Skip to the text

Articulus 15

EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMI : NOLITE JUDICARE, UT NON JUDICEMINI.

1 IN præsentis capituli exordio prohibet Dominus judicare. Nolite, inquiens, judicare, ut non judicemini. Lucas dicit : Et non judicabimini. Et nonne utique omnes nos adstare oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit? Habet autem hic locus difficultatem præcipuam, propter diversas auctoritates Scripturæ, quæ quantum ad verba, videntur contrariæ. Ubertim quippe ad judicandum invitamur, imo judicare præcipimur. Ut enim Apostolus dicit : Spiritualis homo omnia judicat ; et rursus, Si nos ipsos, inquit, dijudicaremus, non utique judicaremur. Et tamen ait : Neque me ipsum judico ; itemque, Tu quis es, qui judicas proximum tuum? Et pene innumerabilia sunt loca Scripturæ, quorum quædam prohibent, quædam jubent vel admonent judicare.

Advertendum ergo secundum Thomam, quod judicium proprie sumptum, est actus judicis, in quantum hujusmodi. Judex vero dicitur, quasi jus dicens. Idcirco judicium est determinatio juris seu prolatio sententiæ. Judicium ergo est actus justitiæ tanquam habitus ad judicandum idonea inclinantis, rationis vero seu prudentiæ, tanquam judicium proferentis. Judicium itaque in tantum est licitum, in quantum ex justitia et ratione procedit. Tria vero requiruntur ad hoc quod judicium de alio per modum sententiantis sit licitum : Primo, ut procedat ex habitu justitiæ et ratione, non ex impetu passionis. Qui enim in magnis peccatis sunt, judicare non debent eos qui in eisdem vel minoribus sunt peccatis, secundum Chrysostomum. Secundo, ut procedat ex auctoritate præsidentis : quia judicare homo non debet, nisi subjectum. Tertio, ut proferatur secundum rectam rationem prudentiæ. Si primum horum defuerit, vocatur judicium injustum et perversum ; si secundum, erit usurpatum ; si desit tertium, erit suspiciosum ac temerarium. Nihilo minus de manifestis, et quæ bono animo fieri nequeunt, judicare permittimur vel jubemur, juxta illud : Attendite vobis a falsis prophetis ; a fructibus eorum cognoscetis eos. Prædicta ergo tria inordinata judicia prohibentur.

B Denique, ut alii dicunt, multiplex est judicium. Primum est judicium discretio-nis : quod est meritorium, si cum circumstantiis debitis fiat. De quo per Jeremiam loquitur Deus : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.1 De quo et in Job asseritur : Numquid qui non amat judicium, potest sanari ? Unde ait Psalmista : Recte judicate, filii hominum. Aliud est judicium commendabile, scilicet judicium propriæ discussionis : de quo Apostolus loquitur, Si nos ipsos dijudicaremus, etc. ; et Psalmista, Ideo non resurgunt impii in judicio.23 Job quoque ait : Judicium eligamus, et inter nos videamus quid sit melius. Tertium judicium est tolerabile, utpote judicium definitionis de inexcusabilibus malis. Quartum est utile, puta judicium præsidentis, secundum regulas juris. Unde Christus apud Joannem præcepit, dicens : Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate. Quintum est judicium inutile, scilicet suspicionis, tamen sine consensu rationis. Sextum est detestabile. Quod fit quatuor modis : Primo, quum fertur sententia de secretis cordis sine sufficientibus signis ; secundo, quum dubia in pejorem partem trahuntur; tertio, dum judicatur de futuro hominis statu;45678910111213 quarto, quum contra jus assumitur exsecutio. Porro, secundum Augustinum, duo sunt in quibus judicium est vitandum: quum ignoramus quo animo aliquid factum sit, et quum ignoramus qualis futurus sit qui peccavit. Et quoniam unusquisque quolibet momento, potest a Deo tangi, converti, et emendari, propterea nunquam definitive judicare debemus personam alterius, seu statum ejus futurum.

Quæritur, an per suspiciones sit judicandum. Dicendum, quod suspicio est opinio mali de altero, ex levibus causis concepta; et procedit ex tribus: Primo, ex malitia suspicantis, qui sibi de propria malitia conscius, facile putat alios tales, qualis est ipse. Secundo, ex malo affectu ad alterum: sicut qui alium odit vel ei irascitur, facile suspicatur malum de eo. Tales suspiciones sunt perversæ, sicut et causæ earum. Tertio procedit ex quadam experientia: unde secundum Philosophum, secundo Rhetoricæ, Senes sunt magis suspiciosi, tanquam aliorum defectus magis experti. Et ista suspicio minus culpabilis est, quoniam causa ejus melior est, et ipsa propinquior est certitudini. Insuper triplex est gradus suspicionis: Primus, dum quis ex levibus signis, de bonitate alterius dubitat: quod est veniale peccatum, pertinens ad tentationem humanam, sine qua præsens vita non agitur, et ex humana infirmitate procedit. Secundus gradus est, quando ex levibus signis firmiter æstimat alium esse perversum: quod est mortale peccatum contra caritatem fraternam, et contemptum habet adjunctum, si malum quod de alio æstimat, sit de genere peccati mortalis. Tertius gradus est, quando ex levibus signis proceditur ad punitionem alterius: quod est gravius aliis, et eontra justitiam. Quamvis autem dubia sint in partem meliorem interpretanda, quantum ad quamdam piam fiduciam, quoniam non debemus proni esse ad male sentiendum de alio; tamen, quando impendendum est remedium contra animæ morbum, interpretanda sunt in partem deteriorem, propter securitatem, non simpliciter definendo, sed de pejori timendo.

Quam autem perversum sit prædictis illicitis modis de alio judicare, innotescit ex plurimis locis epistolarum Pauli. Siquidem ad Romanos fatetur dicens: Inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas; in quo enim alium judicas, te ipsum condemnas. Et alibi: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit.14

Rom. II, 1.

Ibid. XIV, 4.

Itaque, Nolite judicare judicio usurpatorio, temerario, suspicioso, vel de incertis et ceteris modis inordinatis jam dictis, ut non judicemini judicio reprobationis a Deo, tanquam transgressores præcepti de non judicando. In quo enim judicio judicaveritis, id est secundum qualitatem meriti vel demeriti vestri, quod incurritis judicando bene vel male, judicabimini a Deo, qui reddet unicuique quod meretur. Si ergo temerarie judicatis, ipsa temeritas vestra vobis nocebit, vosque damnabiles faciet; et si recte judicatis, rectitudo vestra vobis proficiet. Juxta hunc sensum dictum est Petro: Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit, id est, iniquitate quam facit gladium accipiendo, damnabitur, si non pœnitentiam egerit. Simili modo scriptum est in Genesi: Omnis qui effuderit sanguinem, effundetur sanguis illius. Uniuscujusque enim peccatum in proprium redundat auctorem. Ideo in Proverbiis dicitur: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Et Ecclesiastes: Qui fodit (inquit) foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Et alio in loco: Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur. Et in qua mensura mensi fueritis, id est, secundum quod aliis feceritis, remetietur, id est, a Deo retribuetur vobis, hoc est, secundum proportionem operis vestri ad alios, erit proportio vestræ mercedis. Judicium enim sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam. Qualem ergo vis Deum esse tibi, talem te exhibe alteri.

Ps. LXI, 13; Prov. XXIV, 29; Jer. XXXII, 19; Matth. XVI, 27; Rom. II, 6; Apoc. XXII, 12.

Matth. XXVI, 52; Apoc. XIII, 10.

Gen. IX, 6.

Prov. V, 22.

Eccle. X, 8.

Eccl. XXVII, 30.

Jacob. II, 13.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, hoc est, cur observas et pensas parvum peccatum in conversatione vel corde proximi tui, judicando eum, et arguendo de minori excessu, et trabem, id est grande peccatum, in oculo tuo, id est in animo tuo, seu vita, non vides?15 quasi dicat Salvator : Hoc irrationabiliter agitur. Caritas namque erit ordinata, ut a se ipso incipiat homo, nec præsumat alium increpare, judicare, seu disciplinare, qui se ipsum non purgat, discutit, et emendat. Dicit enim Apostolus : Qui alium doces, te ipsum non doces ; qui gloriaris in lege, per prævaricationem legis Deum inhonoras.16 Itaque, si peccatum arguentis, seu judicis, publicum est, et tamen judicat alium, peccat peccato præsumptionis ac scandali ; si vero peccatum ejus sit abditum, peccat per præsumptionem. Propter quod dicit Ambrosius : Judicet de errore et culpa alterius, qui in se ipso non habet quod judicet, ne quum de alio judicat, in semetipsum ferat sententiam. Scriptum est enim : Ex ore tuo te judico, serve nequam. Verumtamen Thomas affirmat, quod si peccatum prælati vel judicis sit occultum, et incumbat ei judicare ratione injuncti officii, potest cum timore et humilitate judicare atque arguere.17 Cui concordat quod alii dicunt, videlicet, quod si arguens corde pœniteat, potest fratrem cum humilitate arguere.

Aut quomodo, hoc est qua ratione vel fronte, dicis fratri tuo, Sine, id est, permitte et sta, ejiciam festucam de oculo tuo, id est, parvum peccatum tollam a te, teque mundabo per informationem, increpationem, vel correctionem, et ecce trabs, hoc est magnum peccatum, in oculo tuo est, imo tua præsumptione auges vitia tua priora?18 Hypocrita, id est, simulator sanctitatis, qui tuam malitiam pallias :19 nam aliorum parva mala redarguendo, ostendis te immunem a vitiis, quod tamen non est.

Ejice per confessionem et pœnitentiam, primum, antequam alium increpes, trabem de oculo tuo, id est magna peccata a corde tuo : quemadmodum scriptum est, Quasi a facie colubri, fuge peccatum ; et tunc videbis ejicere, id est, illuminatus eris ad ejiciendum, festucam de oculo fratris tui. Tunc enim non poterit tibi dicere : Medice, cura te ipsum. — Circa hanc litteram dicit Chrysostomus :20 Omnis sacerdos qui vult docere populum, prius doceat se ipsum : alioqui nec alium reprehendat aut doceat, ut si judicium Dei non evadit, opprobrium hominum non patiatur. Quemadmodum enim medicus ægrotus, argumentum suæ imperitiæ in proprio gestat corpore ; sic prælatus iniquus se ipsum non curans, suæ stultitiæ judicium secum portat.

Nolite sanctum, hoc est pura et immaculata mysteria fidei, profunda et secretissima christianæ sapientiæ, vel sacramenta Ecclesiæ, dare, id est propalare seu tradere, canibus, id est irrationabilibus et insanis hæreticis, vel ceteris infidelibus, aut indoctis, impœnitentibus et passionatis hominibus, de quibus dicit Apostolus :

Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.2122 Neque mittatis margaritas vestras, hoc est pretiosissima dona cœlestium gratiarum vobis concessa, ante porcos, id est homines carnales, de quibus Paulus : Malæ bestiæ, inquit, ventres pingues.23 Hinc Dionysius primo Mysticæ theologiæ capitulo, ait ad Timotheum : Vide ne quis indoctorum hæc videat, qui in sensibilibus detinentur. Isti omnino indigni et incapaces sunt prædictorum bonorum, quoniam teste Apostolo, Carnalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, stultitia enim est illi.24 Hoc est quod in Isaia habetur : Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.25 Hinc et Apostolus : Sapientiam, inquit, loquimur inter perfectos. Ne forte conculent eas pedibus suis, hoc est, intellectu et affectu prædicta bona contemnant, irrideant, et condemnent, et conversi, non a malo ad bonum, sed a malo in pejus, vel corporaliter ad vos conversi, dirumpant,262728 id est, persequantur, impugnent vel occidant vos.

Quoniam vero præinducta Christi præcepta ac hortamenta supernaturalia sunt, et difficilia, quæ humana virtute observari non possunt; idcirco Salvator invitat ad fiduciam deprecandi pro adjutorio gratiæ, per quam omnia faciliter adimplentur. Petite a Deo quæ decent, et vere salubria sunt, et dabitur vobis quod petitis, si instanter petieritis, et pro vobis : quemadmodum ait Salvator, Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.29 Quærite, id est, diligenter investigate, et agite ea per quæ oratio redditur exaudibilis, quæ sunt facere quod in se est, disponendo se ad gratiæ postulatæ susceptionem, declinando videlicet a proposito peccandi, et dando se ad observanda præcepta. Unde scriptum est : Si omnipotentem deprecattus fueris, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te.30 Et Evangelium ait :31 Scimus quoniam peccatores Deus non audit, sed si quis cultor est Dei. Hoc est quod Salomon dicit :32 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Et Joannes : Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus. Ideo subditur : et invenietis. Pulsate, hoc est, misericordiam Dei clamore sanctæ dilectionis, id est alto desiderio, invocate, et aperietur vobis janua vitæ, thesaurus pietatis divinæ : id est, bonitas Dei effundet se super vos, et vestram precem admittet. Vel sic : Petite, desiderando; quærite, vocaliter exorando; pulsate, bene vivendo.

Omnis enim qui petit a Deo, modo prædicto, accipit quod precatur, vel aliquid melius; et qui quærit, invenit, et pulsanti aperietur : hoc est, perseveranter et lacrimose aures divinæ misericordiæ flagitanti, tribuetur ingressus ad bona gratiæ in hoc sæculo, et ad bona gloriæ in futuro. Unde Marci undecimo legitur :33 Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. In Ecclesiastico quoque legitur : Quis invocavit illum et despexit eum?34 Sed videtur contrarium quod ait de se ipso beatus Job : Clamo, et non exaudis me; sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem. Dicendum, quod hoc ideo dicitur, quoniam Deus interdum dispensative differt exaudire preces fidelium; tuncque afflicto apparet, quod Deus non attendat, neque exaudiat eum : et tali affectu loquitur Job. Tria autem requiruntur, ut oratio sit exaudibilis : Primo, ut petantur quæ ad salutem pertinent. Ideo Paulus pro stimulo carnis auferendo, ter supplicavit, et exauditus non est, quoniam magis erat ei expediens stimulum illum manere in ipso, eo quod virtus perfectorum in infirmitate perficiattur.35 Secundo, ut perseveranter oretur. Tertio, ut pro se ipso. Deus tamen quandoque cito exaudit etiam pro aliis.

Quod autem Deus neminem exaudire contemnat, probat Christus per locum a minori, et per exemplum patris terreni. Aut quis est ex vobis, hoc est de numero vestro, homo pater, quem si petierit filius suus famelicus panem, numquid lapidem porriget ei pro pane? Non utique. Pater enim providet filio de alimento, et sustentaculo vitæ. Aut si piscem petierit filius, numquid serpentem porriget ei pater? Palam quod non. Si ergo vos, quum sitis mali, id est, non obstante quod estis pecatores, et ad peccata proclives, nostis per operis exhibitionem, bona data, id est utilia pro sustentatione vitæ, dare filiis vestris carnalibus, quanto magis Pater vester qui in cœlis est, dabit bona spiritualia et honesta, videlicet virtutes et gratiam, petentibus se? Ipse enim naturaliter bonus est, et omnino misericors, a quo plus habemus, quam a patre carnali, videlicet animam immediate. Idcirco incomparabiliter plus amat nos, et diligentius providet nobis, quam pater carnalis.

Et quoniam dictum est orationis effectum impediri per impiam conversationem, ideo Christus docet hoc impedimentum esse vitandum. Omnia ergo quæcum-36 que vultis voluntate rationabili et discreta, portam intrare, est Christi vestigia imitari, juxta quod dicit : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.37 Sed et lex evangelica appellari potest porta angusta, et tanto angustior, quanto perfectior, tanquam omnium vitiorum prohibitiva, supernaturalia jubens credi et fieri. ut faciant vobis homines proximi vestri, et vos facite eis : id est, quemadmodum vultis ut vobis impendatur a proximis vestris consilium, auxilium, misericordia, et omne quod expedit, sic facite illis pro viribus vestris. Hoc est quod Tobias docet : Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne aliquando alii facias.38 Aliqua autem irrationabiliter et contra legem divinam volunt homines : de talibus non est nunc sermo. Cur vero Christus hoc dixerit, subditur : hæc est enim lex et Prophetæ : hoc est, doctrina moralis Mosaicæ legis ac Prophetarum ordinatur et tendit ad hoc, ut faciamus proximis quod fieri nobis ab illis peroptamus. Ad quod reducitur illud : non facere illis quod nobis optamus non fieri ordinata voluntate. Istud est enim unum primum principium naturaliter notum in agibilibus, ad quod naturaliter inclinat synderesis : ex quo deducuntur et eliciuntur reliqua præcepta ad proximum ordinantia hominem. Omnia ergo virtualiter in ipso includuntur.

Quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, id est æternam damnationem. Hæc lata porta spatiosaque via est, in desideriis carnis ambulare, per vitiorum abrupta incedere, mundi vanitatibus inhærere, sine timore peccare. Et multi sunt qui intrant per eam, id est, qui taliter conversantur. Multi enim vocati, et pauci electi.39 Stultorum quoque, secundum Salomonem, infinitus est numerus.40 Unde in Osee habetur : Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra ; maledictum et homicidium, mendacium, furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.41 Quam angusta, hoc est multum stricta, et laboriosa est, porta, et arcta via, jam dicta, quæ ducit ad vitam æternam, et pauci sunt qui inveniunt eam! Nam quamvis eis ostendatur, nolunt tamen per eam incedere. Quamvis autem per portam et viam idem possit intelligi, possumus tamen per portam intelligere actus virtutum theologicarum, præsertim caritatis, cui directe correspondet præmium essentiale (de qua legitur :42 Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam) ; per viam vero, aliarum seu inferiorum virtutum operationes, quæ disponunt ad perfectum actum caritatis, per hoc quod auferunt passionum vitiorumque impetus. Itaque arcta dicitur via hæc, quoniam omnem qui vult Deo placere, oportet in omnibus divinæ voluntati, matri Ecclesiæ, et rectæ rationi obtemperare : quod non est parum difficile homini fragili ac mortali, in carne viventi, quemadmodum Ecclesiastes inquit :43 Quid est homo, ut sequi possit Regem factorem suum ? Et tamen dicitur nobis :44 Si quis totam legem servaverit, offendat autem

Præterea, Christus ostendit rectam viam perducentem ad patriam. Intrate, id est, ad veram beatitudinem pergite, per angustam portam, hoc est per opera pœnitentialia, laboriosa, ac ardua, ut sunt jejunia, abstinentiæ, disciplinæ, vigiliæ, et per ceterarum actus virtutum, videlicet per humiliationem, obeditionem, inimicorum dilectionem, continuam cordis custodiam : quæ omnia sunt angusta itinera, quoniam virtus est circa bonum difficile, et consistit in medio, quod difficile est attingere. Nonne angusta via est, nec ad dexteram, nec ad sinistram divertere, regia via incedere, concupiscentias refrenare, passiones animi superare, odientem diligere, adversanti benefacere ?45 Hæc tamen est via perducens ad finem beatum. Ideo dicit Psalmista : Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.46 Denique porta angusta Christus intelligi potest, qui asserit : Ego sum ostium ;47 per me si quis introierit, salvabitur. Per hanc in uno, factus est omnium reus;48 et, Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit.

Porro, quoniam teste Scriptura, Cum perverso perverteris, et, Qui tetigerit picem, inquinatur;4950 ideo Christus docet societatem fallacium atque pravorum vitare, ne impediamur ab introitu regni. Attendite, hoc est, vos ipsos custodite, a falsis prophetis, id est perversis doctoribus, hypocritis, et fictis sanctis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, hoc est cum apparenti religione, et ficta maturitate, seu vestibus abjectis ac religiosis. Ut enim decipiant simplices, simulant se justos ac veros. Unde Apostolus ait: Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis; non est ergo magnum, si ministri ejus transformentur velut ministri justitiæ.51 De talibus prophetis scriptum est: Visionem mendacem, et divinationem fraudulentam, et seductionem cordis sui prophetant vobis.52 Vestimenta itaque ovium intelligi possunt corporaliter, ipsa corporis indumenta decentia, et spiritualiter, opera virtuosa, ut sunt jejunia, orationes, quibus animæ adornantur: quorum imaginem simulatam assumunt isti prophetæ atque hæretici. Intrinsecus autem, id est in anima, sunt lupi rapaces, id est rapacibus lupis similes: quia sub pelle seu veste ovina abscondunt ac deferunt cor lupinum, desiderantes animas fidelium strangulare, inducendo eos ad suos errores. De talibus dicit Paulus: Scio quod post discessionem meam, intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi.53

A fructibus, id est ex operibus, eorum cognoscetis eos, quales intrinsecus sint: quia si diligenter considerentur, inveniuntur vane gloriosi, non humiles, sapientes in oculis suis et proprii sensus, non veraciter patientes, sed pleni privato amore, et aliquibus singularibus vitiis deformati. Hoc in omnibus hæreticis claruit. Operatio igitur arguit formam, quoniam qualis quisquis est, talia operatur. Nec diu potest quis ferre personam fictam, secundum Senecam, sed cito in suam naturam incidunt, quibus non subest veritas. Quod autem isti perversi non possunt opera veraciter bona producere, probat Christus per simile. Numquid colligunt homines de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Non utique. Sic nec de cordibus prædictorum fallacium (qui propter suam crudelitatem et passionum suarum aculeos, spinis ac tribulis comparantur) possunt boni fructus procedere, qui uvis et ficubus assimilantur, quoniam animam inebriant atque delectant. Huic similitudini consonat illud

B Jacobi: Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?54 Numquid potest ficus uvas facere, aut vitis ficus?

Sic omnis arbor bona, fructus bonos facit, si tamen ordinetur ad fructificandum, et non potius ad alios usus. Vel per fructum intelligitur omnis utilitas ex arbore proveniens. Mala autem arbor fructus malos facit. Hæc principaliter de hominibus asseruntur, intelligendo per arborem bonam, rectam voluntatem, seu hominem justum; per arborem malam, voluntatem perversam, seu hominem vitiosum. Bonus itaque homo, in quantum hujusmodi, facit fructus bonos; et malus, malos. Non potest arbor bona fructus malos facere, in quantum bona, sic nec homo virtuosus, ut talis, facere potest opera mala. Potest tamen malus fieri et peccare. Neque arbor mala, ut talis, fructus bonos facere potest. Sic homo iniquus, secundum quod talis, facere opera bona non potest, quamvis possit fieri bonus. Loquitur ergo Salvator de arbore bona et mala formaliter, non materialiter. Unde hujusmodi propositiones veræ sunt in sensu composito, et non in sensu diviso. Omnis arbor, hoc est quilibet homo adultus, rationisque compos, quæ non facit fructum bonum, observando præcepta, excidetur a consortio electorum: juxta illud, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei;55 et in ignem infernalem mittetur, in judicio particulari, quantum ad animam, in judicio vero universali, cum anima et corpore. Si ergo peccatum

Joann. xv, 2, 6.

20

Matth. xxv, 11.

I Cor. xu, 3.

Rom. x, 10.

Jacob. u, 17, 26.

Matth. xxiv, 27. omissionis meretur ignem inferni, peccatum commissionis quam horribiliter punitur? Unde dicit Salvator: Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et in ignem mittet. Ex his infertur intenta conclusio: Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Quod autem sine fructibus bonis nemo queat salvari, pandit Salvator subjungens: Non omnis qui dicit mihi ex fide informi: Domine, Domine, sicut fatuæ virgines; intrabit in regnum cælorum: quia non sufficit nuda confessio oris. Sed videatur contrarium illud Apostoli: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto; et rursus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicendum, quod Apostolus sumit Dicere, proprie, pro enuntiatione intenta ac affectuosa, quæ exigit caritatem. Loquitur etiam de confessione oris procedente ex fide formata. Fides autem sine operibus informis ac mortua est: ideo ejus confessio non sufficit ad salutem. Sed qui facit voluntatem, hoc est præceptum voluntatis, Patris mei qui in cælis est, ipse intrabit post hujus exsilii incolatum, omniumque peccatorum plenam satisfactionem, in regnum cælorum.

Denique, ne fideles vanitate seducti, desiderent gratias gratis datas, ad excellentiam quamdam ac admirationem pertinentes, cujusmodi sunt prophetia, ejectio dæmonum, operatio miraculorum, quæ omnia bonis et malis sunt communia; sed potius cupiant gratiam gratum facientem, et veras virtutes, adjecit: Multi dicent mihi in die illa, hoc est, in die judicii, quæ est dies famosissima. Ideo intelligitur, quamvis non exprimatur, distincte dicent, aut potius verbo mentali quam vocali, quia judicium illud celerrime fiet ac finietur, quemadmodum infra asseritur: Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque in occidentem; sic erit adventus Filii hominis. Domine, Domine, nonne in nomine tuo, hoc est in te, et in virtute et gratia tua, prophetavimus? et in nomine tuo dæmonia ejecimus, videlicet invocando nomen tuum, et per illud dæmones adjurando? et in nomine tuo virtutes multas fecimus, hoc est multa miracula? Hæc non sufficiunt, quoniam Balaam divinitus prophetavit; et in Actibus quidam de circumeuntibus exorcistis Judæorum leguntur ejecisse dæmonia, dicendo: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus annuntiat. Miracula quoque interdum fiunt, non merito operantis, sed recipientis, ad declarationem potentiæ Christi.

Et tunc confitebor, hoc est, per inspirationem internam, vel sententiæ contra eos prolationem, respondebo eis: Quia nunquam novi vos per absolutam approbationem, æternamque prædestinationem; discedite a me in infernum, qui operamini etiamnunc, quantum ad affectum peccandi, iniquitatem. Quod enim in angelis casus, hoc in hominibus agit mors, secundum Damascenum. Quemadmodum ergo angeli æternaliter manent in illo affectu malitiæ in quo erant quando cadebant, sic anima æternaliter manet in illo affectu in quo recedit a corpore. Ideo reprobi jugiter erunt in affectu peccandi, et in die judicii, et in inferno: erit in eis desiderium peccandi, quamvis non poterunt [illud] exsequi. Unde Hieronymus et Chrysostomus dicunt: Non dicit, Qui operati estis, ne videatur tollere pœnitentiam, sed, Qui operamini, id est, qui usque in præsentem horam quum judicii tempus advenit, licet non habeatis facultatem peccandi, tamen adhuc habetis affectum. Sed opponi posset, quod in Sapientia de impiis legitur: Videntes turbabuntur timore horribili, intra se pœnitentiam agentes. Dicendum, quod pœnitebunt de peccato, non in quantum est malum, sed in quantum est pœnæ meritorium.

Omnis ergo, id est, quia confessio oris sine opere bono non sufficit, ideo omnis qui audit aure carnis et mentis, verba mea hæc, quæ in isto sermone disserui, in quo evangelicam legem proposui, et facit ea, bene vivendo, assimilabitur viro sapienti,

Num. xxiii, xxiv. Act. xix, 13.

23

Sap. v, 2, 3.

24 qui ædificavit domum suam materialem supra petram, id est stabile fundamentum. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et non cecidit: fundata enim erat supra petram. Hoc enim totum litteraliter accipi potest de domo materiali, firmo fundamento subnixa: quam flumina, venti, et similia dejicere nequeunt, propter suæ constructionis stabilitatem. Tali igitur viro similis est omnis bonus Christianus, qui ædificavit domum suam, id est conscientiam, vel operum suorum structuram, supra petram, videlicet Christum:56 de quo Apostolus, Petra (inquit) erat Christus; et, Fundamentum aliud nemo ponere potest, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.57 Descendit pluvia, id est malarum suggestionum ac cogitationum tumultus seu copia, et venerunt flumina, id est persecutionum abundantia, et flaverunt venti, id est tumores elationis ac vanitatis, et irruerunt, id est, tentando impugnaverunt, domum illam, hoc est conscientiam piam, vel operationum bonarum congeriem, sibilante et invadente diabolo; et non cecidit a via justitiæ: fundata enim erat supra petram, id est, Christo fortiter adhæsit, ejus gratiæ et adjutorio jugiter innitendo.58 Omnes enim qui sperant in eo, non infirmantur.

Mystice per virum sapientem intelligitur Christus, qui ædificavit per caritatem, fidem et gratiam, domum suam, id est Ecclesiam: quæ domus sumus nos; supra petram, id est in Deo Patre, de quo dicitur: Dominus petra mea.59 Vel, Supra petram, id est fidei firmitatem, propter quam et de qua dictum est Petro:60 Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam;61 itemque in Psalmo, Statuit supra petram pedes meos.62 In hanc domum irruunt pluvia adversitatum, flumina, id est hominum persequentium agmina, venti, id est invisibiles hostes, spiritualia nequitiæ in cœlestibus, contra quos est nobis præcipua colluctatio;63 et non cadit, nec vincitur, quoad se totam, quoniam in Christo exstat fundata. Huic igitur sapienti viro, imo et sapientiæ Dei, pro viribus assimilemur, fundando et conservando corda ac opera nostra in Christo cum timore sancto et diligenti custodia, quia veraciter scriptum est: Si non instanter servaveris te in timore Domini, cito subvertetur domus tua.64

Et omnis qui audit verba mea hæc auribus corporis solum, et non facit ea, obediendo præceptis meis jam introductis, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam supra arenam, hoc est debile fundamentum. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit, et fuit ruina ejus magna, id est, funditus eversa est, quia non habuit stabile fundamentum. Ad litteram planum est totum hoc. Talique stulto ædificatori parificatur homo sciens seu audiens verba Dei, nec tamen obediens. Ædificat enim domum suam, id est mentem, conscientiam, seu operationem, supra arenam, id est supra bonum creatum, variabile et caducum, videlicet supra humanam laudem, vanam gloriam, propriam adinventionem: idcirco a prædictis pluviis, ventis, ac fluminibus in ipsum ejusque domum irruentibus, cadit totaliter domus ipsius. Potest quoque per virum stultum dæmon intelligi, de quo in Evangelio dicitur: Inimicus homo hoc fecit. Qui domum suam, id est ecclesiam malignantium, supra prædictam arenam ædificat.

Et factum est, quum consummasset, id est, prædicando finivisset, Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus, quoniam talia aut similia nunquam audierrant a suis doctoribus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, hoc est gratiam efficacissimæ sermocinationis sortitus, qua corda audientium fortiter movit et excitavit, sicut de ipso Judæi dixerunt: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.65 Unde de ipso in Psalmo prædictum est: Diffusa est gratia in labiis tuis.66 Et Propheta: Posuit, ait, os meum quasi gladium acutum.67 Vel sic: Sicut potestatem habens, non solum ministerialiter, quasi servus, sed propria auctoritate, ut Dominus legis ac Prophetarum. Ideo non ea docuit solum quæ habentur in lege, sed legem exposuit, et supplevit, atque pro suo libito addidit et subtraxit. Et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi, qui tam efficaciter et auctoritative prædicare non poterant, sed tenebantur ad id quod Moyses in Deuteronomio jussit : Non adjicies ad verbum quod ego propono in conspectu tuo, nec subtrahes.

Footnotes

  1. Jer. xv, 19. Job xxxiv, 17. ↩

  2. Ps. i, 5. Job xxxiv, 4. ↩

  3. Ps. i, 5. Job xxxiv, 17. ↩

  4. Luc. vi, 37. ↩

  5. II Cor. v, 10. ↩

  6. I Cor. ii, 15. ↩

  7. I Cor. xi, 31. ↩

  8. I Cor. iv, 3. ↩

  9. Jacob. iv, 13. vers. 15, 16. ↩

  10. Ps. lvii, 2. ↩

  11. I Cor. xi, 31. ↩

  12. Joann. vii, 24. ↩

  13. 1Cor. xi, 31. ↩

  14. Rom. xiv, 4; ↩

  15. Eccl. xxi, 2. ↩

  16. Rom. ii, 21, 23. ↩

  17. Luc. xix, 22. ↩

  18. I Cor. n, 14. ↩

  19. I Cor. n, 6. ↩

  20. Luc. iv, 23. ↩

  21. Philipp. III, 2. ↩

  22. Philipp. iii, 2. ↩

  23. Tit. I, 12. ↩

  24. I Cor. ii, 14. ↩

  25. Is. xxviii, 9. ↩

  26. I Cor. ii, 6. ↩

  27. Eccli. xxi, 2. ↩

  28. Rom. ii, 21, 23. ↩

  29. Joann. xiv, 13. ↩

  30. Job viii, 5, 6. ↩

  31. Joann. ix, 31. ↩

  32. Prov. xxviii, 9. ↩

  33. Marc. xi, 24. ↩

  34. Eccli. ii, 12. ↩

  35. II Cor. xii, 8, 9. ↩

  36. I Joann. iii, 21, 22. ↩

  37. Luc. IX, 23. ↩

  38. Tob. IV, 16. ↩

  39. Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩

  40. Eccle. I, 15. ↩

  41. Osee IV, 1, 2. ↩

  42. Ps. CXVII, 20. ↩

  43. Eccle. II, 12. ↩

  44. Jacob. II, 10. ↩

  45. Deut. XVII, 20. ↩

  46. Ps. XVI, 4. ↩

  47. Joann. X, 9. ↩

  48. II Tim. II, 5. ↩

  49. Eccl. XIII, 1. ↩

  50. Ps. XVII, 27. ↩

  51. II Cor. XI, 14, 15. ↩

  52. Jer. XIV, 14. ↩

  53. Act. XX, 29. ↩

  54. Jacob. III, 11, 12. ↩

  55. Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩

  56. 1 Cor. x, 4. ↩

  57. 1 Cor. iii, 11. ↩

  58. Ps. xxv, 1. ↩

  59. II Reg. xxii, 2. ↩

  60. Matth. xvi, 18. ↩

  61. Matth. xiii, 28. ↩

  62. Ps. xxxix, 3. ↩

  63. Ephes. vi, 12. ↩

  64. Eccl. xxvii, 4. ↩

  65. Joann. vii, 46. ↩

  66. Ps. xliv, 3. ↩

  67. Is. xlix, 2. ↩

Chapter 17 of 47