Articulus 14
DECLARATIO RESIDUÆ PARTIS PRÆSENTIS CAPITULI : QUUM JEJUNATIS.
16
QUUM jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. Jejunium est actus abstinentiæ, quæ est pars temperantiæ. Est enim jejunium moderata alimenti carentia, et ordinatur ad multa, præsertim ad quatuor, utpote : ad concupiscentiæ refrenationem, ad contemplationis puritatem, ad culpæ emendationem, ad virtutum et gratiæ adeptionem. Unde cantatur : Qui corporali jejunio vitia reprimis, mentem elevas, virtutem largiris et præmia. Quum ergo jejunium sit actus virtutis, ad Dei dumtaxat honorem fieri debet, non ad ostentationem inanem. Ideo ait Salvator :
Quum jejunatis, vos ipsos corporaliter affligendo ex parcimonia victus, nolite fieri, id est, non solum non sitis, nec efficiamini, sed nec cupiatis esse vel fieri, sicut hypocritæ tristes. Hoc quod ait, Hypocritæ tristes, legi potest divisim, et conjunctim : divisim sic, Nolite fieri tristes in corde vel apparatu, sicut hypocritæ tristes sunt vel corde vel apparatu ; conjunctim sic, Nolite fieri sicut hypocritæ tristes, id est, non efficiamini similes hypocritis tristibus, simulando mærorem in vultu quasi ex magna devotione. Exterminant enim, id est, extra convenientem dispositionem seu naturalem ac solitum terminum ponunt, facies suas, pallorem, attenuationem, seu maciem assumendo in vultu. Secundum diversas enim animæ affectiones facies facile immutatur. Quemadmodum ergo Esther regina tristem animum celavit vultu jucundo, sic hypocritæ inanem animum celant facie mœsta.1 Aliqui autem hypocritæ jejunant, ut faciem macilentam pallidamque acquirant, et sic sancti ac jejunantes putentur. Aliqui vero non jejunant, et tamen ficta exterminatione vultus jejunare se simulant. Sunt enim quatuor species hypocrisis : prima, qua homo se fingit habere vel facere quod non habet nec facit ; secunda, quum bona facit propter inanem gloriam ; tertia, quum mala bonis obumbrationibus depinguntur ac palliantur : unde infra habetur, Væ vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis. Quarta, quum homo simulat se velle latere, et tamen hoc facit ut videatur, nec hypocrita, sed humilis reputetur.2 Ecce quam infelicissimum, vile, et contemptibile est genus hypocritarum :3 de quibus merito dicitur, Simulatores et callidi provocant iram Dei. Deus namque est ipsa veritas ; totum autem negotium hypocritarum falsitati innititur. Exterminant igitur facies, ut pareant, id est videantur, hominibus jejunantes, non ad ædificationem intuentium, sed ad propriam laudem. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam : quæ modica est, quoniam gaudium hypocritæ ad instar puncti.4
Tu autem, quum jejunas. Consuetudo Scripturæ est, sæpe mutare personam, tempus, vel numerum : sic modo a plurali ad singulare descenditur. Tu autem, o fidelis, quicumque sis ille, quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, id est, sincerum vultum prætende, et festivus ac hilaris esto, ne videaris hominibus jejunans, id est, ut vanam gloriam fugias ; sed Patri tuo cœlesti, qui est in abscondito, id est, inaccessibilem lucem inhabitat, et incomprehensibilis est, quemadmodum Isaias testatur :5 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel.67 Posuit nempe tenebras latibulum suum.8 Vel : Qui est, id est habitat, in abscondito, id est in corde humili, latere optanti, non in manifesto, id est in animo vano apparere volenti. Secundum Hieronymum, Christus loquitur secundum morem provinciæ Palæstinæ, in qua diebus festis homines capita ungunt: sicque per capitis unctionem et faciei lotionem, insinuatur celebritas quædam, seu gaudium vultus. In omni enim opere virtuoso lætandum est, præsertim quum dicat Apostolus: Gaudete in Domino semper. Potest quoque per caput, mens, per faciem, conscientia designari, ut sit sensus: Unge caput tuum, id est, mentem tuam spirituali jucunditate perfunde: de qua ait Psalmista, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ. Est enim oleum pravum, de quo scribitur: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Et est oleum bonum, de quo in Canticis: Oleum effusum nomen tuum, id est dulce, clarum, ac delectabile, quemadmodum oleum. Hoc oleum non competit hypocritis, juxta illud: Numquid hypocrita poterit in Omnipotente delectari? Et faciem, id est conscientiam, tuam lava ab intentione corrupta, omnique macula, prout per Jeremiam consulitur: Lava a malitia cor tuum, ut salva fias. Et Isaias inquit: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum.
Et Pater tuus cœlestis, qui videt in abscondito, id est, intima cordis agnoscit, et in abscondito facta bona acceptat, approbandoque inspicit. Hoc modo Deus non videt inaniter facta in manifesto, juxta quod Sapiens ait: Non respicit Dominus in oblationes injustorum. Reddet tibi salutarem effectum jejunii, et præmium copiosum, videlicet indulgentiam, concupiscentiarum mitigationem, contemplationisque gratiam. Denique, quod jejunium mereatur divinæ sapientiæ illustrationem, patet in Daniele, Anania, Azaria, et Misaele, quibus Deus præstitit sapientiam et scientiam propter abstinentiam. Meretur et precum exauditionem, sicut ad Danielem angelus loquitur: Ex die quo posuisti cor tuum ut affligeres te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua. Tanta nempe est virtus jejunii, ut de pessimis dæmonibus
A Christus dicat: Hoc genus dæmoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
Sed quoniam parum prodest abstinere a cibis, nisi abstineatur a vitiis, prout Dominus asserit: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra; ecce ad lites et contentiones jejunatis. Numquid hoc est jejunium quod elegi? Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Et rursus, quoniam jejunii tres sunt comites, scilicet eleemosyna, humilitas, et oratio: unde in Tobia legitur, Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Ideo consequenter Christus docet vitia exstirpare, avaritiamque vitare per eleemosynarum largitionem.
Nolite thesaurizare vobis, id est immoderate colligere, thesauros, id est temporales divitias naturales, ut sunt blada, gemmæ, etc., vel artificiales, ut sunt pecuniæ, vasa et vestes, in terra, id est in sæculo isto, ubi non habetis manentem locum, sed peregrini et advenæ estis: juxta illud in Psalmo, Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Unde in libro Paralipomenon David fatetur: Peregrini sumus coram te, Domine; dies nostri quasi umbra sunt super terram, et nulla est mora. Ubi œrugo, id est rubigo, et tinea demolitur, id est, corrumpit divitias seu thesauros, et ubi fures effodiunt domos vel loca in quibus occultantur thesauri, et furantur eos. Thesaurus enim est vel de metallis, et hunc demolitur rubigo; vel de vestibus, quem destruit tinea; vel de lapidibus, quem subtrahunt fures. Hinc scriptum est: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis: divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum vestrum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit. Hanc thesaurizationem seu avaritiam gravissime damnat Scriptura. Dicit enim Apostolus, quod avaritia sit idolorum servitus, om-
Hebr. xiii, 14.
Ps. xxxviii, 13.
I Par. xxix, 15.
Jacob. v, 1-3.
Coloss. iii, 5. niumque malorum radix sit cupiditas;9 et, corruptivum, juxta illud: Non intrabit in illam civitatem aliquid coinquinatum, nisi qui scripti sunt in libro vitæ.10
Qui volunt (inquit) divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.11 Sapiens quoque ait: Avaro nihil est scelestius, et nihil est iniquius quam amare pecuniam; hic enim animam suam habet venalem.12 Quum enim temporalia ad spiritualia ordinantur, habent rationem instrumenti ac medii: ideo non sunt amplius appetenda vel exquirenda, quam ad spiritualia bona adipiscenda, augenda, seu conservanda, prosunt et conferunt. Propter quod dicit
Apostolus:13 Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus. Verumtamen thesaurizatio procedens ex causa honesta, et nemini nocens, atque ad pium finem relata, non est illicita, neque his verbis prohibita.
Thesaurizate autem, id est, copiose colligite, et prudenter reponite, vobis, id est ad vestram salutem, thesauros, id est cumulum operum meritoriorum, in cœlo empyreo, id est ad hunc finem, ut ad cœlestem perducamini mansionem, committendo opera vestra Deo, et mercedem ab eo tantum quærendo. Hoc est quod Apostolus monet: Propterea vero in cœlo thesaurizare debes, o quilibet Christiane: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Thesaurus namque est quod præcipue amatur, colligitur, et custoditur. Ubi ergo thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, non per essentiam, sed per affectum, intentionem atque memoriam. Per cor enim, desiderium et cogitatio cordis exprimitur. Quod ergo magis amatur, hoc frequentius cogitatur. Ideo thesaurizantes immoderate in terra, conversationem non habent in cœlo, neque cor supernis ac divinis intentum, sed in sensibilibus pressum et miserabiliter occupatum. Sed quoniam Christianus oculum mentis semper ad cœlum, tanquam ad patriam, erigere debet, incumbit ei thesaurizare in cœlo spirituales divitias meritorum, quas in die mortis inveniat, edat, et sine fine possideat.
Divitibus hujus sæculi præcipe, non sublime sapere, nec sperare in incerto divitarum, divites fieri in operibus bonis, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.14 Avari autem, et divites qui in terra, non in cœlo, thesaurizant, experientur verum esse quod in Job scribitur:15 Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia. Denique quidam thesaurizant sibi in inferno, sicut affirmat Apostolus:16 Secundum duritiam tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei. Tales sunt peccatores in peccatis assidui, de quibus Propheta: Nescierunt (inquit) facere rectum, thesaurizantes impietatem. Peccator enim adjiciet ad peccandum.17 Ubi neque œrugo neque tinea demolitur thesauros, et ubi fures non effodiunt neque furantur. In regno enim cœlorum nihil esse potest nocivum aut
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Non de oculo exteriori, neque de corpore naturali intelligendum est hoc. Subditur enim: Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit, etc. Oculus enim exterior non proprie dicitur simplex vel nequam, sed sanus vel infirmus. Et quamvis aliquo modo simplex dici possit, non tamen propter ejus simplicitatem, id est custodiam, totum corpus naturale lucidum erit, id est bonis actibus ornatum, et a carnalibus vitiis incontaminatum. Potest enim contingere, ut propter incustodiam tactus vel gustus maculetur, quemadmodum et in cæcis. Intelligendum est ergo de oculo interiori et corpore morali, ut sit sensus: Lucerna, id est illuminatrix atque directrix, corporis tui, id est totius operationis tuæ, seu universitatis et congeriei operum tuorum licitorum, est oculus tuus, id est ratio illuminata, vel intentio recta, quæ dirigit animam in agendo sicut lucerna illuminat hominem in eundo. Si fuerit oculus tuus simplex, id est ratio non perversa, et intentio bona, totum corpus tuum, id est omne opus tuum, lucidum erit, id est splendore virtutis ornatum et purum.
Si autem oculus tuus nequam fuerit, id est intentio obliqua, et ratio errabunda, totum corpus tuum, id est congeries operum, tenebrosum erit, id est vitiosum et maculatum: quamvis ipsa ex genere bona sint et præcepta, ut si quis vadat ad Missam ut videat mulierem, vel præstet eleemosynam ut videatur ab homine. Intentio enim imprimit speciem moralitatis operationi, et a fine maxime pendet bonitas et malitia actionis. Intentio vero et finis est duplex, videlicet: correspondens, connaturalis, seu proportionatus operi. De quo fine et intentione nunc agitur. Alius est finis et intentio improportionate se habens ad actum, sed solum ex parte operantis concipitur. Et sic ex se mala non possunt fieri propter finem bonum, seu bona intentione, loquendo de fine et intentione primo modo acceptis; sed fieri possunt bono fine et bona intentione, secundo modo. Hoc tamen non sufficit ad operis bonitatem: ut si quis occidat adversarium suum, quatenus illo occiso, pacifice vivat.
Si ergo lumen quod in te est, tenebræ sunt, id est, si ratio tua, quæ debuit alia illustrare (quia signatum est super eam lumen vultus divini), tenebris ignorantiæ et peccati fuscatur, ipsa quoque intentio pervertatur, ipsæ tenebræ quantæ erunt?18 id est, affectiones carnales et operationes injustæ quam impiæ erunt? Erunt quippe dupliciter vitiosæ: primo, quia in se malæ sunt; secundo, quia ex prava intentione procedunt.
Consequenter ponit Salvator rationem non thesaurizandi in terra, seu contemnendi superfluitatem temporalium divitiarum. Nemo potest duobus dominis non subordinatis, sed contrariam voluntatem habentibus, servire, videlicet Deo et mundo, Deo et carni. Propter quod dicit Apostolus: Si hominibus placerem, Christi servus non essem.19 Dominis vero subalternatis atque concordibus, potest homo simul servire ac obedire, videlicet Deo et ejus vicariis. Imo qui uni eorum repugnat, reluctatur et alteri, sicut ait Salvator:20 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Aut enim unum odio habebit, quantum ad id quo contrariatur alteri, et alterum diliget, eum videlicet cui ex animo servit, juxta quod dicit Apostolus: Servi, diligite dominos vestros, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ex animo.21 Aut unum sustinebit, id est eum cui servit: et si non diligat, tamen tolerabit eum, et jugo ejus subjiciet se; et alterum contemnet, videlicet eum cui non servit neque obedit. Non dicit, Aut unum diliget, et alterum contemnet: quia interdum non diligit eum cui deservit, et tamen sustinet eum quasi durum dominum, ut patet in his qui dæmoni serviunt, quem non diligunt. Item non dicit, Et alterum odio habebit, sed, Contemnet, videlicet Deum: quia secundum Augustinum, etiam illi qui non serviunt Deo, non odiunt eum, sed spernunt, dum quasi de ejus bonitate securi sunt. Dicit enim Augustinus: Nullius vere conscientia Deum potest odisse. Sed videatur contrarium quod de Judæis ait Christus: Nunc autem viderunt et oderunt me et Patrem meum gratis.22 Et Psalmista: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam?23 Et rursus: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.24 Dicendum, quod considerando Deum secundum se, et ut causam rerum, nemo eum odit; considerando vero eum ut prohibitorem et punitorem delectationum ac delectabilium, multi odiunt ipsum.
Non potestis Deo servire, id est vere et obedientialiter subditi esse, et mammonæ, id est divitiis, seu dæmoni de avaritia tentanti. Qui enim Deo servit, præfert spiritualia et æterna sensibilibus ac transitoriis; qui vero divitiis servit, præfert caduca cœlestibus. Divitiis namque servire, est inordinato earum affectu ligari, in eis finem ponere, cupiditatisque vitio superari atque subesse. A quo autem quis victus est, hujus et servus est.25 Unde Salvator ait:26 Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Talis potius possidetur et regitur a divitiis, quam regat et possideat eas.
Ideo dico vobis discipulis meis, qui ad perfectionem tendere festinatis. Talibus enim præcipue loquitur Christus in sequentibus, quamvis ad omnes Christianos aliquo modo pertineant. Ne solliciti sitis, id est, inordinatam et anxiam curam habeatis, animæ vestræ, id est vitæ animali alimoniis indigenti, vel vobis ipsis (ut ponatur pars pro toto, scilicet anima pro homine), quid manducetis, id est de cibo et sustentaculo vitæ, sub quo intelligitur potus; neque corpori vestro solliciti sitis hoc modo, quid induamini, id est de vestitu. Superflua autem sollicitudo circa hujusmodi appellatur, quando homo in tantum circa talia adipiscenda occupatur, quod a spiritualibus debitis impeditur, vel talia abundantius quærit, quam necessaria sint. De sollicitudine tali Salomon loquitur: Exspectatio sollicitorum peribit.27 Porro sollicitudo ordinata et rationalis vocatur, qua homo secundum exigentiam sui status quærit necessaria vitæ præsentis in ordine ad spiritualia. Talisque sollicitudo est pars prudentiæ; hanc non habere, esset Deum tentare, vel ignaviter se habere.
Prædictam vero superfluam sollicitudinem non esse habendam, probat Salvator multiplici ratione et exemplo. Et primo per locum a majori. Nonne anima plus, id est præstantior, est quam esca corporalis? et corpus nonne plus, id est dignius, est quam vestimentum? Utique. Qui ergo sine vestra sollicitudine, ex sua liberalissima bonitate largitus est vobis animam et corpus, alimentum quoque et vestitum præstabit sine immoderata sollicitudine vestra. Ipsi enim cura præcipua est de rationali creatura.28
Deinde ponit aliam rationem ad idem, sumptam ex consideratione irrationabilium creaturarum. Respicite, id est, sapienter attendite, volatilia cœli aerii: quæ dicuntur volucres cœli, quoniam volant in aere, qui infimum cœlum vocatur; quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant fructus in horrea. Omnia enim hæc sunt opera rationis, quæ illis convenire non possunt. Videmus tamen, quod multæ aves congregant victum in nidos. Quemadmodum ergo volatilia pergunt ad grana, et colligunt ea secundum naturalem instinctum, sic hominibus committitur labor et providentia, non sollicitudo inquieta vel avaritia. Et Pater vester cœlestis pascit ea per causas secundas. Nam opus naturæ et intelligentiæ, est opus primæ causæ. Unde in Psalmo cantamus:29 Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Et Job ait:30 Qui præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habeant cibos. Nonne vos magis pluris, id est majoris dignitatis ac pretii, estis illis volatilibus? Et per consequens magis vobis providebit. In tantum siquidem major cura est Deo de rationabilibus quam irrationabilibus creaturis, ut dicat Apostolus:
Numquid cura est Deo de bobus?31
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? id est, quum nemo ex vobis possit cogitando seu alio modo, augere staturam seu quantitatem corporis sui magnitudine unius cubiti, sed Deus dat vobis debitam quantitatem, patet quod etiam de alimento sufficientiam tribuet et de vestitu. Ideo subditur: Et de vestimento quid, id est cur, solliciti estis (modo præfato)? Quod autem sollicitari non debeant, pandit exemplo inanimatorum. Considerate lilia agri, id est, quæ in agris nascuntur, quomodo crescunt. Non laborant, neque nent pro adeptione naturalis decoris seu quantitatis: et tamen speciosissime vestiuntur seu adornantur a Deo in colore et superficie.
28
Ideo subditur: Dico vobis, quoniam nec Salomon, qui erat rex ditissimus, valde potens, et in vestibus atque ornatibus sui et ministrorum suorum plurimum gloriosus: propter quod regina Saba videns vestes servorum ejus, non habuit spiritum;32
29 in omni gloria, id est præclara ac splendida induitione, sua coopertus est, id est, tam speciose vestitus est, sicut unum ex illis liliis agri. Quæ enim purpura regum, quæ tinctura artificum æquari poterit pulchritudini florum? Ars namque humana imitatur naturam, sed non adæquat eam; sed nec natura adæquat artem divinam et exemplarem, quamvis eam aliqualiter imitetur. Si autem, id est quia, fœnum agri, id est herbam, quod hodie est, et cras, id est cito post hæc, vel die sequenti, in clibanum mittitur ad comburendum, Deus sic vestit, id est, ornat viriditate seu alia specie, et pulchra superficie; quanto magis Deus vestiet vos modicæ fidei, id est, qui de divina providentia imperfectam fidem habetis, et ob id tam immoderatam sollicitudinem de necessariis acquirendis habetis?
Nolite ergo solliciti esse, cum inquietudine mentis impediente pacem internam et libertatem cordis in Deo dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Hæc enim omnia, scilicet cibum, potum, et vestimenta, gentes inquirunt cum sollicitudine animi, id est gentiles, qui divinam providentiam vel non attendunt vel negant, præsertim quantum ad hæc inferiora, putantes Deum non agnoscere distincte neque curare actus humanos, neque hæc corruptibilia providenter disponere, juxta illud in Psalmo: Et dixerunt: Quomodo scit Deus? et, Si est scientia in Excelso?33 Job quoque dicit: An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit? Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat.34 In persona talium dicitur per Sapientem: Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ ad lucra compositam, et oportere undecumque acquirere.35
Cur autem hæc Christianis cum sollicitudine inquirenda non sint, subditur: Scit enim Pater vester cœlestis, æternus et adorandus. Cujus ineffabilis pietas incomprehensibilisque dignatio patet in hoc, quod a nobis vermiculis pater vocari dignatur, imo et præcipit, sicut infra inducitur:36 Patrem nolite vocare super terram. Sed attendendum est nobis, ne propter ingratitudinem et negligentiam nostram mereamur ab eo audire illud Isaiæ:37 Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me; et illud, Homo quum in honore esset, non intellexit.38 Scit itaque Pater vester, quia his omnibus, scilicet victu et indumento ac domo, indigetis. Nomine enim indumenti seu operimenti, etiam habitaculum vel hospitium insinuatur: de quo non est major sollicitudo habenda, quam de indumento.
Ex præinductis infert Magister universæ perfectionis saluberrimum documentum. Quærite ergo, id est contemplando, amando, et bene agendo adipisci studete, primum, id est principaliter et ante omnia inferiora, regnum Dei, id est cœlestem patriam, vitam æternam, triumphantis Ecclesiæ societatem, hæc bona a longe adspiciendo, salutando, et confitendo quoniam peregrini et advenæ estis super terram.39 De quo regno scriptum est: Justi accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Hoc regnum est finis noster: ideo40 debet primo cadere in intentione, et quotidie prima ac summa occupatio nostra esse debet pro adipiscendo hoc regno. Quod quia adipisci non possumus, nisi observando mandata, idcirco post desiderium hujus finis statim quærere debemus et justitiam ejus, id est opera bona ac meritoria, quibus ad regnum perducimur. Hæc vero justitia est quam Christus jam docuit, de qua et professus est: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum.41
His autem æternis ac spiritualibus bonis digne quæsitis, temporalia necessaria nobis non deerunt, si tamen saluti expediant. Unde subjungitur: et hæc omnia, ad victum et operimentum opportuna, adjicentur, id est superaddentur vobis, quasi bona accidentalia, minus principalia, ac instrumentalia, sine quibus spiritualis conversatio nequit subsistere. Primum autem refertur ad secundum. Per hoc igitur quod Salvator docet regnum Dei et justitiam ejus primo esse quærenda, innuit temporalia quoque secundario esse quærenda, cum labore quidem, sed non cum sollicitudine, secundum Chrysostomum. Scriptum est enim:42 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es. Et Adæ dictum est: In sudore vultus tui (non in sollicitudine) vesceris pane tuo.43 Unde Apostolus: Ad ea, inquit, quæ mihi necessaria erant, ministraverunt manus istæ.44 Non ergo sic adjiciuntur, quod homo debeat ponere manum suam in gremio suo, et non facere quod in se est. Sed nonne aliqui martyres ex fame exstincti sunt, et multi justi maximas patiuntur penurias, sicut et Paulus perpessum se asserit?45 Et respondendum, quod sæpenumero subtrahuntur prædicta electis ad eorum probationem, et copiosius meritum. Salvator vero loquitur in communi. Deus tamen ex causis sibi agnitis facit interdum aliter in particulari.
34
Nolite ergo solliciti esse inordinate, ut dictum est, in crastinum, id est in tempus futurum, pro temporalibus quæ vobis tempore futuro necessaria erunt; sed agite quod ait Psalmista:46 Jacta cogitatum tuum in Dominum, et ipse te enutriet. Et princeps apostolici agminis: Omnem, ait, sollicitudinem vestram projicientes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis.47 Ideo Paulus quoque dicebat: Volo vos sine sollicitudine esse.48 Quamvis autem possit homo ordinatam habere sollicitudinem de provisione temporalium, illa tamen non erit nisi tempore congruo.49 Omnia enim tempus habent, et cuilibet negotio aptum tempus debetur. Qui ergo ante tempus sollicitatur de temporali negotio, sollicitus est in crastinum: sicut qui tempore hiemali occupatur pro messe seu frugibus colligendis. Qui vero instante tempore messis moderatam curam habet de fructibus congregandis, non sollicitatur in crastinum, quia non prævenit debitum tempus. Crastinum ergo hoc loco accipitur non solum pro die proximo subsequente, sed pro tempore futuro; sicque frequenter accipitur in Scripturis: ut quum ait Jacob, Cras respondebit mihi justitia mea;50 et Moyses, Quum interrogaverit te filius tuus cras, dicens, etc. Sic in libro Josue duæ tribus et semis dixerunt aliis filiis Israel:5152 Cras filii vestri dicent filiis nostris.
Denique duæ rationes subtiles subduntur, cur non sit habenda sollicitudo, id est pœnalis et anxia. cura de crastino, quantum ad temporalia. Quantum vero ad spiritualia debemus semper esse solliciti de crastino, juxta illud:53 Vigilate, et estote parati, quia nescitis diem neque horam. Prima ratio est: Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, id est, propriam curam habebit, hoc est, quocumque die futuro occurret vobis sufficiens sollicitudinis causa sive occasio, nec oportet sollicitudinem miserabilem prævenire, seu ante tempus arripere. Secunda ratio est: Sufficit diei, id est cuilibet tempori, malitia sua, id est sollicitudo sua, quæ est malum pœnæ, et etiam malum culpæ interdum. Hoc est: sufficit homini omni die malitia pœnæ et culpæ, multiplicesque miseriæ occurrentes quotidie; ideo non oportet uno die admittere malum futuræ diei, ne uno die duplex malum affligat.54 Unde Apostolus dicit: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Dicitur autem diei malitia sua sufficere, et dies malus esse, non quod tempus in se pravum consistat, sed quoniam his qui in tempore hujus sæculi vivunt, multa mala occurrunt. Nam homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.55
Footnotes
-
Esther xv, 8. ↩
-
Matth. xxiii, 27. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Job xx, 5. ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Is. xlv, 15. ↩
-
Jer. xxxii, 19. ↩
-
Ps. xvii, 12. ↩
-
1 Tim. vi, 10. ↩
-
Apoc. xxi, 27. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Eccli. x, 9, 10. ↩
-
1 Tim. vi, 8. ↩
-
Ibid. 17-19. ↩
-
Job xxvii, 19, 20. ↩
-
Rom. ii, 5. ↩
-
Amos iii, 10. ↩
-
Ps. IV, 7. ↩
-
Galat. I, 10. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Ephes. VI, 5, 6. ↩
-
Joann. XV, 24. ↩
-
Ps. CXXXVIII, 21. ↩
-
Ps. LXXIII, 23. ↩
-
II Petr. II, 19. ↩
-
Joann. viii, 34. ↩
-
Prov. xi, 7. ↩
-
1 Petr. v, 7. ↩
-
Ps. cxlvi, 9. ↩
-
Job xxxviii, 41. ↩
-
1 Cor. ix, 9. ↩
-
III Reg. x, 4, 5. ↩
-
Ps. LXXII, 11. ↩
-
Job XXII, 12, 14. ↩
-
Sap. XV, 12. ↩
-
Matth. XXIII, 9. ↩
-
Is. I, 2. ↩
-
Ps. XLVIII, 13, 21. ↩
-
Hebr. XI, 13. ↩
-
Sap. V, 17. ↩
-
Matth. V, 20. ↩
-
Ps. cxxvii, 2. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Act. XX, 34. ↩
-
II Cor. XI, 9, 27. ↩
-
Ps. LIV, 23. ↩
-
I Petr. V, 7. ↩
-
I Cor. VII, 32. ↩
-
Eccle. III, 1. ↩
-
Gen. XXX, 33. ↩
-
Josue XXII, 24. ↩
-
Exod. XIII, 14. ↩
-
Matth. XXV, 13; XXIV, 44. ↩
-
Ephes. V, 16. ↩
-
Job XIV, 1. ↩
Chapter 16 of 47