Articulus 12
EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : ET QUUM ORATIS.
POST exhortationem operum misericordiæ et caritatis fraternæ, quibus homo ad proximos suos virtuose extenditur, docet Salvator de actu latriæ per quem anima ad Deum elevatur, videlicet de oratione, quæ secundum Damascenum, est ascensus mentis in Deum, vel petitio decentium, id est rerum quas decet peti a Deo. Et quum oratis, Deum suppliciter invocando, non eritis sicut hypocritæ, id est, assimilari non debetis vanis hominibus, humanam laudem potius quam Dei honorem, vel honorationem a Deo, quærentibus;1 qui amant in synagogis, id est in publicis conventiculis seu templis, et in angulis platearum stantes orare.2 Stant enim, ut sic remotius videantur. Quod autem apud Christianos designat ecclesia, hoc apud Judæos significat synagoga, videlicet locum cultus divini, vel collectionem fidelis populi. Secundum Chrysostomum, dicit non, In plateis, sed, In angulis platearum: ad insinuandum quod hypocritæ interdum quærunt secretum locum orandi, non ut lateant, sed ut videantur quasi in abscondito orare, sicque dupliciter commendentur: primo, quoniam orant; secundo, quoniam latere desiderant. Sciunt enim laudabilius esse in occulto orare. Tales sunt multi, qui simulant se honores refugere, nolle præesse, gloriam vanam odire, ut honorem, prælationem, et gloriam consequantur. Sciunt enim, quoniam honor sequitur fugientem, et quod se humilians exaltetur. Ideo scriptum est: Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo. Sic igitur orant, ut videantur ab hominibus, id est, devoti putentur, laudentur et honorentur. Amen, id est veraciter, dico vobis, receperunt mercedem suam. Imo, etsi a nullo homine videantur neque laudentur, receperunt tamen mercedem suam in præsenti, quantum ad suum propositum et affectum; nec a Deo præmium sortiuntur, sed pœnam, tanquam sacrilegi qui re sacra abutuntur in vanitatem.
His verbis non prohibet Christus in ecclesia materiali ac publicis locis orare, quum dicat Apostolus: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus;3 et Psalmista, Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus;4 itemque, Adorate Dominum in atrio sancto ejus.5 Et quomodo poterimus semper et sine intermissione orare, si non oraverimus ubicumque fuerimus?67 Denique sunt orationes solennes ac publicæ, quas faciunt ministri Ecclesiæ pro populo: quas certum est in ipsa ecclesia publice fieri oportere. Orationes quoque privatæ singulorum maxime in ecclesia fieri debent, propter loci sanctitatem et Sacramenti præsentiam, juxta illud: Domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus, dicit Dominus. Quod ad litteram de materiali ecclesia dictum esse, Christus allegat.8 Prohibet ergo Dominus in templo et angulis platearum orare, more hypocritarum, videlicet appetitu laudis humanæ, vel commodi temporalis, et ne solum oremus in publicis locis.9 Ideo subditur:
Tu autem quum oraveris, id est, orare intendis vel incipis, intra in cubiculum tuum, id est locum secretum et quietum. Et clauso ostio loci, ne quis accedat, teque impediat, vel ad inanem gloriam excitet, eo quod inveniaris in tam sancto opere, humanum adspectum, præconiumque vitare. Aliqui enim solent subito et inaniter gloriari, quum inveniuntur præter vel contra propositum suum laudabiliter occupari. Ora Patrem tuum cœlestem, Deum trinum ac simplicem, in absconso loco. Et Pater tuus, qui videt in absconso: non enim latent eum quæ fiunt in locis abstractis. Specialiter quoque videt Deus per approbationem in absconso, id est, misericorditer adspicit et acceptat opera bona quæ fiunt in abditis ad vitandum vitium vanitatis. Locus vero secretus et quietus plurimum confert ad orationis puritatem atque fervorem: quia tunc homo securior est, nec a sensibilibus toties inquietatur, unde imaginatio ejus quietior est, et intellectus stabilior; voluntas quoque tanto ardentius fertur in Deum, stabiliusque in eo permanet fixa, quanto amplius a multis abstrahitur.
Potest etiam per cubiculum spiritualiter accipi cor hominis. Sic ergo debemus intrare cubiculum animæ, id est, ad cor nostrum redire, et spiritum nostrum intra nos colligere (juxta illud: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem10 suam, et in eos qui convertuntur ad cor), et Patrem in absconso, id est in cordis secreto soli Deo patenti, orare, sicut ait Salvator:11 Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Hoc modo oravit Anna, cujus tantum labia movebantur, et vox penitus non audiebatur.12 Et Pater tuus qui videt in absconso, hoc est in intimo cordis fundo, quem nulla latet cogitatio, reddet tibi quod postulas, imo multiplicem orationis effectum tibi præstabit, videlicet dulcem in orando saporem, optatæ gratiæ infusionem, sempiternamque gloriam, si tamen infatigabiliter oras.13
Orantes autem, nolite multum loqui, id est verba coram Deo multiplicare, sicut ethnici, id est gentiles, faciunt: qui ideo orando multum loquuntur: putant enim quod in multiloquio suo, hoc est virtute multorum verborum, exaudiantur a diis suis. Et non mirum quod diu orant, et verba multiplicant: nam orant dæmones, qui etsi audiant, exaudire non valent, nec aliquid facere, nisi permissi a Deo. Orant reges mortuos, Jovem, Mercurium, quorum crimina sunt notiora quam nomina, qui etsi viverent, salutem conferre non possent. Orant idola insensata, quæ habent aures, nec audiunt.1415 Nolite ergo assimilari eis, verba multiplicando ea ratione qua illi, ut arbitremini in multiloquio, et non potius in affectu fervido, exaudiri. Patet ergo quod Christus non absolute prohibet verba in oratione protendere, sed ne hoc faciamus more ethnicorum. Nam ipse hortatur nos ut oremus instanter et semper : quod sine multiplicatione verborum mentalium sive vocalium non fit. Ipse quoque in oratione pernoctavit. Scit enim Pater vester, quid opus, id est necesse, vel utile, sit vobis, antequam petatis eum pro quocumque negotio. Scientia enim Dei æterna, perfecta, invariabilisque consistit. Ideo non oportet multum loqui, quasi in multiloquio exaudiret Deus : quia si sic, tunc per nostros sermones aliquid sibi notificaretur, quod antea ignorasset, vel per verborum multitudinem flecteretur, quorum nullum omniscienti et incommutabili competit Deo.
Denique circa hunc locum dicit Chrysostomus : De oratione nobis est sermo, quam solam quasi spirituale tributum anima de visceribus suis offert Deo. Vis autem scire, quam pretiosa sit oratio ? Nulla justitia thymiamati comparatur, nisi sola oratio. Sicut enim thymiamata bene confecta delectant hominem odorantem, sic oratio justi suavis est ante Deum. Vis autem scire dignitatem ejus ? Mox ut de ore processerit, suscipiunt eam angeli manibus suis, sicut Tobiæ angelus dixit : Ego orationem tuam obtuli Deo. Orans autem, nil novi faciat quod adspiciant alii : alte clamando, manus extendendo, pectus tundendo, vel oculos impudenter ad cœlos levando. Sed interiora sua ingrediatur, ut nihil cogitet, nisi de quo orat, et quem orat ; ut claudat ostium sensus carnalis, omnesque cogitationes carnales et sollicitudines foras expellat. Si autem de extraneis et carnalibus rebus cogitaveris, non introisti in interiorem intellectum tuum, neque clausisti ostium sensus ; sed tacite cum cogitationibus superfluis loquens, tempus orationis amittis. Possumus et per ostium intelligere, ut non clamose oremus. Ex clamosa enim oratione, multa mala sequuntur. Maxime tria hæc : Primum, quia clamose orans, non credit Deum esse ubique, et absconsa audire, id est, ita se habet alte sibilando, ac si non crederet illa. Secundum, quia mysteria orationum tuarum aliis pandis, et non audiris a Deo, quoniam indisciplinate orasti, sed adhuc ab hominibus derideris. Tertium, quoniam alterum juxta te non permittis orare. Vocibus enim tuis rapis sensum illius ad tuos sermones : et non solum non exaudiris, sed adhuc peccatum colligis, dum orare alios non permittis. Sic igitur ora ut Anna, cujus labia movebantur, vox non audiebatur. Hæc Chrysostomus.
Porro16, per hoc dictum, Scit Pater vester quid opus sit vobis antequam petatis eum, videretur aliqualiter confirmari opinio Socratis asserentis nihil determinatum petendum a Deo, quoniam melius scit quam nos ipsi quid nobis expediat, nisi immediate subjungeret Christus orationem determinata bona petentem. Sed quum Deus invariabilis non flectatur, nec solum sciat quid nobis necesse sit, sed etiam quid ipse daturus exsistat, cur eum oramus ? Respondendum, quod ideo, ut ipse donet eo ordine quo se daturum prævidit. Quamvis enim prædestinatio non sit ex meritis, tamen in sua æterna prædestinatione disposuit se daturum gratiam in præsenti, et gloriam in futuro, per preces nostras ac merita. Oramus quoque, ut orando ferventius desideremus, et copiosius mereamur, sicque capaciores reddamur, et plura beneficia obtineamus, susceptamque gratiam diligentius custodiamus, in spe divina roboremur acquirendo quod petimus, et Deo familiariores quodammodo efficiamur, cum omni fiducia ad thronum gratiæ accedentes.
Consequenter docet Filius Dei formam orationis perfectæ, materiamque petendam : Sic ergo vos orabitis.17
Footnotes
-
Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩
-
Eccl. xix, 23. ↩
-
1 Tim. II, 8. ↩
-
Ps. CXV, 14. ↩
-
Ps. XXVIII, 2; XCV, 9. ↩
-
I Thess. V, 17. ↩
-
Luc. XVIII, 1; ↩
-
Is. LVI, 7, 8. ↩
-
Mare. XI, 17. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Joann. IV, 24. ↩
-
I Reg. I, 13. ↩
-
Job XLII, 2. ↩
-
Ps. CXIII, 6, sec. ↩
-
Hebr.; CXXXIV, 17. ↩
-
1 Reg. 1, 13. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
Chapter 14 of 47