Articulus 5
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII : ECCE EGO MITTAM ANGELUM MEUM.
SICUT Apostolus docet, Finis legis est Christus :1 ideo de Christi mysteriis vaticinari, præcipua est Prophetarum intentio. Unde et sanctus Malachias postquam præcedentibus duobus capitulis ad sui temporis Judæos præfatus est, jam de Christi adventu loqui orditur, imo Deus per ipsum. Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Hanc scripturam de Joanne Baptista esse prædictam Christus testatur :2 Hic est, inquiens, de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. Marcus quoque
Evangelium suum ita exorsus est :3 Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto. Quod autem ista de Joanne intelligat, pandit subdendo :4 Fuit Joannes in deserto baptizans. Cur autem Marcus verba ista alleget, quasi in Isaia scripta sint, quum hoc loco a Malachia dicantur, super Marcum exposui. Sciendum præterea, quod Dominus noster Jesus Christus, ejusque evangelista Marcus, sensum potius quam formam verborum istorum allegant. delicet, quod mox in ipsa hora nativitatis angelus loqueretur pastoribus, et repente multitudo cœlestis militiæ Deum laudarent, multaque alia quæ in Evangelio describuntur.5 Et quis stabit ad videndum eum? id est, excellentiam ejus nemo intueri et comprehendere poterit: secundum quod Christus dixit Judæis, Neque me scitis, neque Patrem meum. Vel hoc dicitur, quoniam pauci ex Judæis crediderunt in eum, nec poterant eum patienter inspicere:6 quibus etiam gravis exstitit ad videndum.7 Hinc subditur:
Ipse enim quasi ignis conflans, id est, acute rigoroseque alloquens, docens et increpans peccatores, præsertim sacerdotes, Pharisæos et Scribas, imo et suos præelectos discipulos pro causa et tempore, quorum et vitia quasi ignis consumpsit. Propter quod dicit Apostolus ad Hebræos: Deus noster ignis consumens est. Simili modo in Ecclesiastico scribitur de Elia:89 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ejus quasi facula ardebat. Et quasi herba fullonum: nam sicut per herbam hujusmodi fullones mundant splendidasque efficiunt vestes, sic Christus sua prædicatione, vita et gratia, multorum corda purgavit.10
3
Et sedebit conflans, id est, peccata consumens, et audientium corda inflammans, secundum quod ait in Evangelio:11 Ignem veni mittere in terram;12 et emundans animas discipulorum suorum, quasi argentum quod igne purgatur; et purgabit filios Levi, id est sacerdotes et templi ministros: quorum aliqui quamvis pauci, ante passionem per Christum correcti fuerunt, quamvis tempore passionis rursum pene omnes seducti fuerint per principes sacerdotum et Scribas ac Pharisæos incredulos; post passionem vero multa etiam turba sacerdotum credidit in eum, secundum Lucam in Actibus. Aliqui quoque discipulorum Christi et Apostolorum, ex tribu Levi fuisse leguntur.13 Et colabit eos quasi aurum et quasi argentum: id est, quemadmodum argentum et aurum in fornace a commixtione immundi purgantur; sic Christus per tribulationes diversas et graves, suos ab immunditia culpæ mundabit: quibus et dixit, Eritis odio omnibus hominibus propter me.14 Et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Sacrificia ista intelligi possunt, orationes devotæ, observantia præceptorum, et cetera quæ offerunt conversi ad Christum, præsertim Sacramentum altaris, quod propter pluralitatem sacramentalium specierum, pluraliter Sacramenta vocatur, quum dicimus: Purificent nos, quæsumus, Domine, sacramenta quæ sumpsimus. Ista offeruntur in justitia, id est in conversatione virtuosa, in caritate et gratia.
Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, id est oblatio sacramenti Eucharistiæ, a Judæis in Christum credentibus facta: quæ primo in civitate Jerusalem a Christo noscitur instituta, et ab ejus discipulis continuata, ut patet in Matthæo et in Actibus Apostolorum; sicut dies sæculi et sicut dies antiqui, id est, sicut Deo placuerunt olim sacrificia patriarcharum, Melchisedech, Abrahæ, et sanctorum sacerdotum in lege, videlicet Moysis et Aaron: imo veritas præcedit figuram et umbram. Tamen sacrificium novæ legis omnibus sacrificiis legis, et his quæ ante legem fiebant, præstantius, acceptabilibusque Deo consistit. Denique nunc inductis consonat, quod in Isaia Dominus ait ad Synagogam: Convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus;15 et conteret scelestos et peccatores.16 Unde nunc in persona Christi subjungitur:
Et accedam ad vos in judicio, in adventu secundo, qui erit in majestate et gloria cum rigore justitiæ, et ero testis velox, id est, judicando testabor, et testando idem ipse judicium proferam (unde in Jeremia habetur, Ego sum judex et testis, ait Dominus: ideo judicium istud erit terribile, quum judex sit infallibilis testis, cui
4 nullius conscientia contradicere poterit), maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, subtrahendo laborantibus justam mercedem, et humiliant viduas et pupillos, quorum injuriatio tanto criminosior est, quanto tales personæ magis destitutæ sunt humano solatio, et opprimunt peregrinum, qui quum sit in alieno solo, pie tractandus est, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Contra hæc mala loquitur Moyses in Levitico : Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum; non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.17 Denique nil prohibet, istud ad primum Christi adventum referri. Christus enim prædicando Judæis, exercuit judicium justæ correptionis in eos, strenuissime increpando eorum facinora, præsertim sacerdotum, Scribarum et Pharisæorum, quemadmodum ex Evangelii decursu evidenter probatur.18
Ego enim Dominus: ideo universis præsideo, curamque gero, et verum judicium facio; et non mutor : idcirco quod me facturum dixi, sciatis implendum, et formidate. Quod autem Deus sublimis et benedictus sit prorsus incommutabilis, philosophi quoque subtiliter probaverunt, et sacra Scriptura copiose testatur. Ipse enim est actus purus et ens absolute perfectum, ideo est æternaliter in una ac optima sua dispositione consistens. De quo fertur in Psalmo : Tu autem idem ipse es;1920 et, In pace in id ipsum dormiam et requiescam. In libro Numerorum quoque :21 Non est Deus ut homo, ut mentiatur; nec ut filius hominis, ut mutetur. Et vos, filii Jacob, non estis consumpti : id est, quamvis sim justus judex, non tamen per judicium ultionis deleti estis de terra, ut meruistis.
A diebus enim patrum vestrorum, scilicet Abraham, Isaac et Jacob, vel eorum qui de Ægypto egressi sunt, recessistis, non locali abscessu, sed mentis aversione, a legitimis meis, id est divinis præceptis, et non custodistis ea. Unde in Osee jam dictum est : Reliquerunt Dominum in non custodiendo.22 Loquitur autem sub nomine horum etiam de his qui eos præcesserunt, impieque vixerunt. Hinc Stephanus dixit Judæis : Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri.23 De prædicta autem Dei misericordia super Judæos, loquitur Jeremias in Threnis : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus.24 Revertimini ad me per pœnitentiam et præceptorum custodiam, vel disponendo vos ad gratiam, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum, per beneficiorum collationem. Verbum istud super Zachariam plenius tractatum est atque expositum :25 idcirco pertranseo. Et dixistis, vestram negligentiam excusando, vel non rite pensando : In quo revertemur ? id est, quid omisimus faciendum, vel commisimus non agendum, et in quo nos emendare debemus? Quibus continuo respondetur :
Si affliget homo Deum, id est, gravem ei injuriam irrogabit : ita ut Deus humano modo loquens, se dicat affligi. Quemadmodum enim de nostro profectu atque salute gaudere se dicit, sic de nostra perversitate affligi, configi, molestari se perhibet, juxta illud Isaiæ :26 Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Et dixistis : In quo configimus te? id est, quo vitio ita offendimus te, ut quasi confixum te asseras?27 Juxta quem modum dicitur Deus tactus dolore cordis intrinsecus. Quibus mox respondetur : In decimis et primitiis, id est, non solvendo decimas et primitiva, Levitis ac sacerdotibus pro eorum sustentatione deputatas secundum legem. Quod autem Judæi in hoc graviter peccaverunt, in libro Esdræ diffuse describitur.28 Unde et Salomon : Honora, inquit, Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum.29 Et in penuria vos maledicti estis, id est, ista de causa misi in vos sterilitatem terræ, caristiam, egestatemque magnam :30 de qua in Esdra scriptum est, eratque tanta quod quidam filios et filias suas, omnemque possessio nem vendere cogebantur.31 Et me configitis vos gens tota. Multi enim et pene omnes in isto fuerunt culpabiles.
10
Deinde Deus dat eis pium consilium promptumque remedium. Inferte omnem decimam in horreum meum, id est, quæ Levitis et sacerdotibus tenemini de fructibus terræ, in eorum horrea comportate, ut sit cibus in domo mea, id est, necessaria victui habeant ministri templi in sua familia, vel in templo : non enim aliam partem habuerunt ; et probate me super hoc, dicit Dominus, id est, bonitatis meæ beneficia et veritatis meæ effectum experimentaliter noscite, decimas persolvendo. Si non aperuero vobis cataractas cœli, id est, tam copiosam pluviam dedero pro terræ fecundatione, ut cataractæ seu fenestræ cœli, quæ in cœlo metaphorice esse dicuntur, videantur apertæ. Porro cataractæ proprie appellantur aquæductus rivorum, vel ostia fluviorum, seu meatus per quos ex nubibus cœli aerii defluit pluvia. Unde in Genesi dicuntur inundante diluvio cataractæ cœli apertæ.32 Et effudero vobis benedictionem, id est victualium et necessariorum multiplicationem, imo et gratiæ dona, quum actuum virtuosorum sufficiens præmium non sit res terrena temporaleque bonum, usque ad abundantiam, quemadmodum munificentiam decet divinam, quæ plus dat quam promisit. At vero verbis præinductis non dabatur Judæis licentia tentandi Deum ex prava radice, sed ex divina sponsione, experiendi liberalitatem ipsius.
Et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ, id est, ea quæ solent fructus terræ corrumpere, prohibebo a terræ nascentium vestrorum devoratione, videlicet ventum urentem, bruchum, locustam et hostes, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. Et beatos vos dicent omnes gentes, propter omnium bonorum quæ vobis præstabo abundantiam, dummodo præcepta mea servetis. Eritis enim vos terra desiderabilis, id est similes decoræ ac fertilissimæ terræ, et nomine terræ talis designabimini, eo modo quo terra pro populo eam habitante accipitur.
Consequenter Dominus reprobat errorem imperfectorum de quo in fine præcedentis capituli tactum fuit. Invaluerunt super me, id est, impudenter et improbe contra me prolata sunt, verba vestra, o infirmi et carnales Judæi, dicit Dominus. Et dixistis : Quid locuti sumus contra te? Quibus Deus respondit : Dixistis : Vanus est, id est, ad finem felicem non pertingit, qui servit Deo; et quod emolumentum, id est, quid boni consecuti sumus, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes, id est corde compuncti et pœnitentes, coram Domino exercituum ? Cur autem hæc dixerint, in fine articuli tertii tactum est. Ergo, id est, quia non prodest Deo servire, nec ipse vindicat mala, neque remunerat bona, nunc ex ista consideratione, beatos dicimus arrogantes : siquidem ædificati sunt, id est in omnibus mundi divitiis stabiliti, facientes impietatem, idola adorando :33 quæ est iniquitas maxima et negatio contra Deum omnipotentem, ut sanctus Job profitetur ; et tentaverunt Deum, sine ullo timore peccando, et salvi facti sunt, id est, impuniti manserunt, et quod cupiebant, sortiti sunt. Præterea sancti Prophetæ frequenter in persona infirmorum verba istis similia inveniuntur dixisse, ut est illud Jeremiæ : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur? Plantasti eos, et proficiunt.34 De quibus et in Psalmo cantatur : Quorum filii sicut novellæ plantationes; filiæ eorum compositæ, promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud.35 De hoc dictum est super Habacuc.36
Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque cum proximo suo. Timorati et illuminati a Deo Judæi, auditis tam impiis verbis malorum contra providentiam atque justitiam Dei, mutuo sunt locuti : quod videlicet Deus omnia juste disponit, nec aliquid inordinatum relinquit, et quos nunc paterne castigat, in futuro felicitat; quos autem nunc prosperari et quasi impune peccare permittit, in alia vita terribilius punit. Et attendit Dominus, et audivit justorum et impiorum universa verba, et facta consideravit. Et scriptus est liber monumenti coram eo, id est, ista a Deo jussa sunt ad perpetuam memoriam annotari et scribi, et in ejus scientia indelebiliter continentur, atque in libro conscientiæ scripta habentur, timentibus Deum et cogitantibus nomen ejus, id est ad consolationem et salutem eorum qui Deum verentur ac contemplantur.
Et erunt mihi isti electi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, id est, qua inter electos reprobosque discernam, in peculium, id est populum familiarem et carum; et parcam eis tunc sicut mater parcit filio suo servienti sibi, id est obedienti. Tunc enim ab omni eruentur supplicio. Et convertemini, id est, tunc vos, prædicti erroris assertores, ad considerandum vos et perversitatem calamitatemque vestram oculos vestros vertetis, et videbitis per effectum et exsecutionem justi judicii Dei, quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem, id est, quantum Deus inter istos distinguat, quam diversa utrisque præmia reddat, euntibus impiis in ignem æternum, justis autem in felicitatem æternam.
Footnotes
-
Rom. X, 4. ↩
-
Matth. XI, 10. ↩
-
Marc. I, 1-3. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Luc. II, 9-14. ↩
-
Joann. VIII, 19. ↩
-
Sap. II, 15. ↩
-
Luc. XXVI, 26-28; ↩
-
Act. II, 42. * anni ↩
-
Eccl. XLVIII, 1. ↩
-
Hebr. XII, 29. ↩
-
Luc. XII, 49. ↩
-
Act. VI, 7. ↩
-
Matth. XXIV, 9. ↩
-
Jer. XXIX, 23. ↩
-
Is. I, 25, 26, 28. ↩
-
Lev. xix, 13. ↩
-
Matth. xxiii. ↩
-
Ps. iv, 9. ↩
-
Ps. ci, 28. ↩
-
Num. xxiii, 19. ↩
-
Osee iv, 10. ↩
-
Act. vii, 51. ↩
-
Thren. iii, 22. ↩
-
Zach. i, 3. ↩
-
Is. vii, 13. ↩
-
Gen. vi, 6. ↩
-
II Esdr. xiii, 10. ↩
-
Prov. iii, 9. ↩
-
II Esdr. v, 1-5. ↩
-
*alias affiget * [Quia vos configitis me.] ↩
-
Gen. vii, 11. ↩
-
Job xxxi, 28. ↩
-
Jer. xii, 1, 2. ↩
-
Ps. cxliii, 12, 13. ↩
-
Cf. in Habac. 1, 3. ↩
Chapter 5 of 7