Articulus 2
DETERMINATIO DUBIORUM CONCERNENTIUM LOCUM ISTUM.
DIFFICULTATEM interea facit lectori in primis, quod beatissimi evangelistæ Matthæus et Lucas, describendo genealogiam Christi, in aliquibus dissonare videntur et opposito modo procedere. Primo itaque dubitatur, quomodo Lucas asserat Joseph esse filium Heli, Matthæus vero affirmet quod Joseph sit filius Jacob. Et respondendum, quod Joseph fuit filius naturalis ipsius Jacob, filius vero legalis Heli. Mathat1 enim et Mathan fratres fuerunt, qui successive eamdem habuere uxorem, de qua Mathan genuit Jacob, Mathat vero genuit ex ea Heli, ita quod Jacob et Heli fuerunt fratres uterini.2 Heli vero accepta conjuge, mortuus est non relicto semine : propter quod Jacob frater ejus, de præcepto legis accepit conjugem fratris sui defuncti, ut suscitaret semen fratri suo ;3 genuitque ex ea Joseph, qui fuit filius Jacob secundum naturam, et filius Heli secundum legem Mosaicam, quæ præcepit, ut fratre aliquo uxorato sine liberis mortuo, frater ejus seu propinquus uxorem ejus acciperet, et filium ex ea natum, defuncto adscriberet, ne nomen ejus deleretur ex Israel. Sed tunc dubium occurrit, quomodo duo fratres poterant eamdem habere uxorem, ita quod unusquisque eorum ex ea proprium semen habebat. Ad hoc aliqui dicunt, quod quando aliquis non habuit nisi unam prolem ex conjuge sua, non reputabatur semen relinquere, et sic propinquus seu frater ipsius cum uxore sua contrahere potuit, ac si nullum semen reliquisset. Unde in Deuteronomio pluraliter dicitur, Si frater sine liberis mortuus fuerit, propinquus accipiat uxorem ejus, etc.4
Secundo dubitatur, quomodo Matthæus asserat Salathiel filium Jechoniæ, quum Lucas dicat eum esse filium Neri. Dicendum, quod Salathiel fuerat filius Jechoniæ naturalis, Neri vero legalis vel adoptivus.
Tertio quæritur, quomodo Zorobabel nunc dictus sit filius Salathiel, quum primo Paralipomenon appelletur filius Phadaiæ.56 Respondent aliqui, quod Salathiel alio nomine nuncupabatur Phadaia. Sed hoc non videtur, quum loco præallegato, in quo filii Jechoniæ describuntur, inter Salathiel et Phadaiam alius medius nominetur.7 Ideo alii dicunt, quod Zorobabel filius Salathiel fuit alius ab isto Zorobabel filio Phadaiæ.8
Quarto principaliter dubitatur, quomodo Lucas dicat Christum descendisse a David per Nathan, Matthæus per Salomonem. Ad hoc diversi diversimode responderunt. Quidam, quod Nathan iste fuit filius David adoptivus, non naturalis : et horum aliqui dixerunt, quod fuit Nathan propheta, quem propter suam sanctitatem David adoptavit in filium.910 Alii, quod fuit filius
Sammaa fratris David: quem Nathan Jesse avus ejus adoptavit in filium; defunctoque Jesse, ipse David eumdem sibi filium adoptavit. Et hoc dicit Magister in historiis. Lyra autem potius sentit, quod fuit Nathan propheta. Quod enim non fuerit filius naturalis David, probat per hoc, quod Salomon in Proverbiis de se ipso testatur: Fui tenellus et unigenitus coram matre mea, videlicet ex parte matris. Nam quamvis Bethsabee habuerit filium de David ante Salomonem, ille tamen non computatur, quoniam ante circumcisionem defunctus est, secundum Hebræos. Sed his obviat quod in libro Paralipomenon manifeste habetur, quod in Jerusalem nati sunt David quatuor filii de Bethsabee, quorum unus ibidem Nathan vocatur. Nec videtur sufficere, quod dicatur filius naturalis Bethsabee ex Uria et filius David adoptivus, ut aliqui dicunt, asserentes quod tres illic nominati fuerint filii Uriæ, quos David adoptavit in filios, dum matrem eorum accepit in conjugem. Si enim sic esset, non proprie dicerentur nati ipsi David ex Bethsabee. Ideo probabilius reor, quod Nathan fuit verus et naturalis filius David ex Bethsabee. Ad quod valet dictum Damasceni, libro quarto, ubi declarat beatam Virginem descendisse de David per Nathan. Si ergo Nathan non erat naturalis filius David, sed fratris sui, vel alterius, diceretur Christus potius descendisse de Jesse per Sammaa, quam per David, vel de alio aliquo etiam secundum carnem: quum tamen Apostolus dicat, eum factum ex semine David secundum carnem. Imo, secundum hoc Christus non diceretur præcipue filius David. Præterea, secundum Ambrosium super Lucam, Christus secundum carnem veraciter natus est ex semine Nathan. Quod autem allegatur in oppositum ex Proverbiis, solvitur, si dicatur Salomonem notanter dixisse, Fui unigenitus et unicus, et non, Sum: hoc enim refert de se ipso pro tempore pueritiæ suæ, quando et mater ejus docuit eum, sicut subjungit. Potuit autem accidere, quod usque ad illud tempus fuerit unicus, unigenitus, aliis postmodum natis: quod tamen dici non potest, si cum Hieronymo asseratur Salomon non fuisse nisi undecim annorum quum cœpit regnare: cujus oppositum alii satis probabiliter tenent.
Quinto quæritur, cur Lucas genealogiam Christi describat ascendendo, Matthæus descendendo. Respondendum, quod Matthæus principaliter loquitur de carnali et naturali Christi generatione, secundum quod venit ad nos, et carnem assumpsit: ideo a superiori incipit, descendendo usque ad Joseph et S. Mariam. Lucas vero loquitur de Christi generatione, prout per eam ad Deum reducimur, et ejus filii adoptivi efficimur: ideo incipit ascendendo a Joseph usque ad Adam. Sed quare non sistit in Abraham, a quo Matthæus exorsus est? Dicendum quod ideo, ut ostendat omnes electos in quacumque mundi ætate exstiterint, per Christum ad Deum reductos atque salvatos. — Sexto quæritur, cur inter Joseph et Abraham multo plures patres ponantur a Luca, quam a Matthæo: Lucas quippe enumerat quinquaginta, Matthæus quadraginta duos. Dicendum, quod Lucas ponit triplices patres, videlicet naturales, legales et adoptivos; Matthæus, naturales dumtaxat: qui etiam ex certa causa quosdam naturales patres omisit, sicut ostensum est.
Septimo quæritur, quomodo secundum Ambrosium atque Hilarium, Lucas genealogiam Christi describere dicitur secundum gradum sacerdotalis originis, Matthæus vero secundum successionem regalis propaginis. Ad hoc aliqui responderunt quod ideo, quia Matthæus ponit Salomonem, qui fuerat rex, Lucas autem Nathan, quem dicunt fuisse sacerdotem, juxta illud: Filii autem David sacerdotes erant.11 Sed hoc non videtur sufficere. Non enim sic intelligendum est, quod legales hostias in templo more sacerdotum Leviticorum offerebant, et in altari ministrabant (quia non erant de genere Aaron); sed quia religiosi, vel, ut alii dicunt, principales et primi ad honores fuerunt. Unde in Paralipomenon scriptum est : Filii autem David erant primi ad manum regis. Convenientius ergo dicendum, quod tribus Juda et Levi seu regia et sacerdotalis principales fuerunt, idcirco frequenter conjunctæ fuerunt vinculo matrimoniali, etiam ante David. Nam Aaron uxorem habuit Elisabeth, filiam Aminadab de tribu Juda. David quoque, ut tangit Hilarius, conjugium iniit cum tribu sacerdotali : quod secundum eum, a Salathiel atque Zorobabel confirmatum fuit ex genere. Sicque Nathan et alii quidam a Luca positi, ex una parte de tribu sacerdotali fuerunt : quemadmodum et Maria, quod innotescit per hoc, quod Elisabeth uxor Zachariæ ejus cognata, ex filiabus Aaron duxit originem, ut in Luca habetur.
I Par. XVIII, 17.
Exod. VI, 23. Num. VII, 12.
Luc. I, 5.
Octavo inquiritur, cur Matthæus generationes has tripartitur, seu in tres quaterdenas partitur. Quum enim summatim dicere potuisset, Omnes generationes ab Abraham usque ad Christum quadraginta duæ fuerunt ; distincte locutus est, dicens : Omnes generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim, etc., sicut in fine præcedentis dicebatur articuli. Respondet Chrysostomus : quoniam status hominum in Judæis ter mutatus est, generationibus quatuordecim ter completis. Ab Abraham enim usque ad David fuerunt sub judicibus ; a David usque ad transmigrationem, sub regibus ; a transmigratione usque ad Christum, sub pontificibus. Hoc ergo vult demonstrare, quod sicut bis mutatus est hominum status binis quaterdenis completis, ita completa quaterdena a transmigratione usque ad Christum, oportuit hominum statum mutari a Christo : quemadmodum factum est. Post ejus namque adventum, cœpit humanum genus esse non sub multis judicibus, regibus, et pontificibus, sed sub uno judice, rege, atque pontifice Christo, qui trium illorum statuum ac personarum sortitus est dignitatem. Pater quippe judicium omne dedit Filio. Et ipse est sacervers. 17.
Joann. V, 22.
Ps. CIX, 4. dos in æternum secundum ordinem Melchisedech; habetque in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. His verbis Chrysostomi objici posset, quod Judæi ante David habuerunt regem Saulem ; et ante Christi adventum Joannem Hyrcanum, itemque Herodem. Ad quod dici potest, quod Saul non fuit assumptus ad permanendum in regno ; Joannes quoque Hyrcanus non diu regnavit, sicque tempus illud non reputabatur ; Herodes vero alienigena fuit.
Apoc. XIX, 16.
B Nono inquiritur, cur potius Joseph quam Mariæ origo describitur, quum tamen propositum Evangelistæ fuerit demonstrare Christum ex semine David natum, qui non de Joseph, sed de Maria natus agnoscitur. Ad hoc omnium una responsio est, consuetudinem non esse divinæ Scripturæ mulierum genealogiam describere : et quoniam Evangelista docuit Joseph justum fuisse, satis declaravit eum atque Mariam ad eamdem tribum spectare, quum secundum legem quælibet tribus contrahere debuit cum personis propriæ tribus. Sed objici potest, quod consequentia ista non teneat, eo quod tribus Levitica cum qualibet tribu contrahere potuit. Ad hoc pro præsenti aliam responsionem non video, nisi ut dicatur Evangelista id supposuisse quod omnibus suo innotuit tempore, utpote patrem Mariæ fuisse de tribu Juda et David, vel secutum esse communem cursum, secundum quod uterque conjugum ad eamdem tribum spectabat. Sed tunc rursus occurrit, cur non potius origo Joachim patris Mariæ, quam Joseph enarretur. Dici potest quod ideo, quoniam major est unitas mariti et conjugis, quam patris et prolis, juxta quod scriptum est : Erunt duo in carne una, et relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ.12
Num. XXXVI, 6-9.
D Denique de ortu et genealogia superlaudabilis benedictæque Virginis, Damascenus libro quarto, sic ait : David inter ceteros duos habuit filios, Salomonem et Nathan. Ex catena itaque Nathan Levi genuit Melchi et Panthera ; Panthera genuit Barpan-
Gen. II, 24. thera, qui genuit Joachim patrem Mariæ. Ex catena vero Salomonis Mathan descendens, habuit conjugem de qua genuit Jacob; Mathan autem defuncto, Melchi duxit ejus uxorem, videlicet matrem Jacob, de qua genuit Heli fratrem uterinum ipsius Jacob. Heli vero sine liberis mortuo, frater ejus Jacob duxit ejus uxorem, de qua genuit Joseph.13 Joachim insuper nupsit Annæ matri Mariæ; soror vero Annæ nomine Hismeria genuit Elisabeth, quæ genuit Joannem Baptistam.
Footnotes
Chapter 4 of 47