Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI: ET VENERUNT TRANS FRETUM.

Et venerunt Christus ac discipuli ejus per navem, trans fretum maris, id est aquam navigabilem, in regionem Gerasenorum.1 Hoc loco Marcus describit sanationem dæmoniaci a legione dæmonum obsessi: et patet intellectus hujus scripturæ ex his quæ in Matthæo dicta sunt. Et deprecabantur dæmones eum, videlicet Jesum, multum, ne se expelleret extra regionem, id est terram illam.2 Unde in Luca leguntur rogasse, ne præciperet eis ire in abyssum.3 Dæmones enim cupiunt esse cum hominibus, non ex dilectione, sed odio; et Deus interdum permittit hoc, ad ampliorem coronam et gloriam electorum.

Quumque ascenderet Jesus navim, ut reverteretur in terram suam, cœpit illum deprecari qui a dæmonio vexatus fuerat, et sanatus, ut esset cum illo, id est, ut Jesus permitteret eum secum esse et conversari. Voluit enim gratus esse Christo pro beneficio tanto. Et non admisit eum secum esse; sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit. Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, id est in provincia decem civitates habente.4 Præterea recitat Marcus quomodo Christus resuscitavit filiam archisynagogi nomine Jairi, et qualiter eundo ad suscitationem illius curavit in via mulierem a profluvio sanguinis. Utrumque autem miraculum in Matthæo explanatum est.5

Patet itaque ex Evangelio, quod Christus interdum prohibuit miracula sua publicare, quandoque vero jussit ea manifestari: ad instruendum quod fideles interdum debeant opera sua virtuosa manifestare ad gloriam Dei ædificationemque proximi, ex caritate, prout Paulus sæpissime fecit; interdum vero debent ea occultare, ex humilitate. Denique aliqui dicunt, quod Christus prædictum dæmoniacum non admisit ad suum discipulatum, propter præcedentis passionis horrorem, et ne dæmoni adscriberentur opera quæ faceret virtute Christi exsistendo cum eo: et ob id furiosi ac dæmoniaci, etiam post curationem, in Ecclesia non promoventur.6

Footnotes

  1. 1-17 ↩

  2. Matth. VIII, 28-34. ↩

  3. Luc. VIII, 31. ↩

  4. 22-43 ↩

  5. Matth. IX, 18-25. ↩

  6. Matth. xiii, 31, 32. ↩

Chapter 6 of 17