Skip to the text

Articulus 1

SECUNDUM MATTHÆUM

EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : LIBER GENERATIONIS JESU CHRISTI.

LIBER generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Sicut in Prologo protestatur Hieronymus, Matthæus ante ceteros Evangelistas suum conscripsit evangelium in Judæa. Scripsit autem Judæis conversis stilo Hebræo. Chrysostomus vero refert, quod facta magna persecutione fidelium in Palæstina, fratres dispersi precabantur Matthæum, ut eis verborum et operum Christi veritatem describeret, quatenus librum evangelicæ legis ad manum haberent, secumque deferrent quocumque venirent. Hæc autem simul stare possunt. Quamvis enim in Judæa scripserit, potuit tamen plebs christiana in Palæstina exsistens, esse occasio hujus scripturæ : præsertim quum plurimi Judæorum in Palæstina morati conversique fuerint.

Porro intentio Matthæi fuit ostendere Christum veraciter incarnatum, atque ex semine David progenitum : quoniam infideles Judæi ex hoc arguebant Jesum Nazarenum non esse Messiam seu Christum, eo quod a Nazareth urbe Galilææ fuerat oriundus ; Scriptura vero prædixit Christum de Bethlehem Juda et semine David venturum. Hinc enim principes Judæorum locuti sunt Nicodemo : Numquid a Galilæa venit Christus ?12 nonne Scriptura dicit, quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?3

Declarans ergo Matthæus Jesum esse filium David, sic orsus est : Liber generationis Jesu Christi, id est, liber præsens a generatione Christi intitulatur. Solent enim Hebræi libros denominare ab eo de quo in exordio pertractatur : quemadmodum primus liber Moysis dicitur Genesis, quia de mundi creatione sumit initium ; liber quoque in cujus principio Dominus fertur jussisse numerari filios Israel, vocatus est liber Numerorum. Itaque iste est liber generationis Jesu Christi, id est describens humanam seu temporalem generationem Christi, de cujus divinitate ac divina generatione Joannes plenius sermocinatur.

Quamvis autem in veteri Testamento plures dicti sunt Jesus, ut Josue, alias Jesus filius Nave, et Jesus filius Josedec sacerdos magnus;4 plures quoque vocati sunt Christi, per quamdam participationem et nuncupationem, imperfectamque rationem, videlicet, quoniam populum Israel temporaliter seu corporaliter, vel dispositive et solum instrumentaliter liberaverunt, et oleo sancto uncti fuerunt corporaliter, vel spiritualiter, vel modo utroque :56 nullus tamen secundum perfectam rationem ac plenam proprietatem dici potest Jesus aut Christus, nisi Unigenitus Dei, homo factus, qui solus perfectam animæ et corporis liberationem nobis promeruit, fecit, ac tribuit, omniumque divinorum charismatum unctione plenissime est perfusus : quia non ad mensuram dat Deus Spiritum homini Christo. Unde in Psalmo canitur : Unxit te Deus oleo lætitiæ præ participibus tuis. Proprie itaque, Christus est nomen personæ in duplici natura subsistentis, divinæ videlicet et humanæ. Imo tam Jesus quam Christus, supponunt æternam et increatam hypostasim Verbi, ita ut hæ veræ sint : Jesus est æternus, immensus, omnipotens ; Christus ubique est, omnia implet, omnia continet.

Hic ergo est liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham, id est, qui secundum assumptam humanitatem est filius David regis, et Abrahæ patriarchæ : juxta quod Gabriel apud Lucam disseruit Virgini benedictæ, Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus ; et Apostolus ad Romanos, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Secundum Hieronymum, horum duorum dumtaxat filius nominatur jam Christus, quia ad hos tantum de Christo facta est divina promissio. Ad David etenim dictum est : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam ; ad Abraham autem, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Sed huic obviare videtur, quod in Genesi hæc eadem promissio legitur Isaac facta : ad quem inter cetera contestatus est Dominus, Multiplicabo semen tuum ; et, Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ. Imo et Jacob patriarchæ in Genesi legitur Dominus hoc ipsum promisisse. Præterea Jacob quoque patriarcha manifeste prædixit Judæ, quod de semine ejus nasceretur Christus, exspectatio gentium. Arbitror ergo idcirco Christum potissimum dici filium David et Abrahæ, quoniam ceteris principaliores et forte sanctiores fuerunt. David namque regum, Abraham vero Patriarcharum maximus fuit.

Sed quum per Isaiam de Christo prædictum sit, Generationem ejus quis enarrabit? quid est, quod Matthæus et Lucas Christi generationem describunt? Ad hoc Hieronymus Chrysostomusque respondent, quod Isaias de divina Christi generatione loquatur, Evangelistæ autem de generatione humana. Quamvis autem hoc verum sit, quantum ad hoc quod divina Christi generatio præcipue inenarrabilis est, quæ secundum Dionysium, posuit tenebras latibulum suum; nihilo minus verbum Isaiæ jam introductum de humana quoque Christi generatione intelligi potest, quemadmodum Leo Papa ubertim fatetur : Quis enim viator concipere, comprehendere, aut eloqui valeat, quomodo virgo æternam personam, verum et incommutabilem Deum concipiat? quomodo de clauso utero ejus Christus procedat, quod sine penetratione dimensionum omnem rationem excedente, non potuit fieri? Imo ut aliqui probabiliter adstruunt, verbum Isaiæ jam allegatum, ad litteram intelligendum est, nec de divina, nec de humana, sed de spirituali Christi generatione, qua homines ex aqua et Spiritu Sancto renascuntur in Christo, et per Apostolorum prædicationem cœlestisque gratiæ infusionem, ad ipsum conversi sunt. Prædictis enim verbis Isaias adjecit : Quia abscissus est de terra viventium, id est, Christus per mortem ablatus est a consortio hominum in mundo viventium. Hæc vero abscissio non est causa inenarrabilitatis divinæ vel humanæ generationis Christi, sed generationis ejus spiritualis : quum hoc sit valde mirabile, quod in hominem crucifixum totus pene crediderit mundus.

Joann. III, 34.

Ps. XLIV, 8.

Luc. I, 32.

Rom. I, 3.

Ps. CXXXI, 11.

Gen. XXII, 18.

Ibid. XXVI, 4, 24.

Ibid. 4.

Ibid. XXVIII, 14.

Ibid. XLIX, 10.

II Reg. XXII, 12; Ps. XVII, 12.

Joann. III, 5.

Is. LIII, 8.

Prov. VIII, 24, 25.

Quamvis itaque quælibet harum trium Christi generationum inenarrabilis sit, ita quod perfecte comprehendi recitarique nequit, singulæ tamen aliqualiter describuntur. De divina siquidem generatione ait Christus sapientia Dei : Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram ; ante colles ego parturiebar. In Ecclesiastico quoque : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.7 Unde in Sapientiæ libro legitur : Vapor est virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera; candor est enim lucis æternæ.8 Spiritualis autem generatio Christi jam dicta, in Actibus Apostolorum, ceterisque legendis Sanctorum describitur.

Abraham genuit Isaac supernaturaliter, de Sara nonagenaria naturaliter sterili, quando et ipse fere centenarius erat.9 De Ismaele autem primogenito Abrahæ non fit mentio, sicut nec de ceteris filiis Abrahæ, quia ex eorum semine non prodiit Christus.1011 Nec mystica ratio compulit eos commemorari, sicut inferius commemorantur fratres Judæ et Jechoniæ, de quibus tamen non est natus Salvator. Iste est Abraham quem Deus per Isaiam appellat amicum, qui fuit perfectæ obedientiæ forma, fideique ac spei exemplum. Unde in Genesi Dominus ait ad eum : Ego protector tuus et merces tua magna nimis.1213 Cujus præconia in Genesi describuntur. Quoniam ergo ex Isaac natus est Christus, dictum est Abrahæ in eodem Genesis libro : In Isaac vocabitur tibi semen.14 Apostolus quoque ad Galatas dicit Ismaelem natum secundum carnem, Isaac autem secundum spiritum, id est secundum Spiritus Sancti promissionem et operationem, ac typicam Christi præfigurationem.15 In multis siquidem erat figura Christi, videlicet, quia divinitus promissus, supernaturaliter conceptus ac genitus, et quia ad sui ipsius immolationem ligna portavit, sicut et Christus bajulans sibi crucem exivit ad passionem.16 Isaac quoque interpretatur risus seu gaudium.17 Nam eo nato, Sara mater ejus : Risum, inquit, fecit mihi Dominus; omnis qui audierit, corridebit mihi.18 Quis autem est spiritualis risus et gaudium electorum, desideratusque gentium, nisi is de quo angelus pastoribus, Ecce, ait, annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis Salvator, qui est Christus Dominus ?192021 — Spiritualiter per Abraham, qui interpretatur pater multarum gentium, intelligitur quilibet virtuosus, qui est principium multarum operationum bonarum.22 Talis generat Isaac, id est, spiritualem habet lætitiam, quoniam actibus virtuosis sincera delectatio est annexa.

Isaac autem genuit Jacob, qui erat vir simplex, in tabernaculis habitans.23 De quo Augustinus sentire videtur, quod fuerit in utero sanctificatus. Unde et apud Malachiam prophetam loquitur Dominus :24 Nonne frater erat Jacob Esau ? Et Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Hic Jacob angelorum visionibus frequenter potitus est, qui ab angelo dictus est Israel.25 Porro quam præclarissimus propheta exstiterit, quamque sanctissimum vitæ finem habuerit, ex Genesi elucescit.2627 — Spiritualiter Isaac, id est gaudium in Domino, generat Jacob, id est vitiorum supplantatorem. Qui enim delectatur in Domino et actibus sanctis, vitiis fortiter reluctatur, ac alios ad vitiorum eradicationem inducit : secundum quod dicitur, Gustato spiritu, desipit omnis caro.

Jacob autem genuit Judam et fratres ejus, undecim Patriarchas, videlicet Ruben, Simeon, Levi, Issachar, Zabulon.28 Hi sex de Lia exorti sunt.29 Joseph quoque et Benjamin ex Rachele; Dan vero et Nephthali ex Bala;30 Gad autem et Aser ex Zelpha.31 — Jacob pater duodecim Patriarcharum, figura est Christi, patris duodecim Apostolorum. Judas autem interpretatur confessio. Qui ergo spiritualiter Jacob est, vitia supplantando, generat Judam, id est confessionem laudis divinæ, dicens cum Psalmista : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo;32 itemque, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Talis quippe dignus est Deum laudare, quum non sit speciosa laus in ore peccatoris.3334 De hoc Juda scriptum est in libro Paralipomenon :35 Judas fortissimus erat inter fratres suos.

Judas autem genuit Phares et Zaram36 de Thamar nuru sua. Cui quum Judas dare nollet filium suum in maritum, ut suscitaret semen fratrum suorum maritorum Thamar sine liberis defunctorum, illa prolem habere desiderans, mutato habitu, sedit in via qua noverat Judam iturum:37 qui putans eam esse scortum, concubuit cum ea, concepitque et peperit filios duos jam nominatos.38

Hoc loco dicit Hieronymus, in genealogia Salvatoris nullam sanctarum assumi feminarum, sed eas quas Scriptura reprehendit: ut qui propter peccatores venerat, de peccatricibus nascens, omnium peccata deleret. Contra quod dictum Lyra argumentatur, quia inferius virgo Maria, quæ erat sanctissima, ponitur. Hieronymus etiam asserit, tres reges propter iniquitatem patris eorum omissos, ne in sanctæ nativitatis ordine ponerentur. Non ergo hæ mulieres ponuntur hoc loco quoniam peccatrices. — Certum est autem, quod harum objectionum prima non sit contra mentem Hieronymi: sicut nec illa qua aliquis dicere posset contra verba Hieronymi, quibus ait quod Matthæus nominat Christum filium David et Abrahæ tantum. Posset enim quis objicere, quod etiam nominat eum filium Mariæ. — De secunda objectione dubium esse potest quid Hieronymus senserit. Non autem opinor eum sensisse, quod hæ quatuor mulieres, quas appellat non sanctas, sed peccatrices, videlicet Thamar, Rahab, Ruth et Bethsabee, sint in vitiis consummatæ seu condemnatæ.39 Unde Ambrosius eas multum excusat, etiam ipsam Thamar, quæ inexcusabilior esse videtur, quoniam rea incesti. Sed quoniam teste Dionysio, sanctum dicitur quasi immaculatum, Hieronymus vocat eas non sanctas et peccatrices, eo quod aliqua reprehensibilia commiserint, de quibus pœnituisse creduntur. Fuerant ergo peccatrices, eo modo quo de Maria Magdalene jam pœnitente in Evangelio legitur: Mulier quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis, etc.40 De virtutibus autem earum statim dicetur. Bona est igitur ratio S. Hieronymi, quod hæ feminæ peccatrices in genealogia Christi ponuntur propter exemplum sperandæ salutis, et propter spem excitandam: non solum in quantum peccatrices, sed in quantum peccatrices pœnitentes, ut dum audimus Sanctum Sanctorum de peccatricibus mediate natum, nullatenus desperemus, sed peccatricum illarum pœnitentiam imitemur. Interea, quod de regibus illis omissis objicitur, non est contra intellectum Hieronymi. Non enim dicit eos dumtaxat omissos, quia injusti fuerunt, nam simili ratione Roboam, Achaz, Amon, et alii quidam omissi fuissent; sed propter commixtionem patris eorum, videlicet Joram regis Juda, cum filia impiissima Jezabel, muliere gentili atque idololatra:4142 unde propter labem gentilitatis omissi sunt. Sicque opposita ratio est de omissione regum istorum et prædictarum mulierum, eo quod Rahab et Ruth gentilitate relicta, ad Judaismum conversæ sunt; Joram vero legitimo toro contempto, acceperit uxorem gentilem in gentilitate manentem.

Phares autem genuit Esron; Esron autem genuit Aram; Aram autem genuit Aminadab; Aminadab autem genuit Naasson. Hic Phares cum patre suo Juda Ægyptum ingressus est, in qua genuit Esron;43 Esron quoque in Ægypto genuit Aram, et ille Aminadab. Sed et Aminadab in Ægypto genuit Naasson, quorum uterque egressus est Ægyptum cum Moyse. Dicunt quoque Hebræi, quod mari Rubro diviso et Moyse illud ingresso, quum ceteræ tribus formidarent eum sequi, Aminadab cum tribu Juda, in qua principalior fuit, primo secutus est Moysen:44 quo viso, aliæ tribus secutæ sunt. Unde per hoc dicunt tribum Juda meruisse principatum et regnum. Potius tamen tenendum est, quod tribus hæc sine suo merito ad regnum electa atque promota est propter reverentiam Christi, qui de ea incarnari elegit. Naasson autem genuit Salmon. Iste Naasson fuit princeps Juda:45 cujus sororem

Exod. vi, 23. Num. xxv, 4. nomine Elisabeth accepit Aaron in uxorem; qui etiam Naasson fuit unus duodecim principum quos Dominus jussit in patibulis poni propter peccata filiorum Israel cum filiabus et idolis Madianitarum fornicantium.

Salmon autem genuit Booz de Rahab. Salmon iste cum Josue terram Chanaan introivit. Non enim fuit numeratus in prima numeratione inter filios Israel. Accepit autem Rahab meretricem in conjugem, gignens ex ea Booz. Quamvis enim filiis Israel esset prohibitum inire conjugium cum mulieribus alienigenis, maxime Chananæis, hoc tamen intelligendum fuit de mulieribus in infidelitate durantibus; sed quando conversæ erant ad Judaismum, et notabiliter virtuose vivebant, poterant in matrimonium recipi. Talem autem fuisse hanc Rahab constat ex libro Josue. Recepit enim, abscondit atque dimisit exploratores missos a Josue;46 et omnipotentiam Dei Israel confitebatur; deinde gentilitate contempta, cum omni sua progenie apposita est ad filios Israel. Unde47 propter hanc fidem, veritatem atque justitiam, meruit a viro nobili in conjugem recipi, scilicet a filio Naasson.

Exod. xxxiv, 16; Deut. vii, 3.

Josue u, 1, 4, 6, 15, 21.

Ibid. 9-11.

Ibid. vi, 25.

Quidam tamen asserit hanc Rahab non fuisse meretricem, quamvis sic nominetur, sicut frequenter aliquis pauper dicitur dux, qui non est dux. Dicit enim in Hebræo haberi, Mulierem hospitatricem, ubi nostra translatio continet, Mulierem meretricem. Non videtur etiam verisimile, quod Salmon potentissimus pene et maximus in tribu Juda, recepisset meretricem in conjugem. Sed hoc dictum non consonat communibus dictis Sanctorum, qui asserunt Rahab meretricem fuisse. Tale quoque agnomen non fit communiter in eodem casu; nec tam turpe agnomen convenisset mulieri honestæ. Idcirco meretrix non videtur fuisse dumtaxat agnomen feminæ hujus. Sed nec probabile arbitror, quod B. Hieronymus in lingua Hebræa tam eruditus, loco hospitatricis transtulisset, Meretricem: imo potius æstimo,

Ibid. u, 1; vi, 22. quod nomen Hebraicum sit æquivocum ad hospitatricem et meretricem. Sic enim frequenter invenio, quod Lyra dicit aliter haberi in Hebræo, quam nostra habeat translatio. Tamen in libris Hieronymi invenio, quod sermo Hebraicus sit æquivocus, possitque diversimode interpretari. Unde Hieronymus significationem convenientiorem accepit, et ita non proprie habetur in Hebræo aliter quam Hieronymus transtulit. Denique, quod arguitur, non esse probabile Salmon accepisse meretricem in conjugem: respondendum est secundum Chrysostomum, quod propter virtutes ejus accepit eam post suam emendationem, quando etiam magna et sublimata fuerat in populo Israel. Est quoque consuetudo Scripturæ, ut mulieres incontinentes et lubricæ, meretrices vocentur, quamvis non sint publicum scortum. Unde ad salvandum quod Rahab fuerit meretrix, non oportet opinari quod omnibus se exposuit.48

Booz autem genuit Obed ex Ruth. Ista est Ruth Moabitis, quæ ut legitur in libro Ruth, venit cum Noemi a terra Moab in terram Juda: quam Booz accepit in conjugem, eo quod esset propinquus priori marito Ruth filio Noemi sine prole defuncto. Quamvis enim iliicitum fuerat Israelitis contrahere cum Moabitis (imo tale matrimonium non erat verum matrimonium, propter disparem cultum personalum: propter quod Esdras abjecit a filiis Israel uxores eorum Moabitidas); nihilo minus, quando49 conversæ fuerunt feminæ tales ad Judaismum, et virtuosæ effectæ, recipi poterant, saltem ex dispensatione. Quam autem virtuosa et fidelissima, humilis atque obediens fuerit Ruth, patet in ejus historia. Unde et Booz dixit ad eam: Scit omnis populus urbis meæ mulierem te esse virtutis.50 Quoniam vero inter matrimonium Salmon et Rahab, quod fuit tempore Josue, et matrimonium Booz et Ruth, quod fuit tempore Heli, vel circiter, tempus trecentorum annorum transierit, ut potest probari, computando tempo-

Ruth 1, 19.

Ibid. iv, 10, 13.

Ibid. 4.

I Esdr. x.

Ruth 11, 11. ra judicum intermediorum; mirum apparet quomodo Salmon genuit Booz maritum Ruth. Ad quod aliqui dicunt, tres fuisse Booz, quorum primus erat filius Salmon et avus hujus Booz: comprehenduntur tamen sub nomine uno. Sed ista responsio ex nulla canonica Scriptura auctoritatem sortitur: imo ubicumque in novo et veteri Testamento describitur ordo generationis istorum, de uno dumtaxat Booz fit mentio. Non tamen pro præsenti occurrit responsio melior, nisi hic Booz dicatur tempore tam longo vixisse. Erat autem hic Booz homo magnarum opum, vir bonus et justus.

Ibid. 24.

Obed autem genuit Jesse. Jesse trinomius fuit. Dictus est enim Isai et Naas: unde secundo Regum habetur, quod Amasa fuit filius Jethra Jezraelitis, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ, quæ fuit soror David, et mater Joab. Naas ergo erat pater David atque Sarviæ.5152 Et quia Matthæus loquitur jam de Isai, secundum quod Christus ex eo natus est, ideo nominat eum Jesse, quia sic appellatur apud Isaiam, ubi Christus de eo nasciturus asseritur.53 Sic enim habemus: Egredietur virga de radice Jesse. Sic ergo ostenditur prophetia illa in ipso completa. De hoc Jesse primo Regum inducitur, quod in diebus Saul erat vir grandævus et magnus inter viros Israel.54 Jesse autem genuit David regem. Nominatur solus David rex propter excellentiam gratiæ sibi concessæ, et quoniam nullus præcedentium rex fuit, eorum videlicet qui nunc ante David expressi sunt, et quoniam primus electus est ad regnum tanquam stabiliendus in eo. Hic David, homo secundum cor Dei, pene in omnibus Christi erat figura.55

David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ, id est ex Bethsabee, quæ fuerat uxor Uriæ Hethæi, viri justi, qui merito suæ virtutis hoc loco exprimitur.56 Genuit autem David ex Bethsabee filium unum in adulterio, qui et mortuus est infans;5758 accepitque eam in conjugem antequam ex ea genuit Salomonem. Porro, quod Bethsabee justa fuerit, constat ex libro Proverbiorum, ubi Salomon recitat quomodo a matre sua instructus sit.59 Iste est Salomon, qui inclinavit femora sua mulieribus, et dedit maculam in gloria sua.60 Reliquit quoque post se stultitiam, id est filium stultum, de quo subditur:6162 Salomon autem genuit Roboam, propter cujus stultam responsionem, decem tribus omnino recesserunt a domo David, constituentes sibi Jeroboam Ephratæum in regem.6364 Roboam autem genuit Abiam, ex filia Absalonis fratris sui, quam secundum legem habere non potuit propter cognationis propinquitatem.65 Abias autem genuit Asa; Asa autem genuit Josaphat. Magnificentia atque præconia Asa et Josaphat, in libro Paralipomenon plenissime describuntur.66 Erant namque plurimum virtuosi et boni: quibus et maximas victorias atque divitias Deus concessit. Josaphat autem genuit Joram virum pravissimum, qui Athaliam filiam Achab et Jezabel sumpsit in conjugem, cujus consilio plurima mala operatus est.676869

Joram autem genuit Oziam. In libro Regum fertur quod Joram genuit Ochoziam, Ochozias autem genuit Joas, de quo natus est Amasias, qui genuit Oziam, qui alio nomine vocatus est Azarias, sub quo Isaias orsus est prophetare.7071 Tres ergo hoc loco reges omissi sunt, videlicet Ochozias, Joas et Amasias. Cujus ratio una est, secundum Hieronymum, Hilarium et Chrysostomum, quoniam Joram accepit filiam Jezabel feminæ gentilis ac pessimæ in uxorem:72 idcirco filii ejus de iniquo et maledicto semine nati, usque ad quartam generationem tolluntur, ne in sanctæ nativitatis ordine commemorentur aut collocentur. Aliam rationem ponit Hieronymus. Nam Evangelistæ propositum erat, tres quaterdenas generationum, id est ter quatuordecim, in Christi genealogia disponere, et hoc, in diverso temporum statu, ut plenius ostendetur, ita ut a David usque ad transmigrationem Babylonis esset una quaterdena. Quoniam ergo de-

Ibid. 24. cem et septem generationes inter David et transmigrationem fuerunt, hi tres reges convenientius quam alii fuerant omittendi, propter causam inductam. Joram ergo genuit immediate Ochoziam, mediate vero Oziam : qui quum thurificare vellet in templo, lepra percussus est, mansitque leprosus usque ad mortem ; quem constat justum fuisse, et de sua præsumptione pœnituisse, plagam quoque paternæ correctionis Dei patienter tulisse.

Ozias autem genuit Joathan, qui rexit palatium, patre ejus propter lepram habitante seorsum.7374 Hunc Joathan dicit Hieronymus super Isaiam, fuisse justissimum. Joathan autem genuit Achaz, hominem prorsus malignum, cujus idololatria, perversitas et infortunia, in libris Regum et Paralipomenon recitantur.757677 Achaz autem genuit Ezechiam, qui tantæ perfectionis et gloriæ exstitit, ut de ipso in libro Regum legatur, quod nec ante eum, nec post eum aliquis ei similis fuerit.78 Denique ipse bona conscientia ausus est dicere coram Deo : Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.7980 Ad cujus instantiam reversus est sol decem lineis, per quas descenderat in horologio Achaz, ita quod dies illa prolongata fuit horis viginti (unde Dionysius in epistola ad Polycarpum affirmat diem illam pene triplicatam fuisse);81 angelus quoque percussit centum octoginta quinque millia virorum Assyriorum.8283 Quumque Ezechias ab Isaia audisset se moriturum, flevit uberrime : non ex formidine mortis, nec desiderio vitæ præsentis, sed quoniam promissionem patribus suis factam de Christi nativitate ex eis, vidit frustrari in se : nondum enim habuit filium.84 Misertus Dominus Ezechiæ, prolongavit vitam ejus per quindecim annos.

Ezechias autem genuit Manassen, cujus gravissima scelera in libris Regum et Paralipomenon recoluntur.8586 Observavit somnia atque auguria, servivit omni militiæ cœli, replevitque Jerusalem sanguine innocentium, usque ad os ;87 Isaiam quoque patruum suum jussit lignea serra secari. Refert Chrysostomus, quod Ezechias ægrotans, præsente Isaia docere cœpit Manassen, quomodo Deo servire, legem servare, et populum gubernare deberet. Dixit autem Isaias : Vere verba tua non descendunt in cor ejus, et ego ab eo occidendus sum. Quod audiens Ezechias, voluit Manassen occidere : Melius (inquiens) mihi est sine filio mori, quam talem relinquere. Isaias vero tenuit eum, ne illum occideret. Postremo Manasses propter peccata sua a rege Assyriorum captus, incarceratus et dire ligatus, egit pœnitentiam valde, toto corde conversus ad Deum ;88 et liberatus, ad regnum suum reductus est.

Manasses autem genuit Amon, qui secutus est peccata patris sui, non tamen pœnitentiam ejus.89 Amon autem genuit Josiam, virum sanctissimum, qui in pueritia sua quæsivit Dominum :9091 sub quo Jeremias orsus est vaticinari. De cujus laude scriptum est :92 Memoria Josiæ in compositione odoris facta, opus pigmentarii ; in omni ore quasi mel indulcabitur, et ut musica in convivio vini.93 Occisus est autem a sagittariis Pharaonis Nechao regis Ægypti :9495 quem Jeremias maxime deploravit. Hujus Josiæ nomen per annos pene quadringentos divinitus prænuntiatum fuerat a Propheta qui dixit coram Jeroboam rege Israel : Ecce nascetur domui David filius, Josias nomine, etc.96

Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigrationem Babylonis. In libro Regum legitur Joachaz filius Josiæ immediate regnasse post patrem suum :97 qui quum mensibus tribus regnasset, captus et in Ægyptum perductus est a Pharaone Nechao jam expresso, qui loco Joachaz constituit Eliacim fratrem Joachaz filium Josiæ, in regem, vocavitque eum Joakim, qui etiam dictus est Jechonias :98 et iste jam dicitur genitus a Josia. Qui quum undecim annis regnasset, obsessus et captus est a Nabuchodonosor rege Babylonis :99 quem aliqui dicunt translatum in100

Babylonem. Certum est autem quod Nabuchodonosor eum remisit in Jerusalem ut regnaret, accepta ab eo promissione quod non rebellaret. Unde secundum quosdam, in via remisit eum rex Babylonis. Quum autem tribus annis servisset regi Babyloniæ subditus, repugnavit. Propter quod ab exercitu ejus interfectus est; projeceruntque eum extra portas Jerusalem insepultum, quemadmodum dixerat Jeremias: Sepultura asini sepelietur.101 Quo mortuo, regnavit filius ejus pro eo: qui etiam appellatus est Joachin et Jechonias, sicut pater ipsius, quamvis diversis litteris scribantur. Quum vero et iste regnasset mensibus tribus, a rege Babylonis vallatus est;102 cernensque se non posse resistere, exivit ad regem, qui misit eum cum matre103, uxoribus atque principibus suis in Babylonem, et fecit Mathaniam avunculum ejus filium Josiæ regem pro eo, appellans eum Sedeciam:104 qui tandem rebellans, captus, excæcatus, et in Babylonem perductus est, sicut Jeremias ei prædixit: Babylonem intrabis, et eam non videbis. Sic ergo Josias genuit Jechoniam et fratres ejus jam nominatos in transmigrationem Babylonis, id est, transmigratione seu translatione Judæorum in Babylonem jam imminente, quæ post generationem istorum secuta est, evolutis annis circiter viginti septem.

Et post transmigrationem Babylonis, id est, postquam Judæi in Babylonem translati fuerunt, Jechonias (iste secundus, filius prioris Jechoniæ et nepos Josiæ) genuit Salathiel: de quo dicit Chrysostomus, Putamus eum sanctum fuisse et in captivitate Dominum assidue exorasse pro liberatione populi sui. Verum Hilarius et Chrysostomus sentiunt eumdem esse Jechoniam, qui ante et post transmigrationem fuit. Sed verum est quod ait Hieronymus, quod unus fuerit pater alterius. Si enim idem esset, non invenirentur quatuordecim generationes post transmigrationem usque ad Christum: cujus contrarium infra habetur. Unde Hieronymus: Si voluerimus, inquit, Jechoniam in fine primæ tessaradecadis ponere, hoc est ultimo loco secundæ seu mediæ quaterdenæ, in sequenti, id est in ultima quaterdena, non erunt quatuordecim, sed tredecim.105 Sciamus ergo Jechoniam priorem, ipsum esse quem et Joakim;106 secundum autem, filium non patrem: quorum prior per k et m, sequens per ch et n scribitur.

Salathiel autem genuit Zorobabel, cujus præconia in apocryphis Esdræ narrantur: ad ejus quippe petitionem Darius rex Persarum dedit Judæis licentiam redeundi a Babylone in sua. De quo in Ecclesiastico inducitur: Quomodo amplificemus Zorobabel? Ipse enim quasi signum in manu dextera Israel.107 Et apud Aggæum:108 In die illo, dicit Dominus, assumam te, Zorobabel fili Salathiel serve meus, et ponam te quasi signaculum, quoniam te elegi.109110111112 Zorobabel autem genuit Abiud. In libro Paralipomenon legitur Zorobabel genuisse Mosollam et alios quosdam, inter quos non ponitur Abiud. Ad quod respondendum, quod unus illorum alio nomine appellatus est Abiud, vel non omnes filii ejus ibi ponuntur.113 De reliquis generationibus quæ sequuntur, usque ad Joseph, nihil habetur in scriptura canonica veteris Testamenti. Aliqui tamen Judæi diligenter scripserunt genealogias patrum suorum: præsertim ex catena et semine David, de quo noverant Christum nasciturum, propter quod ejus, scilicet David, posteritatem diligentius descripserunt.

Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Erat autem Joseph veraciter vir Mariæ. Nam inter eos verum exstitit matrimonium, quamvis non fuerit consummatum. De qua Maria, id est ex cujus purissimis sanguinibus loco seminis a Spiritu Sancto formatus, natus est Jesus secundum humanam naturam, qui vocatur et est Christus, id est Deus et homo in una persona, duplicique natura.

Omnes ergo generationes ab Abraham inclusive usque ad David inclusive, fuerunt generationes quatuordecim;114 et a Da- vid exclusive usque ad transmigrationem Babylonis, videlicet usque ad primum Jechoniam inclusive, fuerunt generationes quatuordecim, loquendo de generationibus hic enumeratis, videlicet omissis tribus generationibus prædictis propter causam inductam; et a transmigratione Babylonis, id est a secundo Jechonia inclusive, usque ad Christum inclusive, fuerunt generationes quatuordecim : ita ut quartadecima generatio in Christo compleatur. Hoc planum est numeranti personas præscriptas.

Footnotes

  1. Matth. II, 4-6; ↩

  2. Mich. v, 2. ↩

  3. Joann. VII, 41, 42, 52. ↩

  4. Eccli. XLVI, 1. ↩

  5. Agg. I, II; ↩

  6. Zach. VI. ↩

  7. Eccli. xxiv, 5. ↩

  8. Sap. vii, 25, 26. ↩

  9. Gen. xvii, 17. ↩

  10. Is. xli, 8. ↩

  11. vers. 2 et 11. ↩

  12. Gen. xv, 1. ↩

  13. Galat. iv, 29. ↩

  14. Gen. xxi, 12. ↩

  15. Gen. xvii, 19; xviii, 10. ↩

  16. Joann. xix, 17. ↩

  17. Gen. xxii, 6. ↩

  18. Gen. xxi, 6. ↩

  19. Luc. ii, 10, 11. ↩

  20. Agg. n, 8. ↩

  21. Luc. ii, 10, 11. ↩

  22. Gen. xvii, 5. ↩

  23. Gen. xxv, 27. ↩

  24. Malach. i, 2, 3. ↩

  25. Gen. xxviii, 12; xxxi, 11; xxxii, 24. ↩

  26. Gen. xlviii, xlix. ↩

  27. Gen. xxxii, 28. ↩

  28. Gen. xxxv, 23. ↩

  29. Ibid. 24. ↩

  30. Ibid. 25. ↩

  31. Ibid. 26. ↩

  32. Ps. xxxiii, 2. ↩

  33. Eccli. xv, 9. ↩

  34. Ps. ix, 2; cx, 1; cxxxvii, 1. ↩

  35. 1 Par. v, 2. ↩

  36. Agg. ii, 8. ↩

  37. Gen. xxxviii, 11-30. ↩

  38. Gen. xxix, 35. ↩

  39. vers. 16. ↩

  40. Luc. vii, 37. ↩

  41. II Par. xxi, 5, 6. ↩

  42. II Par. xxiv, 7. ↩

  43. Gen. XLVI, 8, 12. ↩

  44. Num. 1, 7. ↩

  45. Luc. II, 3. ↩

  46. Josue ii, 1; vi, 22. ↩

  47. Josue ii, 1, 4, 6, 15, 21. ↩

  48. Ruth i, 19. ↩

  49. Ruth 1, 1. ↩

  50. Ruth iii, 11. ↩

  51. Ruth IV, 17, 22. ↩

  52. II Reg. XVII, 25. ↩

  53. Is. XI, 1. ↩

  54. I Reg. XVII, 12. ↩

  55. Act. XIII, 22. ↩

  56. II Reg. XI, 3. ↩

  57. II Reg. XU, 18. ↩

  58. II Reg. , 4, 5. ↩

  59. Prov. IV, 4 et seq.; XXXI. ↩

  60. Eccl. XI, VII, 21, 22. ↩

  61. Ibid. 27. ↩

  62. Eccli. XLVII, 21, 22. ↩

  63. Eccl. xi, 16, 19, 20. ↩

  64. III Reg. XIV, 13, 14. ↩

  65. II Par. XI, 20. ↩

  66. II Par. XIV, XX. ↩

  67. Eccli. XII, 18. ↩

  68. Ruth II, 1. ↩

  69. IV Reg. VIII, 18. ↩

  70. Is. XIV, 21. ↩

  71. Is. XU, 21. ↩

  72. IV Reg. XI, 2. ↩

  73. II Par. xxvi, 16-21. ↩

  74. IV Reg. xv, 5. ↩

  75. Is. I, 1. ↩

  76. IV Reg. xvi; ↩

  77. II Par. xxviii. ↩

  78. IV Reg. xviii, 5. ↩

  79. Is. xxxviii, 3. ↩

  80. IV Reg. xx, 1, 3. ↩

  81. IV Reg. xx, 10, 11. ↩

  82. III Reg. XII, 21. ↩

  83. IV Reg. xix, 35. ↩

  84. IV Reg. xx, 5, 6. ↩

  85. IV Reg. xxi; ↩

  86. II Par. xxxiii. ↩

  87. IV Reg. xxi, 6, 3, 5, 16. ↩

  88. II Par. xxxiii, 11-13. ↩

  89. Ibid. 22, 23. ↩

  90. Jer. 1, 2. ↩

  91. Jer. xxxiv, 3. ↩

  92. Eccl. xlxi, 1, 2. ↩

  93. Eccli. xlix, 1, 2. ↩

  94. Eccl. li, 25. ↩

  95. II Par. xxxv, 23, 24. ↩

  96. III Reg. xiii, 2. ↩

  97. * alias transmigratione IV Reg. xiii, 30. Ibid. 31, 33, 34. ↩

  98. IV Reg. xxiii, 30. ↩

  99. II Par. xxxvi, 5, 6. ↩

  100. Jer. i, 2. ↩

  101. Jer. xxii, 19. ↩

  102. IV Reg. xxiv, 8, 10. ↩

  103. Ibid. 12, 15. ↩

  104. IV Reg. xxiv, 1. ↩

  105. III Esdr. iv, v. ↩

  106. IV Reg. xxiv, 6. ↩

  107. Eccli. xlix, 13. ↩

  108. Agg. xxiv, 17. ↩

  109. Agg. ii, 24. ↩

  110. I Par. iii, 19, 20. ↩

  111. Ibid. 20; xxv, 5-7. ↩

  112. Agg. ii, 24. ↩

  113. Jer. xxxiv, 3. ↩

  114. vers. 17. ↩

Chapter 3 of 47