Skip to the text

Articulus 11

ELUCIDATIO SEQUENTIS PARTIS HUJUS CAPITULI, USQUE AD FINEM IPSIUS, VIDELICET: AUDISTIS QUIA DICTUM EST.

CONSEQUENTER Salvator informat discipulos circa judiciale legis præceptum de pœna talionis. Audistis quia dictum est, id est, per Moysen denuntiatum est filiis Israel: Oculum pro oculo requires, dentem pro dente exiges: id est, si quis tibi excutiat dentem vel oculum, fiat ei similiter. Dixit enim Moyses: Qualem læsionem quis intulerit, talem sustinere cogetur, ut livorem pro livore, vulnus pro vulnere, animam pro anima. Hæc ultio licita erat in lege rudibus data, quatenus timore eadem patiendi retraherentur ab injuriatione, et ne læsi ex impatientia et crudelitate excederent modum in ulciscendo. Est enim commune hominibus, ut velint plus læsionis rependere, quam passi sunt, eo quod alius prior in eos peccavit, sicque non solum læsionem, sed et contemptum injustitiamque perpessi sunt. Lex ergo aliqualiter reduxit ad pacem, et præparavit ad patientiam, dum jubet non plus inferre quam illatum est. Judæorum vero nonnulli circa verba prædicta dupliciter erraverunt: primo, quoniam æstimabant vindictam propter se appetendam; secundo, quia putabant hæc verba sic dici per modum præcepti, ut non liceret aliter age-

39 re, seu penitus indulgere : non pensantes illud in Psalmo, Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.1 Jeremias quoque virum perfectum describens, ait : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.2 Christus ergo istos errores excludens, subjecit :

Ego autem dico vobis, non resistere malo, id est non repugnare, non reddere malum pro malo, non litigare, nec repercutere. Per hoc non datur intelligi, vitia non esse coercenda, nec excessus esse corrigendos ab his quibus ratione officii competit servare justitiam; sed ne privata persona vindicet semetipsam, et ne aliquis affectu vindictæ potius quam zelo justitiæ, corrigendique animo, resistat malo, id est peccatori seu peccato. Si autem per hoc quod non resistitur malo, periret ordo justitiæ, ac rigor disciplinæ, et impii in suis malignitatibus indurarentur ac foverentur, resistendum esset secundum ordinem juris ex caritate, præsertim ne iniqui in æternum perirent. Si vero ex resistentia mali, oritur grave scandalum infirmorum, vel majus malum, tenetur homo non resistere malo, ne ponat offendiculum proximo, aut pejor fiat scissura; vel scandalum tale alio modo sedandum est. Si autem desistat homo resistere malo vindictam non quærendo, quamvis resistendo non oriretur scandalum prædictum majusve malum, tunc erit opus supererogationis atque consilii non resistere. Hinc ergo dicit Apostolus :3 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Denique imperfectis et passionatis hominibus tutius atque salubrius est, ut assuescant non resistere malo, quamvis possint. Nam etsi æstiment se resistere secundum ordinem juris, timendum est tamen quod potius impellantur passione quam ratione, impatientia quam justitia, privato amore quam sincera dilectione. Itaque vindicta non est optanda neque quærenda sub ratione vindictæ, sed medicinæ atque justitiæ, utpote ut transgressor in hoc sæculo corrigatur, ordo justitiæ observetur, alii terreantur, vel propter aliquid simile.

Præterea, secundum Christi perfectissima documenta, parum est non resistere. Subditur enim : Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe ei et alteram vel secundum realem exhibitionem, si ratio id deposcat ad ostendendam patientiam, et aliorum ædificationem, vel ad demonstrandum caritatis fervorem, quo homo paratus est ad omnia sustinenda pro fide et Christo. Si autem nil tale occurrat, præbenda est altera maxilla, seu alia pars corporis (sicut B. Martinus præbuit dorsum cædentibus) secundum animi præparationem, ita ut homo paratus sit plura perferre : quia non semper corporaliter præbenda est altera maxilla, præsertim quum Christus alapa recepta dixerit sacrilego : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo;4 si autem bene, quid me cædis? Paulus quoque apostolus, quum a militibus cæderetur, dixit : Si civem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?5 Et tamen utique non solum flagellari, sed et mori pro Christo paratus fuit;6 sed desideravit primo Romam videre et informare.

Videtur tamen prædictis contrarium, quod illico jussus cædi, dixit pontifici id jubenti : Percutiet te Deus, paries dealbate.7 Thomas quoque apostolus in vultu percussus, satis horrendam legitur ultionem impetrasse, ita ut percussorem leo occideret. Ad primum respondet Augustinus, quod verba Apostoli erant prophetia, non imprecatio mali. Ad aliud dicit, quod non cogimur illi historiæ credere. Possumus autem dicere, quod ex misericordia potius quam ex crudelitate Thomas hoc fecerit, ut Deus parceret animæ percussoris, et ceteri divinam potestatem agnoscerent.

Et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Istud, secundum Augustinum, intelligitur non quoad operis ostensionem, sed animi præparationem. Sed quia Apo-

1 Cor. vi, 7. stolus dicit: Jam omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos; quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?8 Hinc ergo oportet diligentius intellectum horum verborum inquirere. Chrysostomus itaque hoc loco multis persuasionibus videtur velle probare, nequaquam servum Dei debere coram judice pro temporalibus causam habere vel apparere, propter peccati periculum, quod vix evitari potest, et scandalum aliorum, et quoniam Christus majora rependere potest, si ejus amore vitetur judicium. Idem videtur Augustinus sentire, exponendo præmemorata verba Apostoli dicens: Hoc ipsum vestro peccato agitur, quod inter vos negotia judicio determinanda habetis, quia peccatum est habere judicium contra fratrem.

Verum si hoc absolute intelligatur, daretur impiis magna libertas atque occasio spoliandi et rapiendi, præsertim bona simplicium, fierentque innumerabilia mala. Glossa igitur, quasi exponens verba Augustini, adjecit: Perfectis licet repetere sua simpliciter, utpote sine lite, sine causa, sine judicio; sed non convenit eis inde movere causam ante judicem. Infirmis vero licet repetere sua coram judice, judiciumque habendo contra fratrem, sed non contentiose, vel fraudulenter, vel apud judices infideles.

Verum nec istud videtur aliis satis resolutum. Ecclesia namque non peccat habendo judicia, et religiosi possunt coram judice sua repetere. Fideles quoque in terris infidelium habitantes, nec fideles judices habere potentes, possunt ad judices infideles recurrere. Alii ergo respondent, quod liceat, non autem expediat, sæcularia habere judicia, et quod religiosi ac perfecti possunt sua repetere coram judice, quasi bona communia, non ut propria. — Aliqui etiam breviter dicunt, quod non licet repetere sua in judicio, si ex repetitione oriatur scandalum et malum deterius. Sed tunc scire oportet, quando et quomodo bona temporalia dimittenda sunt propter vitanda scandala aliorum. Ad quod Thomas respondet, quod temporalium bonorum quædam sunt nobis commissa, quemadmodum bona Ecclesiæ committuntur prælatis, et bona reipublicæ committuntur rectoribus. Horum itaque conservatio imminet his quibus commissa sunt, de necessitate, sicut et depositorum. Ideo propter scandalum vitandum dimittenda non sunt, sicut nec alia quæ sunt de necessitate salutis. Unde B. Thomas Cantuariensis episcopus, repetiit bona Ecclesiæ cum grandi scandalo regis. Alia bona temporalia, sunt nostra seu propria; et hæc propter scandalum dimittenda sunt, vel largiendo ea aliis, si apud nos sint, vel dimittendo ea aliis, si apud nos non sunt, quando scandalum ex infirmitate vel ignorantia oritur, quod est scandalum infirmorum: dimittenda sunt, inquam, vel scandalum alio modo sedandum est, ut errans instruatur, et scandalizari desistat. Quod si noluerit, jam scandalum ejus erit scandalum Pharisæorum. Dum igitur scandalum ex malitia scandalizati procedit, non sunt bona temporalia, quamvis propria, propter id vitandum dimittenda, quia hoc vergeret in detrimentum boni communis, et rapientibus hoc noceret in anima.

Quod ergo ait Salvator, et ejus Apostolus, intelligendum est secundum promptitudinem animi, ita quod homo paratior sit pati fraudem atque injuriam, quam judicio agere, desiderio pacis internæ et quietis, et ne alii offendantur, dummodo aliunde expediat. — Ex his aliqualiter elucescit, quomodo intelligendum sit, quod alibi præcipit Christus: Qui aufert quæ tua sunt, ne repetas, scilicet cum lite et contentione, vel cum scandalo pusillorum.9

Et quicumque te angariaverit, id est, coegerit seu violenter compulerit, mille passus, hoc est ambulare secum per mille passuum spatium (quinque autem pedes faciunt passum), vade cum illo et alia duo millia passuum, secundum animi præparationem, vel secundum operis exsecutionem, si sine majoris mali et scandali ortu vitare non poteris : id est, si aliquis a te exegerit indebitam servitutem, sed licitam, debes animo esse paratus plus facere, quam ille angariando requirit. Si autem in omnibus præinductis percutiens, rapiens, sive angarians, ex nostra patientia in sua malitia confirmetur ac foveatur, expedit ei resistere secundum juris processum. Si tamen habeatur spes de ejus emollitione, videlicet, quod ejus pravitas per nostram pietatem, caritatem et patientiam corrigatur, sustinendum est, sicut Apostolus loquitur : Vince in bono malum. Unde Chrysostomus : Patientia, inquit, tua illius vincat crudelitatem, et ostende quod major sit benignitas Dei in sanctis, quam malitia diaboli in iniquis hominibus. — Interea, si servus Christi libenter eat cum impio, vel serviat violento, non angariatur, sed ille æstimat se istum angariare.

Rom.xii,21.

Qui autem petit a te, da ei quod postulat, si rationabiliter quærat, et tibi facultas adsit. Da itaque ei secundum exigentiam et possibilitatem tui status ac facultatum tuarum, et si non corporale, tamen spirituale munusculum, ut si inconvenienter vel inconvenientia postulaverit, informes errantem, quia verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum? Ut autem testatur Ambrosius : Ejusdem criminis est habenti sua auferre, et indigenti quod quærit denegare, quum possis tribuere. Quoniam, contestante Chrysostomo, homines non domini, sed dispensatores sunt divitiarum, idcirco omnia quodammodo sunt communia. Huic consonat quod in Actibus dicit Apostolus : Oportet reminisci verbi Domini Jesu, quia beatius est magis dare quam accipere. Denique, secundum principem theologorum, bonum est sui diffusivum ; et caritas non quærit quæ sua sunt. Ideo dicit Apostolus ad Timotheum : Divitibus præcipe facile tribuere. Verumtamen prodigalitas non laudatur. Nec obstat prædictis illud in Ecclesiastico : Benefac humili, et ne dederis impio. Hoc enim intelligendum est de beneficio corporali, quod non est impio dan-

Eccli.xviii, 16, 17.

Act. xx,35.

I Cor.xiii,5.

I Tim. vi, 17, 18.

Eccli.xii,6. dum, si sit in fomentum et adjutorium suæ impietatis. Spirituale autem beneficium nulli negandum est, sicut nec corporale in articulo necessitatis.

Et volenti mutuari a te, id est aliquid sibi concedi, seu mutuum accipere, ne avertaris, negando ei quod petit, si rationabiliter petit, et tibi adsit facultas. Hoc enim spectat ad caritatem, ut necessitatem proximi quasi propriam æstimemus ac sublevemus subveniendo egenti. Imo agendum est quod in Ecclesiastico scribitur : Perde pecuniam propter fratrem et amicum. Teste quoque Psalmista : Jucundus homo qui miseretur et commodat, quia in æternum non commovebitur.

B

Eccli. xxix, 13.

Ps. cxi,5,6.

Insuper Christus exponit præceptum legis de dilectione proximi : de qua ait Apostolus, Qui diligit proximum, legem implevit. Audistis quia dictum est in lege Moysis : Diliges proximum tuum, non dilectione carnali, nec solum dilectione naturali, sed et dilectione caritativa atque gratuita, quæ fundatur in communicatione felicitatis æternæ; et odio habebis inimicum tuum, non odiendo naturam, sed culpam, non personam, sed vitium : quod utique odium ex caritate procedit, et ad perfectionem pertinet. De quo in Psalmo cantatur : Perfecto odio oderam illos; et, Iniquos odio habui. Hoc autem quod de odio inimici subjicitur, quidam Judæorum pessime intellexerunt, dicentes inimicos simpliciter odiendos : ad quod multa veteris Testamenti testimonia adduxerunt. Multa enim sunt quæ superficialiter intellecta, videntur hoc ipsum prætendere : sicut quum Moyses ait, Non quæres ei bona; et Nehemias, Confundantur, et peccatum eorum non deleatur. Sed talia atque similia intelligenda sunt, quantum ad temporalia bona, vel de inimico secundum vitium inimicitiæ, non secundum esse naturæ; vel dicuntur zelo justitiæ, seu modo prophetiæ, non affectu invidiæ. Quod autem inimici non sint odiendi secundum verum intellectum legis, hinc liquet, quod in Levitico scribitur : Non oderis fratrem tuum

Rom.xiii,8.

Ps. cxxxviii, 22.

Ps. cxviii, 113.

Deut. xxiii, 6.

II Esdr. iv, 4, 5.

Lev.xix,17. in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum; et denuo, Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.10 Et Salomon loquitur : Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina illius ne exsultet cor tuum.11 Job quoque protestatur : Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.12

Judæorum ergo errorem Christus excludens, adjunxit : [Ego autem dico vobis:] Diligite inimicos vestros, quantum ad id quod habent a Deo, puta naturam ad Dei imaginem factam, et beatitudinis susceptivam. Diligere autem, est alicui bonum velle, secundum Philosophum. Debemus ergo adversariis nostris bona spiritualia velle, videlicet gratiam in præsenti, et gloriam in futuro : imo et bona corporalia eis optanda sunt, secundum quod expedit eorum saluti. Benefacite his qui oderunt vos, interiorem affectum extendendo in opus, ut scilicet impendatis eis beneficia spiritualia seu corporalia, secundum congruentiam causæ, loci, ac temporis. Unde et Salomon admonet : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;13 si sitit, potum da illi. Et orate pro persequentibus et calumniantibus, hoc est calumniam inferentibus, vos.14 In generali pro omnibus illis orandum est, et etiam in speciali, si specialis causa orandi occurrit, ut si viderimus inimicum graviter anxiatum, seu damnationis periculo expositum. De necessitate ergo præcepti est, ut omnibus quantumcumque adversariis, appetamus saltem in generali gratiam conversionis, et cetera ad salutem necessaria, nec alicui tali specialiter nos precanti, negemus subsidium ei necessarium, si dare poterimus. In speciali autem alicui adversario caritative affici et auxiliari, speciali necessitate non occurrente, ad supererogationem pertinere videtur.

Ut sitis filii adoptivi Patris vestri qui in cœlis est, scilicet Dei Patris, vel totius superbeatissimæ Trinitatis, quæ est unus Creator ac Deus et Pater omnium nostrum; qui solem suum corporalem, in cœlo fulgentem ac discurrentem, oriri facit super bonos et malos : omnibus enim hominibus sol ministrat et nascitur, radios suos omnibus influendo; et pluit super justos et injustos. Invitat ergo nos Christus ad inimicorum dilectionem exemplo Dei, qui naturalia beneficia nemini subtrahit, ut simus filii ejus, id est, ut ei assimilemur, conformando nos ejus bonitati ac pietati. Ratio enim filiationis in quadam assimilatione consistit. Propter quod dicit Apostolus : Estote imitatores Dei sicut filii carissimi.15 Unde Joannes loquitur :16 Sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo, videlicet adversariis nostris affectum et effectum caritatis impendendo.

Consequenter ponit Salvator aliam rationem amandi inimicos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, id est, si solum amatis amantes vos, non tam propter Deum, quam ideo quia vos diligunt, quam mercedem habebitis a Deo in patria? quasi dicat, Nullam. Nonne et publicani, hoc est publici peccatores, hoc faciunt? Utique, et tamen nullam a Deo mercedem sortiuntur. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, id est, salutem et bona optaveritis propinquis vestris, quid amplius facitis quam publicani? Nonne et ethnici, id est gentiles, hoc faciunt? Quia in hac clausula additur, Tantum, datur intelligi, quod in præcedenti quoque clausula subaudiendum erat. Sciendum ergo, quod amicos diligere ex caritate, non est immeritorium; diligere vero amicos alia quacumque dilectione, non est meritorium. Signum autem quod amici diliguntur, quia amici, et non principaliter propter Deum, est quum sic diliguntur, quod inimici non diliguntur. Denique qui unum hominem odit, nullum veraciter diligit, quum sit in peccato mortali, quod caritatem exstinguit. Idcirco qui amat amicos et non inimicos, non amat amicos per caritatem, sed per naturalem, carnalem, sive politicam amicitiam. Non ergo habet a Deo mercedem.

Quæri potest hoc loco, quid sit magis meritorium, diligere amicum, vel inimicum. Ad hoc diversimode satis a diversis respondetur. Thomas vero respondet hoc modo: Dilectio refertur ad diligentem, et ad Deum, qui est ratio diligendi proximum. Referendo ergo dilectionem ad diligentem, sic dilectio amici eminet dilectioni inimici: quia amicus quum sit melior atque propinquior, est materia aptior dilectioni quam inimicus. Propter quod actus caritatis transiens super talem materiam est melior, et oppositum ejus est pejus, videlicet odium amici quam inimici. Quantum vero ad id quod est ratio diligendi proximum, quod est Deus, dilectio inimici præeminet: primo, quoniam solus Deus est causa hujus dilectionis; secundo, quia ex dilectione inimici ostenditur amor Dei fortior esse in diligente, quam ex dilectione amici. Nihilo minus dilectio amici secundum se est melior, ferventior, magisque meritoria: quia ad rationem virtutis ac meriti, plus facit bonum quam difficile. Quamvis ergo dilectio inimici sit difficilior, non tamen est melior vel magis meritoria, nisi præmii accidentalis ratione laboris annexi. Præmium vero essentiale correspondet fervori dilectionis.

Estote ergo vos perfecti, non solum amicos, sed etiam æmulos diligendo, pietatis viscera semper habendo, et in omni virtute viriliter vos habendo, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est perfectione simpliciter dicta, et extra omne genus, ita quod nulla ei deest nobilitas, sed omne quod absolute loquendo melius est inesse quam deesse, convenit Deo cum plenitudine infinita. Huic ergo perfectioni assimilari non possumus similitudine æqualitatis, sed imitationis. Scriptum est enim: Cui similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? et cui assimilastis me?17 dicit Sanctus. De hac perfectione deiformi, qua Deo assimilari præcipimur, ait Moyses: Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.18 O vere quanta est bonitas atque dignatio Dei, et quanta est dignitas rationalis creaturæ, eo quod Deus immensus, in cujus comparatione totus mundus est velut pulvis exiguus, vult sibi assimilari similemque vocari creaturam suam rationalem! Ad hanc quippe perfectionem, etiam in veteri Testamento divinitus invitamur, juxta illud: Nolite contaminare animas vestras: ego enim sum Dominus Deus vester. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.19

Postquam sublimia perfectaque documenta Salvator proposuit, congruentissime admonet vitare vulpeculam, utpote vanam gloriam, quæ tunc fortius atque latentius ingredi solet sive pulsare, non solum pusillos, sed et proficientes ac fervidos, quando efficacius divinis obtemperaverunt præceptis sive consiliis. Attendite ne justitiam vestram, videlicet opera virtuosa quæ docui, faciatis coram hominibus, ut videamini ab illis, hoc est ad hunc finem quod virtuosi ab illis reputemini, et laudem humanam captetis: hoc enim esset hominibus velle placere; Deus autem dissipat ossa eorum qui hominibus placent.20 Alioqui, id est, nisi attenderitis sicut admoneo, mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cœlis est, id est in conspectu Dei in patria, quoniam cœlestem beatitudinem sortituri non estis. Non enim aliquid meremini sic agendo, quia in moralibus, actus habet speciem a fine; et secundum Ambrosium, Intentio imprimit speciem actui tuo. Si ergo finis est vanus, opus est vitiosum. Denique secundum Dionysium, bonum est ex integra causa, videlicet omnibus circumstantiis concurrentibus; malum vero contingit omnifariam, id est, quæcumque circumstantia omittatur. Inter omnes autem circumstantias actus virtuosi, propter quod exstat præcipua: et ergo si opus agatur propter laudem humanam, maxime vitiatur atque inficitur.

Tu ergo quum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, id est, noli alta voce, vel signo alio manifestare te ipsum, propter laudem hominum obtinendam, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et vicis, hoc est templis et plateis. Sic enim multi Judæorum fecerunt. Ut honorificentur ab2122 hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, videlicet laudem humanam. O vanitas ac miseria infinita, propter volatilem, vilem, fallacem et momentanem hominum laudem, divino, æterno et cœlesti honore privari! Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, id est, tam occulte hanc facias, quantum ad animi intentionem, ut nec ab illo videatur qui tibi tam vicinus est ut una manus alteri. Per talem etenim modum loquendi, datur intelligi, quod homo debet a nemine velle videri propter gloriam hominum capiendam, quamvis ad aliorum ædificationem et Dei honorem, possit eleemosyna fieri in aperto. Vel spiritualiter, Nesciat sinistra, id est cogitatio perversa seu vana affectio, quid faciat dextera tua, id est cogitatio et affectio bona: hoc est, cogitatio vana omnino abjiciatur, nec bonæ cogitationi de qua eleemosyna nascitur, admisceatur. Ut sit eleemosyna tua in abscondito loco, id est, occulte fiat, saltem secundum desiderium cordis, intentionemque animi, ne cupias inaniter apparere.

Et Pater tuus cœlestis, qui videt oculo intellectuali, in abscondito, id est intus in anima, scrutans corda et renes;23 et etiam in occultis tenebrosisque locis, quemadmodum Jeremias ait: Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum?24 Homo quippe videt quæ foris apparent, Deus autem intuetur cor.25 Reddet tibi copiosum præmium eleemosynæ, quod in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur.

Footnotes

  1. Ps. vii, 5. ↩

  2. Thren. iii, 30. ↩

  3. Rom. xii, 21. ↩

  4. Joann. xviii, 23. ↩

  5. Act. xxii, 25. ↩

  6. Act. xxi, 13. ↩

  7. Act. xxiii, 2, 3. ↩

  8. I Cor. vi, 7. ↩

  9. Luc. vi, 30. ↩

  10. Lev.xix,18. ↩

  11. Prov.xxiv, 17. ↩

  12. Job xxxi,29. ↩

  13. Prov. xxv, 21; ↩

  14. Rom.xii, 20. ↩

  15. Ephes.v,1. ↩

  16. 1 Joann.iv, 17. ↩

  17. Is. xl, 18, 25. ↩

  18. Deut. xviii, 13. ↩

  19. Lev. xi, 43, 44. ↩

  20. Ps. lii, 6. ↩

  21. 1 (cap. vi.) ↩

  22. Ps. xi, 44, 45; xix, 2; xx, 7, 26; xxi, 8. ↩

  23. Ps. vii, 10. ↩

  24. Jer. xxiii, 24. ↩

  25. 1 Reg. xvi, 7. ↩

Chapter 13 of 47