Articulus 4
ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : QUUM ERGO NATUS ESSET JESUS, ETC.
DESCRIPTA Christi generatione præcedenti capitulo, nunc ejus apparitio seu manifestatio describitur. Quum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda. Secundum quod Lucas plenius enarrat : Quum (egresso edicto Augusti ut describeretur orbis) Joseph cum Maria ascendisset a Galilæa in Bethlehem Juda, impleti sunt dies ut pareret Virgo, peperitque Deum infantem in stabulo, reclinans eum in præsepio, quia non vacavit ei locus in diversorio.1 Dicitur autem in Bethlehem Juda, ad differentiam alterius Bethlehem in Galilæa, pertinentis ad tribum Zabulon, ut habetur in libro Josue.2
In diebus Herodis regis Ascalonitæ, natione Idumæi, cujus filius dictus Herodes Antipas, occidit Joannem, et Christum in passione illusit.3 Fuit et alter Herodes Agrippa, qui Jacobum decollavit, et Petrum incarceravit :45 qui ab angelo percussus, consumptus est a vermibus, sicut in Actibus Apostolorum recolitur.6 Nominatur autem hoc loco Herodes, secundum Chrysostomum, ad ostendendum quod prophetia Danielis de nativitate Christi post septuaginta hebdomadas annorum a tempore Danielis, sit in Christo impleta :7 quia ab illo tempore usque ad regnum Herodis tot hebdomadæ transierunt. Una autem hebdomada continet septem annos, omnesque simul continent circa quadringentos annos.8 Alia ratio est, ut prophetia patriarchæ Jacob declaretur impleta in Christo. Prædixit enim: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est;9 et ipse erit exspectatio gentium. Quoniam ergo tempore Herodis alienigenæ ablatum fuit sceptrum, hoc est dominium, de Juda, et dux de ejus prosapia, certum est Christum tunc advenisse, qui est exspectatio gentium, prout in Aggæo habetur : Veniet Desideratus cunctis gentibus.10 Nam usque ad tempus Herodis, aliqui de tribu Juda præfuerunt Judæis. Quamvis enim tempore captivitatis Babylonicæ regia dignitas sit ablata a Juda, tamen post captivitatem illam rursus præfuerunt aliqui de tribu Juda, videlicet Zorobabel, cum quo redierunt de Babylone, et Machabæi, qui erant de Juda et Levi, et aliqui alii.11
Ecce Magi, id est sapientes viri, ab oriente, id est a Perside, quæ est in plaga orientali respectu Judææ, venerunt cum grandi comitatu, utpote reges (illis namque temporibus sapientes regnare solebant, quales etiam erant amici Job, qui in libro Tobiæ, et a S. Ambrosio, reges vocantur), Jerosolymam, dicentes.12 Viri isti magi vocantur non ab arte magica, seu quia malefici, ut magi Pharaonis, nec quia illusores, sed quoniam sapientes.13 Nam qui apud Hebræos dicuntur scribæ, hi a Græcis appellantur philosophi, a Latinis doctores, a Persis magi.14 Quidam vero affirmant, quod secundum Chrysostomum dicti sunt magi, quia fuerunt malefici, quamvis conversi sint postea. Verumtamen Chrysostomus hoc loco dicit, quod fuerunt viri orientales a Perside, et quod apud Persas magi, non malefici, sed sapientes vocantur. Unde nescio si hoc dicat Chrysostomus. Magi isti secundum Hieronymum, fuerunt successores Balaam prophetæ, et de eo nati feruntur.
Ubi est qui natus est rex Judæorum? Quam certa atque secura interrogatio! Jam Romani legem dederunt, ut sub periculo mortis, nemo aliquem regem vocaret sine eorum consensu. Fuit quoque præceptum, et Magis non ignotum, quod qui rege vivente, alium regem pronuntiat, aut adorat, punitur in sanguine. Quomodo ergo Magi audebant vivente et regnante Herode, in ejus præsentia sine Romanorum licentia, regem alium profiteri? Procul dubio, istam eis audaciam puer natus influxit. Dicit enim Chrysostomus, quod non curabant de sanguine. Quod si curassent de morte, ita locuti non essent. Nondum viderant Christum, et jam parati erant mori pro Christo. Denique verbo, opere, atque muneribus Magi professi sunt Christum esse verum hominem, verum regem, verumque Deum: verbo quidem, quia dum dicunt, Ubi est qui natus est? humanitatem ejus fatentur; quumque adjiciunt, Rex Judæorum, regiam ejus potestatem declarant; dum vero annectunt, Et venimus adorare eum, divinitatem ejus testantur. Quomodo autem idem egerunt opere, et muneribus, infra dicetur.
Insuper causam cur tam secure interrogent de ortu regis Judæorum aperiunt. Vidimus enim stellam ejus, id est stellam suæ nativitatis declarativam, in oriente: quia in terra eorum apparuit eis, ita quod stetit prope in conspectu ipsorum. Non enim sic intelligendum est, quod ipsi existentes in oriente, viderunt stellam hanc in Judæa. Et venimus adorare eum adoratione latriæ, quæ soli Deo debetur: quod Isaias testatus est: Ego Dominus, hoc est nomen meum;15 gloriam meam alteri non dabo. Secundum doctores, Magi notitiam stellæ apparituræ, ex vaticinio Balaam patris sui sumpserunt. Sic enim in Numeris legitur prophetasse: Orietur stella ex Jacob, id est causa Christi nati de semine Jacob, videlicet ad manifestandum ipsius nativitatem;16 et consurget virga de Israel. Crediderunt ergo hanc stellam apparituram, ejusque ortum seu apparitionem præstolabantur, et observabant. Quumque in hora nativitatis Christi vidissent coram se quamdam novam ac radiosissimam stellam, mox Deo inspirante intellexerunt hanc esse stellam diutissime exspectatam: propter quod statim surgentes, paratis parandis, secuti sunt stellæ ducatum.
Refert Chrysostomus (quod tamen ipse non asserit, sicut nec reprobat) fuisse gentem quamdam in principio orientis juxta Oceanum, quæ ex doctrina Seth didicit futuram hanc stellam. Propter quod elegerunt ex se duodecim viros sapientes, atque cœlestium mysteriorum amatores, qui nominabantur Magusæi, quoniam in silentio Deum glorificabant: qui et observabant ortum stellæ istius. Quum vero aliquis istorum duodecim moriebatur, alius substituebatur. Quum igitur quodam tempore essent in monte altissimo, quem vocabant montem victorialem, apparuit eis stella descendens super hunc montem, habens in se formam pueri parvuli, crucem bajulantis in humeris, et locuta est eis ut tenderent in Judæam. Quibus per biennium itinerantibus, nec cibus nec potus defecit in peris eorum stellam istam sequentium.
C Præterea, Magis Judæam ingressis, stella ad tempus disparuit. Dicuntque aliqui, quod idcirco disparuit, quoniam Magi recurrentes ad humanum præsidium, scilicet ad Jerosolymitas, perdere meruerunt divinum ducatum. Et ita ingressi fuissent, vel ingredi Jerosolymam proposuissent, antequam stella disparuit, nec ejus ducatum secuti fuissent assidue. Quod non est verisimile, quoniam avidissima ac devotissima mente sectabantur hanc stellam. Unde et ea denuo visa, gavisi sunt gaudio magno valde.17 Probabilius itaque dicitur, quod stella ex divina dispensatione disparuit: qua non apparente, Magi opinati sunt regium puerum in urbe regali Jerusalem esse quærendum. Voluit ergo Deus ut Jerosolymam introirent, ad majorem sui confirmationem, et Judæorum confusionem ac condemnationem, videlicet, ut testimonio prophetali certificarentur de puero nato, et ut Judæi inexcusabiles fierent, eorumque cæcitas atque desidia confunderetur, dum gentibus Christum confitentibus, ac desideranter quærentibus, ipsi nec crediderunt, nec quæsierunt, imo regem suum, quem ex libris Prophetarum aliis monstraverunt, ipsi videre neglexerunt.
Audiens autem Herodes rex verba Magorum, turbatus est, non solum turbatione admirationis, propter rei novitatem, sed etiam turbatione inordinatæ affectionis: quia quum esset ambitiosus et alienigena, formidavit regno privari, et velut alienigena a populo Judæorum, cui proprius rex natus esset, repelli. In quo impletum est illud Job: Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Et omnis Jerosolyma cum illo, id est, omnes et maxime principales habitatores Jerusalem, cum Herode turbati, commoti, et admirati sunt: non quia Herodem et ejus principatum amabant, sed quoniam ejus crudelitatem scientes, timebant maxima bella concitari ab eo adversus regem natum et ejus fautores. Et ita Judæi propriæ vitæ ac rebus timebant. Multi quoque turbabantur, quoniam Herodi applaudere atque favere volebant, conformantes se domino suo, quia ut dicitur in Ecclesiastico: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Ex quo innotescit, quam periculosus nocivusque sit indignus impiusque prælatus. In hac turbatione impletum est quod Psalmista prædixit: Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum; ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, etc.
Et congregans Herodes omnes principes sacerdotum, quorum unus succedere alteri solebat in pontificatu, quamvis pro eodem tempore non esset nisi unus princeps sacerdotum, et Scribas populi, id est doctores et legisperitos Judæorum, sciscitabatur, id est inquirebat, ab eis ubi Christus nasceretur. Ex hoc constat, quod Herodes per regem Judæorum, non quemlibet regem, sed regem Messiam, summum et verum regem Judæis promissum, intellexit.
Erat quippe proselytus, id est ad Judaismum conversus. Sed imperfecte instructus fuit in lege, putans Christum in primo suo adventu temporaliter regnaturum. Quod et multi excæcati putant Judæi, quum tamen Prophetæ primum ejus adventum in paupertate et humilitate futurum descripserint: juxta quod ait Isaias, Inglorius erit inter viros adspectus ejus; et Zacharias, Ipse pauper, et ascendens super asinam.
At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judæ. Sic enim scriptum est per Prophetam Michæam: Et tu, Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Nostra translatio aliter sonat: quæ talis est: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. Christus enim et Apostoli ac Evangelistæ allegando Scripturas veteris Testamenti, frequenter potius sensum quam verba commemorant. Interdum quoque allegant secundum aliam translationem. Allegatio autem Evangelistæ, quantum ad sensum, redit in idem cum nostra translatione. Est itaque sensus: Et tu, Bethlehem terra Juda, id est pertinens ad Judæam, vel ad sortem tribus Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, hoc est inter principales urbes, seu præcipuos cives Juda. Quamvis enim fuerit parva quantitate ædificiorum, vel paucitate habitatorum, tamen præclara fuit dignitate civium, scilicet David et aliorum dignissimorum, qui erant nati ex Bethlehem, et maxime ex nativitate Christi in ea, sicut subjungitur. Ex te enim exiet, id est, procedet et orietur, dux, id est Christus, de quo in Daniele legitur: Ab exitu sermonis usque ad Christum ducem, etc. Christus namque ex loco et civibus Bethlehem natus est. Qui regat spirituali regimine populum meum Israel, id est electos ac fideles Israelitas, in quorum cordibus Christus per fidem gratiamque regnavit, juxta quod Archangelus loquitur: Regnabit in domo181920
Is. lli, 14.
Zach. ix, 9.
Mich. v, 2.
Dan. ix, 25.
Luc. 1, 32.
Job xv, 21.
Eccl. x, 2.
Ps. xlvii, 5, 6.
Jacob in æternum. Christus etiam per se ipsum, deinde per Apostolos aliosque discipulos, rexit plurimos Judæorum, docendo eos, quando conversabatur et videbatur in terris.21 — Porro sensus nostræ translationis concurrit in idem, videlicet: Et tu, Bethlehem Ephrata, id est, quæ alio nomine appellata es Ephrata (ut patet in Genesi), parvulus es locus in millibus Juda, id est inter cetera loca et oppida Juda, quæ propter suam multitudinem millia nuncupantur:22 parvulus, inquam, spatio, non dignitate. Ex te mihi, id est ad honorem et gloriam meam, egredietur qui sit dominator in Israel, id est in populo Judæorum, non corporaliter præsidendo, sed spiritualiter principando.
Secundum Chrysostomum, princeps sacerdotum et Scribæ peccabant, dicendo Herodi locum nativitatis Christi: nam noverant Herodem velle Christo insidiari.
Tunc Herodes clam vocatis Magis: noluit enim propositum suum indicare Judæis, quia nec in eis confidentiam habuit, et verebatur ne ipsi sibi resisterent, adhærendo proprio regi ex eorum semine nato; diligenter didicit ab eis tempus stellæ, hoc est certum et determinatum diem apparitionis stellæ, quæ apparuit eis, quando videlicet eis primo apparuit. Hoc inquisivit, ut cognita nati regis ætate, melius puerum cognosceret istum, ad interficiendum. Et mittens, id est, ire suadens, illos in Bethlehem, dixit: Ite in equis seu aliis jumentis: non enim pedestres venerant, sed in dromedariis, secundum Hieronymum; et interrogate diligenter a civibus Bethlehem, de puero, scilicet, in quo loco sit, et cujus potentiæ; et quum inveneritis eum, renuntiate mihi, revertendo ad me, vel per alium mihi insinuando, determinatam domum in qua puer sit, ut et ego veniens adorem eum. Hoc simulatorie dixit, ut per falsam obsequii promissionem, induceret Magos ad renuntiandum sibi de puero. Talis nempe est consuetudo pessimorum, ut dum aliquem in occulto gravius lædere quærunt, humilitatem ei et amicitias fingant. Unde tunc amplius metuendum et præcavendum est a nocumento, dum adversarius magis arridet. Non puto quod Herodes voluerit puerum natum in præsentia Magorum accedere vel occidere; sed eis ad sua reversis, decrevit cum suis satellitibus Christum exstinguere. Non ergo sic voluit sibi de puero renuntiari, ut Magis adhuc in Bethlehem constitutis veniret.
Qui quum audissent regem, id est verba Herodis, de quo nil mali contra puerum suspicabantur, abierunt a Jerusalem versus Bethlehem cum festinatione non modica, quoniam ardens affectus nati regis impulsit eos. Et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos. Quemadmodum enim Deo disponente, circa Jerusalem disparuit, sic rursus Deo volente, mox ut Jerosolymam egressi sunt eis apparuit, atque præcessit in aere, mota ab angelo. Usque dum veniens staret supra domum ubi, id est in qua domo; vel, supra caput, ut alii asserunt, puta in domo ubi erat puer regalis: quasi diceret, Ecce quem quæritis. Videntes autem stellam, quum egrederentur Jerusalem, gavisi sunt gaudio magno valde, sicut et ante de ejus disparitione vehementissime tristabantur. His verbis Evangelista ostendit Magos inæstimabili et ultra humanum modum gaudio esse lætatos, stella rursus conspecta, tanquam dupliciter certificati de pueri inventione jam proxima. Dum enim aliquid cum desiderio quæritur, tanto majus est gaudium, quanto desiderati inventio certior fuerit atque vicinior.
Et intrantes domum, videlicet stabulum seu diversorium, brutis potius quam hominibus aptum, ad quod nemo declinare solebat, nisi itineris necessitate inductus, secundum Chrysostomum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et forte in gremio ejus. Joseph vero, secundum aliquos, Deo ordinante, tunc abfuit, ne pater pueri putaretur; vel forte abfuit, quatenus visa tanta pueri veneratione, eum de cetero amplius revereretur.
Potuit enim puer hic a corde Magorum talem suspicionem excludere, quos in aliis mirabilioribus supernaturaliter docuit. Et procidentes humiliter cum maxima reverentia coram puero super genua sua, vel proni in terram, adoraverunt eum adoratione latriæ, tanquam Dominum majestatis, Regem cœlestem, et omnium Salvatorem de quo locuti erant Prophetæ. Viderunt enim procul dubio non solum intellectualibus, sed et corporalibus oculis, aliquid supernaturale in puero, videlicet quemdam deiformem fulgorem in vultu ipsius. Intus quoque instruxit eos Spiritus Sanctus, omnem exteriorem paupertatem et abjectionem in puero ejusque matre apparentem, non esse humanæ necessitatis, sed divinæ dispositionis, in signum quod puer iste non temporalem opulentiam atque mundanam prosperitatem, sed veram, et item cœlestem ac sempiternam beatitudinem in se credentibus impertiret: ideo moti non sunt ex stabuli vilitate, ex matris inopia, ex pueri solitudine, imo quo exteriora videbantur abjectiora, eo interiora intellexerunt esse diviniora.
Et apertis thesauris suis, id est repositoriis divitiarum suarum, quas secum detulerant, obtulerunt ei munera, utpote aurum, thus, et myrrham. Hæc tria singuli obtulerunt: Primo, quoniam Persæ et Arabes his rebus abundant, easque magnis personis offerre solebant. Hi vero Magi Persæ fuerunt, qui et in Arabia minori regnasse creduntur: quæ Arabia non multum distat a Judæa et Perside. Unde in oblatione ista Magorum ex parte impletum conspicimus, quod Isaias prædixit: Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes; et quod ait Psalmista, Reges Tharsis et insulæ munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Secunda ratio oblationis munerum horum, est spiritualis et mystica. Magi namque, ut dictum est, cognoverunt puerum istum esse verum hominem, regem, ac Deum. Aurum ergo obtulerunt ei ut regi, myrrham ut morta-
Is. LX, 6. Ps. LXXI, 10. li, thus ut Deo. Tertia ratio, quia videbant matris paupertatem, pueri teneritudinem, et stabuli fœditatem. Aurum itaque obtulerunt ad sublevamen inopiæ matris, thus ad expulsionem fœtoris, myrrham ad membrorum pueri consolidationem.
Hæc quoque munera, et nos spiritualiter Christo quotidie offerre debemus. Per aurum enim significatur fides illuminata, vel donum sapientiæ, vel caritas fervida. Unde in Apocalypsi legitur: Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum; et secundum Apostolum, Alius superædificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Per thus vero figuratur bonæ famæ suavitas, vita exemplaris, vel affectuosa et dulcis oratio. Dicit enim Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco; et Psalmista, Dirigatur (inquit) oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. In Apocalypsi quoque habetur: Ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum coram Deo. Per myrrham autem signatur mortificatio carnis, seu opera bona. Nam sicut myrrha corpora defunctorum præservat a putredine vermium, et a corruptionis dissolutione; sic mortificatio carnis custodit hominem a putredine vitiorum, et dissolutione divisionis a Deo. Debemus ergo Deo offerre fidem illuminatam, ardentem affectum, seu animam sapientia decoratam: hoc est aurum. Item bonam famam, atque devotam orationem (juxta quod scriptum est, Curam habe de bono nomine; et rursus, Oportet semper orare, et non deficere): hoc est thus. Tertio, immolare debemus corporis mortificationem, seu corpus mortificatum per opera pœnitentiæ. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
Et responso accepto in somnis, id est tempore dormitionis eorum in aliquo hospitio in Bethlehem, ne redirent ad Herodem, videlicet, ne Herodes cognito loco pueri, eum occideret. Hoc responsum habuerunt ab angelo, vel a puero nato eis in somnis visione imaginaria apparente. Responsum autem proprie datur interro-
Apoc. III, 18.
I Cor. III, 10, 12.
II Cor. II, 15, 14.
Ps. CXL, 2.
Apoc. VIII, 4.
Eccl. XLI, 15.
Luc. XVIII, 1.
Galat. V, 24. ganti, et sic Magi interrogasse videntur forsitan a Maria, an ad Herodem redire deberent; vel responsum istud datum est, non sermoni, sed operationi eorum, quoniam suo obsequio meruerunt sic admoneri a Deo. Per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Sic et nos quum ab Herode, id est mundi ac dæmonis cultu, per pœnitentiam ad Christum accessimus, per aliam viam, quam est via iniquorum, in qua ambulavimus olim, reverti debemus in regionem nostram, videlicet in societatem Ecclesiæ militantis ac triumphantis, seu paradisum cœlestem.
Præterea hi tres Magi omnium gentium conversionem figuraverunt: ternarius namque est numerus perfectionis. In quibus impleri cœpit illud Isaiæ: Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ non cognoverunt te, ad te current.23 Per fulgorem insuper stellæ, præsignata est claritas gratiæ per quam corda gentilium contemplata sunt Christum. Bethlehem quoque interpretatur, domus panis: per quam intelligitur anima religiosa, quæ pane obedientiæ, pane lacrimarum, et pane sacramentali, fovetur. In tali anima nascitur Christus: quo cognito, Magi, id est pœnitentes, veniunt, et Christum in anima tali honorant.
Footnotes
-
Luc. II, 1, 4-7. ↩
-
Josue XIX, 15. ↩
-
Matth. XIV, 10. ↩
-
Act. XII, 1-4. ↩
-
Luc. XXIII, 11. ↩
-
Act. xii, 23. ↩
-
Dan. IX, 24-27. ↩
-
* quingentos ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Agg. II, 8. ↩
-
1 Esdr. II; II, VII. ↩
-
Tob. II, 15. ↩
-
Exod. VII, 11, 22; VIII, 7, 18, 19; ↩
-
Sap. XVII, 7. ↩
-
Is. XLII, 8; XLVIII, 11. ↩
-
Num. XXIV, 17. ↩
-
vers. 10. ↩
-
Eccli. x, 2. ↩
-
Luc. i, 32. ↩
-
Is. lii, 14. ↩
-
Baruchum, 38. ↩
-
Gen. xxxv, 19. ↩
-
Is. LV, 5. ↩
Chapter 6 of 47