Articulus 10
PROSECUTIO EXPOSITIONIS PRÆSENTIS CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : VOS ESTIS SAL TERRÆ, ETC.
QUAMVIS sermo iste ad turbas factus dicatur, ad Apostolos tamen præsertim directus est. In principio enim hujus capituli dicebatur : Accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum, docebat eos. Lucas etiam dicit : Elevatis oculis in discipulos suos, dixit, etc. Eosdem ergo nunc alloquens, docet quales debeant esse, tam ipsi quam eorum successores, videlicet omnes prælati. Vos estis sal terræ, id est condimentum hominum in terra viventium, quia per discretionem et exemplarem conversationem vestram corda aliorum condiri seu dirigi debent, ut saporem habeant operum virtuosorum, et ut præserventur a putredine vitiorum, quemadmodum sal confert cibis saporem, et a putrefactione conservationem. Per sal ergo notatur discretio, quæ in omni opere necessaria est. Propter quod in Levitico dicitur : Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies ; in omni oblatione offeres sal.1 Unde ait Salvator : Habete in vobis sal. Et quia exempla superiorum maxime dirigunt et conservant animas subditorum, convenienter per sal designatur conversatio exemplaris.2
Quod si sal evanuerit, hoc est, corruptum fuerit, et suum vigorem perdiderit, in quo salietur?3 id est, quid illo condiri poterit? Nil utique. Tunc enim potius inficit cibum quam prosit. Ideo subditur : Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, hoc est, penitus effundatur, ne locum in domo inutiliter occupet, vel per errorem cibo immissum, ipsum corrumpat; et conculcetur ab hominibus in via ubi effusum est sal pergentibus. Per hoc insinuatur, quod prælatus indiscretus vel inexemplariter vivens, non condit, nec dirigit corda subditorum, nec potest eis prodesse, sed potius obest : idcirco prælatione indignus est, et ab ea avelli meretur, ac humiliari, atque subesse. Propterea Paulus admonet Timotheum, imo et omnem prælatum : Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate : hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.4
Consequenter Christus comparat eos luci. Vos estis lux mundi, id est doctores hominum in mundo degentium, quoniam mentes aliorum illustrare debetis radio sapientiæ atque scientiæ, docendo eos quid credendum, quid sperandum, quid diligendum, quomodo discernere debeant inter bonum et malum, inter verum et falsum, inter pretiosum et vile. De talibus prælatis Dominus loquitur : Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.5 Ex his constat, quod pastor aliorum debeat esse actione præcipuus, et contemplatione sublimis, imo in utraque vita perfectus, ut valeat gregem sibi commissum instar cœlestis hierarchiæ purgare, illuminare, et perficere. Sed, heu ! multi jam aliorum curam suscipiunt, in quibus non est aqua sapientiæ salutaris, nec panis sanctæ conversationis.6 Qui si se ipsos diligenter attenderent, puto quod dicerent: Non sum medicus, et in domo mea non est panis;7 nolite me constituere principem populi. De talibus loquitur Isaias quinquagesimo sexto capitulo:8 Speculatores cæci, canes muti non valentes latrare, videntes vana et dormientes.
Sed quum de Joanne, quo major inter natos mulierum non surrexit, legatur, Non erat ille lux:910 quomodo Apostoli appellantur lux mundi? Et respondendum, quod Joannes non erat lux principalis et substantialis, sed ministerialis et participata. Denique triplex est lux, videlicet: lux illustrans, non illustrata, ut Deus: et sic Christus secundum divinam naturam lux erat, non Joannes. Lux illustrans et illustrata: tales præsertim fuerunt Joannes et sancti Apostoli, atque Prophetæ. Deinde gloriosus Dionysius, aliique doctores, dicuntur lux illustrata, non illustrans, sicut de pœnitentibus et conversis dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.11
Quod autem Apostoli et prælati debeant sapientiam sibi communicatam aliis publice prædicare, eosque splendore virtutum ædificare, ostendit Salvator per duo quibus hi comparantur, videlicet per similitudinem civitatis altæ, et lucernæ accensæ. Non potest civitas abscondi supra montem posita, hoc est in loco sublimi constructa. Omnibus enim etiam a longinquo apparet. Sic vos aliorum pastores, seu Ecclesia prælatorum, qui estis fundati in Christo monte altissimo, de quo in Daniele asseritur, quod crevit in montem magnum, non debetis sapientiam vobis concessam abscondere, neque latere.1213 Scriptum est enim: Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?14
Deinde idem ostenditur per similitudinem lucernæ. Neque accendunt homines lucernam, et ponunt eam sub modio: id est, quum eam accenderint, non abscondunt accensam communiter, nisi forte ad tempus, ut opportuno tempore ponatur in publico; sed super candelabrum ponunt eam, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Simili modo Deus non illustravit Apostolos tam copioso lumine sapientiæ, ut occultentur, ac lateant, sed totum mundum luce veritatis perfundant. Ideo subditur:
Sic luceat lux vestra, hoc est virtuosa ac splendida conversatio vestra, coram hominibus, id est, in eorum præsentia manifestetur, fiat, ac pateat, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est: hoc est, ad hoc seu propter hunc finem opera bona coram aliis facite, ut Pater vester cœlestis glorificetur, laudetur, et justus esse noscatur ab illis per vestræ vitæ sanctitatem. Deus namque per servos perversos inhonoratur, per bonos laudatur: secundum quod Apostolus ait quibusdam, Per vos nomen Domini blasphematur inter gentes.15 Et per Ezechielem ait Dominus frequenter: Commaculastis nomen meum sanctum; rursusque, Sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est per vos inter gentes.16 Gentiles namque et perfidi, si viderint Christianum in omnibus sancte et irreprehensibiliter conversantem, nonne dicturi sunt, Vera et sancta est lex quæ talem instruit vitam, et sanctus dominus cui talis complacet vita? Si autem conspexerint Christianum scelerate agentem, nonne mox legem Christi derident, et talem esse dominum suspicantur, quales sunt servi ejus? Fideles vero et boni, quum viderint quempiam honeste et sancte viventem, statim gratiam Dei collaudant, Deum in suo ministro atque effectu extollunt, ejusque misericordiam admirantur, dicentes:17 Mirabilis Deus in Sanctis suis. Non ergo debemus bona coram aliis operari, vel proprias manifestare virtutes, propter propriam laudem, sed ad Dei honorem, et etiam ad proximorum ædificationem; solique Deo debemus velle placere finaliter. Ideo enim dicit Salvator:18 Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab illis.
Porro sciendum, quod operum bonorum quædam sunt communia, ad quæ communiter obligamur, nec alicujus singularis sanctitatis seu simulationis speciem habent.1920 Talia coram aliis fieri debent. Alia sunt opera singularis devotionis, et gratiæ eminentis. Ista itaque potius occultanda videntur, ne homo ultra modum ab aliis reputetur aut honoretur, et ne speciem simulationis incurrat, aut singularis appareat. Unde non debemus in manifesto pectus specialiter tundere, suspiria magna emittere, manus in cœlum extendere, sed cum generali exterioris hominis apparatu esse contenti, interius vero semper ad præcipuam devotionem anhelare.
Et quoniam Christus nova documenta intulit mundo, ne quis putaret suam doctrinam esse contrariam documentis Moysis et Prophetarum, subjecit: Nolite putare quoniam, id est quod, veni solvere, id est falsificare, reprobare, destruere, legem Mosaicam, aut Prophetas divinitus inspiratos, quorum aliqui fuerunt gentiles et ante legem, ut Job, Enoch. Non veni solvere illa, sed adimplere. Legem enim Christus implevit, secundum duplicem sensum: Primo, quia quod lex jussit, fecit. Factus est enim sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, secundum Apostolum. Etenim secundum legem est circumcisus, in templo oblatus. Secundo, quoniam quod legi defuit, perficiendo supplevit, præceptis legis evangelica consilia adjiciendo. Similiter Christus implevit Prophetas, quia quod illi de ejus incarnatione, doctrina, conversatione, prodigiis, passione, resurrectione et ascensione prædixerunt, verificavit et actu complevit, cetera quoque in die judicii adimplebit. Propter quod ait: Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysis et Prophetis et Psalmis, de me.
Denique præcepta legis fuerunt triplicia, scilicet: moralia, utpote præcepta Decalogi. Hæc Christus implevit, secundum quod ait: Si vis ingredi ad vitam, serva mandata.21 Alia erant cærimonialia, ut circumcisio, discretio ciborum, esus agni paschalis, etc. Quæ certum est Christum observasse.
A Quum enim de Joanne Baptista prædixerit angelus, Vinum et siceram non bibet;22 et Petrus post resurrectionem Christi testatus sit, Quia nunquam comedi omne immundum et commune:23 constat quod Christus quoque servaverit discretionem in cibis. Tertia legis præcepta erant judicialia: et hæc Christus interdum misericorditer relaxavit, tanquam legislator præcipuus. Interdum vero probabile est eum talia observasse. Sed videtur contrarium: nam præcepit sanato, ut tolleret lectum suum in sabbato; sabbato quoque fecit lutum quo oculos cæci nati linivit.24 Propter quod Judæi dixerunt: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Respondendum, quod opera corporalia quæ directe ordinabantur ad Dei honorem, licebant in sabbato, sicut ornare templum, offerre sacrificium. Quod autem jussit sanato ferre lectum in sabbato, fuit ad declarationem facti miraculi in quo divina virtus resplenduit. Simili modo fecit lutum ad exhibendum miraculum in quo omnipotentia Dei fuit ostensa. Judæi vero male intellexerunt præceptum de honoratione sabbati, multisque aliis, sicut inferius elucescet.
Quod igitur Christus implevit hæc omnia, manifestat, subdendo: Amen quippe dico vobis, donec, id est quousque, transeat cœlum et terra, id est usque ad finem sæculi, in quo cœlum et terra transibunt, et peribunt, seu esse cessabunt, quantum ad esse accidentale, non quantum ad esse substantiale, hoc est quoad qualitatem, situm, motum, et influentiam, non quoad eorum substantiam: tunc enim mutabuntur in melius, nec habebunt motum et influentiam ut modo; iota unum, hoc est minimum verbum seu minima littera, aut unus apex, id est minima particula, non prœteribit a lege, id est, non remanebit non adimpletum, sed erit sicut lex asserit, donec omnia in lege contenta, fiant, seu impleantur. Per hoc autem quod dicit, Donec transeat cœlum et terra, iota unum, etc., non datur intelligi, quod postmodum iota prætereat; sed per hoc quod ait inte-252627282930 rim non præterire iota unum, insinuat, quod nunquam aliquid ibit incassum, nec erit mendosum, quod continetur in lege. Nam et figuræ atque ministeria legis ac Prophetarum in Evangelio adimplentur. Iota proprie est minima littera Hebraica ; apex vero jam sumitur pro particula litteræ in summitate litteræ posita ad discernendum.
Insuper docet Salvator, in tantum oportere impleri et observari omnia verba legis, ut nec minimum ejus præceptum posset omitti sine damnationis periculo. Qui ergo, hoc est, quum necesse sit omnia illa impleri, idcirco qui solverit, id est, transgressus fuerit, unum de mandatis istis minimis in lege contentis, quæ significavi per iota et apicem, et quæ statim dicturus sum, videlicet, Non occides, non mœchaberis, non perjurabis : quæ licet pertineant ad præcepta Decalogi, tamen minima appellantur, quoniam parvi meriti (comparative loquendo) est ea implere, pertinentque ad imperfectos, rudes, et incipientes. Unde secundum Augustinum, inchoant hominem : faciunt enim declinare a malo. Qui igitur solverit unum de mandatis his minimis, et docuerit sic homines, id est, male et inobedienter vivendo prædicaverit aliis, minimus vocabitur, id est, infimus erit et dicetur, quantum ad bona gratiæ gratum facientis, quamvis interdum sit magnus prælatus, in regno cœlorum, id est in Ecclesia militanti, de qua dicit Apostolus, loquens de suis discipulis : Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei. Talis namque non est in statu salutis et gratiæ, quia prævaricando præceptum, peccat mortaliter;31 docendo quoque alios quod ipse non facit, imo cujus contrarium facit, gravius peccat, et Deo acceptus non est. Peccatori enim dixit Deus :32 Quare tu enarras justitias meas? Propterea itaque minimus judicatur a sanctis et sapientibus viris, quoniam sola fide ad corpus Ecclesiæ pertinet, non per caritatem et opera.
Qui autem fecerit et docuerit. Non adjecit, Unum de mandatis istis minimis ; sed absolute affirmat, Qui autem fecerit et docuerit, id est, qui divina præcepta servaverit, et taliter conversando vere instruxerit alios. Hic magnus vocabitur, id est, magni meriti erit, in regno cœlorum prædicto, imo et in futuro. Nihil enim divinius, secundum Dionysium, quam Deo cooperari in reductione animarum ad suæ beatitudinis fontem. Hinc in Daniele legitur : Qui multos erudiunt ad justitiam, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates.33
Quod vero non sufficiat docere, nisi adsit custodia præceptorum, adjecit Salvator : Dico enim vobis discipulis meis, quia nisi abundaverit justitia, id est bona conversatio, vestra plus quam abundat justitia Scribarum et Pharisœorum, hoc est, nisi major fuerit justitia vestra quam illa, non intrabitis in regnum cœlorum, id est in patriam Beatorum. Quod tripliciter accipi potest : Primo, quoniam Scribæ et Pharisæi veraciter docuerunt, sed opera non corresponderunt doctrinæ, prout infra habetur : Super cathedram Moysis sederunt Scribæ et Pharisæi : omnia ergo quæcumque dicunt, facite ; secundum opera vero eorum nolite facere, dicunt enim et non faciunt.34 Secundo, quoniam Scribarum et Pharisæorum justitia fuit servare præcepta minima secundum superficialem intellectum eorum, videlicet, non occidere, non mœchari, vitando dumtaxat opera exteriora nefaria, non desideria prava. Per talia quippe præcepta putabant prohiberi opera, non affectum, secundum quod verba sonant. Talis autem justitia non sufficit ad salutem. Huic sensui concordant sequentia, sicut patebit. Tertio accipi potest, quasi dictum ad Apostolos, et prælatos, ac eos qui ex speciali vocatione, professione, seu gradu, ad perfectionem tenentur, ideo eorum non est circa communia languere, quia nec sufficit eis, sed oportet ut vitam aliorum alta puritate transcendant.
Itaque, quod non sufficiat justitia Scribarum ac Pharisæorum, subjungitur : Audistis quia dictum, id est præceptum a Deo per Moysen, est antiquis, hoc est po-
20
21 pulo Judæorum egredientium de Ægypto : Non occides; qui autem occiderit hominem, prætermisso ordine juris, reus erit judicio damnationis, id est, mortem corporalem meretur, et item æternam. Ego autem dico vobis, id est, non solum occidi prohibeo, sed dico, quia omnis qui irascitur fratri suo ira inordinata, rationem obfuscante, reus erit judicio, id est accusatione coram divina justitia. Hoc est tantum dicere : Ego legem non solvo, sed impleo, expono, atque perficio, et ad perfectam ac sufficientem justitiam doceo ac perduco. In lege enim aperte prohibetur homicidium, quum dicitur, Non occides; sed lex non exponit perfecte quomodo intelligendum sit illud præceptum. Propterea ego verum intellectum illius pando præcepti, et dico, quod omnis qui irascitur, id est, vindictam desiderat, seu nocumentum inferre proponit, reus est judicio.
Est ergo sciendum, quod aliqui Judæorum per præcepta hujusmodi negativa, quibus dicitur, Non occides, non mœchaberis, non furaberis, æstimabant sola facta vetari, non autem cogitationes et affectiones : unde putabant eas non esse peccata, nisi in opus procederent. Hunc errorem aufert Salvator, insinuans non solum facta, sed etiam motus interiores et verba perversa esse damnatione condigna. Observatio autem præceptorum Decalogi fuit semper ad salutem sufficiens. Si ergo sola facta impia prohiberentur, nemo propter desideria prava, cogitationes, et animi motus, damnaretur : cujus oppositum nunc docet Salvator. Imo ex lege et Prophetis patet oppositum. Scriptum enim est :35 Væ qui cogitatis inutile; et, Malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.36 Imo per Jeremiam Dominus sæpissime ait : Revertimini a cogitationibus vestris pessimis. Ira quoque in veteri Testamento prohibetur.37 Unde in Genesi Jacob : Maledictus (inquit) furor, quia pertinax;38 et indignatio, quia dura. Et Joseph ad fratres suos :39 Ne irascamini, ait, in via. Unde quod dictum est, Audistis quia dictum est antiquis, Non occides, quidam exponunt hoc modo : Audistis quia dictum est antiquis per modum interpretationis seu expositionis, Non occides : id est, præceptum de non occidendo interpretabantur de solo facto. Ego autem, corrigendo hujusmodi expositionem, dico vobis, quia omnis qui irascitur, etc.
Qui autem dixerit fratri suo, id est proximo, Raca, id est, verbum indignantis animi effuderit, tamen confuse et quasi in generali, non certam vituperationem aut contumeliam inferens, sed affectum interioris commotionis per signum seu verbum indignationis aperiens; reus erit consilio, id est tractatu quo investigatur qua pœna torquendus sit quem constat esse damnandum. Qui autem dixerit proximo suo, Fatue, id est, commotionem iræ per verbum contumeliosum, manifestam vituperationem designans, effuderit; reus erit gehennæ ignis, id est pœnæ infernalis.
Ecce triplex gradus culpæ, cui correspondet triplex gradus reatus seu pœnæ. Est enim ira latens in animo : quæ notatur, quum dicitur, Qui irascitur. Cujus pœna est, mereri judicium. Et est ira prorumpens in vocem indignationis et vituperationis in generali : quod gravius est primo. Cujus pœna est, prolatio sententiæ contra eum : quæ pœna gravior est quam prima. Et est ira in verbum contumeliosum procedens : quod est gravius primis duobus. Cujus pœna est, punitio ignis gehennæ : quæ prædictis pœnis est gravior; ordinantur tamen et tendunt ad eam. Logitur ergo Salvator de ira prout est mortale peccatum, videlicet ut est ex consensu cum affectu nocendi injuste. Dicere autem, Raca, ex tali ira, est gravius; dicere vero, Fatue, exstat gravissimum. — Secundum Hieronymum, Raca est verbum Hebraicum, significans vacuum vel inane; et idem dicit Chrysostomus. Augustinus tamen testatur, quod sit vox non significans aliquid determinate, sed solum commoti cordis affectum, cujusmodi sunt interjectiones. Sed hoc facile concordatur, quia secundum Chrysostomum, quamvis significet vacuum seu inane, id est stultum, hic tamen accipitur secundum usum loquentium, scilicet Judæorum, secundum quod quælibet provincia habet aliquod verbum exprobratorium.
Circa prædicta inquiritur, quando, et quomodo, et qualiter ira sit peccatum. Quamvis autem hæc quæstio communis sit, habet tamen difficultatem præcipuam propter sanctorum atque catholicorum doctorum contrariam (ut videtur) determinationem. Dicit enim præsenti loco Hieronymus: Definita sententia est, ut ira pœnitus tollatur. Si enim jubemur verberanti alteram præbere maxillam, et inimicos diligere, et pro persequentibus exorare;40 omnis iræ occasio tollitur, quoniam ira viri justitiam Dei non operatur.41 Sed aliter sonant verba Chrysostomi dicentis hoc loco: Qui ex causa irascitur, reus non est. Nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec judicia stant, nec crimina compescuntur. Justa ergo ira, mater est disciplinæ. Itaque non solum non peccat qui cum causa irascitur, sed contra, nisi iratus fuerit peccat, quoniam patientia irrationabilis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos invitat ad malum: quia malus, quamvis incorreptus fuerit, non emendatur; bonus autem, nisi correptus fuerit, perit, quia in corpore prævalet magis malum quam bonum.
Ad habendam autem hujus quæstionis plenam notitiam, advertendum quod Stoici sive Platonici dixerunt, passiones simpliciter esse malas atque culpabiles, ac animæ morbos. Et horum modum loquendi multi theologi sunt secuti. Peripatetici autem dixerunt passiones esse quosdam motus naturales indifferentes, videlicet nec bonos, nec malos moraliter ex sua ratione, sed fieri bonos, si per rationem moderentur, et malos, si metam rationis excedant. Horum ergo sententiam imitando, quam Augustinus et posteriores communiter imitantur, dicendum, quod ira proprie sumpta, secundum Damascenum, est desiderium ultionis, seu appetitus vindictæ propter injuriam illatam, seu culpam alterius. Hæc autem vindicta bene et male optari potest et exerceri, videlicet secundum rationis censuram et ordinem juris, et item modo opposito. Itaque ira ad rationem se habet dupliciter, scilicet antecedenter, sicque impedit actum rationis, et dicitur ira per vitium. Secundo se habet ad rationem consequenter, prout movetur contra peccata secundum rationis dictamen: quæ dicitur ira per zelum; et est bona, et actus virtutis moralis quæ appellatur vindicativa. De qua ira dicit Gregorius: Tunc robustius ratio contra peccata erigitur, quum ira subita rationi famulatur. Et denuo: Cavendum summopere est, ne ira quæ ut instrumentum virtutis assumitur, rationi dominetur, ne quasi domina præeat, sed tanquam ancilla ad obsequium parata, a tergo rationis nunquam recedat.
Denique moderamen seu ordo rationis circa iram, pensatur dupliciter: Primo, quantum ad id in quod tendit ira, quod est vindicta: quæ si quæratur propter correctionem peccantis, punitionem culpæ, seu conservationem justitiæ, erit ira laudabilis et per zelum. Secundo, quantum ad modum irascendi, videlicet, ne ira immoderate fervescat: sic enim fieret vitiosa, quamvis in finem laudabilem tenderet. Dicendum ergo secundum Thomam, quod ira immoderata ex parte vindictæ optatæ seu irrogatæ, ex suo genere est mortalis, quoniam caritati contrariatur, quæ non irritatur, nec cogitat malum;42 contrariatur quoque justitiæ, quia majorem expetit ultionem quam culpa meretur, vel justum est. Potest tamen esse venialis propter parvitatem nocumenti illati, vel propter imperfectionem actus rationem prævenientis. Ira vero immoderata intus, vel foris in signis, ex modo irascendi, non est ex genere suo mortalis, nisi in tantum concrescat, ut faciat hominem a caritate Dei vel proximi sui excidere: quod contingit dum impedit rationem ab eo ad quod tenetur.
Denique præter prædictam acceptionem, sumitur ira adhuc dupliciter, quamvis improprie : Primo, pro sola commotione animi ex imaginatione contrarii : quæ non est grave peccatum. Secundo, pro motu voluntatis, pœnam juste infligentis : et ita dicitur esse in Deo ac angelis. Eo autem modo quo ira laudabilis est, defectus iræ est vitiosus.
Doctores ergo qui iram dicunt omnino vitandam atque culpabilem, accipi possunt de ira rationem præveniente, et dicta per vitium : de qua exponendæ sunt auctoritates Scripturæ quæ iram vituperant. Alii vero loquuntur de ira per zelum, quam bonam esse præsertim hinc constat, quod de Christo scriptum est : Circumspiciens eos cum ira.43 Hac ira motus est Phinees, et Samson.44 De ira autem per vitium, Christus jam loquitur.4546
Quæritur, quomodo dicens fratri suo, Fatue, mereatur gehennam, quum dicat Apostolus :4748 O insensati Galatæ !49 et iterum, Tu, insipiens, quod seminas, etc.50 Christus quoque ait discipulis :51 O stulti et tardi corde ad credendum ! Dicendum, quod quum verba sint notæ et signa conceptionum animæ, ex ipsa cordis intentione et affectione consideratur culpa in verbis. Dum ergo hujusmodi verba dicuntur non animo calumniandi seu contemnendi, sed instruendi, aut caritative corripiendi, non est peccatum. Sicque Christus et ejus Apostolus sunt locuti.
Ex hac præinducta doctrina, infert Salvator : Si ergo, id est, quum non liceat irasci fratri, vel dicere ei, Raca, aut, Fatue, idcirco si offers munus tuum, id est oblationem corporalem vel spiritualem, quam das Deo vel ejus ministris, non quod Deus ea indigeat, sed quoniam sponte hanc offers in signum quod omnia bona tua a Deo receperis : secundum quod David testatur, Tua, Domine, sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi ;52 ad altare materiale in templo ; vel, Ad altare spirituale in anima, quod est fides, secundum Augustinum, vel caritas, secundum Gregorium. Nil enim acceptum est Deo nisi in fide et caritate agatur, et per eas Deo exhibeatur. Et ibi, videlicet in loco et tempore oblationis, recordatus fueris, quia frater, id est proximus, tuus habet aliquid, hoc est justam querelam, adversum te, propter injuriam sibi a te illatam, hoc est, quia ei in aliquo malefecisti. Si enim tu eum offendisti, ipse habet adversum te, non tu contra eum. Si vero ipse te offendit, habes adversus eum ; sed tunc sufficit ut ignoscas ei sicut vis tibi a Deo ignosci, nec oportet facere quæ sequuntur : quæ tamen si feceris, opus magnæ perfectionis exhibes, maximamque mercedem acquiris.
Relinque ibi munus tuum ante altare, id est, inchoatum obsequium seu oblationem suspende vel intermitte, actu aut proposito, quia non esset Deo acceptum, nisi quod subditur, feceris ; et vade prius reconciliari fratri tuo, id est, placa et satisfac ei, veniam postulando, et emendationem exhibendo, secundum exigentiam culpæ. Obsequium enim nostrum Deo non placet nisi ex caritate nascatur : quam non habet, imo et contra justitiam agit, qui fratri a se læso non satagit reconciliari et satisfacere. Eundum est autem pedibus corporis, si commode fieri possit, videlicet si frater offensus non longe sit et haberi queat. Alias eundum est pedibus mentis, hoc est desiderio atque proposito, quatenus proponas et optes ei statim satisfacere : quod quia non vales, intendas eum accedere et placare loco et tempore opportunis. In his quoque pensanda est mensura offensæ seu injuriæ proximo irrogatæ, quæ quanto major exstiterit, tanto celerius ac laboriosius conandum est ut reconcilietur offensus. Debemus vero interim munus ante altare relinquere, id est non facere opera bona nisi primo proponamus ire ad fratrem offensum : quod utique propositum exsequi oportet statim quum convenienter fieri poterit.
Porro, secundum Chrysostomum et Cassianum, ad caritatis perfectionem præcipue pertinet, ut etiam ille qui læsus est, studeat adversarium mitigare, non solum dimittendo illatam injuriam, sed blando sermone cor ejus placando, quatenus de cetero sincerum ad se affectum retineat. Sic enim possum alterius quamvis injuriatoris iracundiam, invidiam, perversitatem sanare, ejusque animam a morte culpæ eripere, primo accedendo ad eum, et pacem reformando inter eum et me; et quum non facio hoc, non videor esse perfectus in caritate Christi, qui pro iniquorum salute sanguinem fudit, nec proximi, quem possum a tanto liberare periculo humiliando me ipsum. Dicit ergo Chrysostomus : Ne dicas : Ille mihi nocuit, ille mihi satisfacere debet, non ego illi. Si pro gloria salutis tuæ jubet te Dominus amicitias facere, tu potius nocitus seu nocumentum perpessus, debes nocentem rogare, ut duplicem gloriam consequaris : unam, quia nocitus es; alteram, quia prior rogasti. Festina ergo inimicum tuum prævenire ad amicitias, ne forte te tardante, ille præveniat ad rogandum, et rapiat de manibus tuis pietatis mercedem. Nam si ille tibi nocuit, et ille te rogat, infructuosa est amicitia tua. Quam enim justitiam fecisti ante Deum, si rogatus te placaveris ?
Et tunc veniens, id est, localiter rediens, vel intentionem tuam ad id quod cœperas, revocans, offeres munus tuum, id est, inchoatum Dei obsequium perficies et continuabis, spiritualem vel corporalem hostiam immolando. Spirituales autem hostiæ sunt devota oratio, Dei laudatio, cordis compunctio, præceptorum impletio.
Insuper infert Salvator aliud documentum ex his quæ de ira inducta sunt. Esto consentiens adversario tuo cito, id est, concordiam fac cum eo quem læsisti, velociter, quoniam periculum est in mora, quum ignores diem et horam, dum es in via cum eo, id est, quum in vita præsenti secum conversaris :53 quæ vita est via ad patriam, peregrinatio atque exsilium. Ne forte tradat te adversarius judici, id est, ne læsus a te, faciat te reum coram Christo, sicque tradat te materialiter, quoniam est occasio et materia propter quam coram Christo culpabilis inveniris : juxta quem modum dracones, abyssi, ignis, grando, et cetera inanimata et irrationabilia, dicuntur Deum laudare;54 et judex tradat te ministro, id est, Christus det te in manum diaboli, et in carcerem, id est lacum inferni, mittaris, in æternum damnatus, quia non satisfecisti offenso. Amen dico tibi, non exies inde, videlicet de inferno, quasi liberatus (quamvis in die judicii omnes egressuri sint in inferno detenti, rursus gravius retrudendi in eum), donec reddas novissimum quadrantem, id est, pro minima culpa satisfacias : hoc est, nunquam redimeris, quoniam in inferno nulla est satisfactio.
Potest quoque per adversarium intelligi sacra Scriptura, mandatum, seu lex, quæ nostris concupiscentiis et propriæ voluntati adversatur, prohibendo quod cupimus. Huic bono adversario consentire debemus, obediendo sacræ Scripturæ, dum sumus cum ea in via, id est, quamdiu vivimus in sæculo isto, in quo verba Dei audimus, et locum merendi ac demerendi habemus; ne forte adversarius iste tradat nos judici, id est, testimonium proferat contra nos, reprobando scelera nostra in conspectu divino. Non autem possumus per adversarium istum intelligere carnem aut dæmonem, quoniam nulli eorum consentire aut concordare debemus.
Deinde Salvator ostendit verum intellectum præcepti negativi prohibentis mœchationem seu adulterium, vel illegitimum concubitum. Audistis quia dictum est, id est divinitus jussum, antiquis, egredientibus ex Ægypto cum Moyse : Non mœchaberis. Ego autem dico vobis, id est, non solum corporalem fornicationem prohibeo : quam Judæi putabant dumtaxat hoc prohiberi præcepto, non concupiscentiam interiorem; imo præceptum quo dicitur, Non concupisces uxorem proximi tui, exposuerunt de signis concupiscentiæ, ut sunt amplexus et oscula, non de concupiscentia intus latente.55 Dico itaque vobis, quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, id est ad hoc et eo fine, ut concupiscentia feminæ concitetur in eo, jam mœchatus est eam in corde suo, id est, animo seu consensu cum ea fornicatus est, et ipse inordinatus cordis affectus facit eum reum, ac si opere perpetrasset.56 Deus enim inspicit intima cordis. Concupiscentia itaque quæ est cum animi deliberatione atque consensu in delectationem vel opus, est mortale peccatum : quoniam hoc non est solum titillari, sed consentire. Refrenandi sunt ergo sensus exteriores, maxime visus, tactus, auditus, ne mors intret in animam per corporis sui fenestras.57 Testante quippe Scriptura : Colloquium mulieris quasi ignis exardescit, et propter speciem mulieris multi perierunt.58 Propter quod ait beatus Job : Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.59 Unde secundum Gregorium, Non licet videri quod non licet concupisci.
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Oculus dexter intelligi potest tripliciter : Primo, ipse oculus corporalis. Si ergo iste scandalizat, id est, occasionem peccandi ingerit, et ad concupiscendum inducit, erue eum, non essentialiter, sed quantum ad usum, id est, reprime eum, ne intueatur illicita : quemadmodum in Ecclesiastico legitur, Averte oculos tuos a muliere compta ;60 et in Psalmo, Averte oculos meos ne videant vanitatem.61 Et projice abs te, id est, separa eum a te, quantum ad usum illicitum, non quantum ad organum. Juxta hunc sensum dicit Apostolus :62 Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Et ne hoc male intelligeretur, adjecit quasi exponens se ipsum :63 Fornicationem, immunditiam, etc., id est, vitia membrorum occidite. Secundo, per oculum dextrum intelligitur oculus cordis, videlicet intellectus seu consideratio curiosa : quæ abjicienda sunt modo præfato quum scandalum pariunt. Tertio, per oculum dextrum intelligitur quicumque proximus, seu quælibet res adeo cara ut oculus : cujus occasione si ad ruinam peccati inducimur, debemus eam vitare. Cavenda est ergo familiaritas et contactus ejus cujus occasione scandalum patimur. Expedit enim tibi ut pereat, id est, prædicto modo eruatur ac projiciatur abs te, unum membrorum tuorum, videlicet oculus dexter, præsertim dilectus, quam totum corpus tuum, id est caro tua in die judicii, projiciatur in gehennam ignis.64 Potest quoque per corpus intelligi congeries operum, de qua infra dicetur :65 Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Opera autem illorum sequuntur eos.66 Melius ergo est unius membri vitiosum actum abscindere, quam totius corporis opera bona amittere et damnari.
Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te, etc. Sicut de oculo, ita de manu intelligi potest tripliciter, videlicet de manu corporali, de manu interiori, videlicet voluntate, et de quocumque ita dilecto ac utili ut est manus dextera. Quodcumque ergo istorum scandalizaverit te, id est, occasionem peccandi intulerit, abscide illud quantum ad actum, usum, atque affectum immoderatum, quatenus manus corporis a contactu libidinoso, et opere malo cohibeas, voluntatem quoque a pravo desiderio retrahas, proximorum utilitatem ac delectationem, propter bonum honestum, id est animæ tuæ salutem et gratiam, vites. Non enim potest vitare peccata, qui non vitat occasiones peccandi.
Præterea Christus corrigit Judæorum errorem circa matrimonium. Dictum est antiquis per Moysen : Quicumque dimiserit uxorem suam, id est, dimittere voluerit, det illi libellum repudii, id est, causam repudiationis scribat et repræsentet, antequam eam dimittat. Libellus repudii, est scriptura continens causam cur uxor dimittitur. Præcepit autem Deus per Moysen, non utique uxorem dimittere tanquam in se bonum ac licitum, sed hoc præcepit, ut non dimitteretur nisi dato libello repudii. Sic enim scriptum est : Si acceperit homo uxorem, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem, scribet libellum repudii, quem dabit in manu illius, dimittetque eam.67686970 Judæi vero putabant dimissionem uxoris esse simpliciter bonam, jussam ac licitam, ignorantes verba prædicta intelligenda esse per modum permissionis, ne majus malum accideret, scilicet, ne Judæi uxores suas odiosas occiderent, ad quod proni fuerunt. Per quem modum etiam permittebantur dare ad usuram extraneis, non autem per modum jussionis.71 Christus ergo errorem Judæorum excludens, subjecit :
32
Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit, id est, a se expulerit, uxorem suam, excepta fornicationis causa corporalis, vel spiritualis, videlicet idololatriæ, facit eam mœchari, id est, dat ei occasionem adulterandi. Ex quo patet quod divortium sit illicitum, et quod illa toto tempore vitæ suæ maneat uxor prioris mariti, si vixerit. Et qui dimissam duxerit, adulterat, quia alterius viri uxorem sumit in conjugem, cognoscitque eam. Propter utramque autem fornicationem prædictam, videlicet adulterium et idololatriam, licet relinquere conjugem seu maritum quantum ad cohabitationem et debiti redditionem. Non tamen oportet nisi in casu. Sunt etiam varii casus in quibus propter fornicationem corporalem non licet relinquere conjugem, scilicet : si mulier ab alio sub specie proprii viri sit cognita, vel si vir eam prostituerit, vel ipse quoque adulter exsistat, etc. His verbis consonant dicta Apostoli ad Corinthios : His qui in conjugio sunt præcipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro suo non discedere :72 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari ; et vir uxorem non dimittat. De hac materia infra plenius dicetur.
33
Iterum audistis quia dictum est antiquis per Moysen : Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua : id est, non per idola, neque per elementa, sed per Deum jurabis. Dixit enim :73 Dominum
A Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis. Hoc Judæi male intellexerunt, putantes sola juramenta mendosa esse prohibita, juramenta quoque injusta et incauta esse servanda. Hunc errorem excludens Salvator, subjunxit :
Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Secundum Hieronymum, Christus non prohibet jurare per Deum, sed per ea quæ subsequuntur, videlicet, Neque per cœlum, etc. Sed quoniam statim subjungitur : Sit autem sermo vester, Est, est ; Non, non : intelligitur, secundum aliquos, Christus etiam juramentum per Deum dissuasisse vel prohibuisse, non quia semper malum atque illicitum sit, sed, ut ait Augustinus, ne per assiduitatem jurandi, incidat homo perjurium. Est quoque alia ratio cur non debeamus jurare sine necessitate, vel magna utilitate, quamvis sint vera quæ dicimus : quia hoc cedit ad irreverentiam Dei, quod homo tam leviter, inadvertenter et intimorate assumit tantæ sanctitatis majestatem in testem. Quod autem jurare non sit prorsus illicitum, innotescit per hoc quod Paulus in suis epistolis toties invenitur jurasse, dicendo :74757677 Testis est mihi Deus ; et, Testificor coram Deo, etc.
Porro, secundum Hieronymum super illud Jeremiæ, Jurabis, Vivit Dominus, in veritate, et judicio, et justitia, tres sunt comites juramenti, videlicet veritas, judicium, et justitia ;78 et quodcumque horum defuerit, juramentum erit illicitum. Imo sic jurans, eo ipso quo jurat, perjurus efficitur, secundum Thomam, quia hæc observare tenetur in quolibet casu. Si enim desit veritas, juramentum est mendax ; si judicium desit, juramentum est temerarium et incautum ; si justitia, iniquum est, leve atque inutile. Veritas itaque ad juramentum ordinata, requiritur ex parte rei de qua juratur ; judicium vero seu discretio, ex parte jurantis ; justitia autem, ex parte causæ, ut sit necessitas ad jurandum. Juratio ergo debite circumstantionata, videlicet, ut fiat ex causa necessaria, tunc ubi taliter [fit] et propter congruum finem, non solum est licita, sed et actus virtutis quæ dicitur latria.79 Qui enim sic jurat, exhibet reverentiam Deo, præsupponens eum habere infallibilem veritatem, omniumque certam notitiam, ac universalem providentiam. Unde ait Scriptura : In omni corde suo juraverunt Domino, et invenerunt;80 et Psalmista, Laudabuntur omnes qui jurant in eo.81 Hieronymus quoque affirmat, quod jurans veneratur vel diligit eum per quem jurat.
Sic ergo intelligenda est littera : Dico vobis non jurare omnino, hoc est non jurare omnibus modis indifferenter, seu ex qualibet causa, sed solum modo jam dicto, videlicet neque per cœlum, quia thronus, id est sedes et habitatio, Dei est. Quamvis enim incircumscriptus immensusque Deus loco nullo claudatur, ibi tamen esse asseritur, ubi operatur et se ipsum ostendit. Quum ergo in cœlo empyreo maxime operetur, illicque facie ad faciem conspiciatur, merito cœlum empyreum appellatur thronus ejus.82 Unde Unigenitus Dei : Ego (inquit) vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.83 Neque per terram juraveris, quia scabellum pedum ejus est, id est divinæ potestati subjecta, et a Deo in ultimo ac infimo rerum ordine collocata. Per pedes itaque Dei, designatur operatio seu provisio ejus, pertingens usque ad infima. Hoc idem in Isaia scriptum est : Hæc dicit Dominus : Cœlum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum.84 Non est itaque sic intelligendum, quasi Deus in divinitatis natura corporalia habeat lineamenta, et situaliter sedeat, præsertim quum de ipso scriptum sit : Excelsior cœlo est, et profundior inferno ;85 longior terra mensura ejus, et latior mari. Neque per Jerosolymam juraveris, quia civitas est magni regis : de quo legitur in libro Esther :86 Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita ; et in Psalmo, Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.87 Fuit enim Jerusalem deputata ad hujus regis obsequium. Neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum, propria potestate et solo imperio, quamvis per artem et naturalium rerum applicationem possit homo diversos colores crinibus capitis sui inducere.
Ecce non solum per Deum, sed etiam per creaturas jurare prohibuit vel dissuasit. Sed quomodo intelligendum est hoc? Nonne per Evangelium et per Sanctos fit licitum juramentum? Nonne Joseph per salutem Pharaonis juravit?88 Nonne Apostolus dicit, Ego testem invoco Deum in animam meam?89 Quæritur ergo, quando et quomodo liceat per creaturas jurare. Respondet B. Thomas, quod juramentum fit dupliciter : primo, per simplicem contestationem ; secundo, per exsecrationem. Juramentum primo modo factum, principaliter divinæ veritati innititur. Secundario autem assumuntur aliquæ creaturæ ad jurandum, non secundum se, sed in quantum divina in eis veritas manifestatur : sicque juratur per Evangelium, id est per
Deum, cujus veritas in Evangelio continetur ; et item per Sanctos, qui hanc veritatem crediderunt. In juramento autem quod fit per exsecrationem, assumitur creatura tanquam id in quo divinum exerceatur judicium, si non verum asseritur, ut quum homo jurat per caput, vel filium suum, seu aliam rem dilectam. Denique, sicut licitum est jurare per Deum pro loco, causa et tempore, sic et per creaturas, tam per simplicem contestationem, quam per exsecrationem. Per exsecrationem namque juravit Apostolus : Ego, inquiens, testem invoco Deum in animam meam. Quod vero Joseph per salutem Pharaonis juraverit, utroque modo intelligi potest, videlicet : per modum exsecrationis, ita quod Pharaonis salutem obligavit Deo ; et per modum contestationis, contestando veritatem divinæ justitiæ, ad cujus exsecutionem principes terræ constituuntur, quorum unus fuit Pharao : sicque per ejus salutem juravit Joseph, in quantum divina justitia in Pharaonis imperio monstrabatur. Quum ergo per creaturas juratur, jurans obligatur implere jurata, ac si per Deum juraret:90 quia non jurat per creaturas, nisi in quantum divina virtus in eis relucet. Ideo quoque non licet per eas jurare, nisi circumstantiis debitis observatis, quemadmodum nec per Deum.
Est etiam alia ratio cur Christus per creaturas jurare prohibuit: quia speciem idololatriæ habet hujusmodi juramentum. Idololatræ enim sic jurant; et ei per quod juratur divinus honor impendi videtur, ut tangit hoc loco Hieronymus. Quid enim est jurare, nisi infallibilem testem ad confirmationem verborum inducere? Christus vero insinuat, ideo per creaturas non esse jurandum sine causa necessaria, quia in eis aliquid divinæ virtutis relucet. Dicit enim: Neque per cœlum, quia thronus Dei est, id est, gloria Dei manifestatur in cœlo; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est, id est, in terra relucet dispositio potestatis divinæ: sicque jurando per cœlum aut terram, juratur per eum cujus majestas præsentatur in cœlo, vel cujus dispositio relucet in terra. Per hoc quoque quod non possumus unum capillum capitis nostri facere album vel nigrum, evidenter patescit quod non a nobis, sed a Deo ipsum caput accepimus.
Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: id est, simpliciter affirmate quod verum est, et negate quod falsum est, nec adhibeatur juratio sine necessitate. Quod autem his abundantius est, id est, juramentum quod affirmationi seu negationi superadditur, a malo est, id est, ex malo culpæ, vel malo pœnæ procedit, videlicet ex infirmitate, incredulitate, vel suspicione ejus qui exigit juramentum, vel ex malo jurantis, qui jurat omissis tribus prædictis juramenti comitibus. Non dixit, Quod his abundantius est, malum est; sed, malo: quia juramentum non est semper peccatum, sed origo juramenti est malum quoddam, videlicet quoniam homines sibi invicem discredunt.
Footnotes
-
Lev. ii, 13. ↩
-
Marc. ix, 49. ↩
-
Luc. vi, 20. ↩
-
1 Tim. iv, 12, 16. ↩
-
Jer. iii, 15. ↩
-
Eccl. xv, 3. ↩
-
Is. III, 7. ↩
-
Is. LVI, 10. ↩
-
Joann. I, 8. ↩
-
Matth. XI, 11. ↩
-
Ephes. V, 8. ↩
-
Eccl. XX, 32. ↩
-
Dan. II, 35. ↩
-
Eccli. xx, 32. ↩
-
Rom. II, 21. ↩
-
Rom. XXXVI, 23. ↩
-
Ps. LXVII, 36. ↩
-
Matth. V, 1. ↩
-
Matth. vi, 1. ↩
-
Ezech. xxxvi, 20-22; xliii, 8. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Luc. i, 15. ↩
-
Act. x, 14. ↩
-
Joann. ix, 6. ↩
-
Matth. xxiv, 44. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Luc. ii, 21. ↩
-
Galat. iv, 4, 5. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Marc. ii, 11. ↩
-
Coloss. IV, 11. ↩
-
Ps. XLIX, 16. ↩
-
Dan. xii, 3. ↩
-
Matth. XXIII, 2, 3. ↩
-
Mich. II, 1. ↩
-
Zach. VII, 10. ↩
-
Jer. XXV, 5; XXXV, 15; XXXVI, 3, 7. ↩
-
Gen. XLIX, 7. ↩
-
Gen. XLV, 24. ↩
-
vers. 39, 44. ↩
-
Jacob. 1, 20. ↩
-
1Cor. xiii, 5. ↩
-
Marc. III, 5. ↩
-
Num. XXV, ↩
-
19; XV, 3-5, ↩
-
Judic. XIV, ↩
-
XVI, 28-30. ↩
-
7, 8, 14, 15; ↩
-
Galat. III, 1. ↩
-
1 Cor. XV, ↩
-
Luc. XXIV, ↩
-
1 Par. XXIX, ↩
-
Matth.xxv, 13. ↩
-
Ps.CXLVIII, 7, 8 et seq. ↩
-
Exod.xx, 17. ↩
-
1 Reg. XVI, 7. ↩
-
Jer. IX, 21. ↩
-
Eccl. IX, 11, 9. ↩
-
Job XXXI, 1. ↩
-
Eccl. IX, 8. ↩
-
Ps. CXVIII, 37. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
Ibidem. ↩
-
* mittatur ↩
-
Matth. VI, 22. ↩
-
Apoc. XIV, 13. ↩
-
Deut. XXIV, 1. ↩
-
Eccli. ix, 8. ↩
-
Eccli. ix, 11, 9. ↩
-
I Reg. xvi, 7. ↩
-
Deut. xxi, 19, 20. ↩
-
I Cor. vii, 10, 11. ↩
-
Deut. vi, 13. ↩
-
Rom. i, 9; ↩
-
Philipp. i, 8; ↩
-
I Thess. ii, 5. ↩
-
II Tim. iv, 1. ↩
-
Jer. iv, 2. ↩
-
Deut. xxiii, 19, 20. ↩
-
II Par. xv, 15, 14. ↩
-
Ps. l.xii, 12. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Apoc.iii, 21. ↩
-
Is. lxvi, 1. ↩
-
Job xi, 8, 9. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Ps. xciv, 3. ↩
-
Gen. xlii, 15, 16. ↩
-
II Cor. i, 23. ↩
-
Ps. lxxii, 12. ↩
Chapter 12 of 47