Skip to the text

Articulus 8

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI QUARTI, AB EO LOCO QUO DICITUR : QUUM AUTEM AUDISSET JESUS.

RECITATA Domini Salvatoris tentatione, prosequitur Evangelista ordinem et processum conversationis, instructionis et miraculorum ipsius. Porro, ut Beda testatur in prologo suo super Joannem, Matthæus, Lucas, Marcus referunt Christum post incarcerationem Joannis Baptistæ cœpisse miracula facere, id est, ea omittunt quæ ante incarcerationem hanc fiebant a Christo, videlicet mutationem aquæ in vinum, sanationem filii reguli, et cetera quæ Joannes in suis capitulis describit.1 Cœpit ergo Jesus prædicare, discipulos congregare, per Apostolos baptizare, et signa facere, ante incarcerationem Joannis; idcirco evangelista Joannes, qui ultimus evangelium scripsit, et aliorum trium evangelium legit, supplevit quod illi omiserunt. Verumtamen Christus non prædicavit tam aperte, nec miracula fecit tam copiose ante incarcerationem Joannis, ut postea. Propterea tres Evangelistæ satis putaverunt, si facta et documenta Christi post incarcerattionem Joannis exhibita prosequerentur, quamvis unusquisque eorum multa omiserit : nam omnes tres suscitationem Lazari omiserunt. Unde non mirum, si multa quoque omiserunt minora.

Exordium itaque sumens Matthæus ab operibus Christi quæ post Joannis incarcerationem contigerunt, subjecit : Quum autem audisset Jesus a discipulis Joannis vel propriis (quod tamen certissime præcognovit), videlicet quod Joannes Baptista traditus esset, a Deo permissive, in manum Herodis Antipæ, et ab Herode in manum servorum suorum, ut Joannem incarcerarent, eo quod illicitas nuptias Herodis ac Herodiadis increpasset;2 secessit in Galilæam, id est, a loco quo captus est Joannes se elongavit, cedens furori Herodis, ne occideretur ab eo, secundum Chrysostomum : non quod timuit mortem, sed ut opportuniore tempore pateretur, et item ut fugiendi daret exemplum quando non prodest comparere. Et relicta civitate Nazareth, in qua fuit conceptus et nutritus, venit et habitavit in civitate dicta Capharnaum maritima*, id est supra mare Genesareth* sita, in cujus littore sitæ erant Capharnaum, Tiberias, Bethsaida, Corozain, civitates pertinentes ad fines Zabulon ac Nephthali : ideo subditur, in finibus, id est sorte seu terminis, Zabulon ac Nephthali, scilicet duarum tribuum, ad quarum unam pertinebat Capharnaum. Unde Christus habitando in Capharnaum, habitavit in finibus Zabulon et Nephthali, id est inter fines et urbes Judæorum descendentium de tribu ac semine Zabulon et Nephthali.

Ut adimpleretur quod dictum est a Spiritu Sancto per Isaiam prophetam : Terra Zabulon, et terra Nephthali*, quæ est* via maris*, id est, in qua est via communis,* qua deferuntur merces a Jordane ad mare Mediterraneum, trans Jordanem, id est, per quam viam itur trans Jordanem, tendendo in ea usque Jordanem, Galilææ gentium, id est, juxta quam est Galilæa gentium, id est provincia illa quam in libris Regum legitur Salomon dedisse Hiram regi Tyri, cui dedit viginti oppida in Galilæa.34 Et quoniam Hiram fuit gentilis, illa pars Galilææ vocata est Galilæa gentium, quam ipse Hiram appellavit terram Chabul.5 Vel sic : Via maris trans Jordanem, id est via qua itur a mari prædicto ad Jordanem Galilææ gentium. Hæc igitur terra dicitur via, quoniam via publica erat in ea. Quid autem per terram Zabulon et terram Nephthali principaliter intelligatur, subjungit: Populus qui ambulabat in tenebris, id est habitatores harum terrarum, qui conversabantur in tenebris ignorantiæ, perfidiæ, et peccati, vidit lucem magnam, videlicet Christum, qui ait:6 Ego sum lux mundi.

Allegatio Evangelistæ decurtata est, et dum brevitati studuit, obscuritatem induxit. Ad pleniorem ergo intelligentiam habendam, sciendum quod in Isaia sic dicitur: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali, et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium;7 populus qui ambulabat, etc., sicut nunc allegatur. Est itaque sensus: Primo tempore, id est in principio evangelicæ prædicationis factæ ab ipso Christo, alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali, id est habitatores terrarum istarum, videlicet nati de Zabulon et Nephthali, qui pro majori parte translati et capti fuerunt diu ante Christi adventum: aliqui tamen remanserunt, de quibus nunc agitur. Hi ergo alleviati sunt, et animo relevati a jugo diaboli et servitute peccati. In his etenim locis cœpit Jesus prædicare et signa facere, credideruntque multi in eum. Et novissimo, id est circa finem prædicationis Christi, aggravata est via maris: id est, populus iste in his terris habitans oneratus est vitiis, induratusque corde, revertens ad vomitum, et fidem doctrinamque Christi abjiciens.8 Unde infra Salvator exprobrat civitatibus istis, dicens: Væ tibi, Bethsaida; væ tibi, Corozain, etc.9 Populus iste qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : nam oculis cordis viderunt et intellexerunt Christi doctrinam ; sedentibus, id est degentibus seu manentibus, in regione umbræ mortis, id est in terra plena peccatis :10 quæ sunt umbræ mortis, quoniam lucem gratiæ abscondunt, et morti æternæ proximum faciunt; lux christianæ veritatis orta est eis.

Exinde, id est post traditionem Joannis et mansionem in Capharnaum, cœpit Jesus prædicare manifeste et quasi continuo: tamen et ante incepit; et dicere: Pænitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Tale fuit etiam exordium prædicationis Joannis:11 cujus prædicationem volens confirmare Salvator, et ostendere quod ipse sit de quo Joannes testatus est, simili modo exorsus est. Hæc autem verba supra exposita sunt.

Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, quod alio nomine vocatur stagnum Genesareth:12 eratque lacus magnus, secundum Hieronymum; sed dicitur mare juxta consuetudinem idiomatis Hebræorum, qui quamlibet magnam congregationem aquarum nominant mare. Vidit duos fratres, videlicet Simonem, qui vocatur alio nomine Petrus, id est firmus, et Cephas, id est principalis:13 quæ duo nomina Christus sibi imposuit; et Andream fratrem ejus, qui erat discipulus Joannis; mittentes rete suum in mare, ut caperent pisces. Erant enim piscatores: quod utique officium futuro eorum officio spiritualiter congruebat, ut per piscium captionem figuraretur rationalium piscium in hoc mari magno et spatioso defluentium, utpote hominum adunatio per rete verborum cœlestium.14 Et ait illis: Venite post me, id est, gressibus corporis atque virtutibus animæ sequimini me, vos ipsos abnegando, et propria deserendo, ut evangelicæ perfectionis apicem apprehendatis; et faciam vos fieri, id est, constituam vos per gratiam apostolatus, piscatores hominum, id est collectores diversorum populorum infra unam Ecclesiam, per expansionem doctrinæ vestræ super eos, quemadmodum pisces diversi colliguntur per rete infra unam naviculam. Per rete ergo significatur verbum prædicationis; per navim, Ecclesia; per mare, mundus; per piscatorem, doctor seu prædicator; per piscationem, instructio, qua diversi in eadem fide, spe et caritate spiritualiter colliguntur. Juxta hanc similitudinem ait Dominus: Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos. At illi continuo relictis retibus, et ceteris quæ habebant, secundum quod alibi loquitur Petrus :15 Ecce nos reliquimus omnia;16 secuti sunt eum mente et corpore.

Triplex fuit discipulorum istorum vocatio : Una ad simplicem notitiam : quæ apud Joannem describitur. Quum enim Andreas a magistro suo Joanne Baptista audisset, Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi, demonstrante Christum Joanne, Andreas secutus est Jesum, adduxitque Simonem fratrem suum ad eum.1718 Ibi quoque describitur vocatio Philippi et Nathanael.19 Secunda vocatio fuit ad familiaritatem : quæ describitur apud Lucam, quando Petrus visa miraculosa piscium captione, procidit ad genua Jesu, dicens :20 Exi a me, Domine, quia homo peccator sum.21 Tunc enim omnia reliquerunt ad tempus, et rursus ad piscandum reversi sunt sicut et ante. Tertia fuit ad apostolatum, quando simpliciter omnia reliquerunt : et ista describitur hic. Hæ autem duæ vocationes Joanni et Jacobo filiis Zebedæi exhibitæ sunt simul cum Petro et Andrea. Unde nunc subditur :

Et procedens inde, id est, Jesus ultra paululum tendens, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi filium, et Joannem evangelistam fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes, id est, reparantes et meliorantes, retia sua ; et vocavit eos, forte per eadem verba quæ dixit ad Petrum et Andream, videlicet : Venite post me, faciam vos piscatores hominum. Joannes autem et Jacobus consanguinei erant Christi, videlicet filii sororis virginis benedictæ Mariæ. Illi autem statim relictis retibus et patre suo Zebedæo, secuti sunt eum, corde devoto et corpore prompto. Referunt multi, videnturque Hieronymus et Beda hoc sentire, Joannem istum fuisse sponsum in cujus nuptiis Christus convertit aquam in vinum, et quod Christus tunc vocaverit eum ad suum discipulatum, ita quod sponsam suam nunquam cognovit :2223 sicque Joannes ter vocatus fuisset a Christo.

Et circuibat Jesus cum discipulis suis, totam Galilæam, eundo de una civitate in aliam, docens in synagogis eorum, id est in domibus deputatis cultui Dei et actibus religiosis. Quamvis enim Judæi non habebant nisi unum templum, in quo secundum legem sacrificia immolabant, singulæ tamen urbes habebant synagogam, in quam convenerunt horis statutis ad laudandum Deum, ad legendum in lege et Prophetis, ad docendum, orandum ac audiendum salubria. Et prædicans Evangelium regni, id est doctrinam novæ legis ac gratiæ : in qua doctrina proponitur regnum cœleste pro præmio, quod Christus docuit appropinquare, et in se credentibus mox esse præstandum. Excessit enim doctrinam Mosaicam atque propheticam. Et quia doctrina Christi nova fuit et supernaturalis, omnem humanam rationem transcendens, et invisibilia bona pro mercede proponens, oportuit eam confirmari miraculis, tanquam divinæ veritatis argumentis et Dei sigillis, ut sciretur verus et a Deo missus esse talia prædicans. Quemadmodum etiam veritas naturalis scientiæ per principia prima probatur, et per rationes ex primis principiis per modum conclusionum deductas; sic veritas fidei, per opera miraculosa soli Deo possibilia roboratur et a Deo esse ostenditur, qui falsitatis confirmator ac testis esse non valet. Idcirco dicit Salvator : Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me.24 Hinc ergo descripta Christi nova admirabilique doctrina, quæ tamen infra plenius introducitur, de ejus miraculis subinferitur : et sanans omnem languorem inveteratum seu gravem, vel naturaliter incurabilem, et omnem infirmitatem minorem et per artem seu viam naturæ curabilem, qualis fuit cæcitas Tobiæ, in populo ad ipsum pro remedio humiliter accedente. Non tamen simpliciter omnes infirmos Judææ vel Galilææ curasse videtur, quum ejus discipuli post resurrectionem ipsius multos infirmos curaverint in Judæa et Galilæa, qui ante Christi passionem infirmi fuerunt.

Et abiit opinio ejus, id est, fama et rumor de Christo divulgatus est, in totam Syriam, quæ est regio propinqua Galilææ. Crebra namque et magna prodigia fecerunt eum famosum. Et obtulerunt ei omnes male habentes, videlicet variis languoribus intus latentibus, et tormentis foris apparentibus comprehensos, et qui dæmonia habebant, id est a dæmonibus obsessos, et lunaticos. Lunatici nuncupantur, qui singulis vexantur lunationibus, et mente laborant: et accidit dum luna est plena. Lunatio autem est tempus quo luna recedit a sole, et rursus sequitur eum. Denique, secundum Hieronymum, tales non vere lunatici sunt, sed putantur lunatici propter fallaciam dæmonum, qui observantes lunaria tempora, creaturam, videlicet lunam, diffamare cupiebant, quasi ipsa causaret hujusmodi mala, ut in Creatorem blasphemiæ redundarent, tanquam qui tam nociva sidera condidisset. Sumit ergo Hieronymus lunaticos secundum intentionem eorum qui ab influxu lunæ ipsos vexari dixerunt. Et paralyticos, id est contractos morbo qui vocatur paralysis. Et curavit eos. Quos autem corpore sanavit, creditur curasse in anima, quoniam Dei perfecta sunt opera: quamvis multi eorum recidivaverint.

Deut. xxii, 4.

Et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et de Decapoli, id est provincia decem urbes continente. Decapolis namque dicitur a δέκα, quod est decem, et πόλις, civitas, quasi regio decem civitatum. Et de Jerosolymis, et de Judæa, id est ceteris urbibus quarum metropolis est Jerosolyma, et de trans Jordanem, id est de terra duarum tribuum et dimidiæ, utpote Ruben, Gad, et Manasse: quæ terra fuit ultra Jordanem respectu Judææ et Galilææ. Horrum aliqui sequebantur Salvatorem propter informationem, sicut discipuli; aliqui propter curationem, ut languidi; aliqui propter cibum corporalem, ut famelici; aliqui ut signa viderent, quemadmodum curiosi; aliqui ut occasionem calumniandi invenirent, ut Scribæ et Pharisæi.

Num. xxxiv, 14, 15.

A Circa vocationem prædictorum quatuor Apostolorum, dicit Hieronymus: Piscatores et illitterati eliguntur et mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium, non virtute Dei, sed eloquentia et doctrina fieri putaretur.

Mystice autem, per Simonem Petrum signantur obedientes et firmi in fide, Simon quippe interpretatur obediens, Petrus dicitur firmus; per Joannem, speciali gratia decorati, Joannes enim interpretatur habens gratiam; per Jacobum, supplantantes peccata, quia Jacobus interpretatur supplantator. Per Andream, qui interpretatur virilis, designantur magnanimitate fulgentes, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. Hos tales vocat et mittit Salvator ad prædicandum, ad docendum, ad præsidendum. Oportet enim omnino ut dignus et efficax prædicator, doctor, sive prælatus, sit rectæ rationi, Deo atque Ecclesiæ semper obediens, et firmus in fide, quatenus alios ad sanctam obedientiam, fideique immobilem firmitatem inducat. Oportet quoque ut speciali gratia adornetur, imo exuberet, quatenus de plenitudine ejus accipiant alii, scilicet purgationem, illuminationem, et perfectionem. Item necesse est ut vitiorum sit victor, quatenus quomodo alios docet, ipse in primis adimpleat, ne sibi dicatur: Qui alium doces, te ipsum non doces; et, Medice, cura te ipsum. Rursus necesse est ut sit virilis in omnibus, non pusillanimis, non ponderans ista terrena, non succumbens adversis, nec mortem formidans amore justitiæ. — Postremo, quum actio Christi sit omnium nostrum instructio, per hoc quod ipse totam Galilæam tam sollicite circuivit, docentur prælati et prædicatores oves sibi commissas vigilanter circuire, visitare, docere, consolari, fovere per se ipsos, si congrue fieri possit, vel per idoneos vicarios, sicut et de religioso rege Josaphat scriptum est: Misit de principibus suis, et cum eis Levitas et sacerdotes, habentes librum legis; et circuibant cunctas urbes Juda, erudiebantque populum.

Gen. xxvii, 36.

Ps. xiv, 4.

Rom. n, 21.

Luc. iv, 23.

II Par. xvii, 7-9.

Footnotes

  1. Joann. II-IV. ↩

  2. Matth. XIV, 3, 4. ↩

  3. III Reg. IX, 14. ↩

  4. III Reg. IX, 11. ↩

  5. Ibid. 13. ↩

  6. Joann. VIII, 12. ↩

  7. Is. IX, 1, 2. ↩

  8. II Petr. II, 22. ↩

  9. Matth. XI, 21. ↩

  10. * habitan- tibus ↩

  11. Matth. III, 2. ↩

  12. Joann. II, 1-11. ↩

  13. Joann. I, 42. ↩

  14. Joann. XVI, 18; ↩

  15. Matth. xix, 27. ↩

  16. Jer. XVI, 16 ↩

  17. Ibid. 41, 42. ↩

  18. Joann. 1, 36, 37, 40. ↩

  19. Ibid. 43-51. ↩

  20. Luc. v, 8. ↩

  21. Ibid. 11. ↩

  22. Tob. 11, 11. ↩

  23. Joann. 11, 1-11. ↩

  24. Joann. v, 36. ↩

Chapter 10 of 47