Articulus 3
EXPOSITIO CAPITULI TERTII: ET INTROIVIT ITERUM IN SYNAGOGAM.
DEINDE recitat Evangelista quomodo Christus sanaverit hominem cujus aruit manus. Et planus est sensus hujus loci ex his quæ in Matthæo dicta sunt.1 Et circumspiciens Jesus eos, id est incredulos Judæos ac Pharisæos, cum ira per zelum, id est cum moderato appetitu vindictæ propter injuriam Deo illatam, vel saltem cum vultu iram prætendente. Fuit autem in Christo ira per zelum: quæ tamen actum rationis in ipso nullatenus turbabat, quia in ipso unaquæque potentia animæ exercuit actum suum, non impediendo alterius actum potentiæ. In aliis tamen ira, etiam quæ est per zelum, turbat aliqualiter oculum mentis, quoniam anima circa actum unius potentiæ multum intenta et occupata, impeditur in actu alterius potentiæ. Hæc autem ira mansuetudini non repugnat, cujus est passionem iræ ordinare; sed ira per vitium. Contristatus super cœcitate cordis eorum, misericorditer condolens eis. Fuit ergo in Christo tristitia virtuosa ex caritate et pietate descendens, quia errantibus compatiebatur. Fuit quoque in eo passio tristitiæ moderata ac naturalis, quia inferior pars animæ ejus sequebatur partem superiorem. Quod autem in Isaia de Christo inducitur, Non erit tristis nec turbulentus, intelligendum est de sæculari, carnali et inordinata tristitia, quæ non cadit in virum perfectum, quemadmodum Salomon contestatur: Non contristabit justum quidquid ei acciderit.2
Exeuntes autem Pharisæi, cum Herodianis, id est militibus Herodis, vel, ut alii dicunt, cum his qui putabant Herodem esse Christum, consilium faciebant quomodo illum perderent, id est, qualiter Jesum occiderent.
Et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare, dans locum furentibus. Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret3, id est, navem sibi adducerent, eamque intraret, et staret in mari juxta ripam, propter turbam stantem et accurrentem in terra, ne comprimerent eum. In quo ostendit se vere fuisse passibilem, atque sæpe ad tempus vitasse incommoda corporis, ut tempore divinitus præstituto pateretur. Et quamvis poterat turbæ pressuram sine læsione et pœna sustinere per viam mirabiliter, noluit tamen humanum subsidium devitare, ut veritatem assumptæ naturæ ostenderet. Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent. Nam virtus exibat de illo, sanabatque omnes.4
Quotquot autem habebant plagas, id est varias infirmitates, et spiritus immundi, id est diaboli in obsessis;5 vel, Spiritus immundi, id est obsessi a dæmonibus; quum illum videbant, procidebant ei, sponte vel coacte reverentiam exhibendo: et si aliqui languidi talem infirmitatem habebant, quod ante suam curationem se coram Jesu prosternere non valebant, tamen sanitate recepta, hoc facere poterant. Et clamabant dæmones per obsessos, dicentes: Tu es Filius Dei. Hoc conjecturaliter asserebant, non cum certitudine constanti et absoluta. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum, id est, ne ultra dicerent coram populo Jesum esse Christum Filium Dei. Contempsit enim testimonium dæmonum, propter causas introductas. Sed cur dæmones dixerunt tot bona de Christo? Dicendum, quod coacte vel malo fine, et ob alias causas quas non est facile excogitare: et forte, ut ejus passionem impedirent, scientes quod nunquam crucifigerent Dominum gloriæ ipsi Judæi, si eum agnoscerent.6
Et ascendens Jesus in montem, vocavit ad se quos voluit ipse, id est quos præ aliis ad hoc elegit, videlicet quosdam ex discipulis; et venerunt ad eum in montem. Et fecit ut essent duodecim cum illo, id est, duodecim Apostolos fecit sibi specialiter adhærere, ut essent sibi quasi collaterales, familiares et proximi; et ut mitteret eos prædicare. Et imposuit Simoni nomen aliud, scilicet Petrus, quod interpretatur firmus, sive obediens principalis. Et Jacobum filium Zebedæi, et Joannem7 fratrem Jacobi vocavit, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, filii tonitrui, propter altisonam et efficacissimam prædicationem ipsorum, et quia in transfiguratione Christi audierunt, vel potius audituri erant, vocem Patris dicentis: Hic est Filius meus dilectus.89 Hujuscemodi enim vox appellatur tonitruum, eo modo quo scriptum est in Job:10 Quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Hæc autem mutatio nominum spiritualem innovationem et gratiam specialem designavit. Cetera quæ hic dicuntur, plenius elucidata sunt in Matthæo.
Et veniunt ad domum. Et convenit iterum turba ad Jesum, ut salutis verbum audirent, ita ut non possent neque panem manducare, id est, tam ferventer ac perseveranter insistebat Christus verbo prædicationis, quod discipuli ejus non habebant quietum tempus ad manducandum. Et quum audissent sui, id est, quum discipuli Christi: et maxime quidam ex consanguineis suis ex parte Matris, de quibus ait Joannes, quod fratres ejus nondum credebant in eum:1112 quum igitur isti audissent verba Jesu, quæ erant supernaturalia, ardua, insolita, rudibusque Judæis penitus inaudita, exierunt tenere eum, hoc est comprehendere vel ligare Jesum tanquam arrepticium vel insanum.13 Dicebant enim:
Quoniam in furorem versus est, id est furiosus effectus. Quoniam enim audierunt eum talia prædicare, nec a prædicatione cessare, nec corporalia commoda curare, opinati sunt quod esset in furorem conversus: quemadmodum Festus ait ad Paulum, Multæ litteræ ad insaniam te convertunt.14 Voluerunt ergo Jesum tenere, ne ex insania, sibi ipsi vel aliis nocumentum inferret. Et Scribœ qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, id est, dæmone sic vocato obsessus est, et quia in principe dœmoniorum ejicit dœmonia. Locus iste in Matthæo plene atque diffuse expositus est, ita ut illis pensatis, ista facillime intelligantur. Item quod subditur, Et veniunt Mater ejus et fratres, explanatum quoque est in Matthæo.
Footnotes
Chapter 4 of 17