Articulus 7
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : TUNC DUCTUS EST JESUS IN DESERTUM A SPIRITU.
OSTENSA vera divinitate humanitateque Christi, consequenter tendit Evangelista ad describendam conversationem ipsius, cujus tota actio nostra instructio est. Tunc, videlicet mox ut baptizatus est, ductus est rationabili suggestione atque interna inspiratione, Jesus in desertum a Spiritu Sancto, qui animam Christi induxit ad hoc ut ingrederetur desertum, propter rationabiles causas. Christus quippe ut homo, plenissimus fuit septem donis Spiritus Sancti, quemadmodum in Isaia legitur : Requiescet super eum Spiritus Domini, etc. Sicut autem virtutes morales efficiunt hominem prompte mobilem a ratione, ut ejus sequatur judicium, sic dona Spiritus Sancti reddunt eum faciliter mobilem a Spiritu Sancto. Idcirco Christus homo a Spiritu Sancto directus, ductus et motus est, ut introiret desertum. Unde
Lucas dicit, quod agebatur a Spiritu in desertum. Qui autem Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Quod enim hoc loco per spiritum designetur Spiritus Sanctus, patet ex duobus : Primo, quoniam in Luca [ubi] dictum est, Jesus plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane ; mox subditur, Et agebatur a Spiritu in desertum. Secundo, quia hoc loco, quum dictum est, Ductus est in desertum a Spiritu, subjungitur, Ut tentaretur a diabolo : per quod notatur distinctio inter Spiritum et diabolum. Potest quoque per spiritum quo ductus est Jesus, intelligi spiritus ejus rationalis creatus, videlicet anima (de quo ait : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma), ad denotandum quod propria atque spontanea voluntate, et ex rationis judicio, non coacte, desertum ingressus sit. Dicunt aliqui, quod desertum de quo jam sermo, sit illud quod est inter Jerusalem et Jericho.
Oportet advertere, quod multiplex est spiritus, scilicet increatus, qui est incircumscriptus, videlicet Deus, et creatus ac circumscriptus. Spiritus quoque creatus, alius est rationalis, alius irrationalis : de quo Salomon, Quis scit, si spiritus filiorum hominum ascendat, et spiritus jumentorum descendat? Spiritus autem rationalis creatus, alius est conjunctus, ut anima rationalis, alius separatus. Et iste est duplex : alter enim est ad Deum inavertibiliter conversus, ut angelus ; alius a Deo inconvertibiliter aversus, ut dæmon.
Denique ratio subditur, cur in desertum ductus est Jesus : Ut tentaretur a diabolo. Ista est una causa, non tamen tota, nec sola, neque præcipua. Poterat namque et extra illud tentari, sicut et in pinnaculo templi tentatus est.1 Sunt ergo et aliæ causæ potiores. Prima, ut solitariam vitam commendaret, atque eremiticæ ac anachoreticæ conversationis exemplum præberet. Secunda, ut pro nostris peccatis in eremo pœnitentiam, id est opera satisfactoria, ageret. Tertia, ut formam vitandi laudem hominum demonstraret. Mox enim ut a Joanne tam magnifice commendatus est populo, secessit in eremum. Et nos ergo laudati, quæramus abscondi, amantes nesciri. Voluit quoque Christus tentari, ut nos ad tentationes perferendas animaret, ut gratiam triumphandi nobis mereretur, ut formam vincendi ostenderet, ut tentatis virtutem debilitaret, nosque a tentationibus liberaret. Aliam rationem tangit Apostolus ad Hebræos : Debuit, inquit, per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum : in quo enim passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.
Et quum jejunasset quadraginta diebus artificialibus, et quadraginta noctibus : non utique eo modo sicut nos jejunamus, qui quotidie semel reficimur, et tamen jejunare censemur ; sed tanto tempore nullum corporeum cibum sumpsit, nec potum. Unde in Luca habetur : Nihil manducavit in illis diebus. Postea esuriit, non necessitate naturæ, sed divina dispensatione ac propria voluntate. Quamvis enim omnino supernaturale sit hominem tot diebus nil edere, sicut in Moyse et Elia, tamen in Christo mirabilius fuit quod postea esuriit, quam quod interim nihil comedit : quia ut ait Augustinus in epistola ad Dioscorum, Tanta exstitit beatitudo animæ Christi, quod ex redundantia ejus poterat corpus Christi ab omni passione et læsione præservari, et præservatum fuisset nisi Deo dispensante redundantia illa fuisset suspensa usque ad resurrectionem. Non ergo indiguit cibo, nisi ex voluntate qua
Hebr. II, 17, 18.
Luc. IV, 2.
Exod. XXXIV, 28; Deut. IX, 9, 18; III Reg. XIX, 8.
Is. XI, 2, 3.
Luc. IV, 1.
Rom. VIII, 14.
Luc. IV, 1.
Ibidem.
Matth. XXVI, 41.
Eccle. III, 21. voluit redundantiam beatitudinis animæ suæ in corpus suspendi. Esuriit quoque, ut sua fame mereretur nobis gratiam magnam, et animæ saturitatem. Quidquid enim fecit aut pertulit ut viator, nobis meritorium fuit. Item, ut assumptæ humanitatis veritatem ostenderet; rursus, ut dæmoni daret occasionem tentandi. In veteri Testamento leguntur Moyses et Elias tot jejunasse diebus: de quorum esurie nihil subjungitur. Certum est tamen, quod postea esurierunt.
Quæritur, quare Salvator non jejunavit diutius quam Moyses et Elias. Dicendum, ne ejus divinitas pateret diabolo. Et etiam propter mysticam rationem, eo quod quadragenarius numerus conveniat pœnitentiæ: constat namque ex denario quater ducto, sicque significat castigationem hominis ex quatuor elementis compositi, cum observatione Decalogi secundum quatuor Evangeliorum doctrinam. Et iterum, quoniam tot diebus jejunando, offerimus Deo decimas anni sive dierum, cui et aliarum rerum decimas offerre jubemur, secundum Gregorium.
Et accedens tentator, dixit ei. Iste tentator et dæmon fertur fuisse Lucifer: quod Magister Sententiarum sentire videtur. Hilarius quoque testatur, quod fuerit dæmonum princeps. Accessit autem ad Christum in forma visibili et humana, et forte in forma hominis religiosi, ut simulata sanctitate circumdatus, citius falleret. Porro tentare proprie sumptum, est experientiam explorare de re ignorata, vel dubia. Dæmon ergo dubitavit de Jesu Nazareno, an esset Christus, idcirco optavit certificari de hoc:2 habuit namque pro utraque parte rationes sibi quodammodo insolubiles. Dicit autem Chrysostomus, quod audivit angelos, Gloria in excelsis Deo cantantes;3 angelum quoque evangelizantem pastoribus, Quia natus est vobis hodie Salvator. Vidit et Magos venientes, et puerum adorantes; verba etiam Simeonis et Annæ audivit, testimoniumque Joannis. Ex quibus conjiciebat Jesum esse Christum: præsertim quia ex vaticinio Danielis de numero hebdomadarum, cognovit tempus adventus Christi impletum.45 Ex prophetiis insuper Isaiæ et Jeremiæ: quorum unus ait, Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc.;67 alius vero, Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster (loco cujus in Hebræo habetur nomen Domini τετραγράμματον, quod soli vero convenit Deo):8 ex his, inquam, et aliis Prophetarum scripturis, sciebat quod Christus esset Deus et homo in una hypostasi seu persona. Ex quibus omnibus simul pensatis, vehementer opinatus est, quod Jesus esset Christus mundi Salvator. Sed ex alia parte, videns eum inter populares baptizatum, et fame confectum, dubitavit quomodo talis posset esse Deus et homo, seu Christus. Hinc ergo dixit ad eum:
Si Filius Dei unigenitus, de quo locuti sunt Prophetæ, es, dic, id est, propria auctoritate jube, et dicendo effice, ut lapides isti, qui coram te jacent, panes fiant. Cogitavit autem diabolus versipellis: Si sine meo subsidio poterit propria potestate subito rerum naturas mutare, sciam quod sit universorum Creator, de quo legitur, Ipse dixit, et facta sunt;9 si autem non poterit, scio quod homo purus consistat. Tentavit autem de lapidum mutatione in panes, eo quod esset fame laborans, et per consequens magis inclinatus ad tale miraculum. Sed non est sapientia, nec est scientia, neque consilium contra Dominum.10 Sapientia enim in omnibus sapienter agit.11
Quid ergo respondit Fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, sequitur:12 Qui respondens, dixit ei: Scriptum est: Non in solo pane, id est corporeo cibo, vivit homo, secundum utramque partem suam, videlicet corpus et animam, sed in omni verbo1314 sacræ Scripturæ, quod procedit de ore Dei, id est, ab intellectu divino inspiratur, et per os angelorum revelatur hominibus sanctis. Quemadmodum enim corpus sustentatur et conservatur in vita naturæ per panem materialem, sic anima conservatur ac roboratur in vita gratiæ per verbum Dei seu sacram Scripturam, quemadmodum ait Salvator: Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam;15 et alibi, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.1617 Itaque verbum Dei intellectum illuminat, ad fidem inducit, opera dirigit, errores excludit: propter quod ait Psalmista, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.18 Spem roborat, juxta illud: Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.19 Caritatem accendit, juxta illud:20 Ignitum eloquium tuum vehementer. Animam consolatur, a voluptate avertit, timorem inducit: et breviter, sicut ait Apostolus, Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo ad omne opus bonum.21 Quemadmodum ergo merito desperatur vita naturalis ejus qui corporalem cibum non sumit, vel sumptum non retinet; sic rationabiliter desperatur spiritualis vita illius qui verbum Dei non audit atque custodit. Qui enim ex Deo est, verba Dei audit.22 Ait autem Ambrosius: Quum diabolus sic exploret ut tentet, et sic tentet ut exploret; Christus eum sic fallit ut vincat, et sic vincit ut fallat.
Advertendum autem tres esse species tentationis, ad quas aliæ reducuntur, videlicet gulæ, avaritiæ et superbiæ, prout Joannes asserit: Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ.23 Ista sunt arma diaboli contra famulos Dei. Quoniam ergo in prima tentatione, quæ fuit de gula, superatum se conspicit, aggreditur Christum per aliam tentationem, quæ est de superbia, vanaque gloria. Noverat quippe hostis versutus, viros perfectos, qui gulam facile vincunt, sæpe tangi motu superbiæ.
Tunc assumpsit eum diabolus. Quomodo autem eum assumpserit, Scriptura non exprimit. Quidam vero affirmant, quod portavit eum in brachiis, vel humeris suis, tanquam fatigatum et debilem ex longo jejunio, et magnitudine famis, quasi compatiens ei: cui et Christus acquievit, ut falleret deceptorem. Aliqui dicunt, quod portavit eum volando per aerem: unde Lyra dicit, quod intentio dæmonis Christum portantis erat, ut Christus a populo volare videretur, atque ex hoc inaniter gloriaretur. Alii dicunt, quod duxit eum quasi manu ad manum per terram: quod magis consonare videtur ei quod in Luca habetur, Tunc duxit eum diabolus in Jerusalem. Aliquo ergo horum modorum assumpsit eum diabolus, non violenter, sed quasi ex prævia admonitione, ut iret ad homines causa vescendi, seu prædicandi, vel ob aliquid tale quod bonum videbatur. In sanctam civitatem, id est Jerusalem, in qua Sanctus Sanctorum sanguinem fudit, et primitiva Ecclesia Spiritum Sanctum recepit, atque evangelicam legem prædicare exorsa est. Et statuit, id est posuit, eum supra pinnaculum templi24, id est deambulatorium seu tectum, quod fuerat planum, ubi sacerdotes sedebant quum populo prædicabant. Posuit autem eum illic præsente populo, ut Christus alliceretur ad laudem humanam, putans Christum videri ab omnibus. Sed ipse se invisibilem reddidit: in tantum enim fuit corpus ejus subjectum rationi ac Deo, quod ad imperium Dei ac propriæ rationis immutavit vel non immutavit visum aliorum, sicut et corpora glorificata.
Et dixit ei: Si Filius Dei, Patri æqualis, es, mitte te deorsum in conspectu adstantium, ut videntes te sine casu volare, vel sine læsione cadere, mirentur et laudent te. Et ne timeas de periculo, scriptum est enim in Psalmo: Quoniam angelis suis mandavit, id est, præcepit Deus Pater, de te, id quod in psalmo illo subjungitur: Ut custodiant te in omnibus viis tuis; non autem in vanis præcipitiis: ideo dæmon subticuit hoc, ne sua fraudulentia notaretur a Jesu, quem scivit esse astutum ac providum. Et in manibus, id est sua virtute et operatione, tollent, id est portabunt te, quum fuerit opportunum, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, id est, ne aliquid tibi in via obsistat aut lædat.25 Secundum Hieronymum, Bedam, et alios, psalmus iste non est ad litteram scriptus de Christo, sed de quocumque homine virtuoso et viatore, angelorum custodia indigente, qua Christus non eguit. In quo patet dolus diaboli, Scripturam mendaciter, et tamen verisimiliter seu multum apparenter applicantis.
7 Deut.vi,16. Ait illi Jesus rursum: Scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum, id est, o homo, quicumque sis ille, non præsumas Deum tentare. Non autem dixit Christus hæc verba, vocando se Deum diaboli, cujus utique Deus fuit; sed ut per veram allegationem Scripturæ impio prævaleret, ita quod nec ejus divinitas dæmoni patuit, nec aliquid certum de ejus conditione atque persona cognovit, an scilicet esset purus homo. Porro Deum tentare, est sine necessitate de ejus providentia vel potestate experimentum accipere, omittendo videlicet quod in se est et secundum humanum modum sibi incumbit, atque divinæ potentiæ se indiscrete committendo: ut si quis fame laborans, possit mendicando panem acquirere, sed hoc omittens, committit se divinæ providentiæ, non intelligens quod hoc ex divina providentia omnia complectente sit, quod possit mendicando acquirere panem. Quoniam ergo a pinnaculo templi ad pavimentum paratus fuit descensus per gradus, si Christus se præcipitasset, Deum videretur tentasse.
Consequenter describitur tentatio tertia, quæ fuit de ambitione et avaritia, utpote de concupiscentia oculorum. Iterum assumpsit eum diabolus, forte eo modo ut ante, in montem excelsum valde, ut locus esset occasio consentiendi tentationi, sciens ex mutatione locorum frequenter mutari affectum; et ostendit ei omnia regna mundi principalia. Ostendit autem ei non ignoranti. Sed quomodo potuit ei omnia regna, id est urbes, terras, provincias mundi, demonstrare, quum certum sit nullum montem esse tam altum, ut ab eo omnes provinciæ possint videri? Et licet satis altus consisteret, tamen propter localem distantiam, visum constituti in monte immutare nequaquam valerent. Respondendum, quod ostendit ei omnia regna mundi, non quia objecit ea oculis intuenda determinate et corporaliter, sed proxima regna ostendit ad oculum, quantum fieri potuit, versus quatuor plagas mundi; cetera vero dixit in tali, vel tali parte terræ situata: velut si aliquis exsistens in turri cum alio, dicat, Ecce ibi est Roma, ibi Leodium, ibi Colonia. Et gloriam eorum, id est, pompas, delicias atque divitias regnorum terrenorum exposuit Christo. Et dixit ei: Hœc omnia tibi dabo, si cadens, genua flectendo, vel in terram te prosternendo, adoraveris me adoratione latriæ. Hæc est antiqua et solita dæmonis pompa, ut Deo assimilari et a concreaturis adorari desideret.
Tunc dixit ei Jesus: Vade, id est, recede a me, Satana, id est, adversarie veritatis. Vade, inquam, in ignem æternum, secundum Hieronymum. Verumtamen tempore passionis creditur redisse, et Christum per Judæos tentasse.26 Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis adoratione interiori et exteriori, et illi soli servies propter se atque finaliter. Vel loquitur de servitute latriæ, quæ Deo dumtaxat debetur. Soli ergo Deo serviendum est propter se: quia etsi aliis non solum superioribus, sed etiam æqualibus ac inferioribus serviendum sit, pro loco, causa et tempore (juxta illud Apostoli: Per caritatem servite in invicem;27 et Salvator in Evangelio, Qui major, inquit, est vestrum, sit vester minister), omnis tamen servitus ista ad Dei honorem referenda est, et propter ejus ordinationem ac voluntatem impendenda;2829 neque alicui serviendum vel obediendum est in his quæ divinitus prohibentur, quemadmodum Petrus testatur: Quia obedire oportet Deo magis quam hominibus.30 Quum igitur homini ministramus, non tam homini quam Deo in homine ministremus, præsertim quum dicat Salvator:31 Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Servitus autem duliæ, hominibus potest et debet impendi. Quum enim Deus sit summus in se, et maximus benefactor noster, atque altissimus princeps universorum, propria potestate potens salvare quoscumque voluerit; constat quod summa et singularis ei reverentia debeatur, videlicet cultus latriæ.
Considerandum in Christi responsionibus, quomodo falsas de Scripturis a diabolo sumptas sagittas, veris Scripturarum clypeis rejiciat atque confringat.
Tunc reliquit eum in monte isto sublimi, diabolus, confusus et victus recedens, nec aliquid certum de Christi persona cognoscens. Et ecce angeli accesserunt motu repentino ad Jesum in monte, et ministrabant ei, non quasi inferiori aut indigenti, sed ut Domino, cum humilitate et reverentia, deponendo eum de cacumine montis ad terræ planitiem. Quia enim humanam assumpsit naturam, humano modo se habuit, conformando se fratribus, atque angelico famulatu utendo.32 Nec solum hac vice, sed etiam prius angeli ministrabant ei in eremo, juxta illud:33 Spiritus expulit eum in desertum; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant ei. In quibus omnibus divinæ naturæ sublimitas, et item humanæ naturæ declivitas manifestantur in Christo.
Circa præinducta primo inquiritur, cur Lucas tentationem factam super pinnaculum templi ponit tertiam, quam Matthæus ponit secundam. Ad hoc quidam dixerunt, Lucam describere tentationes has Christi secundum ordinem factas, ita quod Christus secundo tentatus est in monte excelso, quem dicunt fuisse in eodem deserto in quo facta est prima tentatio: sicque in montem, quasi in locum propinquiorem, duxit eum diabolus statim post primam tentationem.34 Matthæum vero dicunt descripsisse tentationes Christi, non secundum ordinem rei gestæ, sed juxta quamdam correspondentiam ad tentationem primorum parentum, qui primo tentati fuerunt de gula, secundo de superbia, tertio de avaritia. Hæc autem responsio non videtur conveniens. Evangelista namque Matthæus apertissime docet, quod diabolus Christum reliquerit quasi confusus et victus, audita responsione Christi qua dæmonem de avaritia tentantem, et idololatriam quodammodo suggerentem, dire objurgans dicebat: Vade, Satana. Ergo tentatio ista ultimo facta est. Denique Lucas descripta tentatione in pinnaculo facta, quam tertiam ponit, non dicit, quod tunc reliquit eum diabolus; sed, Omni (inquit) consummata tentatione, recessit ab eo usque ad tempus.35 Non ergo recessit ante eam quæ in monte completa est, post quam dicit eum recessisse Matthæus. Hæc ergo ultima fuit. Hoc quoque patet per hoc quod tentatio dæmonis gradatim processit ad deteriora: tertia autem, in qua se adorari suggessit, pessima fuit. Verumtamen Augustinus asserit nos ignorare, quæ duarum ultimarum tentationum præcesserit; et dicit non referre quæ ante aliam recitetur, quia Scriptura non semper recitat gesta ordine illo quo facta sunt.
Insuper quæritur, an tentator duxit Christum invitum, vel quasi spontaneum, hoc est, an putavit quod Christus secum tendebat libenter, vel magis coacte.36 Respondendum secundum Hieronymum et Chrysostomum, quod dæmon voluntatem Christi putavit infirmitatem ac necessitatem, putans se eum compellere ad proficiscendum secum. Alii vero satis probabiliter dicunt, quod dæmon in specie viri religiosi apparens, et Christum decipere cupiens, blandiebatur ei, et suam malitiam occultabat, ne sciretur esse diabolus: sicque Christum quasi spontaneum secum assumpsit. Ex quo sequi videtur, quod non volavit secum per aera. Sic enim patuisset eum non hominem esse. Nihilo minus in tertia tentatione, in qua manifestum crimen suasit, ostendit se non esse talem qualis apparuit. Cernens quippe se per simulationem
Joann. viii, 44.
Luc. iv, 6. sanctitatis et allegationem Scripturarum nihil proficere, manifestam iniquitatem proposuit, ad quam ut induceret, magnum obtulit præmium, utpote omnia regna mundi. Quæ quia diabolus dicit se posse dare, Manichæi opinabantur omnia ista terrena a diabolo esse creata, ejusque imperio ad nutum subjecta. Sed hoc dictum stultum ac debile est. Quum enim diabolus sit mendax et arrogans, non vere, sed præsumptuose asseruit se regna omnia posse dare alicui : nisi intelligatur quod permissione divina frequenter diabolus cooperatur aliquibus ad obtinenda dominia mundi. Quod vero non sit sic intelligendum, quasi propria potestate et jure creationis valeat ea dare alicui, evidentissime constat per illud quod apud Lucam habetur, dicente ad Christum diabolo : Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quoniam mihi tradita sunt.
Postremo, per hoc quod Christus duas primas tentationes ad suam injuriam pertinentes, cum mansuetudine pertulit, solum ad verba Satanæ congruenter respondens ; tertiam vero tentationem cum exprobratione quasi exasperatus rejecit, dicens tentanti, Vade, Satana : per hoc, inquam, secundum Chrysostomum, edocemur, nostras injurias magnanimiter sustinere, Dei autem injurias et contemptum, nec usque ad auditum sufferre : quoniam in propriis injuriis patientem esse laudabile est, injurias autem Dei dissimulare nimis est impium. — Insuper, per hoc quod Christum post Baptismum atque jejunium tentator aggressus est, insinuatur tunc quemlibet nostrum fortius a diabolo impugnari, vel etiam a proximis infestari, quum vehementiori affectu applicamus cor nostrum puritati internæ ac veræ devotioni. Tunc enim fremit et furit impiissimus hostis, incitatque frequenter proximos nostros adversum nos. Nos vero invictissimo animo insistamus custodiæ cordis, tanto ardentius quanto sentimus nos durius impeti ac tentari, dicentes cum Propheta : Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant. Et ita vere in nobis implebitur quod dicit Apostolus : Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. — Rursus, per hoc quod Christus dejecit diabolum allegando Scripturas, instruimur tentationibus obviandum esse Scripturis divinis, unicuique tentationi objiciendo Scripturam contra tale vel tale peccatum de quo tentamur : ut si de elatione tentemur, cogitemus quod scriptum est, Odibilis coram Deo et hominibus est superbia ; et illud, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Si de invidia, cogitemus illud B. Joannis : Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.
Ps. xvii, 38.
Rom. xvi, 20.
Eccl. x, 7.
Jacob. iv, 6.
I Joann. iii, 15.
Porro modus qui dictus est, quomodo scilicet diabolus ostendit Christo omnia regna mundi, videtur quibusdam superficialis. Unde quasi subtilius loqui volentes, dicunt, quod quum intelligentia sit plena formis, diabolus, qui omnium regnorum species in se continebat, potuit eas præsentare intellectui animæ Christi, et ita omnia regna sibi ostendere ; vel etiam depingendo ea in terra, sicut fit in mappa mundi ; vel exponendo ei dispositionem regnorum. Quamvis autem hujusmodi ostensiones fieri potuissent, tamen propter eas dæmon non indiguisset Christum in montem altum assumere, quia tam convenienter fieri possunt in valle sicut in monte. Ideo præinductus modus, qui etiam concordat Chrysostomo, rationabilior æstimatur.
Footnotes
-
vers. 5. ↩
-
Luc. 11, 14. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Dan. 1x, 24-27. ↩
-
Dan. IX, 24-27. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Jer. xxxiii, 16. ↩
-
Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Eccl. 1, 5. ↩
-
Eccli. I, 5. ↩
-
Deut. viii, 3. ↩
-
Deut. VIII, 3. ↩
-
Joann. V, 24. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Luc. II, 14. ↩
-
Ps. CXVIII, 105. ↩
-
Ibid. 49. ↩
-
Ibid. 140. ↩
-
II Tim. III, 16, 17. ↩
-
Joann. VIII, 47. ↩
-
I Joann. II, 16. ↩
-
Luc. IV, 9. ↩
-
Ps. XC, 11, 12. ↩
-
Deut.vi,13. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Luc. xxii, 26. ↩
-
Matth. xx, 26; ↩
-
Act. v, 29. ↩
-
Matth xxv, 40. ↩
-
Hebr. 11, 17. ↩
-
Marc. 1, 12, 13. ↩
-
Luc. iv, 3-9. ↩
-
Luc. iv, 13. ↩
-
Gen. xxii, 1-6. ↩
Chapter 9 of 47