Skip to the text

Articulus 6

ENARRATIO CAPITULI SEXTI : ET EGRESSUS INDE, ABIIT IN PATRIAM SUAM.

Et egressus inde, videlicet a domo archisynagogi, abiit in patriam suam Galilæam. Porro, quod scribitur hic de æmulatione, susurratione et scandalizatione Judæorum propter doctrinam Christi, scriptum et elucidatum est in Matthæo. Ibi enim ostensum est quomodo Marcus dicat dixisse Judæos de Jesu, Nonne hic est faber filius Mariæ? quum Matthæus scribat eos dixisse, Nonne hic est fabri filius? Quod vero hic subditur, Non poterat ibi virtutem, id est operationem miraculosam, ullam facere, etc., intelligendum est de potentia Christi ordinata, quia non decuit propter illorum perversitatem, non de potentia sua absoluta. Et mirabatur propter incredulitatem illorum. Qualiter admiratio locum in Christo habuerit, tractatum est plenius in Matthæo, ubi Salvator legitur propter fidem centurionis fuisse miratus. Quemadmodum vero de illius fide, sic de istorum perfidia mirabatur. Et circuibat castella in circuitu docens. Nam quamvis ingratos incredulosque compatriotas reliquisset, processit tamen ad eos de quorum informatione spes erat.

2-4

Matth. xiii, 54-57.

Ibid. 55.

B

Ibid. viii, 10.

7-12

Et convocavit Jesus duodecim Apostolos, quorum unus fuit Judas Iscariotes, et cœpit eos mittere binos. Quæ autem hic recitantur de missione, prædicatione et miraculis Apostolorum, exposita sunt in Matthæo; ibique concordatum est id in quo Marcus a Matthæo discrepare videtur. Et ungebant Apostoli oleo multos œgros, et sanabantur. Ex hoc elicitur, quod Extrema unctio infirmorum fuit ante passionem instituta a Christo.

13

14-29

Et audivit Herodes rex famam Christi. Manifestum enim factum est nomen ejus: quia non ipse dumtaxat, sed et discipuli

T. 11. ejus signa fecerunt. Et dicebat Herodes : Joannes Baptista resurrexit a mortuis. Scriptura ista continens decollationem Joannis Baptistæ, tota habita atque exposita est in Matthæo.

Matth. xiv, 1-12.

30

Et convenientes Apostoli ad Jesum, redeuntes videlicet a prædicatione et exsecutione officii eis injuncti, renuntiaverunt ei omnia signa quæ egerant et verba quæ docuerant, submittentes se correctioni atque judicio sui magistri, ostendentes quoque se injunctum negotium fideliter exsecutos. Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Pius namque magister ac Dominus discipulorum labori et fatigationi compassus, concessit eis respirationem, recreationem et quietem, verumtamen non magnam nec longam, sed brevem ac modicam: ostendens non diu cessandum esse ab opere bono, nec ultra necessitatem indulgendum esse corporali quieti, sed usque in finem invicto animo perseverandum fore in opere virtuoso. Cur autem abduxerit eos ad locum secretum, subjungitur. Erant enim qui veniebant ad Jesum ejusque Apostolos, et redibant ab eis, multi, sibi invicem in itinere obviantes, et nec manducandi spatium habebant discipuli, propter populorum concursum.

31

Et ascendentes in navim. Hoc loco Evangelista enarrat miraculum, quemadmodum Christus ex quinque panibus duobusque piscibus saturavit quinque millia hominum, exceptis mulieribus et pueris, ita quod de fragmentis sublati et adimpleti sunt duodecim cophini. Hoc autem miraculum expositum est in Matthæo. Aliquid tamen hic additur, scilicet: Et dixerunt ei, id est discipuli Christo: Euntes ema-

32-44

Ibid. 13-21. mus ducentis denariis panes, et dabimus eis manducare. Hoc dixerunt ad ostendendum quam impossibile fuerit eis tantam turbam cibare, tanquam dicerent : Quum simus pauperes, non habemus pecuniam sufficientem ad emendum cibaria istis, quia etsi ducentos denarios haberemus, non sufficeret. Unde in evangelio Joannis legitur :1 Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, urbem Galilææ, dum ipse dimitteret, id est, a se recedere faceret, populum. Ideo autem dicit Evangelista, quod coegit discipulos suos hoc facere, quia discipuli non libenter navigabant sine eo, imo ubique libenter erant cum eo propter dulcedinem, pietatem et amabilitatem ipsius. Et quum dimisisset eos, id est populum, abiit in montem orare. In quo docuit, quod prædicator verbi Dei, expleto prædicationis et instructionis officio, vitare debet strepitum populi, et ad orationem recurrere atque quieti intendere, ut gratias agat Deo de eo quod bene locutus est, oretque Deum pro auditorum fructu ac salute, et item pro sui ipsius pleniori illustratione, ut habeat semper in promptu quod aliis fructuose proponat.

Et quum sero esset.2 Quidquid in isto capitulo subditur de ambulatione Domini Jesu supra mare et discipulorum conturbatione, de miraculis quoque Christi factis in terra Genesareth, dictum et declaratum est in Matthæo, paucis demptis, quæ exponenda sunt jam.3 Et volebat Jesus ambulans supra mare, præterire eos, puta discipulos in navi periclitantes. Forte sic voluit eos præterire, quomodo post resurrectionem finxit se longius ire.4 Nec fuit aliqua simulatio, duplicitas sive deceptio, quoniam ad designandum aliquid spirituale hoc egit, videlicet propter ostendendum imperfectionem fidei discipulorum suorum, ob quam fuit quodammodo spiritualiter elongatus ab eis. In plateis ponebant infirmos. Quidam Sanctorum dicunt Petrum fecisse majora signa quam fecerit Christus, ut Christus prædixit apud Joannem : Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.5 In hoc autem asserunt Petrum fecisse majora, quia de eo scriptum est in Actibus : In plateis ejiciebant infirmos, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitate sua.6 Et dicunt quod hoc nusquam legitur de Christo. Quibus obviare videtur quod hoc loco recitat Marcus : Quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos. Sed qui dictum illorum cupit tueri, dicere potest quod Evangelista non ait aliquem languidorum sola obumbratione corporis Christi fuisse sanatum, sed tactu.

Footnotes

  1. Joann.vi,7. ↩

  2. 47-56 ↩

  3. Matth.xiv, 23-36. ↩

  4. Luc. xxiv, 28. ↩

  5. Joann.xiv, 12. ↩

  6. Act. v, 15. ↩

Chapter 7 of 17