Articulus 10
EXPLANATIO CAPITULI DECIMI : ET INDE EXSURGENS, VENIT IN FINES JUDÆÆ.
HOC loco S. Marcus describit quemadmodum Pharisæi animo tentandi sciscitabantur a Christo, an liceret marito uxorem dimittere :12 patetque intellectus hujus scripturæ ex his quæ in Matthæo dicta sunt, quamvis ordo verborum et modus loquendi hic et ibi parum mutetur. Hic enim habetur, quod Christus interrogavit
Pharisæos : Quid vobis præcepit Moyses? Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere. Ibi vero habetur, quod Pharisæi interrogaverunt a Christo : Cur Moyses mandavit dare libellum repudii? Ad quod dici potest, quod Christus primo interrogavit eos, ut recitat Marcus;3 quumque Salvator dixisset verbum Moysis non esse intelligendum ut ipsi putabant, petierunt a Christo, cur Moyses illud mandasset seu permisisset.
Quisquis non receperit, id est recipere seu adipisci studuerit, regnum Dei, id est patriam Beatorum, velut parvulus, id est in vera humilitate exsistens, et parvulorum innocentiam sequens, non intrabit in illud post vitam præsentem. Idcirco per Salomonem Sapientia ait : Si quis est parvulus, veniat ad me.45 Et complexans eos, id est, Jesus parvulos sibi præsentatos amplectens, et imponens manus super illos, benedicebat eos. In quo patet quantum Salvator dilexit humanam naturam, dummodo innocentia adornetur.
Præterea Evangelista commemorat, quemadmodum quidam adolescens ac dives petivit a Christo, Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?6 et quomodo Christus ei respondit, atque adversus avaritiam disputavit.7 Quæ omnia in Matthæo exposita sunt.
Et cæpit Petrus ei dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Locus iste in Matthæo expositus est. Aliquid tamen hic variatur quantum ad verba. Pauca verba adduntur, quum dicitur : Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, etc.8, propter me et Evangelium, id est, ut evangelicam observet doctrinam, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores.
Pro quo Matthæus scripsit : Centuplum accipiet. Quod in Matthæo expositum recolo. Non enim intelligendum est carnaliter, ut millenarii æstimabant, quasi talis pro uno patre habiturus sit in hoc sæculo centum patres, et pro una matre ac conjuge, centum matres atque uxores; sed accipiet910 talia centies multiplicata æquivalenter, et in potioribus bonis, id est, spiritualia bona, gratiam, virtutes, dona et fructus Spiritus Sancti in hoc sæculo obtinebit. Cum persecutionibus : quia per multas tribulationes oportet nos ingredi regnum cœlorum. Sed quomodo persecutiones assignantur inter præmia, quum potius spectent ad merita? nisi quod donum Dei est et beneficium magnum, pati pro Christo adversa, quemadmodum dicit Apostolus : Vobis datum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro illo.11
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam, et præcedebat illos Jesus. Et stu- pebant, hoc est, in doctrina Christi mirabantur, ut patet in textu;12 et sequentes discipuli Jesum, timebant, propter difficultatem implendi verba Christi. Dicebant enim: Quis poterit salvus fieri?13
Insuper recitat Marcus quemadmodum Christus passionem suam prædixit Apostolis, addens se tertia die resurrecturum, et quomodo Jacobus et Joannes ex hoc moti sunt ad petendum a Christo, ut unus eorum ad dexteram, aliusque ad sinistram Christi sederet in gloria ejus.14 Quæ omnia elucidata sunt in Matthæo, exceptis paucis quæ subsequuntur.15 Potestis baptismo quo ego baptizor, id est sanguinis proprii perfusione vel tinctione qua ego in passione perfundar, baptizari, hoc est lavari, sanguinem vestrum propter justitiam effundendo? Baptismo quo ego baptizor, baptizabimini re, vel animi præparatione. Jacobus enim sanguinem suum fudit pro Christo, ab Herode decollatus.16 Joannes vero in pace quievit, sed animo martyr fuit, et multa toleravit pro Christo.
Consequenter describitur illuminatio cæci, qui erat filius Timæi, propter quod dicitur Bartimæus, a BAR, quod est filius, et TIMÆUS, quasi filius Timæi. Patetque expositio ex his quæ in Matthæo dicta sunt.17 In fine autem illius capituli habetur quod erant duo cæci; sed quoniam unus famosior erat, ideirco dumtaxat recitat Marcus de uno.18
Footnotes
Chapter 11 of 17