Skip to the text

Articulus 9

EXPLANATIO CAPITULI NONI: ET DICEBAT ILLIS:1 AMEN DICO VOBIS, QUIA SUNT QUIDAM, ETC.

CONSEQUENTER Evangelista describit Christi transfigurationem, et Apostolorum interrogationem Christique responsionem de adventu Eliæ. Quæ omnia explanata sunt in Matthæo.23 Unum tamen verbum ponitur hic obscure, quum dicitur, Et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur: id est, sicut de Christo vel contra Christum scriptum est, quod mortem et contemptum passurus exstiterit, ita Elias ab Antichristo patietur. Vel comparatio referenda est ad Joannem Baptistam, quod et ipse multa perpessus sit. Unde subjungitur: Dico vobis, quia Elias jam venit, et fecerunt illi quæcumque voluerunt, eum multipliciter persequendo, Herodes scilicet et Judæi, sicut scriptum est de eo. De passione Joannis non recolo aliquid prophetatum in veteri Testamento in speciali: idcirco quod ait, Sicut scriptum est de eo, referri potest ad id quod ait, Elias jam venit: quia de adventu Joannis et prædicatione ipsius Isaias et Malachias scripserunt.45

Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos. Ideo enim turba accurrebat, ut videret an possent curare dæmoniacum eis oblatum. Et Scribas conquirentes, id est conferentes, cum illis. Interrogaverunt enim Apostolos, quare non potuerunt dæmoniacum liberare: et forte illudebant eis, quod non poterant eum curare sicut tentabant. Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, id est admiratus, et expaverunt, nescientes ubi fuisset, et quare abisset, vel quomodo eum perdidissent. Christus enim sæpe imperceptibiliter se subtraxit a populo. Et accurrentes, salutabant eum. Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? Quod interrogationes Christi non processerunt ex ignorantia vel dubitatione, sed ut convenientius responderet, vel aliis aliquid innotesceret, sæpe prætactum est.

Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te. Quomodo intelligendum est hoc, quum post pauca subdatur, Qui respondens, dicit, Afferte illum ad me; et attulerunt eum? Dicendum, quod pater attulit seu adduxit filium suum ad Christum, id est ad locum communem in quo fuit Christus et alii, nondum tamen adduxit eum in conspectu ipsius. Habentem spiritum mutum, id est possessum a dæmone, loquelam filii mei impediente. Qui ubicumque eum apprehenderit, id est, infestare cœperit. Non enim continuo, sed certis horis seu lunationibus eum vexavit. Unde Matthæus dicit puerum fuisse lunaticum. Allidit eum, id est, in terram trudit seu projicit;6 et spumat, et stridet dentibus, et arescit. Ex quo patescit vehementia hujus vexationis. Et quum vidisset illum, id est Jesus hunc puerum, vel puer Jesum, statim spiritus conturbavit, id est diabolus vexavit eum. Videns enim dæmon se expellendum, fecit quod potuit. Et elisus, id est projectus, in terra obsessus, volutabatur spumans.

Et interrogavit Jesus patrem ejus, ut alii veritatem agnoscerent, et perpetrandi miraculi magnitudinem ex hoc clarius scirent: Quantum temporis est, ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia. Ex quo videtur, quod non propter culpam suam puer ista sustinuit: quemadmodum de cæco nato ait Salvator, quod neque ipse peccavit.7 Sed si quid potes, adjuva nos. Ex hoc apparet, quod fides et spes hujus viri imperfectæ fuerunt. Non enim agnovit Christum omnia posse, sed dubitando locutus est: non tamen diffidebat. Jesus autem ait illi: Si potes, imo quia potes, credere, fiet quod postulas. Cujus ratio subditur: omnia possibilia sunt credenti: non quod credens posset omnia facere, sed impetrare. Imo, si fuerit fides perfecta, meretur de congruo adipisci quidquid petierit, et virtute ac merito fidei mirabilia maxima fieri valent. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat. Ex magno enim desiderio curationis filii sui, lacrimas fudit. Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam, id est, supple ac perfice fidei meæ defectum, ne propter fidei meæ imperfectionem impediatur curatio filii mei. Verum, si pater credidit, quomodo dicit, Adjuva incredulitatem meam? Dicendum, quod nomen incredulitatis significavit non infidelitatem, sed fidei imperfectionem.

Et quum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est, id est, verbo minaci, duro et increpatorio locutus est, spi-

25

26

29

30

31 ritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus. Dicitur autem diabolus surdus et mutus, non formaliter, sed effective, hoc est ratione sui effectus, quoniam obsessum fecit surdum mutumque. Ego tibi præcipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et clamans diabolus ex dolore, et multum discerpens, id est, intus discrucians et quasi dilanians eum ex furore et invidia, exiit ab eo; et factus est quasi mortuus, propter disproportionem spirituum vitalium interiorumque sensuum, ita ut multi ad judicandum prōni atque incauti, dicerent, Quia mortuus est. Hanc autem vexationem Christus permisit a dæmone fieri, ut sua potestas in ejus subitanea curatione ostenderetur ad gloriam Dei. Unde subjungitur: Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit.

Et prætergrediebantur Galilæam Jesus et ejus discipuli, nec volebat Jesus quemquam, id est aliquem extraneorum, scire transitum suum: dans prædicatoribus, prælatis atque doctoribus salubre exemplum, ut sæpius subtrahant se a plebe ac strepitu, vel ut quieti contemplationique vacent ad horam, vel quia plebs ipsa indisposita est audire verbum salutis, et expedit ei ut fiat dilatio, ne si statim audierit, spernat, et gravius judicetur: propter quod interim disponenda est ad auditum verbi cœlestis, per alias vias atque industrias.

Docebat autem discipulos, quoniam Filius hominis tradetur et occidetur. At illi ignorabant verbum, id est, sermonem istum non intellexerunt, nescientes an Christus loqueretur parabolice, vel aperte. In Matthæo dicitur, quod contristati sunt vehementer. Ergo intellexerunt verba Christi: nisi dicantur de sua ignorantia doluisse. Ad quod dicendum apparet, quod quidam discipulorum intellexerunt hæc verba dicta esse ad litteram de Christi occisione, alii autem hoc nesciebant, de quibus subjungitur: et timebant eum interrogare qualiter intelligenda essent hæc verba, vel propter magistri tanti reverentiam, vel ne increparentur de sua ruditate, sicut paulo ante audierunt:8 Nondum cognoscitis neque intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?

32

33

Et interrogabat Jesus eos: Quid in via tractabatis?9 id est, de quo loquebamini? At illi tacebant. Reprehendit enim eos cor eorum, et culpam suam proferre timebant ac erubescebant: erant equidem imperfecti. Siquidem inter se disputaverant, quis eorum major esset. Hujus contentionis causam pandit Matthæus, videlicet, quoniam Christus præcepit Petro dare nummum levantibus tributum, pro se et pro Petro. Ex quo conjecturabant discipuli Petrum omnibus esse prælatum: quod quidam eorum moleste ferebant. Nec mirum si nunc de prælatione rixati sunt, quando et in Cœna novissima, ut testatur Lucas, facta est inter eos contentio, quis eorum videretur esse major.10 Quæ autem sequuntur, in Matthæo exposita sunt. Hic tamen additur, quod Jesus complexus fuit puerum quem posuit in medio, dicens: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli.11 Ex quo certum est, quod puer iste non fuit ipsemet Jesus, quamvis aliqui forte Sancti hoc asserant. Imo Hieronymus et Bernardus de hoc dubiose loquuntur; sed debemus Scripturam canonicam certitudinaliter sequi.

34-36

35

Respondit illi, videlicet Christo, Joannes apostolus, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, inter nos conversando, vel nostræ conversationis modum sectando, et prohibuimus eum ab hoc opere, tanquam indignum, quia non sequitur nos. De isto ejiciente dæmonia, aliqui dicunt quod credidit Jesum esse Christum: et ergo virtute suæ fidei per invocationem et adjurationem nominis Christi, ejecit dæmonia.12 Alii dicunt quod ita non credidit, sed experimentaliter videns Apostolos in nomine Jesu ejicere dæmones, credidit nomen Jesu esse virtuosum atque idoneum ad dæmones expellendos. Sicque in nomine ejus expulit dæmones, quem-

37 admodum in Actibus leguntur septem filii archisynagogi principis sacerdotum dæmones ejecisse, dicendo : Adjuro vos in nomine Jesu quem Paulus prædicat.13 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum, aut alium sibi consimilem; nemo enim est qui faciat virtutem, id est miraculosum effectum, in nomine meo, et possit cito male loqui de me : quia in suo opere experitur efficaciam nominis mei; et sive a fide apostatet, sive in infidelitate semper permaneat, non tamen habet occasionem aut frontem male loquendi de Christo, quum glorietur in signis in nomine Christi peractis. — Quisquis potum dederit vobis calicem aquæ frigidæ in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Hæc sententia plenius scripta atque exposita est in Matthæo.14

Denique quæ sequuntur, ab eo loco quo dicitur, Quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis, usque ad id, Omnis enim igne salietur,, explanata sunt in Matthæo. Et quia in verbis his docuit Christus, ad vitanda scandala abscindenda esse corporis membra, ne hoc imprudenter intelligatur per mutilationem membrorum, subdit :15

Omnis enim igne salietur, hoc est, quilibet verba hæc mea adimplens, igne tribulationis probabitur : Omnes enim volentes pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Et per hoc sapiens atque discretus reddetur. Qui enim non est tentatus, quid scit? Ideo Isaias testatur : Vexatio, inquiens, dabit intellectum, ut recte intelligat, justeque agat.1617 Et omnis victima sale salietur. Jussum fuit in lege, in omni sacrificio sal offerri. Est itaque sensus, quod sicut in veteri Testamento quælibet oblatio Deo accepta, sali fuit admixta, juxta illud quod in Levitico dicitur, Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo;18 sic omnis actio Deo placita, discretione formabitur, ut sit rationabile obsequium nostrum. Vel sic : Omnis igne salietur : hoc est, qui verba mea vere impleverit, caritatis fervore perfundetur, ut sibi sapiant divina, et gustet quam dulcis est Dominus.

Sine caritate enim homo non habet rectum divinorum saporem, nec operatio ejus sapida exstat. De hoc igne ait Salvator : Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?19 Ad quod mystice pertinet illud quod in Levitico scriptum est : Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet in altari.20 Unde orat Psalmista : Ure renes meos et cor meum.

Bonum est sal, hoc est, discretio bona est ac desiderabilis, quatenus decenter et secundum ordinem omnia fiant in nobis.2122 Quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Hoc est quod in Matthæo dictum atque expositum est : Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Sumitur autem hoc loco sal pro homine discreto, præsertim prælato sive doctore, quemadmodum Dominus dixit Apostolis : Vos estis sal terræ. Est itaque sensus : Si sal insulsum fuerit, id est, si homo discretus, rector seu doctor aliorum, fuerit factus insipiens, male vivendo aut falsitati credendo, in quo illud condietis? hoc est, quem aliorum poteritis per illum instruere sive perficere? Indignus enim prælatus et indiscretus, sibi ipsi et aliis nocet.

Habete in vobis sal, id est discretionem atque prudentiam.23 Quemadmodum in Proverbiis scriptum est : Dic sapientiæ, Soror mea es;24 et prudentiam voca amicam.2526 Melior quippe est discretio quam vires.27 Et pacem habete inter vos. Beati namque pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.28 Et Apostolus monet : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.29 Porro, quum pax sit caritatis effectus, quemadmodum caritas ita et pax certum indicium est discipulatus et filiationis Christi, hoc est, quod simus filii atque discipuli Christi, qui ait : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.30 Pax autem servari non potest, nisi homo dominetur animo suo, iram impatientiamque vincendo, et sit sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Hæc vero de313233 spirituali, interna veraque pace sunt intelligenda, quam Christus post passionem suis discipulis peculiariter commendavit ac nuntiavit:34 Pax (inquiens) vobis. De qua et passioni jam proximus loquebatur: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.35

Footnotes

  1. 39 (cap. viii.) ↩

  2. Matth. xvi, 28; xvii, 1-13. ↩

  3. 1-12 ↩

  4. Malach. III, 1. ↩

  5. Is. XL, 3-5; ↩

  6. Matth. XVII, 14. ↩

  7. Joann. IX, 3. ↩

  8. Marc. VIII, 17. ↩

  9. Matth. XVII, 26. ↩

  10. Luc. XXII, 24. ↩

  11. Matth. XVIII, 2-5. ↩

  12. Matth. VII, 22. ↩

  13. Act. xix, 13. ↩

  14. Matth. x, 42. ↩

  15. Matth. xviii, 6-9. ↩

  16. Eccli. xxxiv, 9. ↩

  17. Is. xxviii, 19. ↩

  18. Lev. ii, 13. ↩

  19. Luc. xii, 49. ↩

  20. Lev. vi, 13. ↩

  21. 41-48 ↩

  22. Ps. xxv, 2. ↩

  23. Matth. v, 13. ↩

  24. Ibidem. ↩

  25. II Tim. iii, 12. ↩

  26. Prov. vii, 4. ↩

  27. Sap. vi, 1. ↩

  28. Matth. v, 9. ↩

  29. Rom. xii, 18. ↩

  30. Joann. xiii, 35. ↩

  31. Ephes. iv, 3. ↩

  32. I Cor. xiv, 40. ↩

  33. I Petr. ii, 3. ↩

  34. Joann. xx, 19, 21, 26. ↩

  35. Joann. xiv, 27. ↩

Chapter 10 of 17