Skip to the text

Articulus 4

DECLARATIO CAPITULI QUARTI : ET ITERUM CŒPIT DOCERE AD MARE.

ET iterum cœpit docere ad mare, ut aquam sapientiæ salutaris juxta maris fluenta efflueret. Quæ autem hoc loco dicuntur de parabola seminantis, exposita sunt in Matthæo.1 Et dicebat illis, hoc est discipulis suis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? quasi dicat, Non. Ideo enim lucerna adducitur atque accenditur, ut ponatur super candelabrum, seu in loco patenti, ut luceat his qui in domo sunt.2 Per hoc Salvator significavit, quod evangelica doctrina, quæ comparatur lucernæ, non esset occultanda, sed primo Judæis, deinde omnibus gentibus prædicanda. Non enim est aliquid absconditum, quod non manifestetur : quia ad minus in die judicii Christus omnia abscondita manifestabit, nisi interim in Confessione aperiantur; neque factum est occultum, hoc est, nullum opus Deum latet, sed ut in palam veniat, id est, manifestum fiat.3 Ideo namque permittit Deus fieri mala occulta, ut suo tempore ad honorem divinæ justitiæ publicentur. Non enim permitteret Deus mala, nisi posset ex illis elicere bona. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, id est, juxta modum et exigentiam operum vestrorum, præmium recipietis, et adjicietur vobis : quoniam Deus remunerat ultra condignum, et bene agentibus ac Deum honorantibus, adjicit gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Et dicebat : Sic est regnum Dei, hoc est, ita se habet negotium quod agitur in Ecclesia militanti, vel in quocumque fideli cujus conversatio est in cœlis, et in quo Christus per fidem et gratiam regnat, quemadmodum si jaciat homo agricola sementem, id est semen, in terram, et dormiat, et exsurgat homo ille nocte ac die, etc., hoc est congruis horis diei et noctis, ad videndum negotia sua.45 Juxta litteralem significationem plana est littera. Figuraliter autem, per hominem seminantem intelligitur Christus; per semen vero, verbum Dei, quod projicit Christus in corda nostra; per terram, mens hominis. Quamvis autem Christus non dormiat modo, tamen per modum dormientis se habet, dum homines propriæ libertati relinquens, quasi absentem se exhibet.6 Ideo enim ait Psalmista : Exsurge, quare obdormis, Domine?7 Quemadmodum ergo homo agricola mittit semen in terra, sic Christus per se et suos ministros transfundit verbum Dei in mentes humanas; et sicut homo talis dormit, et debitis horis surgit, ac visitat agrum suum; sic Christus ad tempus per modum dormientis se habet, nihilo minus die et nocte visitat occulte suam Ecclesiam. Ultro enim, id est sponte ac prompte, terra fructificat, id est, cor hominis semine verbi Dei fecundatum opera bona producit, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Per herbam, intelligi potest opus incipientium, seu timor servilis; per spicam, opus proficientium, vel spes vitæ futuræ, aut timor initialis; per plenum frumentum, opus perfectorum, seu fervor et actio caritatis. Quemadmodum itaque terra quodam ordinato processu venit ad bladum, sic cor successive pertingit ad opus perfectum. Et quum ex se produxerit fructus, hoc est, quum cor hominis ad perfectionem devenerit, statim mittit falcem, id est, tunc Christus per mortem abscindit ac tollit hominem virtuosum de mundo, ponens eum in area regni cœlestis, quoniam adest messis, id est maturitas meritorum, et tempus colligendi electos in patria.

Et dicebat Salvator: Cui assimilabimus regnum Dei, id est Ecclesiam militantem, seu statum atque negotium ejus? Aut cui parabolæ, id est rei per sermonem parabolicum designatæ, comparabimus illud? Quærit Christus, non quasi dubitans, sed attentos nos faciens. Sicut granum sinapis, etc. Parabola ista plenius habita atque explanata est in Matthæo.8 Et talibus multis parabolis (quæ in Matthæo describuntur) loquebatur eis, id est rudi indoctæque turbæ, prout poterant audire, hoc est capere.9 Proportionabat enim aliqualiter suum sermonem capacitati audientium. Ideo enim utebatur similitudinibus rerum notarum, ut aliquo modo intelligerent quæ dicebantur, quamvis sensum mysticum et perfectum non poterant capere.

Et ait illis, scilicet discipulis, in illa die, quum sero esset factum, id est hora vespertina: Transeamus contra, id est ad locum oppositum ultra mare.10 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut erat in navi. Consequenter Evangelista describit quomodo Christo cum discipulis navigante, orta et sedata est procella sive tempestas in mari.11 Quod in Matthæo expositum est.

Footnotes

  1. Matth. xiii, 3-23. ↩

  2. Matth. v, 15. ↩

  3. I Cor. iv, 5. ↩

  4. Ephes. iii, 17. ↩

  5. Philipp. iii, 20. ↩

  6. Ps. cxx, 4. ↩

  7. Ps. xliii, 23. ↩

  8. Matth. VIII, 31, 32. ↩

  9. Matth. xxxiii, 33 et seq. ↩

  10. 36-40 ↩

  11. Matth. VIII, 24-27. ↩

Chapter 5 of 17