Articulus 14
EXPLANATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ERAT AUTEM PASCHA ET AZYMA POST BIDUUM.
POSTQUAM Evangelista descripsit Christi prædicationem, vitam atque miracula, hic jam describit ejus passionem, per quam salvatus et vivificatus est mundus. Erat autem Pascha, id est paschalis festivitas, vel esus agni paschalis, et Azyma, id est manducatio panum non fermentatorum seu azymorum, post biduum, hoc est post duos dies, a die quo Christus sermonem in præcedenti capitulo comprehensum ad discipulos habuit. Hunc enim sermonem fecit tertia feria in hebdomada passionis, et tunc paschalis festivitas Judæorum incepit in vespere feriæ quintæ : in qua hora cœperunt Judæi azymis panibus vesci, et agnum paschalem tunc manducabant. In illa autem tertia feria, sermone finito, prædixit Christus Apostolis se passurum. Ideo Marcus computando tempus ab hora hujus prænuntiationis ait : Erat Pascha et Azyma post biduum.
Denique, pene omnia quæ in isto et sequenti capitulis de passione Salvatoris conscripta sunt, in Matthæo sunt tractata atque exposita. Ibi enim insertum est de dominica passione, quod Matthæus omisit, et alii tres Evangelistæ suppleverunt. Idcirco pauca hic restant dicenda, et quæcumque hic omittuntur, in prænotatis Matthæi capitulis invenientur exposita.
Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, id est vas factum de alabastro seu marmore quodam, plenum unguento pretioso, facto sive extracto de nardo habente spicas in suo cacumine. Nardus autem est herba, secundum aliquos, unde elicitur liquor refrigerativus et pretiosus, quem aliqui dicunt hic vocari unguentum. Istud quoque plenius dictum est in Matthæo. Quod autem mu-
Alier ista fregit alabastrum, quando effudit unguentum super caput Christi, Matthæus non ponit, sed Marcus. Erant quidam indigne ferentes, videlicet Judas proditor, et forte aliqui alii discipuli incitati a Juda. Poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis. Hoc quoque Matthæus non exprimit. Sed apud Joannem legitur Judas dixisse : Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Et forte utrumque dixerunt; vel Scriptura non curavit determinate exprimere valorem unguenti, seu taxam pecuniæ, sed aliquid circiter. Hoc nempe est consuetudo Scripturæ. Et fremebant in eam ex impatientia : et si alii discipuli hoc fecerunt, certum est quod Christi responsione audita pœnituerunt.
Jesus autem dixit : Sinite eam, id est, in pace eam dimittite. Prævenit ungere corpus meum in sepulturam, id est, nunc corpori meo illud ungendo exhibuit, quod exhibitura ei fuisset in sepulcro, si potuisset. In sepulcro enim optavit ungere corpus Christi, sed resurrectione illius præventa non potuit. Ista namque de Maria Magdalene dicuntur : et istud in Matthæo plenius fuit expositum.
Misit duos ex discipulis, dicens : Dicite domino domus : Magister, id est Christus, dicit tibi per nos : Ubi est refectio mea, id est locus refectionis? Alii per refectionem intelligunt agnum paschalem, quem dicunt a domino domus illius Christo donatum. Sed sequentia non concordant. Subditur enim : Ubi pascha cum discipulis meis manducem, id est, in quo loco comedam agnum paschalem. Unde de loco subjungitur : Et ipse demonstrabit vobis cœnaculum grande, stratum. In isto cœnaculo
Matth. xxvi, xxvii.
Ibid. xxvi, 7.
Joann. xii, 4, 5.
Matth. xxvi, 12.
13, 14
15 magno latebant Apostoli post Christi resurrectionem, videlicet in conclavi, in quo et Spiritum Sanctum receperunt. Vespere autem facto, venit cum duodecim. Secundum Lucam, duo discipuli ad parandum pascha missi, fuerunt Petrus et Joannes:1 quomodo ergo Christus venit cum duodecim? nisi duo discipuli isti dicantur Domino obviasse et secum intrasse; vel loquitur per synecdochen. Amen dico tibi, o Petre, quia tu hodie, id est die hoc non artificiali, sed naturali: subditur enim, in hac nocte, quæ est pars diei naturalis, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Quomodo hoc concordet cum verbis aliorum Evangelistarum, Antequam gallus cantet, ter me negabis, expositum est in Matthæo.2
Cœpit pavere et tædere, id est naturalem horrorem et fugam sive fastidium mortis habere, in parte animi inferiori, non tamen inordinate, ut dictum est plenius in Matthæo.3 — Tenete eum, et ducite caute. Hoc traditor dixit, ne Jesus sua industria elaberetur e manibus ministrorum, vel ne aliquis raperet eum de manu eorum. — Adolescens autem quidam sequebatur eum, scilicet Christum jam comprehensum, amictus sindone, id est veste alba ac linea, super nudo corpore, non habens aliud vestimentum. Iste creditur fuisse Joannes evangelista: tamen aliqui asserunt quod fuit Jacobus Minor. De hoc plenius dictum est in Matthæo. Petrus autem a longe secutus est eum.4 Joannes habet, quod Petrus secutus est eum, et alius discipulus, qui erat notus pontifici:5 per quem Joannes intelligitur, secundum expositores communiter. Si ergo præfatus adolescens fuit Joannes, oportet dicere, quod Joannes post fugam et sindonis suæ relictionem, reversus est denuo, recuperataque sindone, cum Petro a longe secutus est Jesum. Cœpit Petrus anathematizare, hoc est se ipsum maledicto adstringere, et cum exsecratione asserere, et jurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis, id est, non agnosco hunc Jesum.
Footnotes
Chapter 15 of 17