Articulus 3
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI PRIMI, AB EO LOCO QUO DICITUR : CHRISTI AUTEM GENERATIO SIC ERAT.
DESCRIPTA consueta ac naturali generatione patrum, nunc nova et supernaturalis generatio Christi describitur. Christi autem generatio sic erat. Tanquam dicat: Prædicti solito modo generati sunt, sicut prædixi, per seminis descensionem; Christi autem generatio singulari modo et ordine facta est, quemadmodum subditur. Quum esset desponsata, id est promissa vel in matrimonium tradita, mater Jesu Maria Joseph, id est viro sic dicto de ejusdem Mariæ cognatione exorto, qui secundum Hieronymum, cogebatur eam accipere ut propinquam; antequam convenirent ad cohabitandum, ut aliqui dicunt, vel ad carnalem conjunctionem, secundum alios, ad quam nec postea convenerunt, inventa est, Maria a Joseph ejus diligenti custode ac sponso, in utero habens, id est filio imprægnata, de Spiritu Sancto, id est virtute et operatione Spiritus Sancti, qui ex purissimis Virginis sanctæ sanguinibus corpus Christi formavit, organizavit, et anima rationali decoravit: quæ omnia facta sunt in instanti a tota superbeatissima Trinitate, quamvis adscribantur et approprientur Spiritui Sancto, eo quod ad misericordiam bonitatemque Dei pertineant, tanquam effectus ineffabilis clementiæ Dei. Clementia autem et bonitas appropriantur Spiritui Sancto.
De desponsatione autem et conventione
B Mariæ et Joseph multa leguntur, quæ pro magna parte apocrypha sunt: idcirco talia prætermitto. — Cur autem Unigenitus Dei de virgine desponsata nasci voluit potius quam de non desponsata, multæ rationes traduntur. Prima, secundum beatum Ignatium martyrem, ut partus Virginis lateret diabolum. Dicit tamen Thomas, et alii multi, quod si Deus permisisset, diabolus aliunde bene perpendisset Mariam esse virginem, non obstante ejus desponsatione. Poterat enim sua naturali industria faciliter percipere quod corpore integra fuit. Secunda ratio, ne Virgo sanctissima a Judæis reputaretur adultera; maluitque Christus Judæos de suo ortu ambigere, quam de Matris pudore perverse sentire. Tertia, ne Judæi occasionem haberent abjiciendi Christum, quasi de fornicaria natum. Quarta, ut Virgo beata haberet casti viri solatium atque obsequium, et Christus nutricium. Alias plurimas causas assignant doctores, quæ satis notæ videntur. — Denique conventionem prædictam Hieronymus accipit de conventione concubitus. Dicit enim quod nec postea convenerunt.
Joseph autem vir ejus, quum esset justus, et nollet eam traducere, id est Judæis quasi adulteram tradere, seu puniendam exponere, vel publice accusare, voluit occulte dimittere eam. Secundum Hieronymum et Bernardum, S. Joseph certus fuit de castitate Mariæ. Si enim cognovisset eam fuisse adulteram et non traduxisset eam, fuisset injustus, quia secundum legem, non solum actor sceleris, sed et conscius ejus obnoxius est peccato si taceat.1 Dum ergo Evangelista affirmat Joseph justum fuisse, atque ob id Mariam non traduxisse, innuit quod de castimonia sponsæ suæ non dubitavit. Et si Christus noluit Judæos de suæ Matris pudore sinistrum quid suspicari, probabile est quod non permisit justum Joseph de tanta Virgine adulterium opinari. Sed cur tunc voluit eam occulte dimittere? Ideo, quoniam reputavit se cohabitatione præsentiaque Mariæ indignum. Quam ob rem et Petrus repulit Christum, dicendo:2 Exi a me, Domine, quia homo peccator sum; et centurio: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum.3
Chrysostomus vero testatur, quod Joseph desponsata sibi Virgine, accepit eam in domum suam: ubi quum angelus Gabriel ignorante Joseph Virgini conceptionem Filii Dei nuntiasset, et ipsa jam concepisset, suamque cognatam Elisabeth concepisse audisset, mox surgens accepta a sponso suo licentia, abiit et visitavit Elisabeth, ut ei congratularetur, obsequeretur, et ex Christi præsentia magnus profectus accresceret, tam ipsi Elisabeth quam ejus infanti. Reversa autem Maria post trium mensium spatia, videns Joseph eam jam imprægnatam, prima facie suspicatus est malum de ea; excusatione vero ab ea recepta, attenta etiam sanctitate suæ conversationis, ambiguus fuit quid finaliter de ea sentiret. Idcirco voluit eam occulte dimittere, ne vel innocentem traduceret, vel adulteræ consentiret. — Verba divi Chrysostomi quæ in diversis locis de hac materia introducit, intelligenda sunt sapienter, quoniam sibi invicem contrariari videntur. Alicubi enim ait, quod Joseph putavit eam adulteram, alibi vero dicit, quod (inæstimabilis laus Mariæ) magis credebat Joseph castitati ejus quam ventri ejus, et magis gratiæ quam naturæ. Conceptionem manifeste videbat, et fornicationem suspicari non poterat; possibilius credidit mulierem sine viro posse concipere, quam Mariam posse peccare. Quod ergo dicit Joseph, putasse Mariam fuisse adulteram, referendum est ad tempus quo primo vidit eam prole fecundam. Quod vero dicit, eum non potuisse fornicationem suspicari de ea, referendum est ad tempus excusationis receptæ et sanctitatis pensatæ. Dubium enim non est, quin interior gratia, sanctitas, castitasque Mariæ, mirabiliter ac potenter refulsit, non solum in ejus vultu, sed in toto corporis gestu et apparatu, in tantum quod qui ejus conversationem diligenter advertit, fornicationem aut crimen aliquod de ipsa suspicari non potuit.
Præterea aliqui asserunt, quod Joseph profectus est cum Maria ad visitandum Elisabeth, tanquam obsequiosus ac diligens commissæ sibi Virginis custos. Aliqui etiam dicunt, quod Joseph nondum recepit Mariam in domum suam, sed quod desponsatione peracta, ipse descendit in propriam domum, quasi nuptiis necessaria præparaturus; Maria vero interim fuit in domo parentum suorum. Quumque reversa fuisset ab Elisabeth, cernens eam Joseph gravidam, noluit eam in domum suam recipere.
Quid horum sit verius, ignoratur.
Hæc autem eo, videlicet Joseph, cogitante, utpote quod Mariam occulte dimitteret, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, id est ipsi Joseph dormienti. Apparuit autem ei apparitione visionis imaginariæ: et hoc, tempore somni, in quo revelationes divinæ atque propheticæ solent fieri, quia tunc anima aptior est ad talium receptionem propter exteriorum sensuum clausuram, et a sensibilium perceptione vacantiam, et præsertim propter imaginationis ampliorem quietem. Propter quod dicitur: Per somnium in visione nocturna, aperit aures virorum, et instruit eos.4 Apparuit ergo Joseph, dicens: Joseph fili David, non solum carnis propagine, sed fidei atque justitiæ imitatione.5 Unde ad commendandam justitiam Joseph nominat eum filium David. Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, id est, audacter eam recipias ad cohabitandum, nec aliquid mali suspiceris de illa; quod enim in ea natum est, id est proles quam habet in utero, de Spiritu Sancto est, hoc est, virtute et operatione Spiritus Sancti concepta est, non humano semine, sed deifico lumine, sine virginitatis injuria.
Cur non potius ait Evangelista, Quod in ea conceptum est, quam, Quod in ea natum est? Respondendum, quod nativitas seu generatio, est productio seu acquisitio esse substantialis. Res ergo tunc nascitur quum formam substantialem sortitur. Hanc autem proles recipit primum in utero matris: ideo prima est nativitas in utero, deinde ex utero, quum fetus separatur a matre incipitque apparere, et in se perfecte subsistere. Quamdiu nempe manet in utero, est quasi aliquid matris, quemadmodum pomum est aliquid arboris. Alia ratio est, ad insinuandum quod conceptio Christi non fuit successiva ac naturalis, procedens ab imperfecto ad perfectum, sed instantanea et supernaturalis, ita quod in eodem instanti completa est corporis Christi organizatio ac animatio. Ideo dicit, Quod in ea natum est: quoniam puer quem concepit, a primo conceptionis suæ instanti fuit homo perfectus, imo et vir, non corporis quantitate, sed animæ perfectione. Unde Jeremias dicit:6 Novum creavit Dominus super terram, mulier circumdabit virum.
Pariet autem filium: de quo Isaias, Puer, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis;7 et vocabis, in die circumcisionis, quando Judæi nomina pueris imponebant, nomen ejus nominatum, id est ipsummet puerum, Jesum, id est nomine tali. Vel: Vocabis, id est, vocando dices, nomen ejus nominans esse Jesum, id est, quod nomen pueri sit Jesus. Cur autem ita vocandus sit, subditur: ipse enim salvum faciet populum suum, id est omnes electos peccato obnoxios, a peccatis eorum originali et actuali. Christus enim merito suæ incarnationis, sanctissimæ conversationis, atque dirissimæ passionis, liberavit genus humanum ab omni peccato sufficienter, quantum in se est; solos autem electos salvavit efficienter. Oportet tamen ut meritum Christi, seu virtus suæ passionis, nobis applicetur per sacramenta Ecclesiæ, seu fidem et caritatem, ad hoc quod liberemur a Christo. Jesus autem interpretatur salvator, aut salutaris. Consuetudo vero Judæorum fuit, rebus imponere nomina ab aliqua proprietate, quemadmodum in Isaia, puer iste qui spoliavit infernum, vocatur Velociter spolia detrahe, cito prædare. Convenienter ergo filius Virginis, salus mundi, dictus est Jesus. In cujus figura Josue et filius Josedec sacerdos magnus dicti sunt Jesus. — Quæritur quomodo secundum Matthæum angelus vocet nomen filii hujus Jesum, post ejus conceptionem, quum Lucas dicat: Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Dicendum, quod Lucas loquitur de vocatione angeli ad Mariam, quum dixit: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.
B Is. viii, 1, 3, 4. Eccl. xlvi, 1; Agg. i, 11; Zach. vi. Luc. ii, 21. Ibid. i, 31.
Hoc autem totum factum est, scilicet, quod Virgo de Spiritu Sancto concepit, quod Salvatorem peperit, quod nomen pueri vocatum est Jesus, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam Isaiam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum (id est expositum), nobiscum Deus:8 hoc est, per hoc nomen, Emmanuel, designatur quod puer iste sit Deus nobis per nostræ naturæ assumptionem unitus, et per humanæ vitæ conversationem conjunctus: juxta illud Baruch, Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.9 Unde apud Isaiam testatur: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.10 Allegat autem Evangelista potius sen- sum quam verba Isaiæ. Sic enim ait Propheta : Ecce virgo concipiet.
Porro, per hoc quod filius Virginis appellatur Jesus, quia salvat a peccatis, et Emmanuel, quia nobiscum Deus, declaratur duplex natura, puta divina et humana, in una Christi persona : nullus enim nisi Deus a peccatis valet salvare ; et nobiscum Deus, est Deus et homo.
Arguunt autem Judæi hoc loco adversum nos, asserentes Evangelistam nostrum mendaciter allegasse scripturam propheticam. Isaias namque secundum Hebraicam veritatem sic ait : Ecce adolescentula concipiet et pariet. Adolescentula autem est nomen commune virgini et corruptæ. Respondendum secundum B. Hieronymum, quod in Hebræo pro eo quod Evangelista dixit, Ecce virgo, ita habetur : Ecce alma. Alma autem duo significat, scilicet adolescentulam, et absconditam ; nuncque accipitur pro abscondita, id est pro puella abscondita, seu diligenter custodita, adspectibusque virorum subtracta, in tantum ut de ejus integritate dubitari non possit. Talis autem exstitit S. Maria, quæ usque ad tempus suæ desponsationis mansit Dominoque servivit in templo. Unde Matthæus Spiritu Sancto repletus, mentem Isaiæ certissime sciens, allegavit sensum magis quam verba. De hoc plenius dixi in expositione Isaiæ proprio loco.
De nativitate autem Christi ex Virgine Psalmista fatetur :11 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Et in Zacharia disseruit Dominus : Ecce ego adducam servum meum Orientem (videlicet Christum), et cælabo sculpturam ejus, id est, corpus ejus in utero Virginis supernaturaliter præparabo.12 Hoc idem in Isaia pulchre legitur prophetatum quum de Christo illic inducitur : Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti.13 Quemadmodum enim virgultum oritur de terra non ab hominibus culta, sed cœlesti influentia fecundata, sic Christus de matre non ab homine tacta, sed divinitus imprægnata.
Quemadmodum etiam radix de terra sitienti, id est sicca, non compluta, pullulat; sic Christus de matre non virili semine imprægnata processit.
Circa hæc quæritur, cur dicat Evangelista, Hoc totum factum est, ut impleretur, etc., et non potius, Hoc totum prædictum fuit, quia sic fuit agendum. Non enim ideo factum est, quia prædictum, sed ideo prædictum, quia sic erat futurum. Et respondendum, quod in talibus sermonibus hoc quod dicitur, ut, tenetur non causaliter, sed concomitanter, ut sit sensus : Hoc factum est, ut impleretur quod dictum est per Prophetam, id est, ideo est prædictum, quia sic fuit futurum. Et hoc etiam dicit Albertus in libro de Laudibus Virginis gloriosæ.
Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam, quam decrevit dimittere. Accepit autem eam vel ad cohabitandum et obsequendum, secundum eos qui asserunt quod nondum suscepit eam in propriam domum, vel ad permanendum cum ea ex animo, secundum eos qui dicunt quod jam ante in domum suam eam accepit. Unde Chrysostomus : Non in domum accepit eam, nondum enim de domo dimiserat eam; sed de animo suo deposuerat eam, et iterum in animum suum recepit eam. Itaque eam accepit, tanquam de cetero jugiter permansurus cum ea sine suspicione, cum ingenti humilitate, puritate ac reverentia ministrando ei in omnibus, velut dignissimæ genitrici creatoris salvatorisque sui.
Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. Hæc Chrysostomus de intellectuali cognitione satis subtiliter veraciterque exponit. Nam ante Virginis partum, ipse Joseph perfecte non scivit quantæ dignitatis et gloriæ esset hæc virgo. Post partum vero ipsius, plenius ejus excellentiam novit, quia ex tunc in animo Joseph facta est speciosior atque præstantior quam totus mundus. Quidam exponunt de cognitione sensitiva, dicentes, quod Christo in utero Virginis consistente,
II Cor. III, 7; Exod. XXXIV, 30, 33, 35.
Job XIV, 13.
Ps. CIX, 1.
Ps. CXXII, 2.
Ps. LXX, 18. tantus in vultu ejus splendor claritatis ex præsentia Christi refulsit, quod Joseph eam intueri non valuit, sicut nec filii Israel poterant vultum inspicere Moysis propter ejus fulgorem ex consortio angeli. — Litteraliter vero exponitur de cognitione copulæ carnalis, ita quod Joseph non accessit ad eam maritali affectu, donec peperit Christum. Sed numquid postmodum eam cognovit? Non utique. Tunc enim impiissimus et præsumptuosissimus exstitisset, si templum Filii Dei, si sacrarium Spiritus Sancti, si uterum puritatis violare tentasset. Maria quoque ingrata fuisset, si tanto filio non fuisset contenta. Sciendum ergo, quod dictio donec interdum importat tempus determinatum, quo evoluto fit aliquid. Sic Job ait: Quis mihi tribuat, ut in inferno protegas me, donec pertranseat furor tuus? Sicque communiter dicimus: Non faciam hoc, donec veneris. Interdum vero accipitur pro tempore indeterminato: sicque includit omnem differentiam temporis. Excludendo enim illud tempus quo magis videbatur aliquid esse, vel non esse, consequenter excludit alia tempora, quibus minus tale quid videtur. Et ita habetur in Psalmo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; et iterum, Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; et rursus, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum, etc. Non est sensus, quod postquam hostes Christi fuerint ei subjecti, tunc ipse cessabit sedere ad dexteram Patris: imo tunc major est ratio ut sedeat. Unde quum Scriptura dicit eum sedere ad dexteram Patris, donec ponantur adversarii scabellum pedum ejus, innuitur quod postea æternaliter sedeat. Hoc itaque modo sumitur donec, in proposito. Possibilius quippe videbatur, quod Joseph cognoverit sponsam et conjugem suam ante conceptionem Filii Dei, quam postea. Ideo, quum Evangelista edocuit, quod non cognovit eam ante Christi generationem, pro certo reliquit, quod nec postmodum eam accesserit. Juxta hunc sensum dicit de Christo Apostolus: Oportet autem illum regnare, donec ponantur inimici scabellum pedum ejus. Numquid postea non regnabit? Hinc ait Chrysostomus: Hoc quod fieri potuit, dixit Evangelista factum non esse; id autem quod fieri non potuit, quid necessarium habuit dicere quia factum non est?
Ex his patet error Helvidii hæretici, qui erat sacerdos et idiota, dicens, quod Joseph non cognovit Mariam ante partum Christi, sed postea, eo quod scriptum sit: Non cognovit eam donec peperit. Item, quoniam Christus nunc dicitur primogenitus Mariæ, ergo et postea alium genuit: præsertim quum in Evangeliis legatur Christus fratres habuisse, sicut patebit. Dicendum, quod in Scriptura primogenitus nominatur, non solum respectu sequentis, sed etiam quia priorem non habuit. Sic enim in Exodo legitur, Dominum percussisse omne primogenitum in terra Ægypti, nec erat domus in Ægypto, in qua non jaceret defunctus.14 Numquid in qualibet domo erant plures filii? Sic etiam in lege Moysis fuit præceptum, omne primogenitum Deo offerri; et si parentes non habuerunt nisi unigenitum, tamen vi hujus præcepti tenebantur illum offerre. Postremo, fratres Christi dicuntur, quia cognati, quomodo Abraham dixit ad Lot, Fratres sumus; et Joab ad Amasam, Salve, mi frater. Et in libro Judicum habetur: Dixit Judas Simeoni fratri suo. Contra istum Helvidium prorsus turpissimum et insanum, composuit S. Hieronymus librum.
Quod vero subjungitur, Et vocavit nomen ejus Jesum, hoc tam de Maria quam de Joseph intelligi potest. Utrique enim seorsum præceperat angelus, ut puerum Jesum vocarent: quod utique nomen secundum suam plenariam proprietatem, id est salvativam virtutem, a Deo impositum, et appropriatum est Filio Virginis, qui solus perfecte salvat, et universaliter liberat. Propter quod Isaias dicit: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
I Cor. XV, 25; Hebr. X, 13.
Exod. XU, 29, 30.
Ibid. XU, 2; XXII, 29.
Gen. XIM, 8.17
II Reg. XX, 9.18
Judic. 1, 3.
Is. XLIX, 1.
Footnotes
-
Lev. v, 1. ↩
-
Luc. v, 8. ↩
-
Matth. viii, 8. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Matth. viii, 8. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
21 Is. ix, 6. ↩
-
23 Is. vii, 14. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Is. lii, 6. ↩
-
Ps. LXXI, 6. ↩
-
Zach. III, 8, 9. ↩
-
Is. LIII, 2. ↩
-
Exod. xii, 29, 30. ↩
-
Matth. xii, 46; xiii, 55. ↩
-
Matth. xiii, 2; xxii, 29. ↩
-
Gen. xiii, 8. ↩
-
Judic. i, 3. ↩
Chapter 5 of 47