Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI TERTII : IN DIEBUS AUTEM ILLIS VENIT JOANNES.
TRACTATURUS beatissimus Evangelista in sequentibus de conversatione, doctrina atque miraculis Christi, primo de præcursore ipsius mentionem inducit, sanctitatem, idoneitatem, doctrinam et vitam Joannis describens, ut innotescat quam dignum et credibile sit testimonium ejus de Christo. Christus ergo, qui est lux vera, summa et infinita, sciens mundum sui immediate non esse capacem, præmisit magnum quemdam sui adventus præparatorem, qui corda Judæorum ad Christi receptionem disponeret.1
In diebus autem illis, quando videlicet Jesus adhuc habitabat in Nazareth, puta circa tricesimum annum Christi, non quando rediit de Ægypto, venit Joannes Baptista. Unde? nisi a latibulis eremi, in quibus hucusque solitariam vitam duxit. Venit ergo ab occulto loco deserti ad loca ejusdem deserti publica, ubi hominibus se videndum exhibuit. Prædicans in deserto Judææ : in quo utique deserto fuerat enutritus ; et dicens : Pœnitentiam agite, id est, peccata vestra deflete, et per opera pœnitentiæ pro eis satisfacite, nec deplorata reiterate. Pœnitentia tripliciter sumitur : primo, pro sacramento; secundo, pro virtute morali quæ est pars justitiæ; tertio, pro actu pœnitentiæ : sic modo accipitur. Appropinquabit enim regnum cœlorum, id est, jam in proximo est ut janua patriæ aperiatur per Christum, ut gratia et veritas fiat per Salvatorem, ut beatitudo cœlestis condonetur electis.2 Christus namque per suam passionem regnum cœlorum aperuit. Regnum ergo cœlorum vocatur patria, vel præmium electorum, seu triumphans Ecclesia. Hoc regnum primum publice prædicatum est a Joanne. In veteri etenim Testamento promittebantur bona terrena aperte, cœlestia vero quasi implicite.
Consequenter dignitas Joannis prophetico testimonio declaratur. Hic, id est iste Joannes Baptista, est enim qui dictus, id est prænuntiatus, est per Isaiam prophetam, dicentem : Vox clamantis in deserto, id est sermo Joannis in solitudine prædicantis, est iste qui subditur :3 Parate viam Domini, id est, corda vestra disponite ad receptionem inhabitationemque Christi, vitiorum obliquitates, seu gratiæ obicem repellendo, et quod in vobis est faciendo ; rectas facite semitas ejus, id est, divina præcepta atque consilia, quibus itur ad Deum, pure et irreprehensibiliter observate. Itaque Domino viam parare, est pœnitentiam agere. Quemadmodum autem terrenus rex urbem aliquam ingressurus, habet præcursores, qui viarum sordes amoveant, vias complanent, hospitium ornent ; sic Christus rex cœlestis ad hominum corda venturus præmisit. Joannem, qui viam sibi pararet inducendo homines ad virtutes. Ipse quoque Joannes, vox clamantis vocatur. Sic enim respondit Judæis :4 Ego vox clamantis, etc. Dicitur enim vox per similitudinem, seu ratione officii : primo, quoniam sicut vox prior est verbo ordine naturæ, sic Joannes præcessit Christum ; secundo, quia ut vox rem significatam notificat, sic Joannes Christum monstravit. Dicitur autem vox clamantis, id est Christi seu Dei per ipsum loquentis in deserto : quia non ipse erat qui loquebatur, sed Spiritus Sanctus, et Christus per eum, secundum quod Paulus ait : An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus ?5
Deinde describitur austeritas vitæ Joannis in victu et vestibus. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, videlicet vestem cilicinam, seu pellem cameli, unaque veste erat contentus, et zonam pelliceam, id est grossam corrigiam, circa lumbos suos, quemadmodum et Elias, eratque de duris et crudis pellicearum minutiis facta.6 Esca autem ejus erat locustæ. Locusta significat tria, videlicet herbam, radicem, et avem minutam. Chrysostomus autem et alii multi, hoc loco per locustas intelligunt animalia parva non alte volantia, quæ in deserto Judææ abundabant, et frixa cum oleo esca sunt pauperum. Alii per locustas intelligunt herbas deserti, quum non videatur probabile, quod Joannes, qui nec pane vescebatur, carnes animalium aut aliquid coctum comederit. Et mel silvestre, id est, quod in silvis reperitur, et arborum truncis. Rabanus autem per mel silvestre intelligit quoddam genus foliorum, quæ alba et tenera, manibusque attrita, melleum habent saporem.
Tunc exibat ad eum, videlicet ad Joannem in desertum (et postea, quando Joannes descendit ad Jordanem, ut Lucas dicit, venit ad eum illuc), Jerosolyma, id est habitatores Jerusalem etiam in maxima multitudine.7 Unde Marcus enarrat, quod egrediebantur ad eum Jerosolymitæ universi.8 Et omnis Judæa, id est aliqui de omni genere populi Judæorum, et omnis regio circa Jordanem, id est etiam illi qui circa Jordanem morabantur, videlicet Galilæi. Ponitur hoc loco continens pro contento, et locus pro locato. Et baptizabantur, id est, corporaliter lavabantur, non intus purgabantur a culpa, ab eo in Jordane, confitentes peccata sua, in communi, non confessione sacramentali distincta atque plenaria, prout Confessio est sacramentum novæ legis et gratiæ. Sic enim instituta est a Salvatore, nec erat in veteri lege, in qua data non erat potestas hominibus ligandi atque solvendi, seu vitia relaxandi: imo nec Joanni data est ista potestas.
Denique Damascenus (libri quarti capitulo nono) ponit octo genera baptismatum. Primum vocat diluvium, secundum transitum maris Rubri, tertium ablutionem legalem, quartum baptisma Joannis, quintum baptisma Christi, quo ipse a Joanne baptizari dignatus est, sextum baptisma pœnitentiæ seu lacrimarum, septimum sanguinis seu martyrii, octavum Flaminis seu Spiritus. Gregorius vero Nazianzenus non ponit nisi quinque genera baptismatum. Nam tria prima genera comprehendit sub uno, quod nominat baptisma figurativum. Baptisma quoque quod Joannes dedit, et Christus accepit, sub uno videtur genere comprehendisse. Primum itaque genus baptismi secundum eum, vocatur figurativum, ut erat transitus maris Rubri, et lotio corporalis in aqua, secundum Mosaicam legem.9 Secundum genus vocatur præparatorium, puta baptisma Joannis, quod disponebat ad Christi Baptismum a Christo institutum. Tertium dicitur purgativum, quo regeneramur ex aqua et Spiritu Sancto, et purgamur ab omni piaculo. Quartum vocatur supererogativum, videlicet baptismus sanguinis. Quintum est quotidianum, videlicet lacrimarum baptismus.
Sciendum ergo, secundum Thomam super quartum Sententiarum, unum dumtaxat esse Baptisma proprie dictum, quod celebratur in aqua sub determinata et certa verborum forma a Christo præfixa: de quo Matthæus ait, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.10 Alia vero nomen baptismi sortiuntur secundum ordinem quemdam ad istud Baptisma: et hoc tripliciter. Primo, in quantum aliquid fuerat signum hujus Baptismatis. Sicque diluvium appellatur baptisma, prout nostrum Baptisma præfiguravit, quantum ad spiritualis vitæ salvationem, ex salvatione naturalis vitæ humani generis facta in arca Noe. Unde scriptum est apud Petrum apostolum: In arca pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam:11 quod et vos nunc similis formæ salvos facit Baptisma. Transitus quoque maris Rubri baptisma asseritur, quoniam nostrum Baptismum præfiguravit quoad liberationem a potestate diaboli, sicut per transitum maris liberabantur Hebræi a potestate regis Ægypti. Hinc dicit Apostolus: Omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari. Nubes autem significavit Spiritum Sanctum et gratiam ejus; mare vero, aquam Baptismi. Ablutiones etiam legis figurabant Baptismum, secundum quod mundat a macula culpæ, quemadmodum ablutiones illæ mundabant ab immunditiis corporalibus. Alio modo dicitur aliquid baptismus, quia aliquo modo causa fuit nostri Baptismi: sicque baptismus Joannis vocatur baptismus, tanquam disponens ad eum, et baptismus Christi passivus, tanquam dans efficaciam ei. Tertio aliquid nuncupatur baptismus, secundum proportionem ad eumdem effectum Baptismi proprie sumpti: et ita martyrium, pœnitentia, et Spiritus Sancti infusio, baptismata appellantur. De baptismate autem Spiritus ait Salvator Apostolis:12 Vos baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies. De baptismo insuper sanguinis:13 Ego, inquit, baptismo habeo baptizari.
Quæritur, an baptismus Joannis fuerit sacramentum, vel solum quid sacramentale. Respondendum, quod erat sacramentum, quoniam fuit signum rei sacræ, puta Baptismatis Christi. Quamvis enim non contulit gratiam, fuit tamen inchoatio quædam sacramentorum gratiæ novæque legis. Unde proprie dicitur medium inter sacramenta veteris Testamenti et novi, quemadmodum dispositio ad formam media est inter privationem et formam. Conveniebat enim cum sacramentis legis in hoc, quod erat signum dumtaxat; cum sacramentis vero novæ legis et gratiæ, in hoc, quod de propinquo disponebat ad gratiam: et in forma atque materia convenientiam habuit cum nostro Baptismo. Fiebat namque in aqua in nomine Christi. — Quæritur ergo, sub qua forma baptizavit Joannes.
Respondendum, quod sub ista, Ego te baptizo in nomine venturi, juxta illud: Joannes baptizabat populum dicens, in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est in Jesum.14 Quamvis enim Christus tunc venit in carnem, nondum tamen venit ad prædicationem.
Sed si baptismus Joannis non præstitit gratiam, quæritur cur baptizavit. Respondendum, quod multas ob causas, quarum primam ipsemet tangit Joannes loquens de Christo: Ut manifestaretur, inquit, in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans, id est ad hoc ut ostenderem populo Israel, quod Christus est qui baptizat in Spiritu Sancto.15 Ex hoc enim quod Joannes baptizavit, quod nulli Prophetarum ante eum concessum est, concurrebat ad eum populus, sicque omnibus manifestare potuit Christum, cujus fuit ipse præcursor. Secundo, ut ordinem suæ præcursionis in omnibus observaret, quatenus sicut Christum prævenit nascendo et prædicando, sic eum quoque præcederet baptizando. Tertio, ut ad Christi Baptismum disponeret: quod enim catechumenis nondum baptizatis confert instructio fidei, hoc contulit credentibus baptismus Joannis. Quarto, ut homines ad pœnitendum induceret. Quinto, ut ad suscipiendum Christi Baptismum homines assuetos efficeret. Quoniam ergo baptismus Joannis dabatur in nomine venturi, videlicet Christi, idcirco erat quædam protestatio atque professio credendi in Christum, et opera pœnitentiæ digna agendi: ordinabatur quippe ad hæc. Et quia pœnitentia non competit pueris, ideo eis non conferebatur, sicut nec feminis, ut aliqui dicunt, quoniam instruendæ erant per viros. Quamvis autem baptismus Joannis non contulit gratiam sua virtute, tamen ex fide et devotione suscipientis, ex sanctitate quoque et precibus dantis, præstitit gratiam, sicut et sacramenta legis.
D
Videns autem Joannes multos Pharisœorum et Sadducœorum venientes ad baptismum suum, dixit eis. In populo Judæorum erant tres sectæ, quæ se ceteris præferebant, puta : Essæi, qui abstractam et rigorosissimam vitam duxerunt, sed erraverunt in multis, putantes se sua justitia sine gratia posse salvari. Pharisæi quoque, qui quasi divisi ab aliis, dicebantur quasi religiosiores et doctiores. Eratque honesta secta eorum : de qua se Paulus fuisse testatur, Ego, inquiens, Pharisæus sum, filius Pharisæorum.16 Item et Sadducæi, dicentes se natos de semine Sadoc pontificis : qui libros Moysis recipientes, Prophetas non receperunt, et nec angelum, nec spiritum, nec resurrectionem concesserunt, quæ omnia Pharisæi admiserunt.17
His ergo dixit Joannes : Progenies viperarum, id est, generatio seu filii serpentium, videlicet perversorum venenatorumque patrum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Locus iste dupliciter explanatur. Ambrosius enim super Lucam exponit, ut sit commendatio pœnitentium, hoc modo : Genimina, id est, progenies, viperarum, id est patrum impiorum : non tamen impii filii, quoniam pœnitentes. Ad generationem itaque, non ad successionem, id est ad genitores, non ad filios, referenda est comparatio viperarum, secundum Ambrosium. Quis demonstravit vobis, id est, quis docuit vos jam pœnitentes, fugere a ventura ira, id est timere extremum judicium, et vitam corrigere, per quod sententia damnationis vitatur? Nullus utique, nisi misericors Deus, quum sitis filii pessimorum. Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ : id est, quia jam datum est vobis intus pœnitere, curate exterius opera satisfactionis idonea perpetrare, quatenus secundum mensuram peccati et delectationis illicitæ, sit mensura operum pœnitentialium et afflictionis spontaneæ : juxta illud, Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei luctum et tormentum.18 Peccata nempe sunt vulnera animæ; medicina vero est pœnitentia. Certum est quod vulnera profundiora ac magis mortifera, majori ac acerbiori indigent medicina. — Secundo exponitur secundum Chrysostomum et Bedam, ut sit exprobratio impœnitentium ficte venientium ad baptismum, ut insidientur Joanni. His igitur loquitur : Progenies viperarum, id est, venenati fallacesque filii patrum serpentinorum, quorum venenosam pravitatem ac simulationem sectamini, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? id est, nullus potest vobis dare consilium, viam seu modum evadendi divinæ justitiæ ultionem vobis imminentem, nisi pœniteatis : et quamvis nunc occultetis hominibus vestram malitiam, tamen in die judicii deducetur in publicum. Unde in Sapientia scribitur : Manum tuam, Domine, impossibile est effugere;19 et in Psalmo, Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?20 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ, scilicet ex intimo corde, cum diligenti custodia mentis et animo timorato, ne recidivetis. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis.21 Porro, quod iste sit sensus, videtur ex eo quod infra habetur, quemadmodum Christo interrogante Pharisæos, Baptismus Joannis de cœlo erat, an ex hominibus?22 non audebant respondere, De cœlo, scientes quod diceret ipsis :23 Quare ergo vos non credidistis ei? — Quod autem prior expositio aptior sit, apparet ex hoc quod in Luca fertur Christum verba ista dixisse ad turbas communiter. Turbæ autem credebant Joanni : propter quod Pharisæi dicere non audebant, Ex hominibus, propter populum.24 Omnes enim habebant Joannem quasi prophetam, ut Evangelista disseruit. Probabilius ergo apparet Joannem dixisse hæc verba ad omnes communiter, quorum aliqui boni, aliqui mali fuerunt : non tamen secundum eumdem sensum, nec propter finem eumdem. Nec hoc mirum putetur, quum secundum Augustinum, eadem scriptura habeat sensum litteralem multiplicem. Bonis ergo et pœnitentibus, sed nondum perfectis, sic fatur, ut eos magis humiliet, ad melioraque provocet : frequenter enim viri sancti dure loquuntur etiam valde bonis, propter hanc aut similem causam. Malis vero sic loquitur, ut terreantur atque pœniteant.
Secundum Chrysostomum, Judæi a Joanne dicuntur progenies viperarum, propter tres viperæ proprietates. Prima est: quum vipera momorderit hominem, statim ipsa currit ad aquam, quam si invenire non potest, mox moritur: sic Judæi peccata mortifera committentes, ad baptismum currebant, ut more viperarum, periculum mortis evaderent. Secunda, nam sicut natura viperarum est rumpere viscera materna et sic nasci, sic Judæi persequentes assidue sanctos Prophetas, corruperunt matrem suam, videlicet Synagogam. Tertia, nam viperæ foris speciosæ et quasi pictæ videntur, intus vero replentur veneno: sic Pharisæi et Sadducæi sanctitatem forinsecus simulabant, sed venenum malitiæ portabant in corde.
Et ne velitis dicere intra vos, id est, ne cogitetis inaniter gloriando de ingenita carnalis propagationis nobilitate: Patrem habemus Abraham magnum patriarcham, de cujus semine sumus exorti, quasi hoc vobis ad salutem sufficiat.25 Jactabant et enim se Judæi de dignitate prosapiæ: quod frivolum est, quoniam imitatores fidei atque justitiæ Patriarcharum, potius appellantur filii eorum, quam filii solum carnales. Propter quod Salvator ait Judæis:26 Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Quod quoniam non fecerunt, audierunt a Veritate: Vos ex patre diabolo estis.27 Unde ad Galatas dicit Apostolus:28 Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ.
Merito denique non debetis de ista paternitate præsumere, dico enim vobis, quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ: secundum duplicem intellectum. Primo, nam Deus omnipotens, qui cuncta creavit, potest facillime de saxis procreare homines justos, qui sint spirituales filii Abrahæ veriores, nobilioresque filii ejus, quam estis vos.29 Secundo, quia de gentilibus, qui propter cordis sui duritiam, stoliditatem, ac idololatriam, lapides nominantur, potest misericordia Dei facere homines sanctos et spirituales, qui digni sint dici filii Abrahæ: quemadmodum per Ezechielem affirmat, Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum:30 quod de Judæis litteraliter dicitur. Hanc suscitationem Deus implevit, quando ad prædicationem Apostolorum obstinati sunt Judæi, et gentiles illuminati: quando Deus vocavit non dilectam, dilectam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam, sicut Osee prædixit: hoc est, plebem31 gentilem, quæ tempore suæ perfidiæ fuit non dilecta, et Deo odiosa secundum præsentem justitiam, fecit sibi dilectam, convertendo eam ad fidem. Tunc quoque impletum est illud Isaiæ: Quia multi filii desertæ, id est gentilitatis olim relictæ, magis quam ejus quæ habet virum, hoc est Synagogæ, cujus sponsus et vir exstitit Deus.32
Deinde subditur ratio cur efficaciter pœnitere oporteat. Jam enim securis ad radicem arboris posita est: id est, de proximo imminet vobis interitus mortis atque æternæ damnationis, nisi pœnitentiam dignam egeritis, sicut arbori propinqua instat ruina, quando securis applicatur radici, ut arborem amputet, funditusque evellat. Loquitur autem metaphorice, ut per securim intelligatur rigor seu ultio divinæ justitiæ, quæ frequenter tollit et damnat impœnitentem repente ac improvise, juxta illud Ecclesiastici: Non tardes converti ad Dominum; subito enim veniet ira illius, et in die vindictæ disperdet te.33 Arbor vero est genus humanum, seu homo quicumque; radix vero est firmitas vel subsistentia vitæ præsentis. Securis ergo, id est rigor divinæ æquitatis, ad radicem arboris, id est ad subsistentiam vitæ hominis, posita est, ut peccatorem tollat et puniat, quoniam Deus paratus est impium exstirpare, prout in Ecclesiastico habetur: In peccatores respicit ira illius. Et ut in libris Machabæorum legitur: verbis peccatoris ne timueritis, quoniam gloria ejus stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenietur. Hinc etiam per Ecclesiasten inducitur :34 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra prætereant.35363738 Potest quoque per securim intelligi transitus vitæ præsentis, quæ quanto plus prolongatur, tanto amplius breviatur. Unde Ezechias : Præcisa est, inquit, velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer succidit me. Vel :39 Securis, hoc est comminatio sacræ Scripturæ, ad radicem arboris, hoc est ad intellectum hominis, posita est, ut eum hortetur ac terreat. Deus namque in Scripturis comminatur hominibus, ut corrigant semetipsos. Propter quod per Jeremiam protestatur : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram ?
Omnis ergo arbor, id est quilibet homo adultus et compos rationis, quæ non facit fructum bonum, id est actum meritorium interiorem vel exteriorem, imo utrumque, si adsit facultas et tempus debitum, excidetur, id est, ab electis separabitur, et in ignem infernalem mittetur. Talis enim non implet præcepta affirmativa. Nec sufficit declinare a malo, sed oportet insuper bene facere. Omissio ergo interdum est peccatum mortale. Hinc servus inutilis jubetur mitti in tenebras exteriores. Et Christus dicit : Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum Pater.
Ex præinductis, patescit veritas justitiæ in Joanne, qui sine personarum acceptione peccatores dire redarguit, neminem palpans, nullique blandiens.
Consequenter Joannes ostendit insufficientiam sui baptismi, et propriæ personæ conditionem. Cujus ratio est, ut tangitur in Luca, quoniam omnes opinabantur Joannem esse Christum.40 Ego quidem baptizo vos in aqua : hoc est, exterius lavo vos, aquam super vos fundens; non interius purgo, peccata tollens, aut gratiam conferens. Baptizo ergo et corpora vestra in aqua lavo, in pœnitentiam, id est, ad hoc ut ad pœnitendum vos inducam, non ut peccata dimittam. Qui autem post me venturus est in publicum, id est Christus, qui cito post hæc manifestabit se ipsum, prædicando, miracula faciendo, atque per discipulos suos baptizando, fortior, id est major et dignior, me est, secundum utramque suam naturam : quia ut Deus, est infinitæ potentiæ, dignitatis, ac perfectionis ; secundum humanitatem quoque assumptam, data est sibi omnis potestas in cœlo et terra.41 Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus : imo Christus ut homo excedit perfectionem, dignitatem et gratiam omnium creaturarum simul sumptarum, propter immediatam et hypostaticam seu personalem unionem suæ humanitatis cum Verbo.
Cujus non sum dignus calceamenta portare, hoc est, in tantum excedit me, quod non sum dignus ei in minimo ministrare. De Christo legitur, quod cœpit facere et docere.42 Quum ergo ipse discipulos suos ad prædicandum miserit sine calceamentis, credibile est quod ipse calceamentis usus non sit. Quod ergo ait Joannes de Christo, Cujus non sum dignus calceamenta portare, intelligendum est secundum communem modum loquendi, quo aliquis volens se multum humiliare sub aliquo, dicit se non esse dignum gerere calceos ejus. Per quod Joannes declarat se incomparabiliter Christo minorem. O quanta humilitas in corde Baptistæ ! Merito utique a Christo excellentissime laudari sublimarique meruit, qui se tantum sub illo dejecit, quamvis nec plene se humiliare potuerit per comparationem ad Christum, qui tamen de Joanne testatur : Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.43
Sed quæritur, quum secundum doctores quosdam, homo de condigno possit mereri vitam æternam, quomodo Joannes dignus non fuit Christo in minimo ministrare, seu ejus calceamenta portare. Denique, si dignus fuit et meruit Christum baptizare, quomodo dignus non fuit ei in minimo deservire ? Respondendum, quod aliquis dicitur dignus per comparationem ad Christum dupliciter : primo, simpliciter ; secundo, secundum modum humanæ possibilitatis et conditionis. Primo modo, nemo dignus fuit, vel est, Christo appropinquare, aut ministrare, propter infinitum excessum suæ perfectionis præ omnibus; tamen secundo modo est aliquis dignus ei servire, imo et corpus et sanguinem ejus consecrare ac manducare, præsertim quum dicat Apostolus: Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.44
Ipse vos, id est vos ipsos, vel alios per vos designatos et vobis in specie similes, baptizabit per suos ministros, ita quod ipse erit principalis baptizator, mundans interius, ministri vero ipsius erunt baptizatores instrumentales: Christus quippe per se ipsum non baptizavit, ut dicit Joannes;45 in Spiritu Sancto, id est virtute et gratia Spiritus Sancti, videlicet gratiam Spiritus Sancti infundendo, et vitia diluendo, et igni. Si dixisset, In Spiritu Sancto et aqua, consonare videretur Salvatori decenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc.46 Quid ergo per ignem intelligitur? Puto quod caritatis fervor, de quo Christus dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?47 Christi namque Baptismus ordinatur ad divinæ caritatis perfectionem atque fervorem: propter quod lex evangelica appellatur lex amoris et gratiæ. Baptizabit ergo vos in Spiritu Sancto et igni, id est, baptizando caritatem in vobis accendet, inducendo vos in memoriam beneficiorum suorum. Hieronymus per Spiritum Sanctum et ignem idem intelligit, eo quod Spiritus Sanctus sit ignis, juxta illud Apostoli ad
Hebræos: Deus noster ignis consumens est.48 Sicque conjunctio, Et, tenetur expositive. Chrysostomus et Beda per ignem intelligunt tribulationis atque tentationis fervorem, quo Christifideles purgantur. Nam omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.4950 Lyra per ignem intelligit sensibile signum, in quo Spiritus Sanctus frequenter in primitiva Ecclesia dabatur baptizatis, quemadmodum et Apostolis in die Pentecostes in igneis linguis legitur datus.51 Alii per ignem intelligunt purgatorii pœnam, in quo post vitam præsentem lavantur atque purgantur qui cum reatu decedunt.
Cujus ventilabrum in manu sua, etc. Ventilabrum est instrumentum quo blada purgantur, separando ea a paleis: per quod intelligitur justum judicium Christi, quo electi a reprobis segregantur. Area autem vocatur Ecclesia, in qua boni ac mali commixti sunt, sicut in area triticum paleaque simul ponuntur. Triticum vero electos significat; horreum vero, regnum cœleste; palea, reprobos. Est igitur sensus: Cujus, videlicet Christi, ventilabrum, id est justum judicium, judiciariaque potestas, est in manu, id est in potestate sua. Pater enim omne judicium dedit Filio, et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.52 Et permundabit, id est, perfecte purgabit, aream suam, id est Ecclesiam militantem, in die judicii, quando separabit agnos ab hœdis.53 Nunc enim perversi cum bonis miscentur, sed tunc loco et præmio separabuntur. Quotidie quoque purgat Deus aream suam dupliciter: primo, impios de hac vita tollendo, ne inficiant simplices; secundo, electos multipliciter castigando, spiritualiter circumcidendo, ad futuram beatitudinem disponendo per tribulationes diversas, quemadmodum in Sapientia scribitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit eos.5455 Reprobos vero dimittit secundum desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus suis:5657 super quos non est virga Dei, ut in Job legitur.
Et congregabit triticum suum in horreum suum, id est electos in regnum supernum, quando dicturus est eis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum vobis ab origine mundi paratum.58 Paleas autem, id est infructuosos, leves et reprobos, de quibus in Psalmo:59 Non sic impii, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ; comburet, hoc est, puniet, non consumet, igni inexstinguibili, id est flamma et pœna infernali nunquam cessante. Per
Ezéch. xxii, 20-22.
Ps. cxxxix, 11.
Apoc. xxi, 8; xiv, 11.
Job xxxi, 23.
Ibid. xxiv, 19.
Prov. viii, 31. quod damnatur error dicentium pœnas inferni tandem post longa spatia terminari. Unde in Ezechiele testatur ad impios: Conflabo et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus, sicut conflatur argentum in medio ignis. Unde Psalmographus: Cadent, inquit, super eos carbones, in ignem dejicies eos, in miseriis non subsistent. Et Joannes in Apocalypsi: Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, et fumus tormentorum ascendet in sæcula sæculorum. O utinam verba ista terrifica anima sapienter saperet, et aure cordis ea perciperet! Utique nil carnale aut transitorium eam delectaret, sed cum sancto Job diceret: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Sed quum de impiis dicatur, Ad nimium calorem transeant ab aquis nivium: cur de solo igne nunc fit mentio? Dicendum, quod nomine ignis, quælibet gravis afflictio designatur; vel de igne solum fit mentio, tanquam principali tormento.
Tunc, videlicet Joanne prædicante ac baptizante, venit Jesus a Galilæa, puta a civitate Nazareth, in qua ipse hucusque juvenis habitavit cum Virgine matre, Sponsus cum sponsa, Creator cum creatura, Christus salvator cum Maria præelecta incomparabiliter benedicta: cum qua Deus tanto tempore in terris conversari ac demorari elegit, quia deliciæ ejus esse cum illa. In Jordanem, id est ad loca juxta Jordanis fluenta, ad Joannem Baptistam ut baptizaretur ab eo in Jordane. Cur Agnus sine macula, cur Deus et homo inter populares advenit, vestimenta deposuit, et ut baptizaretur manibus servi se nudum supposuit? O stupendum ac metuendum, pariterque amandum spectaculum! Quid mirum, si expavit Joannes oculis corporalibus hoc cernens, quum et nos sola consideratione intellectualis oculi contremiscamus? Cur ergo hoc factum sit, statim dicetur.
Joannes autem ex humilitate prohibebat eum, non per modum imperii, quum hoc sit superioris, sed per modum humillimæ abnegationis, sciens se indignum ad baptizandum Filium Dei: quemadmodum etiam Petrus ait ad Jesum, Non lavabis mihi pedes in æternum. Considerans namque Joannes suam parvitatem, et Christi majestatem, incredibiliter mirabatur de tanta dignatione et humiliatione Dei incarnati. Prohibebat itaque eum publice coram populo, dicens: Ego a te debeo, id est, indigeo, et debito condecentiæ teneor, baptizari Baptismo tuo evangelicæ legis sacramento, vel saltem interiori baptismo: quod et factum est, sicut ait Chrysostomus quod Christus postea baptizavit Joannem. Debuit autem Joannes baptizari a Christo, propter venialium remissionem, propter gratiæ incrementum, propter propriæ doctrinæ approbationem, quatenus ipse faceret ad quod alios hortabatur: admonuit enim alios ut Christi Baptismum susciperent. Apostolos quoque baptizatos esse a Christo probabile est. Et tu venis ad me servum tuum? quasi dicat: Hoc omnino mirabile est, mysteriumque ignoro.
Respondens autem Jesus Joanni, dixit ei: Sine, id est, ab hac tua prohibitione cessa, et dimitte me baptizari, modo, id est nunc quum tempus est humiliationis; sic enim, videlicet, ut ego baptizer a te, tuque baptizes me, decet nos ambos, et me specialiter, implere omnem justitiam, id est omnem perfectionem, virtutem, et maxime humilitatem. Hæc est præcipua ratio baptizationis Christi, ut omnem impleret justitiam. Sumitur vero justitia hoc loco communiter, prout omnem virtutem includit. Justum itaque fuit Christum baptizari: Primo, quoniam in hoc natus est, et ad hoc venit in mundum, ut humanam operaretur salutem. Quemadmodum ergo occisus est, ut nos a morte eriperet; sic baptizatus est, ut suo Baptismo animas nostras purgaret, tactuque sui sanctissimi corporis, aquis vim regenerativam præstaret... Tertio, ut baptismum Joannis approbaret. Quarto, ut nobis perfectæ humilitatis formam ostenderet. Quinto, ut primo faceret quod statim edocuit. Docuit enim
Joann. xiii, 8.
Christus alios ut baptizarentur. Tunc dimisit eum Joannes, id est, ratione tanti mysterii cognita, dimisit Christum suis se subdere manibus, præparans se ad baptizandum Dominum universorum.
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, id est, Jordanem exivit, stans in ripa vel prope. Et ecce aperti sunt ei cæli, non per divisionem cœlestium corporum, quæ incorruptibilia sunt, sed per effectum quemdam cœlestem cœlitus apparentem. Quum enim Pater et Spiritus Sanctus in cœlo habitare et esse dicantur, tunc cæli asseruntur aperiri, quando per subjectam creaturam apparent hominibus.
Juxta quem modum orat Psalmista:60 Domine, inclina cœlos tuos, et descende; Isaias quoque, Utinam (inquit) dirumperes cœlos, et descenderes.61 Propter quod dicit Hieronymus: Aperti sunt cæli, non reseratione elementorum. Nomine autem elementorum intelligit etiam orbes cœlestes. Et Chrysostomus: Non rupta est creatura cœlestis. Verumtamen advertendum, quod lux quædam copiosa desuper fusa descendit, et circa Christum apparuit, propter quam videbatur quædam scissio sive apertio esse in cœlo, quemadmodum tempore magnæ fulgurationis. Unde Ezechiel, quum visiones Dei describeret, cœlos affirmat apertos fuisse.6263 Similiter Stephanus de apertione cœlorum loquitur. Sic ergo aperti sunt ei, videlicet Christo, id est ad manifestandam gloriam ejus, cæli omnes. Et vidit visione corporali ipse Christus, sive
Joannes : uterque enim eorum vidit quod subditur : Spiritum Dei, id est Spiritum Sanctum, descendentem sicut columbam, id est in forma columbæ, et venientem super se, id est, sedentem super caput Christi, ut supra Apostolos sedit in igneis linguis.64 Unde Joannes Baptista ait:65 Vidi Spiritum descendentem de cœlo quasi columbam, et mansit super eum. Hanc columbam angelus ex materia elementari formavit, ut dicitur, eamque movit; sed ipsa Spiritum Sanctum repræsentavit: quæ ministerio suo peracto, in præjacentem est reversa materiam.
Et ecce vox de cœlis intonuit, dicens. Vox ista ab angelo formata est in persona Dei Patris, qui dicitur apparuisse in voce, non quia visus, sed quia auditus. Hic est Filius meus naturalis, coæternus et unicus, non adoptivus, dilectus: quem secundum quod Deus est, tantum diligo, sicut me ipsum, videlicet superæstuanti, dulcissimo, penitusque infinito amore; secundum vero humanitatem ejus assumptam, Verbo unitam, diligo eum amplius quam totum universum, quoniam majus bonum contuli ei soli, quam omnibus aliis simul, videlicet personalem unionem cum Verbo, et gratiam sine mensura. In quo mihi complacui, id est, de ipso et ejus perfectione in me ipso complacentiam delectationemque habeo, tanquam qui talem filium genui, tam speciosum, sanctum, et mihi omnino simillimum. Si enim lætatur Deus in operibus suis, et si beneplacitum est Domino in populo suo, quanto magis in Filio suo unigenito delectatur et complacet, in quo nil dissimilitudinis, nil contrarietatis, nil mali invenitur?6667 Denique secundum divinitatem Christi, complacet sibi Pater in Christo, complacentia infinita; secundum humanitatem vero assumptam, habet in eo complacentiam singularem, tanquam in filio obedientissimo. Unde et ita potest exponi: In quo mihi complacui, id est, in quo voluntas mea implebitur, quantum ad reparationem generis humani. Propter quod Christus testatur:68 Quæ placita sunt ei, facio semper.
Circa præhabita quæritur, an baptizati baptismo Joannis erant rebaptizandi Baptismate Christi. De hoc duplex fuit opinio: una dicentium, quod quia baptismus Joannis præparatorius fuit ad Christum, idcirco si baptismum illum suscipiens retulit eum ad Christum, constituendo spem suam in gratia ejus, non indiguit denuo baptizari. Hæc est opinio Magistri (libro quarto). Thomas vero et alii multi dicunt, quod quia sacramenta novæ legis gratiam conferunt ex opere operato, idcirco, quando Baptismus Christi fuit de necessitate salutis, non suffecit baptismus Joannis cum relatione prædicta, sed baptizati baptismo Joannis, baptizandi erant Baptismate Christi, sicut et Paulus in Actibus Apostolorum fecisse narratur.69 Et ista opinio roboratur verbis Augustini, qui dicit super Joannem : Baptizavit Joannes, et baptizatum non est; baptizavit Judas, et baptizatum est.
Insuper quæritur, cur Spiritus Sanctus in forma columbæ apparuit in baptismo. Dicendum, quod per columbam innocentia, puritas, atque simplicitas designantur: quæ omnia ad bonitatem pertinent, quæ Spiritui Sancto appropriatur. Convenienter ergo in specie columbæ ostensus est. Secundo, ad designandum quod in Christo vera innocentia, summa puritas, et circumspecta simplicitas fuit. Tertio, ad denotandum quod per Baptismum homo ad originalem innocentiam, puritatem ac simplicitatem revertitur, dum ab omni labe peccati mundatur, et omni virtute infusa subito decoratur.
Quæritur, cur Spiritus Sanctus descendit super Christum baptizatum. Respondendum, quod primo, quatenus Joannes plenius instrueretur de Christo et efficacia sui Baptismatis. Propter quod ait : Ego nesciebam eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.70 Secundo, ut Joannes dignitatem et gloriam Christi populo nuntiaret : sicut et fecit, juxta illud : Testimonium perhibuit Joannes, dicens :71
A Quia vidi Spiritum descendentem, et mansit super eum. Rursusque : Ego (inquit) vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Tertio, ad demonstrandum plenitudinem gratiæ Christi, cujus gratia in baptismo aucta non est.72 Quarto, propter mysterium, scilicet ad insinuandum quod baptizatis Christi Baptismo Spiritus Sanctus infunditur, regnumque cœleste aperitur : ideo enim et cœli aperti sunt. Tunc quoque Trinitas superbenedicta monstrata est, in cujus nomine Christi Baptismus confertur : quæ usque ad illud tempus, nulli præcedentium Patriarcharum aut Prophetarum ita aperte atque distincte revelata est sicut Joanni, in quo ejus excellentia declaratur. Tunc enim Pater apparuit in voce, quæ formata fuit in aere, ad insinuandum quod dicendo, genuit unicum Filium suum, qui est verbum ore Patris æternaliter intellectualiterque prolatum, juxta illud Ecclesiastici : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Filius vero apparuit in humanitate assumpta; Spiritus Sanctus in columba, non utique sicut assumpta, sed velut in signo repræsentativo. — Postremo quæritur, an solus Joannes viderit columbam super Christum descendentem, an etiam ipse audierit solus vocem Patris, præsupposito quod Christus vidit et audivit illam et, istam. De hoc nil legi;73 sed apparet quod sic : aliter non indiguisset [Joannes] testari populo, quemadmodum viderit Spiritum Sanctum in Christum descendere.
C
Footnotes
-
Joann. 1, 9. ↩
-
Ibid. 1, 17. ↩
-
Is. XI, 3. ↩
-
Joann. 1, 23. ↩
-
II Cor. XIII, 3. ↩
-
IV Reg. 1, 8. ↩
-
Luc. III, 3. ↩
-
Marc. I, 5. ↩
-
Lev. xiii-xvi. ↩
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
I Petr. iii, 20, 21. ↩
-
Act. 1, 5. ↩
-
Luc. xii, 50. ↩
-
Act. xix, 4. ↩
-
Joann. 1, 31. ↩
-
Act. xxiii, 6. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Apoc. xviii, 7. ↩
-
Sap. xvi, 15. ↩
-
Ps. cxxxviii, 7. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Luc. xx, 1, 3, 4. ↩
-
Matth. xxi, 25, 26. ↩
-
Matth. xxi, 26. ↩
-
Joann. VIII, 33. ↩
-
Ibid. 39. ↩
-
Ibid. 44. ↩
-
Galat. II, 7. ↩
-
Sap. I, 14. ↩
-
Ezech. XI, 19; XXXVI, 26. ↩
-
Rom. IX, 25; Osee II, 1, 23. ↩
-
Is. LIV, 1. ↩
-
Eccli. V, 8, 9. ↩
-
Eccle. viii, 13. ↩
-
Galat. III, 7. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
I Mach. II, 62, 63. ↩
-
Act. XIII, 46. ↩
-
Joann. iii, 35. ↩
-
Luc. iii, 15. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Act. i, 1. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
1 Cor. XI, 27. ↩
-
Joann. IV, 2. ↩
-
Joann. III, 5. ↩
-
Luc. XII, 49. ↩
-
Hebr. XII, 29. ↩
-
11 Tim. III, 12. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
Act. II, 3, 4. ↩
-
Joann. v, 22, 27. ↩
-
Matth. XXV, 32. ↩
-
Sæp. III, 6. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
Job XXI, 9. ↩
-
Ps. LXXX, 13. ↩
-
Matth. XXV, 34. ↩
-
Ps. I, 4. ↩
-
Ps. cxliii, 5. ↩
-
Is. lxiv, 1. ↩
-
Act. vii, 55. ↩
-
Ezech. i, 1. ↩
-
Act. ii, 3. ↩
-
Joann. i, 32. ↩
-
Ps. cxlix, 4. ↩
-
Ps. ciii, 31. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Act. xix, 5. ↩
-
Joann. 1, 33. ↩
-
Ibid. 32. ↩
-
Joann. 1, 34. ↩
-
Eccl. xxiv, 5. ↩
Chapter 8 of 47