Skip to the text

Articulus 5

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS SECUNDI CAPITULI: QUI QUUM RECESSISSENT.

DESCRIPTA pueri Jesu veneratione, in qua ejus divinitas patuit, consequenter describitur ejus persecutio, in qua sua humanitas clare innotuit. Qui quum recessissent, id est, quum Magi a Bethlehem ad sua redire cœpissent per aliam viam, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens ei: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi, id est tamdiu donec annuntiem tibi de reditu. Causa autem hujus commissionis subjungitur: futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum, id est interficiendum, non ad adorandum sicut vulpino corde spopondit. Ista apparitio et allocutio angeli facta est S. Joseph post præsentationem pueri Jesu in templo, ubi Simeon accepit eum in ulnas suas, et Anna prophetissa confessa est Domino, omnibusque habitatoribus Jerusalem de Christo locuta est.12 Herodes quippe cernens Magos non reverti ad se, æstimavit eos per phantasticam stellam illusos, sicque ex verecundia non redisse ad eum, sed clam abscessisse: ideo non curavit requirere puerum. Verum, post purificationem Mariæ percipiens verba Simeonis, Annæ, atque pastorum perhibentium testimonium Christo, tunc credens Magos non esse deceptos, vehementer turbatus est, suspicatus successorem regni. Hæc est enim implacabilis regum iracundia, dum sentiunt regnum suum ab alio impeti.

Qui Joseph consurgens a somno, sine dilatione, quia de pueri præservatione atque custodia diligentissimus exstitit, accepit puerum et matrem ejus nocte, id est, suo itineri eos associavit: et forte in propriis ulnis vel scapulis puerum bajulavit, nisi dicatur Mariam et Jesum jumento vexisse, propter itineris prolixitatem, sicut et Virginem sacram in asino creditur deduxisse ad Bethlehem, hora nativitatis Christi jam proxima. Accepitque eos nocte, forte eadem qua angelum vidit, quoniam tempus nocturnum magis aptum est fugæ, ne de fuga accusaretur ab aliquo.

Secundum principem theologorum divinum Dionysium, ecclesiastica hierarchia ab angelica gubernatur, et omnia opera Dei ordinatissima sunt. Quamvis ergo puer natus poterat S. Joseph intus docere, imo et foris affari de fuga arripienda, tamen hoc fecit per angelum, ut ordo hierarchicus servaretur. Poterat quoque Jesus alio modo evadere manum Herodis, quemadmodum evasit manus Judæorum, eum præcipitare et lapidare volentium. Sed quia nostram assumpsit naturam, et ad patiendum atque ad exhibendum totius perfectionis exemplum advenit, voluit humano modo procedere, fugiendo, adversa patiendo, et exemplum præbendo, sicut in Evangelio loquitur : Quum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.

Joann. VIII, 59; Luc. IV, 29, 30.

Matth. x, 23.

Et secessit Joseph cum Maria et infantulo, in Ægyptum : prout per Isaiam fuerat prophetatum : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus. Fertur equidem in Scholastica historia, quod Christo Ægyptum ingrediente, omnia idola in fanis Ægyptiorum in terram collapsa sunt, Christi præsentiam ferre nequaquam valentia, sicut nec Dagon præsentiam arcæ, sed corruit. Per quod figurabatur idololatriam penitus destruendam in toto mundo Christi virtute, juxta illud : In die illa, dicit Dominus, disperdam nomina idolorum de terra. —Quæritur, cur potius Ægyptum ingressus sit Christus. Respondendum primo, quoniam Ægyptii olim tempore Joseph, circa populum Israel multum benevoli erant. Nam et Jacob patriarcham primo septuaginta diebus, deinde septem planxerunt, ut in Genesi dicitur. Secundo, quoniam Deus, qui non in perpetuum irascitur, postquam percussit, rursus medetur : ideo, sicut quondam gravissime cecidit Ægyptum propter populum Israel, sic nunc eam curandam misericorditer visitat. Tertio, quia Ægyptus fuit evidens mundi hujus figura, ideo eam intravit, ad præsignandum

Is. xix, 1.

I Reg. v, 2-4.

Zach. xiii, 2.

Gen. l, 3, 10.

Ps. cu, 9.

Exod. vii-x, xii, xiv. quod per Apostolorum prædicationem toti mundo inveheretur.

Et erat Joseph ibi, videlicet in Ægypto cum matre et puero, manibus suis victum conquirens, usque ad obitum Herodis, utpote septem annis, ut fertur. Herodes enim triginta septem annis dicitur regnasse, ejusque imperii tricesimo anno Christus legitur natus fuisse. Ut impleretur in Christi reversione ab Ægypto post mortem Herodis, quod dictum est a Domino per Prophetam Osee dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum. Hoc Judæi ad litteram exponunt de populo Israel, qui dicitur filius, imo et primogenitus Dei, juxta illud : Israel primogenitus meus ; dixi tibi, Dimitte filium meum ut serviat mihi : quod certum est dici de populo Judæorum ad Pharaonem. Sic in proposito asserunt per filium designari populum Israel, non Christum. Unde in Osee ita habetur : Puer Israel, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. Verumtamen, Evangelista docente, compellimur profiteri, hoc ad litteram de Christo prædictum. Probatio namque per allegationem Scripturæ non valet, nisi ex sensu litterali, secundum Augustinum. Oportet itaque scire, quod quum aliquid dicitur de populo, vel certa persona veteris Testamenti, prout erat figura Christi sive Ecclesiæ, quamvis ad litteram de illis exponatur, principalius tamen ac litteralius exponitur de Christo, vel Ecclesia : quemadmodum illud de Salomone, Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, Apostolus introducit de Christo prædictum. Dictum est enim de Salomone, in quantum Christi figuram gerebat : idcirco de Christo principalius intelligitur. Sic quod apud Osee habetur, Ex Ægypto vocavi filium meum, quamvis ad litteram dictum sit de populo Judæorum, litteralius principaliusque de Christo accipitur : quia de populo illo prædictum est, secundum quod erat figura Christi, qui non solum per determinatas personas, sed per totum populum Synagogæ multoties præfiguratur.

Exod. iv, 22, 23.

Osee xi, 1.

II Reg. vii, 14.

Hebr. 1, 5.

Osee xi, 1.

Tunc, utpote crescente rumore de Christo, propter Simeonis et Annæ, pastorumque verba (puto etiam quod Zacharias et Elisabeth parentes Joannis, non tacuerunt de Christo), Herodes videns, id est considerans, quoniam illusus, id est deceptus atque contemptus, esset a Magis non redeuntibus ad ipsum juxta condictum, iratus est valde, indigne ferens se esse derisum, et de puero nato vindicare se cupiens, quem ad suam injuriam natum putavit.

Et mittens crudeles satellites, occidit per manum servorum suorum, omnes pueros mares qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus, id est in locis et in villis vicinis ad eam pertinentibus. Secundum historias, istud non contigit statim postquam se illusum pensavit. Quamvis enim tunc statim decrevit occidere pueros, tamen propter accusationem filiorum suorum coactus est Romam venire, et ibi cum filiis suis coram imperatore comparere. Obtenta autem sententia pro se, videns se confirmatum in regno, quum redisset, implevit quod de nece infantium concepit, interfici faciens omnes pueros, a bimatu, id est ab ætate seu tempore duorum annorum, videlicet omnes infantes biennes seu duorum annorum tempus habentes, et infra, id est etiam illos qui erant minoris ætatis, usque ad pueros unius diei inclusive, ut videtur insinuari per hoc quod dicitur, Infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis, id est juxta mensuram temporis evoluti ab hora apparitionis stellæ, nativitatisque pueri : quod tempus, videlicet diem apparitionis stellæ, exquisivit et didicit a Magis : per quod agnovit quantæ ætatis consisteret Christus. Herodes quippe certificari volens de Christi occisione, et sciens eum jam esse unius anni et modicum amplius (tantum enim temporis fluxit a nativitate ejus usque ad regressum Herodis a Roma), præcepit occidi pueros majoris ætatis usque ad bimos, itemque minoris ætatis usque ad pueros diei unius, ne puer requisitus evaderet. Ista est expositio præsentis loci communior, procedens secundum eos qui dicunt quod stella in die nativitatis Christi Magis apparuit, eosque infra tredecim dies usque ad Christum perduxit : et ita hæc dictio, Infra, denotat ordinem temporis.3

Secundo exponitur, prout denotat ordinem numeri, ut sit sensus : A bimatu, id est a pueris duorum annorum, et infra, id est etiam illos qui erant infra ætatem duorum bimatuum, scilicet pueros quatuor annorum usque ad pueros quinquennes, secundum tempus quod exquisierat a Magis, a quibus secundum exponentes hoc modo, didicit stellam apparuisse eis per duos annos antequam Jerosolymam intraverunt. Herodes ergo putans Christum tunc natum quum stella apparuit, æstimavit eum jam plus esse quam trium annorum : quia jam annus fluxit a recessu Magorum, antequam ipse a Roma reversus est. Ideo interfecit omnes pueros bimos usque ad quinquennes, ne Christus evaderet, si forte solito majoris aut minoris exsisteret quantitatis. Ista expositio fertur esse Chrysostomi, eo quod dicat stellam diu apparuisse Magis ante Christi nativitatem. Verum (ut tetigi) hoc Chrysostomus non dicit asserendo, sed quamdam scripturam apocrypham recitando. Nihilo minus huic opinioni apparentiam confert, quod quorumdam Innocentium ossa adeo magna sunt, quod biennium vix esse credantur. — Alio modo exponitur quod dictum est, Infra, ut sit sensus, quod pueros duorum annorum, usque ad pueros unius diei, fecit occidi : quod verius æstimatur.

Ecce quanta crudelitas impiissimi regis ! Sed quoniam dictum est, Herodem fuisse proselytum, et credidisse Scripturis de Christi adventu, mirum videtur quod tentavit eum exstinguere, quasi posset Dei consilium et Prophetarum Scripturas mutare. Respondendum, quod credidit fide informi, vel opinione humana, sicut credit hæreticus, qui nec fidem formatam habet. Nihilo minus malitia et passionum vehementia ita obtenebraverunt intellectum Herodis, quod non attendit neminem posse resistere Deo, vel ejus immobile consilium variare, vel divinas Scripturas falsificare. Sed tentavit suis passionibus satisfacere, malo superatus affectu, qui non advertit judicium. Et quid hoc mirum de Herode, quum et Salomon, qui tempore suæ sapientiæ dixit, scripsitque, Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, a mulieribus infatuatus tentaverit simile aliquid perpetrare?4 Quum enim audisset a Deo regnum suum esse scindendum, percepissetque a propheta Ahia, prænuntiatum esse Jeroboam Ephratæo, quod super decem tribus regnaret, tentavit occidere ipsum Jeroboam, qui in Ægyptum aufugit.56

Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama, id est in sublimi, audita est, utpote longe et late diffusa, propter vehementiam soni: vox, inquam, ploratus, id est plorationis puerorum, qui a matribus avellebantur et occidebantur, matribusque lamentantibus miserabilius flebant; vox quoque et ululatus matrum, quæ de filiorum separatione et interfectione dupliciter et incredibiliter cruciabantur, quas sola tantæ crudelitatis memoria supra modum afflixit. Rachel, id est congregatio feminarum Bethlehemitarum: quæ nomine Rachelis signantur:7 Primo, quoniam Rachel juxta Bethlehem est sepulta, et ex corpusculi hospitio nomen matris accepit, secundum Hieronymum. Secundo, quoniam tribus Juda et Benjamin junctæ erant loco et sorte. Herodes autem jussit non tantum in Bethlehem, sed in locis quoque adjacentibus pueros trucidari: sicque ex propinquitate locorum non solum filii Liæ habitantis in Bethlehem, quæ pertinebat ad tribum Judæ nati ex Lia; sed et multi ex filiis Rachel matris Benjamin, hoc est de tribu Benjamin, interfecti fuerunt. Propter quod Rachel, id est posteritas ejus, dicitur plorare filios suos ab Herode necatos. Et noluit consolari, id est, matres filiorum occisorum consolationem recipere noluerunt de morte filiorum:89 sicut nec Jacob, quum putavit Joseph a fera pessima devoratum; quia non sunt, id est, quoniam filii earum ab hac vita subtracti sunt eis per mortem crudelem: quod fuit eis inconsolabilis causa doloris.

Rama interdum est proprium nomen loci; interdum vero est nomen commune, et interpretatur excelsum: sicque accipitur nunc. Unde in Jeremia habetur: Vox in excelsis audita est lamentationis et planctus, etc. Quod autem asseritur, vox ista in excelsis audita, sic quoque intelligi potest, quia in cœlum coram Deo ascendit: secundum quod a Jacobo de pauperibus dicitur, Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit;1011 et alibi, Oratio humiliantis se, penetrat nubes.12

Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, dicens: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade ex Ægypto in terram Israel. Determinatam autem urbem ad quam revertatur non ei exprimit angelus, quia de hoc postea instructurus erat S. Joseph, quando specialis ratio hoc exegit. Defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri, id est Herodes et ejus fautores, qui animam, id est vitam animalem, pueri quærebant exstinguere. Per quod, secundum Hieronymum et Chrysostomum, datur intelligi sacerdotes et Scribas de morte Christi cogitasse, et Herodis studio consensisse. Quod intelligi potest de Christo materialiter et formaliter: materialiter, quia consenserunt in mortem ejus qui fuit verus Christus, quem ipsi non crediderant esse Christum; formaliter, quia et Christum etiam cognitum optaverunt occidi. An hoc secundo modo intelligi possit, difficile est, et satis ambiguum, quum Apostolus dicat:13 Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Et Petrus Judæis loquens, dicit:14 Scio quod per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Et Dominus in cruce pendens, dixit: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt.15

Qui consurgens, accepit puerum et ma-16

22 trem ejus, et venit in terram Israel. Audiens autem Joseph quod Archelaus filius Herodis regnaret in Judæa pro Herode patre suo. Refert Josephus, quod Herodes totum regnum suum dimisit Archelao, quem diligebat præ ceteris filiis. Herodes ergo et Philippus, filii hujus Herodis et fratres Archelai, petierunt ab imperatore partem regni paterni : qui consilio habito, divisit regnum majoris Herodis in duas partes, dans unam medietatem Archelao; aliam vero medietatem in duas partitus est, dans unam Herodi minori, videlicet Galilæam, aliamque Philippo, puta Ituræam et Trachonitiden regionem. Medietas vero Archelao concessa, tenuit nomen Judææ : ideo Archelaus dicitur in Judæa regnasse. Et quoniam a patre suo constitutus erat heres totius regni, et carior patri, idcirco favit machinationibus patris sui de Christi occisione et aliis malis. Unde Joseph productionem formidans, non audebat ad terram Archelai reverti, sicut subjungitur : timuit illo ire, id est ad Judæam transire. Et admonitus in somnis, haud dubium quin ab angelo, secessit in partes Galilææ, id est, per loca et terminos Galilææ transivit, quia Herodes dominus Galilææ patrem suum non dilexit, a quo regno erat privatus : ideo Joseph in terra ejus securius morabatur.

23

Et veniens Joseph habitavit cum Maria et puero in civitate quæ vocatur Nazareth, in qua angelus Virgini Christi conceptionem annuntiavit;17 ut adimpleretur in Christi habitatione in Nazareth, quod dictum est per Prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur Christus, quia in Nazareth fuit moratus, conceptus atque nutritus. Hoc in Isaia secundum Hebraicam veritatem sic legitur : Egredietur virga de radice Jesse, et Nazaræus de radice ejus consurget.1819 Loco cujus nos habemus : Et flos de radice ejus ascendet. Et forsitan alii Prophetæ, quorum scripta non habentur, idem dixerunt. Non enim omnium Prophetarum libros habemus, et tamen omnes Prophetæ de Christo locuti sunt. Unde Philippus sciens hoc a Prophetis prædictum, ait ad Nathanael : Quem scripsit Moyses et Prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.20 Cui concordans Nathanael : A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse?21

Postremo in fine capituli recolo, quod pene excidit mente, videlicet stellam quæ Magis apparuit, non dici stellam univoce cum veris stellis. Differebat nempe ab illis, sicut corruptibile ab incorruptibili. Formata est enim angelico ministerio de materia elementari et corruptibili, peractoque suo obsequio, in præjacentem est resoluta materiam. Sed et motu, loco ac tempore, differebat a veris sideribus, sicut in diversis libris satis ostenditur : idcirco pertranseo. — Item circa illud quod dictum est, Ex Ægypto vocavi filium meum, dicit Hieronymus :22 Possumus hunc locum aliter conciliare propter contentiosos, et testimonium proferimus ex Numeris, dicente Balaam : Deus ex Ægypto vocavit eum;23 gloria ejus ut unicornis. Loco cujus habemus, Fortitudo ejus sicut rhinocerotis : hoc enim in Numeris scriptum est. Sed agnoscendum, quod hoc non minus litteraliter dictum est de populo Israel, quam præinductum verbum Osee. Quum enim Balaam retulisset, Non est idolum in Jacob nec simulacrum in Israel, subdidit :24 Dominus Deus eduxit eum de Ægypto, etc.

Footnotes

  1. Ibid. 38. ↩

  2. Luc. II, 28. ↩

  3. Jer. xxxi, 31, 35. ↩

  4. Prov. xxi, 30. ↩

  5. Ibid. 40. ↩

  6. III Reg. xi, 11. ↩

  7. Gen. xxxv, 19. ↩

  8. Jer. xxxi, 15. ↩

  9. Gen. xxxvii, 35, 33. ↩

  10. Jacob. v, 4. ↩

  11. Eccl. xxxv, 21. ↩

  12. Eccli. xxxv, 21. ↩

  13. I Cor. ii, 8. ↩

  14. Act. iii, 17. ↩

  15. Luc. xxiii, 34. ↩

  16. Luc. xxiii, 34. ↩

  17. Luc. 1, 26, 31. ↩

  18. Is. xi, 1, sec. ↩

  19. Hebr. ↩

  20. Joann. 1, 45. ↩

  21. Ibid. 46. ↩

  22. vers. 15. ↩

  23. Num. xxiii, 22. ↩

  24. Ibid. 21, 22. ↩

Chapter 7 of 47