Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : ET CONVENIUNT AD EUM PHARISÆI ET QUIDAM DE SCRIBIS.

CONSEQUENTER Evangelista describit invidiosam increpationem Scribarum ac Pharisæorum, increpantium Salvatorem eo quod discipuli manducabant1 manibus communibus, id est non lotis, justam quoque redargutionem eorum a Christo :2 et quod hic induci possit pro expositione, introductum est in Matthæo, ubi scriptura ista exposita est, perpaucis exceptis, quæ modo tangenda sunt. Et a foro nisi bapti- zentur, id est, Scribæ, Pharisæi, ceterique A Judæi redeuntes a foro seu loco extraneo, nisi lavent se, non comedunt. Et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare, videlicet, baptismata, id est lotiones, calicum et urceorum.—Omne extrinsecus introiens in hominem, id est alimentum corporale, non potest eum coinquinare, id est hominem maculare, seu peccatoribus similem facere, quantum est ex natura vel parte alimenti, quia omnis creatura Dei bona est.3 Et in secessum exit, purgans

19 materialiter omnes escas nutritivas, quæ in substantiam aliti convertuntur. Per hoc enim quod natura egerit superfluum alimenti, id quod remanet purificatur, separato superfluo et immundo a mundo et necessario.

24 Et ingressus Jesus domum, neminem extraneorum voluit scire: id est, quantum in se fuit, occultavit se, et non permisit ut discipuli sui se manifestarent, docens fugere ostentationem inanem, ut amemus nesciri. Et non potuit latere, secundum naturalem cursum et ordinem, propter celebrem famam ipsius. Nam et honor sequitur fugientem, et non potest civitas abscondi posita supra montem.4 Loquendo autem de absoluta Christi potentia, certum est quod latere potuerit, imo et se invisibilem reddere, etiam stando inter alios.

25-30 Mulier enim statim, etc. Hic describitur curatio filiæ mulieris gentilis, Syrophœnissa genere, id est natæ de Syria Phœnicis: estque locus iste expositus in Matthæo.

31 Et iterum exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem5 ad mare Galilææ, inter medios fines Decapoleos, id est regionis quæ vocatur Decapolis, quasi decem civitates habens. Et adducunt ei turbæ surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. Iste surdus et mutus, ut dicitur, factus fuit talis a dæmone ipsum possidente, qui usum linguæ et aurium impedivit in eo. Unde in Matthæo legitur :6 Tunc oblatus est dæmonium habens, cæcus et mutus.

Et apprehendens Jesus eum surdum et mutum, de turba seorsum, ex humilitate, vel quoniam turba digna non erat videre mysterium hujus miraculi, vel ad designandum quod spiritualiter surdi ac muti secrete admonendi sunt atque docendi, ne ex humano rubore retrahantur ab advertentia et pœnitentia; misit digitos suos in auriculas ejus: primo, ad ostendendum quod divinitas in eo latens operabatur per corpus assumptum, tanquam per instrumentum animatum, conjunctum ac proprium, quemadmodum anima rationalis operatur per corpus a se informatum; secundo, quia per digitos, ratione articulationis et distinctionis ipsorum, significatur discretio: ad aperiendum autem aures interiores hominis spiritualiter surdi, discretio magna exigitur. Et exspuens, tetigit suo sputo linguam ejus: quia per salivam, sine qua verba formari non possunt perfecte, sapientia figuratur, sine qua nemo rationabiliter loquitur. Exspuit ergo, et tetigit Jesus linguam surdi ac muti, ad insinuandum quod qui mutus est a prolatione verborum cœlestium atque salubrium, recte ac meritorie loqui non potest, nisi divina sapientia perfundatur. Propter quod orat Apostolus, ut detur sibi sapientia in apertione oris sui.7

Et suspiciens in cœlum, ad demonstrandum quod tota virtus sua esset a Patre, et quod ab eo auxilium habuerit secundum quod homo, ingemuit. Quare ingemuit? Numquid propter difficultatem perpetrandi miraculi? Non utique: sed ex compassione qua non solum præsenti infirmo, sed universis condoluit, qui dæmonum dominatione premuntur; et item, ad ostendendum quam difficile sanaretur anima spiritualiter surda ac muta. Unde in suscitatione Lazari turbavit se ipsum, fremens spiritu, et lacrimas fundens, ad demonstrandum quod mole consuetudinis impiæ pressi obstinati, super quos clausit puteus os suum, qui figurantur per quatriduanum mortuum, difficillime convertuntur et vitam gratiæ sortiuntur.8910 Et ait

Jesus illi surdo et muto, Ephphetha, quod est, adaperire. Et statim apertæ sunt aures ejus, id est ad audiendum aptatæ, et naturali usui redditæ, et solutum est vinculum, id est impedimentum, linguæ ejus, et loquebatur recte. Sic qui spiritualis visus illustrationem interiorumque aurium apertionem a Christo sortitur, loquitur recte. id est juste, sapienter atque salubriter, prout monet Apostolus:11 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.

Et præcepit illis, id est turbæ, ne cui dicerent, id est, nulli revelarent curationem hanc miraculosam. Quanto autem eis præcipiebat tacere, tanto plus prædicabant. Non tamen rebelles fuerunt, quia utrumque bonum fuit secundum considerationes diversas, et præceptum Salvatoris intelligendum erat, ne ad jactantiam diceretur. Et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit. De quibus omnibus subditur: et surdos fecit audire, et mutos loqui. Quamvis enim Marcus non exprimat hic nisi de cura unius, tamen quando Christus istum curavit, sanavit et alios multos surdos et mutos, ac cæcos et debiles, ut habetur in Matthæo.12 Sed Marcus scribit de uno cujus curatio solennius facta est, et multa mystica figuravit: eratque mirabilior, quia in uno homine tria signa simul facta videntur, dum obsessus liberatur, surdus auditum, et mutus loquelam recuperat. Non tamen certus sum an iste surdus et mutus sit idem de quo scribit Matthæus, asserens eum obsessum a dæmone.

Footnotes

  1. Matth.xv, 1-20. ↩

  2. 1-23 ↩

  3. 1 Tim. IV, 4. ↩

  4. Matth. v, 14. ↩

  5. Matth. xv, 21-28. ↩

  6. Matth. xii, 22. ↩

  7. Ephes. VI, 19. ↩

  8. Joann. XI, 39. ↩

  9. Ps. LXVIII, 16. ↩

  10. Joann. XI, 33, 35, 38. ↩

  11. Coloss. IV, 6. ↩

  12. Matth. XV, 30. ↩

Chapter 8 of 17