Articulus 13
EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICÆ : PATER NOSTER.
DE hujus Orationis expositione, laude et efficacia, tanta jam a sanctis atque catholicis doctoribus dicta sunt, ut pene tædio sit ea perlegere. Verumtamen nec digna, nec sufficientia dicta sunt, nec usquam dicentur. Tanta nempe est hujus gloriosæ Orationis profunditas in sensu, fecunditas in mysteriis, efficacia in effectu, artificialitas in processu seu ordine, ut nemo capere queat vel eloqui. Immensum igitur æternumque Dei Verbum propter nos incarnatum, et quodammodo breviatum, verbum abbrevians et consummans fecit super terram.1
Sic, inquit, vos orabitis : Pater noster. Quid tam auget fiduciam, quid tam inflammat affectum, quid tam lætificat humilem animam, sicut Deum verum et summum velle a fidelibus patrem vocari, eumque fiducialiter patrem vocare? Ut ergo cum plena fiducia postulemus, ejusque quem invocamus, benevolentiam conciliemus seu capiamus, voluit Christus ut sic inchoemus : Pater. Pater utique creatione, provisione, adoptione, redemptione, ad cujus imaginem conditi sumus, cujus providentia gubernamur, cujus gratia adoptati sumus, cujus pietate sumus redempti. Quamvis autem hoc loco nomine patris possit intelligi Deus Pater, prout pater relative accipitur, imo quælibet divina Persona ; tamen secundum Augustinum, per patrem Deus Trinitas designatur. Dicit autem, Pater noster, potius quam, Pater meus : ut dicendo, Noster, intelligamus nos omnes fratres esse, atque ad fraternam dilectionem ac mutuam orationem teneri, sicque oremus pro invicem ut salvemur ; et etiam ideo, ut sciamus quod Deus sit universale bonum, apud quem non est personarum acceptio, qui bonum commune diligit et requirit. Secundum Chrysostomum, libenter exaudit Deus precem, dum orans non solum pro se, sed et pro aliis orat.23 Pro se enim orare, naturæ est et necessitatis ; orare autem pro altero, caritatis et gratiæ. Sed pensemus ac satagamus, ne tantæ dignationi, caritati et gratiæ Creatoris simus ingrati, non considerando beneficia ejus, nec ejus majestatem honorando, ne dicat nobis :4 Si pater ego sum, ubi est honor meus ?
Qui es in cœlis, id est in cœlestibus civibus seu Beatis, in quibus es excellentissimo modo per gloriam, beatificamque præsentiam. Vel, In cœlis materialibus, præsertim in cœlo empyreo, ubi specialiter esse et habitare diceris, quoniam ibi excellentius operaris, et te ipsum ostendis : quamvis secundum veritatem, ad nullum locum vel tempus determineris vel habitudinem habeas, quantum in te est, sed sis ante omnia non solus, post omnia non præventus, in omnibus non inclusus, extra omnia non exclusus, supra omnia non elatus, infra omnia non oppressus, manens æternaliter, in tua substantiali simplicitate invariabiliter incircumscriptibiliterque subsistens. Vel, In cœlis, id est sanctis ac virtuosis hominibus, quorum conversatio est in cœlis, qui terrenis non inhiant.5 Talibus enim dicit Apostolus :
Templum Dei sanctum est, quod estis vos.6 In omnibus quippe est Deus per essentiam, præsentiam, et potentiam, omnia penetrans, ambiens et conservans, singulisque magis propinquus ac intimus quam aliqua pars suo toti, vel aliquid sibimetipsi : quoniam ipse solus illabitur rerum essentiis, nec aliquid alteri adest, nisi vir-
D tute divinæ præsentiæ, seu præsentis, et ut sic loquar, præsentissimi Dei, qui per Jeremiam testatur : Numquid non cœlum et terram ego impleo ?
Sanctificetur, id est, cum omni puritate et reverentia honoretur, sanctum esse sciatur, in sanctitate et justitia ei ministretur, laudetur et glorificetur, nomen tuum nominatum, videlicet tu ipse qui diversis nominibus designaris, qui testatus es : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. De quo Isaias inducit : Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.7 Ecce hoc ad bonos pertinet filios, ut primo omnium, patris sui honorem et gloriam quærant.8 Deus enim bonorum nostrorum non eget, nec nostro obsequio sive præconio aliquid felicitatis aut gloriæ ei accrescit. Sed hoc prorsus justissimum est, ut omnis illi honor et gloria impendatur.9 Itaque, Sanctificetur ab omnibus nomen tuum, præstaque gratiam adimplendi hoc ipsum.10 Heu me miserum, ingratum ac frigidum! qui toties sine attentione, et per consequens sine reverentia et affectu, verba ista pronuntio. Studeamus igitur agere quod ab omnibus fieri cupimus, videlicet, ut Deum ubique et semper honorare conemur, quoniam maledictus qui habet se ad eum intimorate et irreverenter. Unde in Ecclesiastico habetur : Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
Adveniat regnum tuum, id est, ad tuam beatitudinem perducamur, ut ædificentur muri cœlestis Jerusalem, et ruina angelorum suppleatur, numerus Beatorum in patria compleatur, sicque regnum triumphantis Ecclesiæ consummetur, ac cito adveniat, ut transferamur de via ad patriam.111213 Vel, Adveniat regnum tuum, id est, Ecclesia militans, in qua per fidem et gratiam regnas ac habitas, perficiatur ac multiplicetur, totoque orbe diffundatur, ut tu solus regnes in ea, hostesque ejus, maxime dæmones, ejiciantur foras. Fiat voluntas tua, id est, omne præceptum tuum ac beneplacitum custodiatur seu impleatur, sicut in cœlo, hoc est in Beatis et comprehensoribus, et in terra, id est in viatoribus : hoc est, da gratiam, per quam nos in hac valle degentes, tibi tam prompte, reverenter ac pure obediamus, sicut Beati in cœlo viventes, quantum nostra fragilitas hoc permittit, videlicet, ut corpore et anima tibi in omnibus pareamus.
Panem nostrum supersubstantialem, id est Christum vere superessentialem, et tibi consubstantialem, qui ait, Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi, hoc est panem sacramentalem ;14 da nobis hodie, ut hoc cibo spirituali ac saluberrimo quotidie sustentemur ac roboremur, suscipiendo eum sacramentaliter et spiritualiter, vel spiritualiter solum. Vel, Supersubstantialem, id est præcipuum, secundum Hieronymum, hoc est panem vitæ et intellectus, panem animæ, panem gratiæ ac obedientiæ (de quo dicitur : Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei) ;15 vel certe, ut dictum est, panem Eucharistiæ, quem Dionysius supersubstantialem appellat. Lucas dicit : Panem nostrum quotidianum, id est, quo indigemus quotidie, scilicet sufficientiam alimenti, da nobis hodie, ut licet jam panem pro multis diebus sufficientem habeamus, nihilo minus cibum corporalem cum gratiarum actione et sobrietate, quasi de manu tua accipiamus. Hoc est quod in Proverbiis petitur : Tantum victui meo tribue necessaria.16
Et dimitte nobis debita nostra, id est peccata, et pœnas quas peccando meruimus, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui nos offenderunt, et emendare tenentur. Qui igitur non ignoscit, contra se orat. Aliqui vero dicunt se culpam dimittere, non pœnam, quam secundum viam justitiæ proponunt inferre. Qui tales sunt, videant quomodo Deus eis pœnas debitas relaxabit. Non tamen semper dimittenda est pœna, præsertim a prælato, vel judice, quia non expediret delinquenti. Si autem homo quantum in se est, mallet pœnam clementer dimittere, quam juste ulcisci, nisi fraterna caritas et ordo justitiæ aliud flagitarent, potest secure Deum orare pro pœnæ relaxatione.17181920
13 Et ne nos inducas in tentationem. Secundum Jacobum, Deus neminem tentat, loquendo de tentatione hostili et deceptoria, quæ ordinatur ad malum tentati. Tentat tamen electos tentatione probationis et exercitationis, quæ ordinatur ad purgationem et perfectionem tentati. Probat au-tem seu tentat, non ut sibi aliquid innotescat, sed ut homo purificetur, et aliis ostendatur, atque se ipsum cognoscat. Unde locutus est Moyses : Recordaberis itineris per quod adduxit te Dominus, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in animo tuo. In Exodo quoque legitur : Ut probaret vos Deus, venit, et ut terror illius semper in vobis esset. Sic et Christus tentavit Philippum. De qua sancta tentatione in Sapientia legitur : Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se. De qua sanctus Job contestatur : Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit. Non ergo petimus non induci in hanc tentationem, non enim directe inclinat ad culpam. Ideo dicit Psalmista : Proba me, Domine, et tenta me. Et in Judith habetur : Illi qui tentationes non susceperunt in timore Domini, et impatientia sua exterminati sunt. Tobiæ que tentato angelus affirmavit : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Nihilo minus orare debemus Deum, ut præstet nobis gratiam patientiæ atque constantiæ in tentatione hujusmodi.
De alia vero tentatione jam dicta, quæ est ab hostibus animæ, scilicet mundo, carne, et dæmone, petimus ut non inducamur in eam per consensum, quamvis ipsa inducatur in nos per impugnationem. Imbecilles quoque et imperfecti suam infirmitatem scientes, quandoque utiliter orant ne tententur, propter vitandum ruinæ periculum, vel ne graviter impugnentur. Tentatio autem hujusmodi, dum ei non consentimus, est magni profectus occasio. Qui enim non est tentatus, quid scit? Itaque, Et ne nos inducas in tentationem, ne opprimat nos, nec mergamur in ea, nec desinas nos supra vires tentari, sed da fortitudinem resistendi, et fac cum tentatione proventum. In hanc malam tentationem inducit Deus permissive, subtrahendo auxilium. Juxta quem modum dicitur indurasse Pharaonem, Sehon, et Og; et quomodo dicit Apostolus, Mittet illis spiritum erroris, ut credant mendacio.
Porro viri perfecti orare possunt ut tententur utroque modo, qui cum Apostolo dicere possunt : Quis nos separabit a caritate Christi? Et : Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Talibus quippe dicitur : Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes inciderítis. Unde Jeremias oravit : Corripe me, Domine.
Sed libera nos a malo, hoc est ab omni incentivo et occasione peccati, a malis pœnalibus propter originale peccatum inflictis, ab omni periculo, et salutis obstaculo. Amen, id est, fiat. Hæc dictio, Amen, est Hebræa; quam nec Græcus nec Latinus interpres transtulit, propter reverentiam ejus, eo quod Christus toties usus est ea. Est autem orationis signaculum fructuosum, et animi recollectivum. Dicendo enim, Amen, anima summatim fertur ad omnia præinducta, et renovatur affectio impetrandi : sicque oratio cum fervore finita, pleniorem sortitur effectum. Postremo, de hujus dominicæ Orationis perfectione, et septem petitionum in ea contentarum congruentissimo ordine, dicit Thomas hoc modo : Oratio dominica omnino perfectissima est, quia non solum continetur in ea quidquid orandum est, sed etiam eo ordine quo petenda sunt : ita quod ipsa est informativa totius nostri affectus. Primo enim cadit in desiderio ani-mæ ipse finis, deinde media ad finem. Finis autem noster est Deus, ad quem dupliciter tendimus : Primo, desiderando gloriam Dei, quantum ad ipsum, videlicet, ut ipse honorificetur in omnibus : quod
1 Cor. x, 13.
Exod. iv, vii, ix-xi, xiv; Deut. ii, 30; iii, 1-3. II Thess. ii, 10.
Rom. viii, 35. Ibid. 38, 39.
Jacob. i, 2.
Jer. x, 24.
13
Jacob. i, 13.
Deut. vii, 2.
Exod. xx, 20.
Joann. vi, 5, 6.
Sap. iii, 5.
Job xxiii, 10.
Ps. xxv, 2.
Judith vii, 24, 25.
Tob. xii, 13.
Eccli. xxxiv, 9. procedit ex caritate qua diligimus Deum in se ipso. Et ad hoc pertinet prima petitio qua dicitur, Sanctificetur nomen tuum. Secundo, prout desideramus perfrui gloria Dei: quod oritur ex caritate qua nos ipsos in Deo diligimus. Ad quod spectat secunda petitio, Adveniat regnum tuum. Ad hunc autem finem ordinat seu adducit nos aliquid dupliciter: Primo per se: et hoc rursus dupliciter, scilicet: principaliter et directe, ut sunt opera virtuosa quibus meremur, ad quod respicit petitio tertia, Fiat voluntas tua; secundo, instrumentaliter, utpote cooperando seu adjuvando ad opera bona, quod facit alimentum, et hoc quærit quarta petitio, Panem nostrum quotidianum. Secundo, ordinat nos aliquid ad finem prædictum, per accidens, scilicet removendo prohibens sive impedimentum salutis consequendæ, quæ est noster finis. Sunt autem tria quæ nos a salute impediunt: Primum est peccatum, quod directe a felicitate excludit: ideo quinta petitio est, Et dimitte nobis debita nostra, etc. Secundum est tentatio, a Deo nos retrahens: propter quod sexta petitione oramus, Et ne nos inducas, etc. Tertium est præsens pœnalitas, quæ vitæ sufficientiam impedit: ideo septimo petimus, Sed libera nos, etc.
Harum septem petitionum, tres primæ nunc impleri incipiunt, in patria vero perfecte implentur. Aliæ quatuor, ad præsentis vitæ necessitatem atque miseriam pertinent, secundum Augustinum. Sed quia militia est vita hominis super terram, nec a pœnalitatibus originalis peccati liberamur in sæculo isto, videtur quod etiam duæ ultimæ impleantur in patria, in qua neque tentatio locum habet, neque pœnalitas.21
Hanc igitur sacratissimam orationem ex divinæ ac sempiternæ sapientiæ fonte immediate manantem, devotissime proferamus, et tanto devotius quanto frequentius, ne frequentia incuriam pariat atque fastidium, sed eam sæpius iterando, crescamus semper in ejus affectu, seu gratia, per quam ardentius solito repetatur. Novi fratrem qui ut hanc orationem attentius diceret, quamlibet ejus petitiunculam ad digitum manus per ordinem legit.
Quod autem harum septem petitionum quinta, videlicet, Dimitte nobis, sit maxime attendenda propter pactum quod in ea cum Domino facimus, constat per hoc, quod hanc solam Christus quasi exponendo prosequitur: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum. Tanquam dicat: Recte docui vos sic orare, et merito sic oratis, Dimitte nobis debita, etc. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum in vos commissa vel omissa, dimittet et vobis Pater vester cœlestis delicta vestra in eum patrata. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra. Hoc inferius magis tractabitur, et ex præhabitis patet. Tenemur enim omnes, etiam persecutores, diligere. Unde in Ecclesiastico dicitur: Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit; relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.22 Et in libro Judicum: Sicut feci, ita reddidit mihi Dominus.23
Quæritur, quomodo homo quicumque offensus offensori peccata dimittere possit, quum scriptum sit:24 Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus? Dicendum, quod solus Deus dimittit peccatum simpliciter per gratiam, tollendo maculam culpæ, relaxandoque pœnam quæ secundum divinam æquitatem peccato debetur. Homo autem dimittit peccatum quodam modo, scilicet quantum ad injuriam seu offensam sibi illatam, vel quoad satisfactionem sibi debitam.
Footnotes
-
Is. x, 23. ↩
-
II Par. xix, 7; ↩
-
Rom. II, 11. ↩
-
Malach. I, 6. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
I Cor. III, 17. ↩
-
1 Reg. 11, 30. ↩
-
Is. VIII, 13. ↩
-
Jev. xxiii, 24. ↩
-
Ps. XV, 2. ↩
-
Luc. XI, 3. ↩
-
Ps. I, 20. ↩
-
Eccl. XXXIX, 41. ↩
-
Joann. VI, 51. ↩
-
Joann. IV, 34. ↩
-
Prov. XXX, 8. ↩
-
Ps. l, 20. ↩
-
Eccli. xxxix, 41. ↩
-
1 Reg. ii, 30. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
Job vii, 1. ↩
-
Eccli. xxviii, 1, 2. ↩
-
Judic. 1, 7. ↩
-
Marc. II, 7. ↩
Chapter 15 of 47