Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : ET QUUM APPROPINQUARET JESUS JEROSOLYMÆ ET BETHANIÆ, AD MONTEM OLIVARUM.
ET quum appropinquaret Jesus Jerosolymæ et Bethaniæ, ad montem Olivarum.1 Mons quippe Oliveti, in quo crescebant olivæ, inter Jerusalem atque Bethaniam fuit: propterea Christus accedendo hunc montem, propinquus fuit utrique loco. Misit duos ex discipulis suis.2 Scriptura ista, in qua continetur quemadmodum Christus in die Palmarum fecit sibi adduci asinum, et quomodo introivit Jerusalem cum processione solenni, clamantibus turbis, Benedictus qui venit in nomine Domini, exposita est in Matthæo. Marcus autem non facit mentionem de asina, sicut nec Joannes, quia non omnes omnia scripserunt. Dicit quoque Marcus, quod invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio, hoc est in loco duarum viarum.
Benedictum quod venit regnum patris nostri David. Aliqui dicunt, quod Judæi ista clamantes, putabant Christum tempo-
Craliter regnaturum, quemadmodum David regnavit, ita quod liberaret populum Judæorum a potestate Romanorum et omnium extraneorum. Sed huic dicto videtur repugnare quod subditur, Hosanna in excelsis, id est, salva in cœlestibus; item quod sæpe audierunt Christum prædicare regnum cœleste, non terrenum, sed potius paupertatem, abjectionem et humilitatem, omniumque temporalium rerum contemptum. Aliter ergo exponendum est. Eritque sensus: Benedictum, id est, sanctum est, regnum patris nostri David, id est spirituale regnum et gubernatio Christi significata per regnum David, quod venit, id est, jam in Christo exhibetur atque impletur. Unde ad Virginem Matrem angelus dixit:3 Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Et Isaias:4 Super solium (inquit) David, et super regnum ejus sedebit.
Quumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in5 ea. Non ignorando seu dubitando accessit ad ficum, sed per modum talem se habuit propter mysticam causam, ut dictum est in Matthæo.
Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum.6 Hoc non est intelligendum de vasis templi, et sacerdotibus ac Levitis quantum ad talia vasa, sed de vasis male negotiantium in templo, humano usui deservientibus. Denique, secundum Origenem, hoc opus Christi quo ipse unus ac pauper tot millia ejecit de templo, eosque prohibuit atque compescuit, mirabilissimum fuit, et mirabilius quam illuminatio cæci nati. Egrediebatur namque ex vultu et oculis Jesu igneus divinusque fulgor, cujus intuitu omnes terrebantur, nec audebant resistere.
Respondens Jesus, ait illis, puta discipulis : Habete fidem Dei, id est fidem catholicam, sanctam atque firmissimam, quæ habet Deum pro objecto et causa ac fine, quoniam primæ veritati innititur, a Deo per creationem infunditur, ad Dei beatificam visionem ordinatur.
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit monti huic, Tollere et mittere (accipienda sunt verba ista passive) in mare, et non hæsitaverit7 in corde suo, sed crediderit plenissime quia quodcumque dixerit, id est, præceperit vel petierit, fiat, id est, Deo agente eveniat seu agatur, fiet ei : quemadmodum Josue imperante, sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio unius diei. De hac materia dictum est plenius in Matthæo.
Propterea dico vobis :8 Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis, dummodo sit vera oratio, quæ secundum Damascenum, est petitio decentium a Deo, hoc est rerum quas decet postulari a Domino. Dum ergo petimus ea quæ sunt vere salubria, nec ab oratione cessamus, sed toto affectu Dominum invocamus stabiliter, quod nemo facit nisi qui opera sua pro posse conformat petitioni, faciens quod in se est, et ad gratiam se disponens : tunc procul dubio obtinemus tandem quod petimus, vel aliquid majus ac melius. Et quia non semper exaudimur pro aliis, quamvis perseveranter salubriterque precemur, ideo notanter dictum est : Accipietis, et evenient vobis. De hac materia dicta sunt plurima in Matthæo, in quo scribitur : Omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit;9 etc.
Matth. vii,
25 quis vobis quid forefecit. Semper enim indulgenda est offensa seu culpa; et interdum pœna, sed non semper : quia dum ex remissione pœnæ seu satisfactionis, justitia perit, disciplina languescit, vel transgressor ad peccandum pronior audaciorque efficitur, non est pœna dimittenda, sed secundum ordinem justitiæ exigenda ad Dei honorem, delinquentis emendationem et justitiæ observationem, non ad propriam ultionem. Unde qui pœnam non dimittit, diligenter se ipsum discutiat, quo zelo exigat pœnam et satisfactionem ab injuriante. Ut et Pater vester qui in cœlis est, dimittat vobis peccata vestra, quantum ad culpam et pœnam, vel pœnæ minorationem. Porro, si injuriam passus mallet quantum in se est, etiam non exigere pœnam, dummodo aliunde prodesset, non minus meretur apud Deum quam si pœnam omnino remitteret. Quod si non dimiseritis aliis culpam ad minus, seu ipsam offensam, et etiam pœnam quando caritas id requirit, nec Pater vester qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra. Unde Apostolus : Estote (inquiens) invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.10 De hoc dicta sunt plura in Matthæo.
Postremo, quod subditur, qualiter sacerdotes, Scribæ et seniores petierunt a Christo in qua potestate prædicta faceret, et quomodo Christus ab eis sciscitatus est a quo fuit baptismus Joannis, declaratum est in Matthæo.111213
Footnotes
Chapter 12 of 17