Articulus 8
ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI : IN DIEBUS ILLIS, ITERUM QUUM MULTA TURBA ESSET CUM JESU.
IN diebus illis, etc.1 Hoc loco Marcus describit quemadmodum Christus ex septem panibus et paucis pisciculis satiavit quatuor millia hominum, ita quod septem sublatæ sunt sportæ fragmentorum:2 et istud expositum est in Matthæo.3
Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. In Matthæo habetur: In fines Magedan.4 Locus enim binomius fuit, secundum quosdam. Et exierunt Pharisæi, quærentes signum de cælo. Et ingemiscens spiritu, id est, cordialiter illorum cæcitati et perversitati compatiens Jesus, et dimittens illos, tanquam incorrigibiles, præcipiebat discipulis, dicens: Cavete a fermento, id est doctrina, Pharisæorum, et a fermento Herodis, id est a secta atque malitia Herodianorum, de quibus præhabitum est.5 Cetera hic omissa patent ex his quæ dicta sunt in Matthæo, ubi omnia ista multo plenius quam in hoc capitulo describuntur.
Et veniunt Bethsaidam; et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum cæcum tangeret, scientes quod tangendo eum illuminaret. Isti adducentes cæcum, videntur fuisse turbæ, non discipuli. Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum, in quo fuit sibi adductus, ad demonstrandum quod eum qui divinitus illustrari desiderat, necesse est pristinos actus relinquere, imo se ipsum abnegare, et quasi de terre-
Impositis manibus suis super cæcum, et forte super oculos ejus, interrogavit eum, non quasi ignorans, si aliquid videret. Et adspiciens, ait, id est, cæcus iste videre incipiens et obscure illuminatus, respondit: Video homines quasi arbores ambulantes, id est, corpora video moveri, sed distinctionem membrorum et figuras lineamentorum non discerno in eis. Deinde iterum imposuit Jesus manus super oculos ejus, et cæpit videre, et restitutus est, id est, ad usum oculorum reductus est, ita ut clare videret omnia colorata seu lucida sibi objecta. Per impositionem manuum Salvatoris, designatur applicatio suæ divinæ virtutis, qua hominem illustrante, videt clare omnia ad veram salutem spectantia.
Sed cur Christus omnipotens curavit hunc cæcum successive, quem poterat in instanti perfecte curare? Dicendum quod primo, ad ostendendum quod homo paulatim crescit et proficit in gratia, ita quod purgatio præcedit illuminationem, illuminatio quoque perfectionem seu unionem. Secundo, ad ostendendum imperfectionem fidei, tam cæci istius, quam turbæ ac discipulorum. Quemadmodum enim Prophetæ interdum verbis, interdum signis et factis prophetaverunt; sic Christus aliquando verbis, aliquando factis aliquid designavit aut præmonstravit, ut quum maledixit ficulneæ.6 Sic igitur in præsenti paulatim illuminavit hunc cæcum, significans homines istos obscuram fidem habere, et clariori lumine indigere.
Præterea S. Marcus describit quomodo Christus interrogavit discipulos suos quid homines de ipso sentirent, seu quem eum esse assererent, et quomodo suam passionem palam prædixit, et Petrum oppositum persuadentem dire redarguit, omnes quoque qui aderant, ad suæ passionis imitationem et adversitatum tolerantiam admonebat.78 Quæ omnia habita atque exposita sunt in Matthæo.
Aliqua tamen adduntur vel variantur quantum ad verba, quia hic dicitur: Qui enim me confusus fuerit, et verba mea. Pro quo in Luca habetur:9 Qui me erubuerit et meos sermones. Et est sensus: Qui turpe æstimat ut a me christianus vocetur, et me esse Filium Dei confiteri non audet, meaque verba observare confunditur. In generatione ista adultera et peccatrice, id est inter homines spiritualiter fornicantes recedendo a Deo vero et rebus caducis inhærendo: de quibus fertur in Psalmo, Perdidisti omnes qui fornicantur abs te;10 et in Osee, Fornicati (inquit) sunt a Deo suo. Deus enim est sponsus animarum, qui primo desponsavit sibi Synagogam in datione legis, deinde Ecclesiam. Et Filius hominis confundetur eum, id est, per modum erubescentis se habebit quantum ad ipsum, non confitendo eum pertinere ad se, neque ad numerum electorum, quum venerit in gloria Patris sui, ad quam in ascensione conscendit: et nunc advocatus eorum est qui ipsum non erubescunt in sæculo isto.
Footnotes
Chapter 9 of 17