, oravit calicem sibi auferri. Non autem appetiit hoc secundum voluntatem suam divinam et increatam, quam habet ut Deus, quæ in ipso et in Patre ac Spiritu Sancto una est numero, sicut in tribus Personis est una essentia ; nec appetiit istud secundum voluntatem suam humanam deliberativam, superiorem, et intellectivam, quæ proprie atque simpliciter nominatur voluntas, nec secundum rationem. Hæ enim voluntas et ratio animæ Christi, fuerunt divinæ et increatæ voluntati semper conformes, tam in volito, quam in modo ac causa volendi. Talis namque voluntas secundum se, est indeterminata ad unum, et libere movetur ad utrumlibet oppositorum ; sed in Christo fuit a primo incarnationis instanti confirmata in bono, et divinæ voluntati perfecte subjecta ac conformata. Ideo Christus appetiit istud, solum secundum appetitum naturalem ac sensitivum : qui est determinatus ad unum oppositorum, in quantum est naturalis tantum, nec libere fertur in utrumque, idcirco non potest semper conformari voluntati divinæ in volito, quia non potest velle nisi unum aut alterum oppositorum. Non tamen in Christo aut ceteris Sanctis fuit omnino aut proprie loquendo voluntati divinæ ac superiori contrarius, quia appetiit sicut Deus voluit eum appetere.

Itaque, secundum hanc voluntatem naturalem et sensitivam, quæ tamen improprie nominatur voluntas, optavit atque oravit Christus calicem istum auferri a se; fuitque ista oratio, appetitus sensitivi ut moventis ad proponendum, et rationis ut proponentis, quemadmodum allegatio aliqua coram judice dicitur partis ut moventis, et advocati ut proponentis.

Denique omnis oratio Christi quam fudit ex ratione et voluntate intellectuali deliberativa, fuit semper exaudita: et talis oratio dicitur proprie ac absolute oratio. Oratio autem quam fudit ex appetitu naturali ac sensitivo, dicitur quodammodo non exaudita, scilicet quoad materiam; sed illa oratio non fuit absoluta et simpliciter dicta oratio. Itaque patet quod omnis oratio Christi, proprie dicta oratio, fuit exaudita. Propter quod ipsemet ait in Joanne: Gratias ago tibi, Pater, quoniam audisti me; ego autem sciebam quoniam semper me audis. Apostolus quoque ad Hebræos fatetur, quod Christus cum clamore valido et lacrimis orationem offerens, exauditus est pro sua reverentia. — Sed objici potest, quod in persona Christi fertur in Psalmo: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies. Ad quod respondendum, quod hoc intelligendum sit de petitione Christi secundum quid, scilicet de oratione ejus quæ improprie appellatur oratio, et ex sensitivo appetitu originem sumpsit.

Insuper Christus ita oravit, quod tamen noverat fieri non debere: primo, ut ostenderet in se veram esse humanitatem, et naturales ejus affectiones; secundo, ut demonstraret nobis licitum esse aliquid secundum naturalem appetitum optare quod Deus non vult; tertio, ut monstraret hominem debere suam voluntatem semper divinæ voluntati subjicere; quarto, ut doceret nos in omni necessitate ad Deum orando confugere; quinto, quia quod alios docuit, ipsemet facere voluit, puta orare. Dicit autem Chrysostomus: Considera quam magnum et mirum fuit audire, quod ineffabilis Deus, omnem intellectum transcendens, voluit in utero Virginis concipi, lac sugere, et humana quæque pati. Quoniam ergo fere incredibile erat quod erat futurum, primo præmisit Prophetas hoc nuntiantes; postea ipse indutus carne veniens, ut non phantasma putaretur, sic permittit carnem suam ferre naturales defectus, esurire, sitire, laborare, dormire, affici, et anxiari; ideo et mortem naturali horrore recusat, veram in se humanitatem demonstrans.

Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat, hoc est, non impleatur quod secundum sensitivam affectionem desidero, sed quod tu vis. Unde de voluntate inferiori et sensitiva hoc dicit, secundum quam abhorruit mortem. Istud oravit Christus voluntate deliberata: et in hoc exauditus est absolute.

Apparuit autem illi angelus de cœlo, confortans eum. Probabile est, angelum istum fuisse Michaelem tunc principem Synagogæ, cujus Christus fuit persona dignissima. Apparuit autem angelus iste de cœlo, hoc est, descendens de cœlo, et prope ac ante Christum stans visibiliter in corpore assumpto; confortavitque eum, hoc est, verba consolatoria et confortatoria laude plena loquebatur ad Christum, dicendo: O Domine, tu modo liberaturus es totum mundum; hanc horam tuamque saluberrimam passionem Prophetæ prænuntiaverunt, et Sancti exspectant in limbo. Hæc sive similia dixit. Per quæ ministerialiter tanquam servitor, et occasionaliter quasi commemorans et proponens causam confortationis contra ingentem Christi tristitiam ac pavorem, Christum confortavit quantum ad partem animæ ejus inferiorem ac sensitivam, secundum quam minor et inferior angelis fuit. Unde ex verbis istis Christus paulo post pœnales illas sensitivæ partis affectiones minoravit sive removit: non quod indiguerit confortatione aut ope angelica, vel quasi propria virtute ac potestate passiones, seu potius propassiones illas præfatas mitigare et removere nequiverit;181920 imo eas sponte et ex prævio rationis judicio propter rationabiles causas assumpsit, ita dum voluit, propria virtute eas fecit cessare: sed voluit etiam ab angelo causam confortationis audire, et occasionaliter secundum sensitivam suam partem confortari, ad ostendendum in se veritatem per omnia naturæ humanæ; item, ad nostram instructionem, ut sciamus quod devote et affectuose orantibus angeli sancti adsistant, et opem ac consolationem impendant; itemque, ut aliqui dicunt, ad consolationem et confortationem Apostolorum prope adstantium: ex quo sequi videtur, quod Apostoli angelum istum corporaliter conspexerunt, præsertim tres illi qui Christo vicinius aderant.

Et factus in agonia, id est in quodam interiori certamine seu reluctatione, qua naturalis et sensitivus appetitus animæ Christi mortem abhorrens, et ratio seu voluntas ejus deliberata mortem acceptans et cupiens, inter se quodammodo decertabant. Nec tamen ob hoc fuit in Christo inordinatio aut voluntatum contrarietas, quia superior voluntas Christi, tam divina quam humana, voluit inferiorem animæ suæ appetitum taliter affici ac moveri, propter causas prætactas, ita quod affectiones partis sensitivæ rationem non prævenerunt nec impediverunt, rationeque imperante cesserunt. Sed in nobis aliter accidit, in quibus passiones præveniunt atque impediunt rationem, et eidem resistunt, etiam ea invita: unde sæpe eam ad lapsum perducunt, dum caro concupiscit adversus spiritum, et econtra.21 Præterea hæc agonia intelligi potest, vehemens illa mortis imminentis anxietas, quam Christus sibi instare clarissime intellectualiter vidit: imo et in vi imaginativa eam sibi intus determinate considerandam proposuit. Qua considerata, tenerima ac nobilissima ejus natura inferior ultra æstimationem expavit: ideo dicitur in agonia fuisse, sicut infirmi in extremis laborantes. Prolixius orabat pro mundi salute. Et in hoc patet sua perfectio atque constantia, quod in tanta anxietate prolixius exoravit.

Et factus est sudor ejus, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Sicut, hoc loco dicit veritatem, non similitudinem tantum, quia veraciter sanguinem Christus sudavit: quod ex vehementissima anxietate, agonia, timoreque accidit. Atque, ut aliqui probabiliter asserunt, de corpore Christi simul erupit sudor, et sanguis tingens sudorem. Insuper, ut aliqui dicunt, hoc supernaturale fuit et miraculosum, quod de corpore Christi sanguis pro sudore effluxit, quasi contra naturam sit sanguinem sudare, ut scilicet Christus jam sanguinem suum effundere inciperet. Alii tamen dicunt, quod sanguinem sudare possit naturaliter esse, quamvis forte fuerit miraculosum quod guttæ sanguinis emanabant. — Legitur autem Christus sanguinem sexies pro nobis effudisse, videlicet: primo, in circumcisione, quum esset octo dierum; secundo, in hac sua ferventissima oratione; tertio, in sua flagellatione; quarto, in sua spinea coronatione; quinto, in crucifixione, in qua utique ter sanguinem fudit, scilicet bis in manuum perforatione, et semel dum pedes sacratissimi pariter fodiebantur; sexto, in lateris apertione. Verumtamen, reor quod etiam in nocte potestati tenebrarum concessa, quando inquinati genas et os ejus percusserunt, sanguinem fuderit; et rursus, dum vestes ejus exuerunt, quum esset crucifigendus.

Præterea, tam vehementem tristitiam et timorem Christus assumpsit, non solum ex consideratione passionis sibi instantis, sed etiam ex consideratione ruinæ et ingratitudinis destructionisque Judæorum, propter quorum salutem specialiter fuerat missus, et quia videbat passionem suam tam multis non debere prodesse, imo magis obesse, propter eorum ingratitudinem et peccata;22 itemque, ut aliqui dicunt, quia omnium electorum suorum futuras tribulationes, quas pro ipso passuri erant usque in finem mundi in sæculo isto, prævidit, et intime eis condoluit, in quantum tribulationes sunt quædam mala pœnalia.

Hæc omnia cum intima compassione et pia imitatione pensare debemus, et Christo grati exsistere, ejus quoque exemplo in omni adversitate patientiam observare; et tempore tribulationis Deum fervide invocare, tuncque prolixius exorare, quum majus instat periculum; nostram etiam voluntatem divinæ voluntati conformare ac subdere, atque divinæ pietatis sapientissimæ ac paternæ dispositioni nos ipsos fiducialiter finaliterque committere.

Et quum surrexisset ab oratione, videlicet a loco et actu hujus orationis, et venisset ad discipulos suos Petrum, Jacobum et Joannem, qui sibi redeunti primo in via fuerunt, invenit illos dormientes præ tristitia. Erant enim vehementissime contristati, auditis verbis Christi quibus dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem, et visa tanta afflictione in eo qui ipsos semper dulciter consolari solebat, et quia noverunt eum mox occidendum.23 Unde apud Joannem ait:24 Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Tristitia ergo fuit una causa dormitionis eorum. Alia causa fuit torpor et negligentia ipsorum, ita quod anima eorum dormitavit præ tædio et quodam fastidio exercitii spiritualis, videlicet orationis.25 Ideo dicit Hieronymus quod dormierunt non solum somno naturali, sed etiam culpæ. Tertia causa somni eorum fuit naturalis, videlicet ascensus humorum ad cerebrum, et quia profunda nox fuit, fatigatique erant audiendo prolixum illum Christi sermonem, et ex occupationibus aliis jam peractis. Unde, secundum Philosophum, somnus est impotentia sensuum. Sed miror, si angelum discipuli isti viderunt, quod eo viso tam cito obdormierunt, quum ex angelica apparitione soleat hominibus incuti stupor et admiratio magna, grandisque alteratio corporalis naturæ, quæ somnum ad tempus impediunt: nisi forte oratio Christi fuerit tam prolixa, quod admiratione ac alteratione præfatis aliqualiter mitigatis, somno oppressi sint.

Et ait illis: Quid dormitis? Per quæ verba eos a somno suscitavit; vel forte ante horum prolationem verborum, eos aliquo motu, tactu seu modo alio, suscitavit. Atque adjecit: Surgite. Quasi dicat: Instante vobis tanto periculo, et captione mea jam proxima, non est tempus ignaviæ et torporis vel somni, sed vigilantiæ et implorationis divini auxilii: ideo, surgatis, tam a corporis prostratione, quam mentis vestræ dispersione. Et orate tanto ardentius, quo major vobis incumbit orandi necessitas: nam juxta mensuram gravitatis magnitudinisque periculi debet esse orationis fervor atque instantia; ne intretis in tentationem, hoc est, ne ab ea vincamini. Hoc omnibus nobis dicitur, et implendum committitur, quum in medio laqueorum positi simus, et Petro apostolo protestante, adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.26 Propter quod ait Salvator: Oportet semper orare, et non deficere;27 et Paulus, Sine intermissione (inquit) orate.28

Advertendum, quod Lucas hic aliqua prætermittit, quæ a Matthæo scripta jam noverat, scilicet, quomodo Christus tribus vicibus Patrem oravit, et ter ad discipulos rediit. Atque in prima oratione locutus est: Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me; verumtamen, non sicut ego volo, sed sicut tu. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes; et dixit Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum?29 Specialiter enim increpavit Petrum, quia ceteris audacius fuit locutus. Specialiter eum quoque admonuit, quia futurus erat summus pastor Ecclesiæ, insinuans quod quanto quis in altiori fuerit gradu prælationeque positus, tanto oportet eum diligentiorem agilioremque esse in bonis. Deinde locutus est tam Petro quam aliis duobus: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, id est, anima vestra secundum vires suas superiores, parata est mecum vigilare, pati ac permanere; caro autem infirma, hoc est, sensualitas fragilis est et prona in malum, caroque tarda est ad spiritualia opera, nisi per gratiam Spiritus adjuvetur: ideo semper invocandum est gratiosum ac clementissimum Dei incessabile continuumque auxilium. His dictis, iterum secundo abiit, et oravit: Si non potest transire hic calix nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterum ad discipulos suos, et invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati. Et secundum Marcum, ignorabant quid responderent ei: non enim se poterant rationabiliter excusare. Deinde tertio abiit, eumdemque oravit sermonem:30 et tunc, sicut Lucas descripsit, apparuit illi angelus, et factus in agonia, oravit prolixius, sanguineum fundens sudorem. Et reversus ad discipulos, invenit eos dormientes, et ait: Quid dormitis? Sufficit. Ecce venit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus.

Denique, per hoc quod Christus toties ad discipulos rediit, dedit prælatis exemplum paternæ sollicitudinis de frequenti visitatione et exhortatione ac jugi custodia proprii gregis, et ne tantum contemplationi ac propriis immorentur profectibus, ut opera vitæ activæ omittant, aut subditorum directionem relaxent.

Adhuc eo loquente, hoc est, Christo prædicta verba narrante. Tunc etiam Christus accessit cum prædictis tribus Apostolis alios octo, admonens omnes simul ut secum obviam irent adversariis suis. Ecce turba, id est multitudo turbata et vitiis inordinata. Porro in turba hac fuerunt tam gentilium quam Judæorum magnæ catervæ, juxta illud Joannis: Judas ergo quum accepisset cohortem (hoc est multitudinem militum Romanorum sub tribuno consistentium), et a pontificibus et Pharisæis ministros.31 Munivit enim se utriusque curiæ familia, ne quis Christo auderet aut posset succurrere. Tribunum autem, qui erat princeps cohortis, et cohortem misit Pilatus ad instantiam Judæorum. Et qui vocabatur Judas, quasi indignus nomine illo, nec veraciter Judas: Judas namque interpretatur confessio, aut confitens Domino; hic autem infelicissimus mercator, Dominum suum facto negavit ac vendidit; unus de duodecim Apostolis, vocatione temporali, non prædestinatione æterna; et numero, non merito; antecedebat eos, ut signo magistrum suum illis ostenderet; et appropinquavit Jesu corpore, non mentis devotione, ut oscularetur eum fraudulenter ac proditorie. Unde Matthæus testatur: Qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.32 Atque ut Marcus ait, adjecit: Et ducite caute.33 Sciebat equidem Judas magistrum suum esse subtilem, et de manibus Judæorum frequenter elapsum: ideo hortabatur ut comprehensum ducerent caute. Deinceps, signum cognoscendi Jesum contulit turbæ, ne errarent in persona, capiendo alium loco Christi, præsertim quoniam Jacobus Minor simillimus fuit Christo in corporis dispositione; secundo, quia nox erat, et quamvis luminaria attulissent, facilius tamen decipi poterant quam in die; tertio, quoniam Judas timuit ne Christus se inter alios occultaret. Rursus, oscuium dedit iniquis pro signo, quoniam Jesus discipulos a se recedentes, vel ad se redeuntes, in osculo pacis dimisit sive recepit; et item, ut minus suspectus a Christo atque Apostolis de proditione hac haberetur, quia ut ait Cyrillus, Judas immemor sapientiæ Christi, putavit forsan posse se latenter hæc agere, scilicet Christo ejus fallaciam ignorante.

Jesus autem dixit ei: Juda, osculo Filium hominis tradis? Quasi dicat: O Juda, quam impie agis, quod signo dilectionis me Filium Virginis hostibus tradis ad occidendum! Hæc protulit Christus, ut ostenderet Judæ ac ceteris se proditoris sui agnoscere dolum, atque ut Judam ad bonam erubescentiam pœnitentiamque induceret : nam et ideo proprio nomine illum appellare dignatus est, ut animam induratam ad pœnitentiam emolliret.

Hoc loco quædam Lucas omisit, quæ Joannes postmodum scribens, supplevit, dicendo : Jesus omnia sciens quæ ventura erant super eum, processit, et dixit ad eos : Quem quæritis? Responderunt : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas cum ipsis. Ut ergo eis dixit, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum interrogavit eos : Quem quæritis? Responderunt : Jesum Nazarenum. Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum ; si ergo me quæritis, sinite hos abire. Tanta itaque fuit omnipotentia Christi, quod uno verbo adversarios suos prostravit : quod miraculose accidit, virtute divina, mediante hoc verbo, illos terrente ac dejiciente, quæ vim tantam voluit in verbis Christi consistere, quæ auribus impiorum ipsorum terribiliter insonuerunt. Denique, sicut Christus vultum suum ostendit Judæis in terrore ac majestate, egredientibus ex oculis ejus igneis radiis, atque divino quodam fulgore in ejus vultu mirabiliter radiante, quando omnes ementes ac vendentes ejecit e templo : ita fecit et nunc ; sicque tam verbis quam apparatu sui vultus, illos exterruit et prostravit. Quod secundum Origenem et Hieronymum, majus fuit miraculum quam Lazari suscitatio, quia tot hominum ingenia compescere ac vires elidere, mirabilissimum fuit. His peractis, dum Christo permittente, turba surrexisset, Judas tanto prodigio non correctus, accessit osculans Jesum.

Videntes autem hi qui circa ipsum erant, id est Apostoli prope Christum stantes corde et corpore, quod futurum erat, id est, quod Jesus capiendus esset ab impiis, dixerunt ei, scilicet Christo : Domine, si percutimus in gladio? id est, das nobis licentiam lædendi istos cum gladiis quos habemus? qui, secundum Chrysostomum, fuerunt magni cultelli quibus in conscissione piscium uti solent piscatores. Sed quomodo Apostoli formidolosi audebant hoc dicere, vel, unde confidebant se id facere posse, quum turba illa armata esset tam magna? Et respondendum, quod Apostoli visa turbæ dejectione, et quod quum surrexisset a terra, adhuc tremula staret ac perturbata, sumpserunt audaciam, confidentes quod turba Christi virtute frenata, eis non posset resistere.

Et percussit unus ex illis, videlicet Petrus, responsionem Christi non præstolans, et ardenti sui magistri amore adversariorum crimen exhorrens, ulciscique cupiens, servum principis sacerdotum, videlicet Malchum servum Caiphæ, qui pontifex fuit anni illius, et amputavit auriculam ejus dexteram. Chrysostomus ait quod intendebat ei amputare caput. Ambrosius asserit Petrum eruditum fuisse in lege, ita quod noverat Phinees filium Eleazari sacerdotis divinitus commendatum, eo quod zelo Dei accensus, perfodit peccantes : propter quod simili zelo voluit Petrus Dei Filium vindicare. Porro, quod Malchum magis quam alium læsit, contigit, quia hic Malchus præ ceteris nitebatur mittere manus in Jesum, ad cujus latus stetit Petrus tanquam audacior et paratior Christum tueri, quam Apostoli alii.

Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Hoc dupliciter explanatur. Primo sic : Sinite usque huc, id est, permittite hunc Malchum percussum appropinquare ad me, ut curem eum. Sicque Christus his verbis respondit, id est, apte et corrective locutus est, ad factum Petri, innuens eum reprehensibiliter id egisse. Secundo sic : Sinite usque huc, id est, turbam permittite venire usque ad me, ut comprehendat me, et nolite resistere. Sicque Christus respondit quæstioni Apostolorum quærentium : Domine, si percutimus in gladio? Ut autem alii Evangelistæ conscribunt, quum Petrus servum istum læsisset, locutus est Petro Christus : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum?

Joann. XVIII, 4-8.

Joann. II, 15; Matth. XXI, 12.

49

50

Joann. XVIII, 10.

Num. XXV, 7-13.

51

Joann. XVIII, 11. id est, non vis ut sustineam mortem, quam Deus Pater me sustinere decrevit et vult? Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, id est, qui propria et privata auctoritate arripit quodcumque bellicum instrumentum, ut alterum lædat, aut se vindicet, ipsa sua iniquitate quam hoc faciendo committit, spiritualiter interimit semetipsum, peccando mortaliter. Juxta quem sensum Dominus in Genesi ait: Quicumque effuderit sanguinem humanum, effundetur et sanguis illius.34 Et Salomon loquitur: Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Ex his patet quod pravissima sit consuetudo multorum, qui aliquo suorum percusso, vel se ipsis quid injuriæ passis, statim propria auctoritate nituntur ulcisci, et non potius secundum ordinem juris suam causam prosequuntur.35 An puta quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturæ? Quasi dicat Salvator ad Petrum: Tua defensione non egeo, qui tot millium angelorum possem habere auxilium; et necesse est me pati, ut verba Prophetarum de mea passione prædicta verificentur et impleantur in me.

Et quum tetigisset auriculam ejus, scilicet Malchi, sanavit eum, restituendo auriculam pristino loco, et vulnus repente sanando. Propter easdem causas Christus hoc egit, propter quas turbam prostravit, videlicet: primo, ad suæ potentiæ declarationem; secundo, ut tam pio miraculo daret impiis, quantum in se fuit, occasionem pœnitendi; tertio, ut persistentes in malitia prorsus inexcusabiles fierent; quarto, propter Apostolorum in fide confirmationem; quinto, ad nostram instructionem. Consideremus in his, et imitari conemur ineffabilem pietatem, mansuetudinem ac patientiam Christi, qui crudelissimum suum hostem tam benignissime tetigit et curavit, implens implendumque docens quod jusserat:36 Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Attende, o Christiane, quia a Christo Christianus vocaris. Si ergo Christi virtutes secutus non fueris, reprobabit te, et te non esse Christianum censebit.

Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, qui fuerunt officiales in templo, seu aliorum doctores, et seniores, qui erant judices ordinarii plebis, succedentes septuaginta senioribus quos Moyses ordinavit.37 Isti tres gradus Judæorum præcipui, procuraverunt principaliter mortem Christi: quibus ideo specialiter loquitur quæ sequuntur. Sed non videtur quod isti personaliter ibi adfuerint: imo ministros miserunt, ut alii Evangelistæ fatentur. Ad quod primo respondetur, quod venerunt et adfuerunt, non corporali præsentia, sed auctoritate, et in turba ab eis directa;3839 secundo, quod quidam eorum adfuerunt, ut res diligentius atque audacius fieret. Certum est tamen quod nec Annas nec Caiphas ibi personaliter exstiterint; sed forte quidam alii inter sacerdotes præcipui. Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus (imo etiam cum laternis et facibus, secundum Joannem), ad comprehendendum me inermem ac innocentem. Quum quotidie vobiscum fuerim in templo, id est frequenter et diebus multis, scilicet omnibus ad hoc desuper præordinatis, non extendistis manus vestras sacrilegas in me; sed jam tempore nocturno venitis ad me, quasi modo non queam evadere, qui uno verbo vos prostravi. Hoc loquitur Christus, probando injustitiam et dolum illorum, quia ut alibi ait: Omnis qui facit veritatem venit ad lucem; qui autem male agit, odit lucem. Sed hæc est hora vestra, id est vestro dolo peccatoque congrua, scilicet tempus nocturnum; vel, Hora vestra, id est vobis concessa seu permissa ad invadendum me; et potestas tenebrarum, id est tyrannica violentia principum vestrorum et dæmonum, quorum instigatione potestatem hanc exercetis in me; vel, Potestas tenebrarum, id est vestra tenebrosa ac vitiosa potestas, propter ejus abusum in me.404142434445

54

Joann.xviii, 12, 13.

Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum. Hoc Joannes plenius exprimit, dicens: Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum; et duxerunt ad Annam primum, id est primo, antequam ducerent eum ad Caipham: quia ut dicitur, primo occurrit eis in via domus Annæ; et etiam ad complacendum ei, et propter reverentiam ejus, quia præcedenti anno exstiterat pontifex, et socer Caiphæ fuit. Ligaverunt autem Christum duris funibus fortiter atque crudeliter, et secundum Bernardum, ferream catenam miserunt in collo ipsius. Timebant enim ne manus eorum elaberetur, sicut sæpe fuit elapsus, et quoniam intendebant eum præsidi præsentare ut reum mortis. Tales autem consueverunt ligare. Et hoc Christus pati dignatus est, ut nos a vinculis vitiorum, atque ab æternæ damnationis nexibus liberaret.

Matth. xxvi, 56.

Marc. xiv, 51, 52.

Joann.xviii, 15, 16.

Tunc, ut ait Matthæus, discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Nec obstat quod subditur, Petrus autem sequebatur eum a longe. Primo enim fugit cum aliis Apostolis; sed quum turba cum Christo aliquantulum processisset, Petrus sui magistri tractus amore, rediit, et cum timore a longe est secutus, non audens in via prope accedere, ne cognitus caperetur. Marcus quoque affirmat, quod adolescens quidam sequebatur eum a longe, amictus sindone, id est alba ac linea veste, super nudo, scilicet corpore, et tenuerunt eum. At ille relicta sindone, nudus, hoc est parum vestitus, profugit ab eis. Et quamvis aliqui dicant adolescentem illum fuisse Jacobum Minorem, communius tamen et probabilius fertur, quod fuit Joannes apostolus, qui de se ipso testatur: Sequebatur Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis, scilicet Annæ. Petrus autem stabat ad ostium atrii foris, non audens vel non permissus intrare. Exivit ergo ille alius discipulus qui erat notus pontifici (vel quia pisces ad domum ejus aliquando ferre consuevit, vel quoniam pulcher ac nobilis prosapiæ fuit, quia de tribu Juda et semine David), et dixit ostiariæ, rogando eam ut Petrum ingredi sineret: sicque illa annuente, introduxit Petrum. Itaque arbitror quod Joannes et Petrus simul cœperunt ire post Jesum jam comprehensum; deinde Joannem tanquam minus timentem, parum præisse Petrum, et tunc ab impiis tentum, sed evasisse; et veste sua recuperata, rursus isse post Jesum: ita ut usque ad crucem et mortem ejus non discesserit ab eo.

55

Joann.xviii, 18.

Accenso autem igne in medio atrio, et circumsedentibus illis, puta ministris pontificis ad ignem: quia (ut ait Joannes) frigus erat, ut moris est in Martio post mediam noctem; erat Petrus in medio eorum, videlicet agnus inter lupos. Atrium autem est spatium seu platea sub dio, inter primam portam et secundam. Optavit autem Petrus videre rei exitum, ut ait Matthæus. Quem quum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, diligenter considerans vultum ejus, et apparatum ac habitum, ut conjiceret an Petrus esset discipulus Jesu, dixit ceteris ad ignem sedentibus: Et hic vir cum illo, scilicet Jesu, erat, id est, ei ante suam captionem adhæsit, tanquam discipulus.

Matth. xxvi, 58.

56

At ille negavit eum dicens: Mulier, non novi illum. In quo patet Petri fragilitas. Et post pusillum, videlicet modico tempore interjecto, alius de ministris videns eum, dixit: Et tu de illis es, id est de

57

58 societate et numero discipulorum Galilæi istius. Petrus vero ait: O homo, non sum. Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Et hic cum eo erat, id est cum Jesu; nam et Galilæus est, sicut et Jesus. Unde Matthæus dictum affirmat: Nam et loquela tua manifestum te facit. Quamvis enim Galilæi essent Judæi, sicut habitatores Jerusalem, tamen in modo loquendi idioma Hebræum aliqua-

59

Ibid. 73. liter discrepabat, quemadmodum videmus homines urbium ejusdem provinciæ in loquendo aliqualiter discrepare. Et ait Petrus : O homo, nescio quid dicis.

Porro, secundum Matthæum, Petrus primo negavit simpliciter.46 In secunda interrogatione magis perterritus, negavit cum juramento. In tertia maxime territus, cœpit detestari et jurare, quia non novisset hominem :47 imo, secundum Marcum, cœpit anathematizare48, hoc est cum exsecratione jurare, imprecando sibi ipsi mala, si mentiretur negando. In quo patet magna ejus infirmitas. Sed Christus non sine causa permisit tam præelectum Apostolum taliter ruere et peccare ; sed ut Petrus ex propria fragilitate et culpa disceret suo tempore aliis misereri, et item, ut nec ipse, nec ceteri fidelium ista noscentes, de suis viribus unquam præsumant.

Sed difficilius videtur posse concordare, quod secundum Joannem, prima negatio facta est in domo Annæ, quam Matthæus factam affirmat in atrio Caiphæ. Ad quod doctores diversimode responderunt. Augustinus enim tenet, omnes tres negationes in domo Annæ completas, et quod alii Evangelistæ dicunt, per recapitulationem debere intelligi. Chrysostomus vero sentit, quod tres negationes factæ fuerunt in domo seu atrio Caiphæ, et quod Joannes ait de prima negatione, per anticipationem esse intelligendum.49 Multa enim in Scripturis per anticipationem et recapitulationem leguntur, quoniam gesta non semper recitantur eo ordine quo sunt facta. Alii dicunt primam negationem esse factam in domo Annæ, alias duas in domo Caiphæ.

Præterea advertendum, quod circa descriptionem trinæ negationis Petri, beatissimi Evangelistæ multum diversimode loqui videntur, quamvis a veritate non discrepent. Contrariari autem videntur : Primo, quia secundum Lucam, secunda negatio Petri facta est viro eum interrogante ; secundum Matthæum vero facta est muliere ei imponente quod esset discipulus Jesu ; sed, ut ait Joannes, facta est ad plurium interrogationem et prope ignem, quum tamen Matthæus dicat esse factam Petro januam exeunte.50 Sed istud satis facile concordatur. Ancilla etenim Petrum accusante, viri hoc audientes accurrebant, et verba feminæ confirmabant :5152 ideo Joannes dicit hoc ad vocem plurium accidisse ;53 Lucas, ad vocem unius, qui forte importunius institit Petro. Insuper, quod Joannes asserit istud prope ignem peractum, Matthæus prope januam, concordatur dicendo, quod Petro se vertente ab igne ad exeundum, aliqui insecuti sunt eum, imponentes ei quod esset discipulus Jesu. Sicque juxta ignem negatio quasi incepit, et modica fuit distantia inter ignem et ostium : ideo Evangelistæ non curaverunt locum tam determinate exprimere, sed principaliter intenderunt ostendere Petrum ter negasse, sicut prædixit Salvator.

Sed difficilius videtur posse concordare, quod secundum Joannem, prima negatio facta est in domo Annæ, quam Matthæus factam affirmat in atrio Caiphæ. Ad quod doctores diversimode responderunt. Augustinus enim tenet, omnes tres negationes in domo Annæ completas, et quod alii Evangelistæ dicunt, per recapitulationem debere intelligi. Chrysostomus vero sentit, quod tres negationes factæ fuerunt in domo seu atrio Caiphæ, et quod Joannes ait de prima negatione, per anticipationem esse intelligendum. Multa enim in Scripturis per anticipationem et recapitulationem leguntur, quoniam gesta non semper recitantur eo ordine quo sunt facta. Alii dicunt primam negationem esse factam in domo Annæ, alias duas in domo Caiphæ.

Et continuo adhuc illo loquente, id est, Petro in verbis negationis Christi occupato, gallus cantavit secunda vice, secundum Marcum, ut tactum est. Et conversus Dominus Jesus Christus ab æquitate qua Petrum negare permisit, opem gratiæ non præstando, ad suæ effectum clementiæ, respexit Petrum, id est, mentem ejus misericorditer tetigit, illustravit, et ad sui excessus considerationem excitavit, compunctionis et pœnitentiæ gratiam dedit. Hic est respectus pietatis divinæ, quem optat qui ait : Respice in me, et miserere mei. Et recordatus est Petrus verbi Domini quod dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis :54 quod supra expositum est. Et egressus foras, societatem et domum impiorum relinquens, quia ibi et inter tales non est aptus pœnitentiæ et fletuum locus, flevit amare, id est, cum præcordialissimo cordis dolore suum deplanxit peccatum, quod tam dulcissimum carissimumque magistrum ac Dominum toties et tam dire negasset. Refert autem S. Clemens, quod Petrus ex hac nocte traxit in consuetudinem, quod omni nocte a primo gallorum cantu usque ad horam matutinam, stetit in oratione, suam uberrime negationem deplangens, ita quod facies ejus ex lacrimis videbatur quasi exusta.

Denique Lucas et alii Evangelistæ omittunt, quemadmodum Christus in domo Annæ ab ipso Anna interrogatus sit de sua doctrina et de discipulis suis. Cui Christus nihil de discipulis suis respondit, quia jam fugerunt ab eo, nec erant laudandi pro tunc. De doctrina vero sua respondit: Ego semper docui in synagoga, et palam. Quid me interrogas? Interroga eos qui me audierunt. Hoc protulit Christus, quia sciebat quod Annas malitiose, non animo addiscendi, interrogavit. Tuncque unus ministrorum dedit alapam Jesu; et Annas misit Jesum ligatum ad Caipham.55

Et viri qui tenebant eum, scilicet Christum, custodientes eum ligatum, illudebant ei, cædentes, id est caput, collum et genas ipsius impiissime percutientes. Et velaverunt eum, id est, oculos ejus velo operuerunt. Marcus vero ait:56 Velaverunt faciem ejus. Quod fecerunt, Christum vehementissime despiciendo, et quasi indignus esset eos adspicere, aut videri ab eis. Et percutiebant faciem ejus, alapas ei dando. Matthæus autem plenius ait:57 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, scilicet, collum ejus percutiendo: quod fuit ex maxima Christi aspernatione, quasi vilissimus sceleratissimusque omnium hominum exstitisset.

Et ecce hæc omnia propter nos pati dignatus est Dominus virtutum, Rex gloriæ, universorum Creator, et Sanctus Sanctorum, ut sua despectione, vilipensione, consputatione, percussione temporali, nos ab æterna reprobatione, aspernatione, illusione et tribulatione eriperet, Deoque Patri honorabiles exhiberet, beatos et gloriosos.58 Itaque grati simus, et ista quotidie cum debita pietate, compassione, gratiarum actione et imitatione sagaciter ac profunde pensemus: horum intuitu, omnem injuriam, vilipensionem ac vituperationem quasi nihil cum gaudio sustinentes, et gratias Christo agentes quod saltem in modico ei conformari ac vicem rependere nunc valemus, quemadmodum Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.59

Et interrogaverunt eum, dicentes: Prophetiza nobis, Quis est qui te percussit? Hoc similiter irrisorie crudeliterque dixerunt, quasi oculis ejus exterioribus velatis, interioribus oculis intueri non posset a quo esset percussus; et quia se a populo prophetam dici permisit, istud inquirunt, volentes probare quod percussorem suum ignorans, non esset propheta. Et alia multa blasphemantes dicebant in eum, id est, verbis blasphemis quamplurimis non descriptis ei convitiabantur, vocantes eum seductorem, sacrilegum et blasphemum.

Et ut factus est dies. Multa hic omisit Lucas, quæ Matthæus et Marcus describunt: quemadmodum in ipsa nocte, seu ante mane, Christo veniente ad Caipham, ubi tunc Scribæ et Pharisæi ac seniores convenerant, Christi præstolantes adventum, Caiphas et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent;60 nec invenire potuerunt, quamvis multi falsi testes contra ipsum testimonia falsa dixissent. Deinde duo falsi testes dixerunt:61 Hic dixit, Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.62 Quumque Christus ad omnia hæc taceret, Caiphas ira succensus, et surgens de solio, adjuravit Christum, dicendo: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei vivi. Ad quod quum Christus dixisset, Tu dixisti, et amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli; Caiphas scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit. Quid vobis videtur? Responderunt: Reus est mortis. Et tunc, prout Matthæus et Marcus describunt, fecerunt Christo contumelias jam præfatas; deinde accidisse videtur quod Lucas nunc recitat.

Et ut factus est dies, scilicet claro mane, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum et Scribœ, et duxerunt illum in concilium suum, id est, coram se præsentari jusserunt, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis palam. Itaque jam plures convenerunt quam in nocte, et Annas jam adfuit; sicque quæstionem a Caipha ante propositam, nunc coram omnibus repetierunt, ut audita Christi responsione, eum unanimiter accusarent. Et ait illis : Si vobis dixero veritatem, scilicet esse me Christum, non credetis mihi, sicut nec ante mihi credidistis, quando per multa miracula probavi me esse Christum: quia non ad credendum et proficiendum, sed ad calumniandum et accusandum me interrogatis. Si autem interrogavero vos, non respondebitis mihi. Hoc ait Salvator, qui jam ante interrogavit de Joannis baptismo, an esset de cœlo, an ex hominibus;63 item de Christo, quomodo David vocet eum Dominum suum, si filius ejus est:64 et non responderunt ad ista, vel ex ignorantia, vel ne plebis offensam incurrerent, aut redarguerentur ac convincerentur a Christo; sicut et modo, si ad Christi interrogationem respondissent. Nec dimittetis abire ut innocentem, quum tamen sim innocens. Ex hoc autem, id est, post tempus istud, erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, id est in potioribus bonis Dei Patris. Quod impletum est, quum in ascensione corpore glorificato ascendit ad cœlum empyreum, et perfectam beatitudinem secundum suam humanitatem sortitus est, etiam quoad præmium accidentale; in essentiali autem præmio non profecit, sed ab incarnationis principio fuit in illo perfectus. Itaque dextera Dei spiritualiter intelligitur, fruitio optimorum bonorum ipsius, et beatifica unio secum præcipua. Christus quoque secundum divinitatem, æternaliter sedet a dextris Patris, et in vera æqualitate et eadem majestate cum ipso quiescit.

Dixerunt autem omnes. Aliquibus enim dicentibus, ceteri consenserunt. Tu ergo es Filius Dei? Sciebant enim ex modo loquendi Christi, quod per hominis Filium notaret se ipsum. Et quoniam dixit Filium hominis sessurum ad dextram Patris, quod proprie convenit Christo Filio Dei, juxta illud, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis;6566 concluserunt quod Jesus se Dei Filium affirmaret. Qui ait : Vos dicitis quod verum est, quia ego sum Filius Dei. At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium contra istum, quo mortis reus probetur? Ipsi enim audivimus de ore ejus, quod se Christum Dei Filium nominavit. Imo utique, ut ex evangelio Joannis ostenditur, hoc Christus frequenter ac evidenter ante hunc diem protestatus est eis, verbis et testimoniis Scripturarum atque miraculis, ita quod credere tenebantur. Unde nunc impie concluserunt, quod ideo mortem promeruisset quia esse se Christum Dei Filium confessus fuit.

Porro, aliqui putant hanc Christi examinationem et interrogationem esse eamdem de qua Matthæus et Marcus loquuntur, ut tactum est. Sed obviare videtur quod Matthæus, examinatione et interrogatione illa descriptis, similiter Petri negatione, et Christi velatione, percussione et consputatione, quia se Christum esse testatus fuit, descriptis, ait : Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.67686970

Footnotes

  1. vers. 22. ↩

  2. Act. 1, 26. ↩

  3. Joann. xvii, 11. ↩

  4. Joann. xxi, 17. ↩

  5. Act. i, 26. ↩

  6. Eccli. xxxiv, 9, 10. ↩

  7. Jacob. 1, 12. ↩

  8. Luc. x, 3, 4. ↩

  9. Matth. xxvi, 34. ↩

  10. Marc. xiv, 30. ↩

  11. * Beda ↩

  12. Joann. xviii, 6. ↩

  13. Ephes. vi, 17. ↩

  14. Matth. xxvi, 36. ↩

  15. Job vii, 1. ↩

  16. Matth. xxvi, 30. ↩

  17. Joann. xviii, 1. ↩

  18. Ps. xxi, 3. ↩

  19. Hebr. v, 7. ↩

  20. Joann. xi, 41, 42. ↩

  21. Galat.v,17. ↩

  22. Matth.xv, 24. ↩

  23. Matth. xxvi, 38. ↩

  24. Joann. xvi, 6. ↩

  25. Ps. cxviii, 28. ↩

  26. 1 Petr. v, 8. ↩

  27. Luc. xviii, 1. ↩

  28. 1 Thess. v, 17. ↩

  29. Marc. xiv, 35-42. ↩

  30. Matth. xxvi, 39-46; ↩

  31. Joann. XVIII, 3. ↩

  32. Matth. xxvi, 48. ↩

  33. Marc. xiv, 44. ↩

  34. Gen. ix, 6. ↩

  35. Matth. xxvi, 52. ↩

  36. Matth. v, 44. ↩

  37. Num. xi, 24. ↩

  38. Marc. xiv, 43. ↩

  39. Matth. xxvi, 47; ↩

  40. Matth. iii, 21, 20. ↩

  41. Matth. m, 21, 20. ↩

  42. Joann. xviii, 3. ↩

  43. Matth. xxvi, 53, 54. ↩

  44. Eccle. x, 8. ↩

  45. Prov. xxvi, 27. ↩

  46. Joann. XVIII, 17, 24. ↩

  47. Matth. XXVI, 70, 72, 74. ↩

  48. Marc. XIV, 71. ↩

  49. Matth. XXVI, 57, 69. ↩

  50. Joann. XVIII, 25. ↩

  51. Matth. XXVI, 71. ↩

  52. Ps. LXXXV, 16. ↩

  53. vers. 34. 62 ↩

  54. Marc. XIV, 72. 61 ↩

  55. Joann. XVIII, 19-24. ↩

  56. Marc. XIV, 65. ↩

  57. Matth. XXVI, 67. ↩

  58. Ps. XXIII, 10. ↩

  59. Act. V, 41. ↩

  60. Marc. XIV, 55-65. ↩

  61. Joann. II, 19. ↩

  62. Matth. XXVI, 57-68; ↩

  63. Luc. xx, 4. ↩

  64. Ibid. 44. ↩

  65. Matth.xxii, 44. ↩

  66. Ps. cix, 1; ↩

  67. Matth. xxvi, 59 et seq.; ↩

  68. Marc. xiv, 55 et seq. ↩

  69. Matth. xxvii, 1; ↩

  70. Marc.xv, 1. ↩

Chapter 49 of 51