Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : ET CŒPIT ILLIS IN PARABOLIS LOQUI.

IN exordio hujus capituli, ponit Evangelista parabolam Christi, quam ad sacerdotes, Scribas et seniores locutus est de vinea, per quam intelligitur Synagoga.1 Hæc autem parabola in Matthæo fuit exposita. Aliqua tamen verba mutantur. Ibi enim habetur : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam. Hic dicitur : Vineam pastinavit homo. Sed redit in idem. Nam vineam quam Deus Pater (significatus per hominem) plantavit, etiam pastinavit, id est, fovit et coluit per gratiæ infusionem, per prælatorum custodiam : imo corporale ac spirituale alimentum contulit Synagogæ, quemadmodum per Isaiam testatur : Filios enutrivi et exaltavi. Et fodit lacum. Matthæus dicit : Et fodit in ea torcular. Porro, per lacum intelligitur receptaculum vini in torculari expressi. Unde per lacum accipi potest repositorium oblationum seu gazophylacium. Cetera in Matthæo exposita sunt. De servis enim ad agricolas divinitus missis, Marcus loquitur singulariter, Matthæus pluraliter. Numerus autem major, minorem includit. Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis.2 Hic recitat Evangelista, quemadmodum sacerdotes et Scribæ miserunt simulatores et callidos, qui animo circumveniendi interrogarent a Jesu, an liceret tributum seu censum dari imperatori : estque locus iste expositus in Matthæo. Ibi tamen habetur, quod Pharisæi miserunt istos. Sed non est contradictio, quia et multi Scribarum ac sacerdotum fuerunt Pharisæi. Secta quippe Pharisæorum, de qua et S. Paulus se fuisse fatetur, erat solennior. Et venerunt ad eum Sadducæi.34 Consequenter Evangelista commemorat, qualiter Sadducæi resurrectionem et angelos esse5 negantes, atque animos hominum esse mortales asserentes, quærebant a Christo, quando plures fratres successive haberent eamdem uxorem, quis eorum illam habiturus esset in resurrectione futura :6 quam ipsi non credebant futuram ; sed loquebantur sic, supponendo positionem et fidem Pharisæorum, futuram resurrectionem ponentium. Est autem hic locus in Matthæo expositus. Insuper scribit S. Marcus, quomodo unus Scribarum interrogavit Salvatorem, quod esset primum maximumque mandatum : et hæc quoque explanata sunt in Matthæo. Et quomodo ibi habetur, quod Scriba iste interrogavit Christum7, tentans8 eum, et tamen hic scriptum sit, quod Jesus laudavit eum, dicens, Non es longe a regno Dei : illic concordatum atque tractatum est. Deinceps narrat Marcus evangelista, quemadmodum Jesus interrogavit cujus filius esset Christus, quomodo scilicet diceretur filius David, quum David appellet eum Dominum suum, dicendo : Dixit Dominus Domino meo, Sede, etc. Hoc in Matthæo expositum est. Et dicebat Jesus : Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, etc. Hæc omnia quæ hic dicuntur de superbia, ambitione, avaritia, gula et simulatione Scribarum, plenius habita atque exposita sunt in Matthæo. Et sedens Jesus contra gazophylacium, id est ex opposito arcæ seu repositorii in quo mittebantur oblationes populi pro sustentatione ministrorum templi et conservatione ædificii, adspiciebat quomodo turba jactaret æs, id est pecuniam quam offerebant, in gazophylacium.9 Non ex curiositate adspexit hoc, sed ut hac occasione inferret sententiam doctrinalem pro pauperum consolatione, et bonæ voluntatis excitatione:101112 quæ statim ponetur. Et multi divites jactabant multa, id est quilibet multum, quia (ut dicitur) sacerdotes docebant, quod ille simpliciter plus mereretur, qui plus offerret. Quum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, utpote modicum valde. Et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus divitibus misit, vel omnibus simul sumptis, vel unoquoque eorum seorsum. Misit autem plus, non secundum quantitatem atque valorem, sed secundum proportionem et facultatem, quemadmodum inopi plus est dare parvam eleemosynam, quam diviti magnam, et puero majus est bajulare unum vas bladi, quam viro integrum modium. Unde subjungitur: Omnes enim, præter istam, ex eo quod abundabat illis, miserunt, id est, de superfluo oblationem fecerunt; hæc vero de penuria sua, id est modica tenuique substantia, omnia quæ habuit misit, scilicet totum victum suum, id est omne id pro quo victualia emere potuit. Ideo, pensata suæ inopiæ proportione ac facultate, plus misit ac meruit: imo absolute plus unoquoque illorum promeruit, si ex majori caritate hoc fecit.

44

42

43

B

Footnotes

  1. 1-12 ↩

  2. 13-17 ↩

  3. Act. xxiii, 6; ↩

  4. Philipp. iii, 5. 18-27 ↩

  5. Act. xxiii, 8. ↩

  6. Matth. xxii, 23-33. ↩

  7. Matth. xxii, 41-46. 38-40 ↩

  8. Ibid. 35-40. ↩

  9. Ps. cix, 1. ↩

  10. Matth. xxiii, passim. 41 ↩

  11. Is. i, 2. ↩

  12. Matth. xxi, 33. ↩

Chapter 13 of 17