Skip to the text

Articulus 9

ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI : VIDENS AUTEM JESUS TURBAS, ASCENDIT IN MONTEM.

QUONIAM Dominus noster Jesus Christus secundum omnium vaticinia Prophetarum salus et lux mundi est, doctor justitiæ, et evangelicæ institutionis legislator, idcirco quum opportunum adfuit tempus, fecit quod de se ipso prædictum erat, tradens evangelicam legem. Et quoniam lex omnibus danda est, aperte proponenda, et ad hominum correctionem ac perfectionem ordinanda, propterea videns Salvator copiosissimam turbam se sequentem, instructione indigentem, et vitiis oneratam, ascendit in montem, ut ab omnibus melius videretur, ac planius audiretur. Secundo, ut per montem sublimem, evangelicæ legis ac disciplinæ excellentia demonstretur: de cujus utique legis excellentia accipi potest illud Psalmistæ, Justitia tua sicut montes Dei. Tertio, ut demonstraret prædicatorem verbi Dei, virtutum altitudinem debere conscendere, juxta illud Isaiæ: Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Denique, secundum Augustinum, in hoc sermone Domini continetur quidquid ad optimos pertinet mores, et ad christianæ conversationis perfectionem. Ideo prout Dominus dederit, diligentius immorandum est præsenti sequentibusque quibusdam capitulis.

Ait ergo: Videns autem Jesus oculo corporali, turbas, de quibus in fine præcedentis capituli dictum est: quas oculo intellectuali incessabiliter vidit. Nam anima Christi semper a principio suæ creationis, actu intellexit scientia visionis omnia quæ unquam fuerunt, sunt et erunt. Ascendit in montem quemdam Galilææ, videlicet in montem Thabor, vel alium aliquem, secundum Hieronymum; non in montem Oliveti, ut aliqui putaverunt. Cur autem in montem ascenderit, dictum est. Et quum sedisset in monte tanquam magister, ad quem pertinet sessio in docendo, accesserunt ad eum discipuli ejus, qui quasi ceteris perfectiores, magistrum perfectionis sequi valebant, et ei propinquius copulari. Et aperiens os suum. Per hanc circumlocutionem notatur magnitudo dicendorum. Itaque, Aperiens os suum, id est, per se ipsum atque in propria persona loquens, legemque tradens, qui olim per angelos et Prophetas loquebatur, et per Moysen legem proposuit, docebat eos, dicens. Non dicitur, quod docuit turbas, sed discipulos: quod quomodo intelligendum sit, mox ostendetur.

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsum est regnum cœlorum. In exordio hujus sacrosancti sermonis, docet unigenitus Filius Dei octo beatitudines. Oportet ergo advertere, quod virtutes et dona, fructus et beatitudines, in aliquibus conveniunt, et in aliquibus distinguuntur. Virtus enim et donum in hoc conveniunt, quod utrumque eorum est habitus; differunt tamen in hoc, quod dona perficiunt, et in operando expeditas reddunt virtutes, easque in dignitate excellunt, demptis virtutibus theologicis, quæ præstantiores sunt donis: unde virtutes sunt plures quam dona, quæ non sunt nisi septem. Beatitudo vero et fructus in hoc conveniunt, quod utrumque eorum est actus virtutis; sed beatitudo superaddit fructui rationem perfecti et eminentis, ita quod de ratione beatitudinis est, ut sit actus excellentis virtutis, ad rationem vero fructus sufficit, quod sit actus virtutis delectationem spiritualem habens annexam. Interdum autem fructus accipitur pro delectatione actus virtuosi, et beatitudo pro virtute seu habitu. Imo hoc loco quidam per beatitudines istas intelligunt ipsas virtutes : quamvis magis proprie per eas intelligantur actus. Beatitudo enim consistit in actu, non in habitu, secundum Peripateticos : tamen Platonici dixerunt eam in habitu consistere. Quemadmodum autem christiani doctores distinguunt virtutes, ita quod virtutes in summo gradu consistentes dicuntur divinæ, convenientes statui perfectorum, non incipientium, nec proficientium; sic Peripatetici tales virtutes vocabant heroicas, Platonici vero seu Stoici vocabant eas virtutes purgati animi, a passionibus et vitiis absoluti. Harum ergo virtutum actus præsertim beatitudines dicuntur. Quidam præterea asserunt beatitudines potius esse actus donorum, quam virtutum, quoniam dona excedunt virtutes. Sed hoc sic intelligendum opinor, quia virtutes non producunt elicitive ipsas beatitudines, nisi secundum quod dona perficiunt ipsas virtutes, ut sint promptæ ad operandum, et omne obstaculum cito facileque repellant.

De prima ergo et fundamentali beatitudine Veritas ait : Beati pauperes spiritu. In qualibet beatitudine duo tanguntur, videlicet meritum et præmium. Meritum est ipsa beatitudo viæ, videlicet actus virtutis : quod tangitur quum dicitur, Beati, etc. Præmium vero est merces merito correspondens : quæ tangitur quum dicitur, Quoniam, etc. Quum enim actus virtutis in hac vita sit laboriosus aliquo modo, maxime in principio (ars namque et virtus sunt circa difficilia, secundum Philosophum), idcirco Salvator beatitudines commendans, protinus subdit de præmio, ut ad beatitudines exercendas nos excitet.1 Commemoratio enim mercedis provocat et confortat laborantem. Expedit insuper scire, quod beatitudo est duplex, videlicet viæ et patriæ. Beatitudo viæ, est meritum seu actio virtuosa, unde jam sermo ; beatitudo patriæ, est præmium cœleste. Beatitudo quoque habetur dupliciter, scilicet in spe et in re. Beatitudo ergo patriæ nunc habetur in spe, per hoc quod beatitudo viæ habetur in re. Hæc est enim dispositio propinqua et summa ad illam.

Præterea, quum beatitudo stricte accepta sit optima operatio perfectissimæ virtutis, oportet quod inter octo beatitudines, sit una summa et essentialiter beatitudo vocata, præsertim quum in omni genere et ordinata multitudine, sit unum primum atque præcipuum, ad quod alia ordinantur. Hæc autem beatitudo in via est munditia cordis, in patria vero est visio Dei, quæ ponitur tota merces. Ad munditiam ergo cordis aliæ beatitudines disponunt ac referuntur. Ex quo patet, quod beatitudines non enumerantur hoc loco secundum ordinem dignitatis seu perfectionis, quo eminentiora ac meliora priora vocantur ; sed partim secundum ordinem generationis, quo imperfectum præcedit perfectum. Juxta quem modum dicit Apostolus :2 Non prius quod spirituale, sed quod animale ; deinde quod spirituale.

Primam autem beatitudinem, qua dicitur, Beati pauperes spiritu, Hieronymus, Augustinus et Chrysostomus exponunt de humilitate, ut sit sensus : Beati pauperes spiritu, id est humiles corde, qui non inflantur, non magna de se ipsis præsumunt, nec aliquid boni sibi, sed totum Deo attribuunt, pensantes illud Apostoli ; Quid habes quod non accepisti ? Et illud :3 Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit.4 De quibus ait Psalmista : Humiles spiritu salvabit.5 Qui autem in propriis oculis magni et sapientes, ceterisque perfectiores sunt, non sunt pauperes spiritu. — Ambrosius vero et Leo Papa exponunt de voluntaria paupertate, propter Deum assumpta, desiderata, vel complacente, ut sit sensus : Beati sunt jam in spe, imo et beati in re, loquendo de beatitudine viæ, pauperes, id est temporalibus bonis carentes, spiritu, id est cum affectu cordis, ita quod divitias non appetunt, sed contemnunt, et in paupertate sua lætantur, nil proprium possidentes ; dicentes cum Paulo :6 Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Hæc est paupertas evangelica, quam consulit Christus, dicendo : Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest esse meus discipulus ; itemque, Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus. Hæc est paupertas illa ditissima de qua Apostolus loquitur : Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Hæc quoque est paupertas potentissima de qua Petrus claudo nato : Argentum, ait, et aurum non est mihi ; quod autem habeo, hoc tibi do : In nomine Jesu surge et ambula. De utrisque autem pauperibus intelligi potest illud Isaiæ : Domine Deus, confitebor tibi, quia factus es fortitudo pauperi et egeno in tribulatione sua. Hæc ergo paupertas contemnit omnia exteriora, honores atque divitias, quantum possibile est : quatenus summo enti, in quo omnia bona, omnia pulchra ac desiderabilia superplenissime continentur, absoluta, tota et libera mente adhæreat homo, qui tanto minus Deo conjungitur, quanto amplius transitoriis implicatur, et per diversa distrahitur. O amanda, veneranda, et amplectenda paupertas ! Cujus se Christus dedit exemplum, propter nos pauper factus, quum esset dives, secundum quod ait : Volucres cœli nidos habent, et vulpes foveas ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. — Denique secundum utramque expositionem, paupertas spiritus est basis seu fundamentum beatitudinum ceterarum. Humilitas enim est radix, custos, et stabilimentum virtutum et omnis perfectionis. Similiter divitiarum abjectio efficit hominem ad omnia spiritualia expeditum, cœlestiumque gratiarum abundanter capacem.

Deinde subditur præmium pauperum spiritu, seu merces voluntariæ paupertatis : quoniam ipsorum est regnum cœlorum, id est, cœlestis patriæ opulentia eis pro mercede debetur, atque parata est. Per regnum ergo cœlorum, plenissima omnium bonorum sufficientia designatur, de quibus Isaias et Paulus testantur, quia oculus non vidit, nec auris audivit, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum. Quæ autem sunt bona hæc, nisi objectaliter ipsemet Deus gloriosus et felix, dives in se, et dives in aliis, qui erit omnia in omnibus? Formaliter vero sunt dotes animæ et corporis, et cetera quæ cœlestem beatitudinem ornant, complent, perficiunt. Quum enim præmium correspondeat merito, pauperibus et humilibus rite promittitur opulentia, atque sublimitas regni cœlestis.

Is. LXIV, 4; I Cor. II, 9.

Rom. X, 12.

I Cor. XV, 28.

Beati mites, id est, qui omnem irrationabilem iram refrenant, et animo mansueto illatas adversitates atque injurias sustinent, nec propter aliquod contrarium occurrens irascuntur. Mititas nempe seu mansuetudo, est virtus moralis passionem iræ refrenans ac moderans. Nunc tamen præsertim fit mentio de mititate purgati animi, et sumitur mititas pro actu mititatis. Videtur autem mititas jam parum extensius accipi quam modo prædicto, videlicet prout patientiam, passionem tristitiæ ordinantem, includit, ut mites vocentur homines patientes, amaritudinis felle, et indignatione, et appetitu vindictæ carentes. Quemadmodum autem ira comparatur stultitiæ, quoniam actum rationis plurimum impedit, et inhonestos gestus in vultu ac corpore parit (propter quod Ecclesiastes dicit : Ne sis velox ad irascendum, quoniam ira in sinu stulti requiescit; et Job, Virum stultum interficit iracundia. Salomone quoque testante : Qui impatiens est, operatur stultitiam; et, Doctrina viri per patientiam noscitur) ; sic mititas maxime ornat scientiam, atque divinæ sapientiæ illustrationem meretur, faciens hominem veraciter sapientem, modestum, ornatum, secundum quod ait Psalmista, loquens de Deo : Diriget mansuetos in judicio, docebit mites vias suas. Et quoniam mititas sapientiam promeretur, et ad stabilem contemplationem disponit, impedimenta contemplationis, et causas internæ instabilitatis tollendo, videlicet iram, impatientiam, indignationem, et amari-

Eccle. VII, 10.

Job V, 2.

Prov. XIV, 29.

Ibid. XIX, 11.

Ps. XXIV, 9.

Luc. XIV, 33.

Matth. XIX, 21.

II Cor. VIII, 2.

Act. III, 6.

Is. XXV, 1, 4.

II Cor. VIII, 9.

Matth. VIII, 20. tudinem; ideo mites experiri merentur internæ pacis dulcedinem, juxta illud Psalmistæ: Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.7 Hæc etiam virtus specialem a Deo gratiam ac familiaritatem sortitur, imo et sublimationem ac beatitudinis altitudinem, prout fertur in Psalmo: Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.8 Facit quoque hominem proximis suis vehementer amabilem, sicut Ecclesiasticus scribit:9 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Hinc Jacobus ait in sua Canonica: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.10 Unde Dionysius in epistola ad Demophilum monachum asserit, ideo Moysen, Joseph et David, maximam apud Deum gratiam invenisse, quoniam mansueti fuerunt.

Consequenter ponitur proportionatum præmium beatitudinis hujus: quoniam ipsi possidebunt in præsenti vita terram proprii corporis, id est, carnem suam habebunt rationis imperio subditam, compositam, gubernatam. Quum enim radio divinæ sapientiæ doceantur, se ipsos gubernant in omnibus. In futuro autem possidebunt terram, id est firmam et stabilem mansionem paradisi cœlestis, de qua Propheta: Credo videre bona Domini in terra viventium;1112 et, Placebo Domino in regione vivorum. De qua in Isaia habetur: Si glorificaveris Dominum dum non invenitur voluntas tua, sustollam te super altitudinem terræ, dicit Dominus.13 Hoc est correspondens præmium mitium, utpote ne æstimemus in futuro mites sic posse repelli a terra cœlesti per invisibiles hostes, quomodo nunc frequenter expelluntur a terra elementari ac hereditaria per hostes visibiles.

Convenienter præterea ponitur mititas post paupertatem spiritus. Primo, quoniam humiles et inopes faciliter contemnuntur ac injuriantur, et multas penurias atque incommoda sentiunt: idcirco in primis maxime indigent mititate, ne ad iram, vel impatientiam concitentur. Secundo, quoniam humiles ac pauperes maxime dispositi sunt ad mansuetudinem observandam, sicut superbi et cupidi ad iracundiam proni sunt, juxta illud: Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia.14

Sequitur beatitudo tertia. Beati qui lugent, propria vel proximorum peccata deflendo, et ad patriam suspirando, vel Christo passo ac crucifixo compatiendo cordialiter. Sic luxit qui ait:15 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.16 Sic Samuel luxit Saulem, Jeremias Jerusalem, Daniel populi sui captivitatem. Sic ex desiderio patriæ luxit Apostolus, dicens:171819 Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et Psalmista: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus;20 et denuo, Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est.21 Hic luctus omnem carnalem delectationem gustus et tactus, omnem inanem gloriationem in verbis, factis, et ludis abscindit, quemadmodum scriptum est: Renuit consolari anima mea.22 Et Ecclesiastes: Risum reputavi errorem;23 et gaudio dixi, Cur frustra deciperis? Videatur quoque hic luctus esse actus pœnitentiæ, vel caritatis fraternæ, sive divinæ, secundum quod diversæ sunt causæ ac species luctus. Aliqui vero infeliciter lugent propter damna temporalia.

Præmium luctus est: quoniam ipsi consolabuntur per internam divinæ visitationis dulcedinem, sicut testatur Propheta: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.24 Consolantur autem in præsenti inchoative et aliqualiter, in patria vero complete atque totaliter.25 Si enim compatimur, et conglorificabimur. Pio etenim luctui sæpe miscetur, et pene semper cum concomitatur consolatio Spiritus Sancti, secundum illud: Domine, post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.2627 Vere enim et copiose meretur gustare quam dulcis est Dominus, ita ut cum admiratione exclamet:28 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!29 Qui hunc sanctum luctum assumit, omnia vana oblectamenta aspernatur, dicens cum Salomone:30 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii. Convenienter autem ordinatur beatitudo luctus tertio loco, quia post exteriorum abnegationem, et adeptam animæ mansuetudinem, aptus est homo ad considerationem eorum quæ præinductum pariunt luctum. Sequitur quarta beatitudo. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, id est, tam ardenti affectu appetunt in omnibus justitiam observari, ut Deus honoretur in omnibus, sicut famelicus appetit cibum et potum corporalem. Itaque esurire et sitire justitiam, quæ est virtus generalis, de qua nunc sermo, est vehementer optare ut omnes Deo obediant, et tam ipse quam alii in bona vita proficiant, unicuique quoque quod suum est, conferatur. De tali siti loquitur Isaias:31 Omnes sitientes, venite ad aquas;32 et Christus apud Joannem, Si quis sitit, veniat ad me. Hac fame et siti laborrant homines religiosi, qui toto conatu student quotidie in gratia crescere, de virtute in virtutem procedere, et Deo semper cum ampliori reverentia deservire, secundum quod ait Apostolus: Ego non arbitror me apprehendisse;33 unum autem, quæ quidem priora sunt, obliviscens, in anteriora autem extendens me ipsum, ad destinatum sequor. Nemo autem tantum proficit, quantum desiderat, quatenus hoc ipsum quod agit, pro nihilo reputet, seque humiliet, et justitiam esurire nullo eesset in tempore. Quum enim fecerimus omnia quæ præcepta sunt nobis, dicere debemus: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.34 Magna perfectio est ista esuries, quæ peccata consumit, quemadmodum ignis devorat stipulam. Cujus præmium subditur :

Quoniam ipsi sic esurientes saturabuntur. Nunc enim aliqualiter saturantur pane sacramentali, de quo ait Salvator, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus;35 pane quoque obedientiæ, de quo ait Joannes, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.36 Augetur enim in eis gratia Dei quotidie, quia quo aliquis magis se præparat gratiæ, eo copiosius eam sortitur. In futuro autem saturabuntur plenissime in intellectu atque affectu, quia tam clare Deum videbunt, possidebunt, ac diligent, sicut optabunt, eumque habendo obtinebunt quidquid optaverint. Propter quod dicit Psalmista:37 Adimplebis me lætitia cum vultu tuo;38 et, Satiabor quum apparuerit gloria tua.

Porro ista esuries et sitis sequitur luctum prædictum: quia dum homo imperfectum suum conspicit, aliorum peccata perpendit, ad futuram felicitatem suspirat, aliud non exquirit nisi ut purgetur a culpa, tam ipse quam alii, crescat in gratia, et patriæ appropinquet jugiter per fervida desideria.

Beati misericordes, aliis compatiendo, subveniendo, ignoscendo, imo eorum miseriam quasi propriam æstimando ac relevando, corporales ac spirituales eleemosynas impertiendo. — Quorum præmium est: quoniam ipsi misericordiam consequentur, id est peccatorum remissionem, optatæ gratiæ infusionem, atque divinæ pietatis succursum in omnibus. Hoc est quod dicit Psalmista:39 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus. Ideo Salomon dicit: Per fidem et misericordiam purgantur peccata;40 et, Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.41 Tobias quoque instruens filium suum, sic eum hortatur: Quomodo potueris, ita esto misericors; et ne avertas faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini.42 Plane misericordes rite censendi sunt, qui implent illud Apostoli:43 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Et rursus :

Alter alterius onera portate.44 Hinc admonet Ephesios :45 Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Hac virtute Deo assimilamur, cui proprium est misereri et parcere.

Beati mundo corde, hoc est puri in intellectu, et sinceri in voluntate, ita quod conscientiam peccati non habent, nec aliqua intentione obliqua fœdantur, sed contemplationi ac dilectioni Dei altissimi cœlestiumque bonorum vacant sine permixtione erroris, et absque occursu passionis animam obtenebrantis. Ad hanc cordis munditiam disponunt virtutes morales, appetitum sensitivum a passionum inordinatione purificantes, et ceteræ virtutes intellectuales, naturales, atque justitia, quæ est virtus specialis, moralis. Omnia enim hæc ordinantur ad hoc, ut intellectus dono sapientiæ supernaturalis supernaturaliter illustretur, donis quoque intellectus, scientiæ, et consilii; et ut voluntas divina caritate fervescat, donisque tribus, videlicet fortitudine, timore, et pietate perficiatur : quibus peractis, potens est anima stabiliter, sincere, et affectuose Deo vacare, contemplando ac diligendo. Sicque munditia cordis essentialiter est ardens contemplatio Dei, seu contemplativa ejus dilectio. Ad hanc cordis munditiam perducitur homo triplici via seu triplici actione hierarchica, utpote : purgativa, qua mundatur a culpa; illuminativa, qua divinitus illustratur, fitque sedes sapientiæ; et unitiva, seu perfectiva, qua caritate accensus Deo conjungitur.

Quum ergo puritas cordis sit finis omnium exercitiorum nostrorum, ac summa præsentis vitæ perfectio, debemus incessabiliter eam intendere, ad eam suspirare, ad ejus considerationem intellectum reducere, totiesque dolere ac resipiscere, quoties sentimus nos ab ea corruisse, recessisse, vel elongationem aliquam incurrisse. Propter quod Salomon monet : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit ; et Moyses : Custodi temetipsum, et animam tuam sollicite ; ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Hoc Deo juvante facere possumus, si divini vultus præsentiam atque judicium sapienter pensemus, dicentes cum sancto Elia :46 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto ; et cum Psalmista, Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.47 Talis erat sanctus Job, dicens : Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat ?48 Nec solum passiones et vitia magna, sed et cogitationes superfluæ et distractiones inanes, cordis tollunt aut minuunt puritatem, quia verissime ait Scriptura :49 Qui spernit modica, paulatim decidit.50 Oportet ergo omnem animi evagationem et cogitationem inutilem devitare, atque ad sortiendam cordis puritatem infatigabiliter vigilare, laborare, et exorare.

Quoniam ipsi Deum videbunt facie ad faciem, id est clare per speciem :51 quæ visio beatifica correspondet munditiæ cordis.

Sequitur beatitudo septima. Beati pacifici, hoc est internæ pacis, fraternæ concordiæ, communisque unanimitatis amatores, sectatores, et operatores : qui primo in se ipsis pacem habere conantur, ut appetitus inferior superiori obediat, sensualitas rationi, et caro spiritui, et ipse totus homo obediat Deo; deinde cum aliis satagunt pacem habere et discordantes reconciliare, omnesque ad unanimitatem quamdam reducere : quemadmodum in primitiva Ecclesia multitudinis credentium erat cor unum et anima una.52 Sic enim Deus habitare facit unius moris in domo.53 De qua habitatione concordi atque fraterna cantamus : Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !54 Hæc pax ex caritate procedit, juxta illud Psalmistæ, Pax multa diligentibus legem tuam ;55 et per justitiam custoditur, sicut Isaias fatetur, Et erit opus justitiæ pax.56 De qua pace dicit Salvator : Pacem meam do vobis ;57 non quomodo mundus dat, ego do vobis. Itemque Apostolus :58 Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra. Quod enim pax ista appetenda sit, præcipue omni Christiano, constat ex hoc quod Christus suos discipulos salutando dicere consuevit, Pax vobis;59 eisque præcepit: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui.60 Idcirco ad hanc beatitudinem sæpe nos hortatur Apostolus: ut quum ait Ephesiis, Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;61 et alibi, Si fieri (inquit) potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.62

Præmium autem pacificorum subjungitur: quoniam filii Dei vocabuntur, hoc est adoptivi, et digni erunt vocari filii Dei in præsenti sæculo, et in futuro potissimum. Homines namque filii Dei vocantur propter aliquam assimilationem cum eo. Hoc autem maxime convenit Deo, amare et facere pacem, secundum illud Apostoli: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.63 Et de Christo ait:64 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Pacifici ergo sunt similes Deo, qui cum Psalmista dicere possunt: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.65 Verumtamen, sicut dicit Chrysostomus, Multi sunt qui alios libenter reconciliant, et ipsi inimicis suis nunquam ex corde reconciliantur. Hi tales, illusores sunt pacis, non amatores.

Octava demum beatitudo subjungitur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, hoc est propter veritatem doctrinæ, propter veritatem vitæ, vel propter veritatem justitiæ, scilicet propter fidem, bonam conversationem, vel æquitatis et juris defensionem: et hoc, ex amore Dei, ad ejus honorem et gloriam. Veritas enim et æquitas pariunt odium. Qui igitur propter nullam adversitatem et persecutionem relinquit viam justitiæ, ille beatus est, dicens cum sancto Job: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea, et justificationem quam cœpi, non deseram.66 Multi autem propter suos excessus castigantur, qui volentes se ipsos excusare et quasi beatificare, inconvenienter allegant istam scripturam, dicentes, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quum ipsi condignam luant disciplinam propter suam malitiam. Verumtamen, si quis excessit, et pœnam sibi inflictam pro culpa sua æquanimiter tolerat, etiam ipse quodammodo beatus esse videtur. Quamvis enim non patitur propter justitiam suam, tanquam propter causam alios ad persequendum moventem, patitur tamen propter justitiam, tanquam propter causam finalem, videlicet ut sua culpa per pœnam ordinetur, et Dei injuria vindicetur, amissaque gratia reparetur. Idcirco quidquid adversitatis et pœnæ nobis acciderit, debemus propter nostra peccata patienter sufferre, reputantes hæc ipsa supplicia nostris flagitiis esse minora.67 Sed hoc multo minus est, quam propter justitiam pati. Unde Petrus inquit: Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ enim gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum: in hoc enim vocati estis.68

Insuper taliter patientium præmium subditur: quoniam ipsorum est regnum cœlorum, id est, æternam victoriam consequentur. Oppressis enim atque afflictis, maxime convenit gloria regni, consolatioque cœlestis. Hoc præmium octavæ et ultimæ beatitudinis, primæ quoque beatitudini est promissum, quum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Considerando nempe in regno cœlesti sublimitatem et opulentiam universorum bonorum, sic ponitur præmium paupertatis; considerando autem in eo plenitudinem gaudiorum, sic ponitur præmium patientium et afflictorum propter justitiam. Prædictarum autem beatitudinum præmia unum et idem sunt, vel essentialiter, vel reductive. Quid enim est regnum cœlorum, nisi possessio terræ viventium? Et quid est consolatio patriæ, nisi prædicta possessio, vel aliquid consequens eam? Similiter saturari et Deum videre, idem exsistunt. Hujus ultimæ beatitudinis ad martyres maxime pertinentis, omnes electi participes sunt, prout testatur Apostolus : Quia omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.69

Consequenter Salvator quasi exponit beatitudinem ultimam. Beati estis quum maledixerint, id est, malum de vobis dixerint, homines, secundum modum qui subditur, scilicet propter Christum, et persecuti vos fuerint, mala inferendo, vel de loco ad locum fugando, et dixerint omne malum adversum vos, varia crimina vobis imponendo, non veraciter, sed mentientes, id est, mendaciter vos accusantes, propter me, id est, omnia mala hæc vobis inferentes ob id, quoniam mihi adhæretis ac ministratis, videlicet propter justitiam vestram.

Gaudete interius, cordialiter delectando in istis adversis : quemadmodum dicit Apostolus, Gloriamur in tribulationibus ; et exsultate, id est, ex plenitudine interioris jucunditatis signa lætitiæ foris ostendite : juxta illud, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Hoc est quod in Jacobo docetur : Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes inciderítis.70 Hæc enim sunt magna beneficia Dei, sicut affirmat Apostolus, dicens : Vobis datum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro illo.71 Et Petrus : Si exprobramini, inquit, in nomine Christi, beati eritis.72 Hinc ait Salvator : In mundo pressuram habebitis ; sed confidite, quia ego vici mundum.73 Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Hæc est una ratio gloriandi in adversis, magnitudo remunerationis :74 quia testante Apostolo, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.75 Unde Salvator ait discipulis suis : Vos nunc quidem tristitiam habetis ; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.76 Quum ergo non sint condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, debemus in omni tribulatione cordialiter exsultare.77 Gaudendum quoque est in istis adversis propter alias causas, videlicet quia per eas Christo passo assimilamur, Deum veneramur, et sanctis hominibus conformamur. Ideo subditur : Sic enim, hoc est, etiam ideo in adversis et persecutionibus istis gaudete, quia persecuti sunt Judæi Prophetas, qui fuerunt ante vos, videlicet Isaiam, Jeremiam, et ceteros. Propter quod Stephanus ait :78 Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Ex hoc patet, verba ista specialiter dici ad Apostolos ceterosque discipulos.

Circa præinducta magna oritur quæstio, an sermo præsens, quem hoc loco describit Matthæus, sit idem cum sermone qui in Luca describitur. Ad hoc quidam dixerunt, quod imo, quia uterque sermo idem habet principium, eumdemque finem, et in multis intermediis coincidit.79 Alii tenent oppositum : primo, quoniam secundum Matthæum Christus prædicavit in monte, secundum Lucam autem descendit de monte, et prædicavit in loco campestri;808182 secundo, quia secundum Matthæum prædicavit sedendo, secundum Lucam stando ; tertio, quia secundum Matthæum docuit octo beatitudines, secundum Lucam quatuor ;83 quarto, quoniam Lucas multa omittit quæ ponit Matthæus. — Quid horum sit verius, ignoratur. Utriusque tamen opinionis rationes satis faciliter solverentur. Primam namque opinionem tenendo, diceretur quod Christus primo cum discipulis montem ascendit ; ibique electione Apostolorum facta, et prædicatione incepta, descendit versus pedem montis, et ibi stans docuit discipulos, et populum simul : et si mons ille fuit in campo, tunc utique stando circa montis ascensum, stetit in loco campestri. Nec obstat quod multa omittit Lucas, quæ ponit Matthæus : sicut in Oratione dominica Matthæus ponit septem petitiones, Lucas quinque dumtaxat ; uterque tamen eorum eamdem orationem describit.84 Sciens enim unus Evangelista, aliquid ab alio plene digestum, minus prosequitur illud. Qui vero secundam opinionem tuetur, dicere potest, quod non sit inconveniens diversos sermones eodem modo inchoari ac terminari, atque in multis communicare.85 Hæc secunda opinio verior æstimatur a quibusdam, videlicet quod fuerint diversi sermones, sicut patescit diligenter conspicienti utriusque sermonis descriptionem.

Footnotes

  1. Arist.Ethic. II. ↩

  2. I Cor. xv, 46. ↩

  3. I Cor. IV, 7. ↩

  4. Galat. VI, 3. ↩

  5. Ps. XXXIII, 19. ↩

  6. Philipp. III, 8. ↩

  7. Ps. xxxvi, 11. ↩

  8. Ps. cxlix, 4. ↩

  9. Eccli. iii, 19. ↩

  10. Jacob. iii, 13. ↩

  11. Ps. cxiv, 9. ↩

  12. Ps. xxvi, 13. ↩

  13. Is. lviii, 13, 14. ↩

  14. Prov. xi, 2. ↩

  15. Ps. cxviii, 136. ↩

  16. I Reg. xv, 35. ↩

  17. Rom. vii, 24. ↩

  18. Thren. i-v. ↩

  19. Dan. x, 2. ↩

  20. Ps. xli, 4. ↩

  21. Ps. cxix, 5. ↩

  22. Ps. lxxvi, 3. ↩

  23. Eccle. ii, 2. ↩

  24. Ps. xciii, 19. ↩

  25. Rom. viii, 17. ↩

  26. Ps. cxlix, 4. ↩

  27. Tob. iii, 22. ↩

  28. Ps. xxx, 20. ↩

  29. Ps. xxxiii, 9. ↩

  30. Eccle. vii, 3. ↩

  31. Joann. vii, 37. ↩

  32. Is. LV, 1. ↩

  33. Philipp. iii, 13, 14. ↩

  34. Luc. xvii, 10. ↩

  35. Joann. vi, 56. ↩

  36. Joann. iv, 34. ↩

  37. Ps. xv, 11. ↩

  38. Ps. XVI, 15. ↩

  39. Ps. XI, 2. ↩

  40. Prov. xv, 27. ↩

  41. Prov. xxii, 9. ↩

  42. Tob. IV, 8, 7. ↩

  43. II Cor. XI, 29. ↩

  44. Galat. vi, 2. ↩

  45. Ephes. iv, 32. ↩

  46. III Reg. xvii, 1. ↩

  47. Ps. xviii, 15. ↩

  48. Job xxxi, 4. ↩

  49. Eccl. xix, 1. ↩

  50. Eccli. xix, 1. ↩

  51. I Cor. xiii, 12. ↩

  52. Act. iv, 32. ↩

  53. Ps. lxvii, 7. ↩

  54. Ps. cxxxii, 1. ↩

  55. Ps. cxviii, 165. ↩

  56. Is. xxxii, 17. ↩

  57. Joann. xiv, 27. ↩

  58. Philipp. iv, 7. ↩

  59. Joann. xx, 19, 21, 26. ↩

  60. Luc. x, 5. ↩

  61. Ephes. IV, 3. ↩

  62. Rom. XII, 18. ↩

  63. II Cor. v, 19. ↩

  64. Ephes. II, 14. ↩

  65. Ps. CXIX, 7. ↩

  66. Job XXVII, 5, 6. ↩

  67. Judith VIII, 27. ↩

  68. I Petr. II, 19-21. ↩

  69. II Tim. III, 12. ↩

  70. Jacob. I, 2. ↩

  71. Philipp. I, 29. ↩

  72. I Petr. IV, 14. ↩

  73. Joann. XVI, 33. ↩

  74. Matth. V, 9-13. ↩

  75. II Cor. IV, 17. ↩

  76. Joann. XVI, 22. ↩

  77. Rom. VIII, 18. ↩

  78. Act. VII, 52. ↩

  79. Luc. VI, 20 et seq. ↩

  80. Ibid. 17. ↩

  81. Ps. I, XXXIII, 3. ↩

  82. Rom. V, 3. ↩

  83. Jacob. ↩

  84. Luc. XI, 2-4. ↩

  85. Ps. LXXXIII, 3. ↩

Chapter 11 of 47