Articulus 13
EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI: ET QUUM EGREDERETUR DE TEMPLO, AIT ILLI UNUS EX DISCIPULIS SUIS.
CONSEQUENTER Evangelista sanctus describit, quemadmodum Christo urbem Jerusalem egrediente, unus discipulorum ostendit ei ædificium templi, et quomodo ex hujus rei occasione Christus prædixit templum Jerusalem penitus destruendum; quomodo insuper ex hoc dicto quatuor principales Apostoli moti fuerunt ad interrogandum a Christo quando templum destrueretur, et de tempore consummationis sæculi; quid etiam Christus ad ista responderit. Quæ omnia satis explanata sunt in Matthæo. Videte autem vosmetipsos, id est, proprias vires pensate, vos ipsos considerate, quid vobis agendum atque futurum exsistat perpendite, et contra jacula ventura animas vestras spiritualibus armis munite. Et in omnes gentes, id est per totum mundum, primum, hoc est, antequam consummatio sæculi veniat, oportet prædicari Evangelium, sicut nunc factum videmus, et ante secundum Christi adventum plenius fiet, quando universi convertentur ad Christum, paucissimis Antichristi obstinatis ministris exceptis.
Et quum duxerint vos ad judicia, vel ad mortem, seu ad concilium malignorum, tradentes, id est, homines impii taliter vos tribulationibus exponentes, nolite præcogitare quid loquamini; sed quod datum fuerit vobis in illa hora, illud loquamini. Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. Locus iste usque ad id, quum autem videritis abominationem desolationis, in Matthæo plenius continetur quam hic, et ibi expositus est.
Insuper quæ sequuntur de abominatione seu idolo desolationis a Daniele prænuntiata, et de tribulationibus ac signis futurum judicium præcessuris, scripta et elucidata sunt in evangelio Matthæi. Sed in illis diebus, post tribulationem illam Antichristi ministrorumque ejus, sol contenebrabitur, et luna non dabit1 splendo-
1-10
Matth. xxiv, 1-14.
9
10
D
11
14
Matth. x, 19 et seq.
14-23
Ibid. xxiv, 15-28.
24-32 rem suum. Omnia ista quæ hic de propinquis signis futuri judicii, et secundo Christi adventu, et punctis annexis, scribuntur, in Matthæo exposita sunt.
Videte oculo mentis, id est, intellectualiter atque sagaciter considerate consideranda, vigilate per sollicitudinem cordis diligentiamque perennem, et orate sine intermissione, seu congruis horis. Nescitis enim quando tempus sit mortis vestræ ac futuri judicii. Denique ad talem vigilantiam inducit Salvator per similitudinem hominis peregre proficiscentis, qui domum suam deserens, deputavit unicuique servorum suorum quid interim faceret, et janitori domus præcepit ut vigilet.2 Per hominem istum, intelligitur Christus ascendens in cœlum, quemadmodum in Matthæo dictum est plenius : qui reliquit quantum ad sensibilem præsentiam, domum suam, id est Ecclesiam militantem, deditque unicuique fideli aliquid operis, ut bene utatur talentis sibi concessis, et janitori, id est prælatis, præcepit ut vigilanter custodiant greges sibi commissos. Janitor etenim est, cui Dominus ait per Ezechielem : Speculatorem te dedi domui Israel. De cujus manu Deus requirit sanguinem pereuntium, nisi cecinerit buccina, annuntiando verbum Dei subditis suis, et faciendo quod ait Apostolus :3 Prædica verbum, insta opportune, importune ;4 argue, obsecra, increpa, in omni patientia. Hoc est ergo quod ait Salvator :
Sicut homo qui peregre profectus, reliquit domum suam. Littera autem truncata est, et supplere oportet hoc modo : Vigilare atque orare debetis, sicut homo qui peregre profectus, id est Christus in cœlum elevatus, reliquit domum suam, puta Ecclesiam, et dedit servis suis, id est fidelibus, potestatem cujusque operis, id est virtutem et jus aliquid operandi secundum præcepta legis divinæ, et janitori, id est pastori Ecclesiæ, præcepit ut vigilet : hoc est, sic vigilare et orare debetis, ut homo iste edocuit, et ut vigilandum est servis quorum dominus abiit, commisso unicuique servo opere quod faciat usque ad reditum domini sui.
Vigilate ergo; nescitis enim quando Dominus, id est Christus judex, veniat ad judicandum vos, judicio particulari, quod fit in morte singulorum, vel judicio universali, quod erit in fide mundi; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, id est in qua parte vestræ ætatis, vel in quo spatio temporis. Ne quum venerit repente, hoc est subito et improvise, inveniat vos dormientes, id est, ab opere bono torpentes seu imparatos. Si autem intelligantur hæc de futuro judicio, tunc sermo dirigitur, non ad Apostolos, sed ad fideles qui in die judicii vivi reperientur, morientur, et mox cum aliis suscitabuntur. In quorum persona dicit Apostolus :5 Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Hinc Christus subjungit: Quod autem vobis discipulis meis præsentibus dico, omnibus dico, Vigilate : id est, ad omnium fidelium præsentium ac futurorum cautelam et informationem annuntio, ut universi vigili mente Deo ministrent, semperque parati consistant, quoniam beatus servus quem quum venerit dominus ejus, et pulsaverit januam, invenerit vigilantem.67
35 dominus domus
36
Footnotes
Chapter 14 of 17