Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVI : QUUM AUTEM DESCENDISSET DE MONTE.

QUONIAM præinducta Christi doctrina supernaturalis est, humanæ rationis facultatem transcendens, neque argumentis humanis probabilis, ideo oportuit eam supernaturalibus argumentis, hoc est divinis miraculis, confirmari, ut sciretur esse a Deo, qui falsitatis assertor, aut confirmator esse non valet. Hinc ergo post evangelicæ doctrinæ descriptionem, describit beatissimus Evangelista Christi miracula : de quibus alibi Christus testatur, Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me;1 et rursus, Si non venissem, et opera non fecissem quæ nullus alius facere potest, peccatum non haberent, videlicet infideles Judæi. Hæc sunt divinæ veritatis verique Dei sigilla, Evangelio Christi appensa, quibus certissime scimus evangelicum librum esse velut epistolam, nobis a Deo per Christum transmissam, sicut et ipse fatetur : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

Ait itaque S. Matthæus : Quum autem descendisset Jesus de monte, in quo præscriptum fecit sermonem : qui non erat mons Oliveti, quamvis hoc dicat Chrysostomus, sed mons quidam in Galilæa, in qua fecit sermonem hunc, unde et statim fertur ingressus Capharnaum, quæ erat principalis urbs Galilææ :2 et hoc etiam dicit Hieronymus ; secutæ sunt eum turbæ multæ, propter diversas rationes, ut tactum est supra.3

Et ecce leprosus veniens, adoravit eum. Si credidit eum esse verum Deum : quod utique Christus de se ipso in sermone præscripto insinuavit, dicendo : Multi dicent mihi in die illa : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?4 quæ fieri non possunt, nisi in nomine Dei. Si ergo leprosus hoc intellexit, et Jesum Deum esse credidit, tunc dicendum, quod adoravit eum adoratione latriæ. Si autem credidit eum esse prophetam tantum et hominem purum, quamvis sanctum, adoravit eum veneratione duliæ, quæ creaturis impenditur :5678 sicut et Josue adoravit angelum, et Salomon matrem suam, illa David regem. Adoravit ergo Jesum prostratus in terram, vel genibus flexis, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. Quam fiducialis, certa, ac reverentialis petitio ! Non enim de potentia subveniendi dubitavit, qui voluntatis pietatem imploravit. Certissimus fuit iste leprosus hominem illum amantissimum esse Deo, et omnia posse impetrare ab eo, cujus doctrinam tam potestativam efficacissimamque esse advertit. Et quoniam plena fide oravit, exaudiri mox meruit : omnia namque possibilia sunt credenti. Ideo subditur :

Et extendens Jesus manum suam, unitæ deitatis organum, tetigit eum, dicens :910 Volo, mundare, hoc est, volo ut munderis, ut legantur hæc verba divisim.11 In lege pro-hibitum erat tangere leprosum, sed hoc intelligendum erat de his qui maculari poterant a leproso, non de his qui suo tactu poterant purgare leprosum.12 Potuit vero Salvator sanare leprosum sine manus suæ extentione et tactu; sed quia humanitatem assumpsit, per eam operatus est, et in agendo humano modo se habuit, ut sciamus totam salutem nostram per assumptam Christi humanitatem esse completam. Denique Christus dicendo, Volo, mundare, ostendit se esse de quo dictum est :13 Ipse dixit, et facta sunt. Et confestim mundata, id est repulsa seu ablata, est lepra ejus. In quo patet quam libere ac imperialiter operatus sit Christus, magisque mirandus est modus agendi, quam actio.

Et ait illi Jesus : Vide, id est, perpende quod tibi injungo, videlicet, nemini dixeris quod curaverim te. Nonne in præsentia multorum Christus curavit hunc languidum, etiam ad suæ doctrinæ confirmationem? Cur ergo jussit eum tacere? Imo, si voluit miraculum esse occultum, cur non potius curavit eum silenter, solo nutu, seu voluntate, quam verbo et tactu? Et respondendum, quod jussit eum tacere : Primo, ut instrueret nos vanam gloriam devitare, et in mirificis actibus malle abscondi, quantum in nobis est, quam propalari, quamvis interdum propter aliorum profectum oporteat talia manifestari. Secundo, ut ait Hieronymus, quia necesse non erat ut voce jactaret, quod corpore præferebat. Tertio, secundum Chrysostomum, ne si fama sanationis ejus ad sacerdotes perveniret, recusarent eum, ex invidia Christi, tanquam mundatum admittere.

Sed vade, ostende te sacerdotibus, ut illi judicent te mundatum, sicque inter homines converseris, et offer munus tuum, id est debitam oblationem Deo pro gratiarum actione beneficii tibi impensi, et pro emundatione tua, hoc est pro manifestatione tuæ purgationis, quod præcepit Moyses a leprosis mundatis offerri, in testimonium illis, id est, ad hoc ut testimonium eis perhibeatur a sacerdote, quod sint vere a lepra purgati. Quemadmodum in Levitico legitur, jusserat Moyses ut leprosus mundatus offerret tortam panis, duosque turtures, atque sextarium olei, juxta ritum qui prædicto loco describitur.14 Christus, qui non venit legem solvere, nec cærimonialia reprobare ante suam passionem, misit leprosum mundatum, ut legalem hostiam immolaret, quoniam cærimonialia legis usque ad Christi passionem durabant, et vim obligandi habebant.15 — Porro, secundum Hieronymum, multis de causis mittit Christus leprosum ad sacerdotes : primo, ex humilitate, ut sacerdotibus videatur deferre; secundo, ne legem videatur infringere; tertio, ut sacerdotes vel credendo propter tantum miraculum salvarentur, vel non credendo inexcusabiles fierent. Est etiam alia ratio, scilicet figura futuri. Misit enim eum ad sacerdotem, ad figurandum quod Christianus, quamvis sit per contritionem et gratiæ infusionem a lepra animæ seu peccato mundatus, tenetur tamen congruo tempore, si adsit facultas, se sacerdoti novæ legis ostendere, aperiendo ei cor suum per veram confessionem, quia nec Deus dimittit peccatum, nisi sub hac conditione, videlicet, ut pœnitens proponat confiteri secundum Christi præceptum. — In Luca legitur iste leprosus mundatus a Christo in una civitatum, puta Capharnaum.16

Quum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus. Sciendum, quod iste centurio, id est princeps centum militum, seu hominum armatorum, non accessit ad Christum in propria persona, sed per alios a se missos, secundum quod Lucas dicit : Misit ad Jesum seniores Judæorum. At illi quum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut illi hoc præstes; diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.17 Et post pauca : Me ipsum, inquit, non sum dignum arbitratus ut venirem ad te.18 Sed quia homo dicitur facere quod facit per alios, maxime per amicos, quemadmodum dicimus regem aliquem obsidere civitatem, eo quod populus ejus eo jubente eam obsideat; idcirco Matthæus asserit centurionem accessisse ad Jesum. Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, id est, paralysim, utpote resolutionem ac immobilitatem membrorum et sensuum sustinens, et male torquetur, id est, gravissime infirmatur : quia (ut dicit Lucas) moriturus erat præ infirmitate. Et ait illi Jesus, hoc est, per alios respondit. Non enim immediate dixit ad centurionem verba sequentia. Ego veniam, et curabo eum. Quæritur, quomodo hoc verum sit, quod ait, Ego veniam : non enim venit usque ad centurionis domum, ut patet ex consequentibus. Ad hoc responderi potest dupliciter : Primo, quia (ut Lucas dicit) Jesus cœpit ire ad domum centurionis, et appropinquavit domui ejus, ideo ait, Veniam, scilicet usque ad locum domui tuæ propinquum. Secundo, ut intelligatur conditionaliter, scilicet, Ego veniam ad paralyticum domumque tuam, si desideraveris hoc : ut sit promissio benevolentiæ, non assertio operis.

Denique, propter magnam fidem, humilitatem, caritatem, ac sapientiam centurionis, Christus tam prompte promisit :19 Ego veniam, et curabo eum. Fides enim centurionis apparuit in hoc, quod credidit Christum posse curare letaliter infirmantem : quod non fuit multo minus miraculum quam suscitare defunctum. Humilitas, quod indignum se æstimavit in propria persona coram Christo apparere, vel eum in domo sua recipere : sicut et Petrus dixit, Exi a me, Domine, quia peccator sum. Caritas, quod pro servo suo tam instanter rogavit, quem etiam puerum nominat, propter dilectionem ad eum. Unde Lucas scribit, quod fuerat ei pretiosus, id est carus. Sicque centurio implevit illud Sapientis : Servus fidelis sit tibi quasi filius.20 Est quoque consuetudo Scripturæ, ministros pueros appellare. Unde in libris Regum habetur, quod Elias venit in Bersabee, et dimisit ibi puerum suum. Sapientia autem centurionis patet in hoc, quod Christi divinitatem cognovit, eumque solo verbo vel angelorum ministerio posse dare sospitatem pensavit.

Denique ad dandum humilitatis exemplum, promisit se ad paralyticum servum iturum. Ut enim in Joanne habetur, rogatus visitare filium reguli, non acquievit; sed rogatus visitare servum centurionis, statim assensit, ne dedignemur abjectas et pauperes visitare personas.21 In quo facto, secundum Gregorium, superbia nostra retunditur, qui in hominibus, non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur. Hinc ait Bernardus : Ad sanandum filium reguli ire noluit, ne divitias honorare videretur ; ad servum pergit, ne servilem conditionem contemnere putaretur.

Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus. Istam responsionem fecit centurio per nuntios intermedios. Quum enim aliqui retulissent ei verba Christi, Ego veniam, remisit nuntios ex parte sua, dicentes, Domine, non sum dignus, prout Lucas plenius recitat.22 Itaque, Non sum dignus ut intres sub tectum meum, hoc est in domum meam tecto opertam :23 quum tu sis genere Judæus, ego gentilis ; tu Salvator, ego peccator ; tu Deus, ego homo. Quæ enim conventio luci ad tenebras ? Et quid tritico cum paleis ? Agnovit centurio quam abominabile erat Judæis alienigenam accedere, vel cum gentilibus manducare, bibere, ingredi, vel misceri. Quidam dicunt, quod ideo dixit centurio, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, quia fortassis habuit idola in domo sua.242526 Sed hoc non videtur probabile, quia (ut dictum est) ipse ædificavit synagogam Judæis :27 propter quod certum est quod fuerat fervens cultor unius veri Dei, sicut Cornelius centurio. Quis enim nunc sponte construeret Christianis ecclesiam, nisi coleret Christum? Sed tantum dic verbo imperiali, id est, dicendo præcipe ut puer meus sanetur, et sanabitur a paralysi puer meus:28 non enim est tibi difficile omne verbum.29 Unde habebat centurio iste tantam fidem de Christi potentia? Dicendum, quod partim ex fama qua audierat prædictum leprosum tam potenter ac imperiose a Christo curatum, partim ex inspiratione divina.

Præterea, quod non exigeretur corporalis præsentia Christi, probat per locum a majori. Nam et ego homo sum, videlicet homo purus, non Deus et homo ut tu, sub potestate constitutus, id est superiori principi subditus, utpote imperatori ac præsidi. Ex parte enim Romanorum positus fuit centurio in urbe Capharnaum, ut eam secundum legem Romanorum gubernaret et custodiret. Habens sub me milites centum mihi obedientes. Et dico imperando huic militi, Vade quo mitto te, et vadit ut jubeo; et alio (secundum antiquam grammaticam), id est, alteri militi dico, Veni ad me, et venit; et servo meo dico, Fac hoc quod tibi injungo, et facit. Per hæc verba dedit centurio intelligere, quod Christus solo præcepto, atque angelorum obsequio, sine sua corporali præsentia, poterat facere omne quod voluit, nec indigeret ad curandum paralyticum corpore præsens esse.30

Audiens autem Jesus verba hæc ab ore nuntiorum, miratus est, vel vere, vel secundum apparatum, ut plenius inquiretur. Miratus est ergo de tam insolita fide, eximia humilitate, ingenti sapientia viri gentilis. Et sequentibus se turbis dixit: Amen, id est veraciter, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel, id est in populo Judæorum, sicut in isto centurione. Non est hoc intelligendum de fide omnium Israelitarum simul accepta, sed de fide cujusque seorsum. Secundum Hieronymum, Christus loquitur de præsentibus, non de præteritis Prophetis ac Patriarchis. Sed numquid fides centurionis major erat fide beatæ Virginis, Joseph, Zachariæ, Elisabeth, Simeonis et Annæ? Non utique. Quomodo ergo intelligenda sunt hæc? Et respondendum, quod modicum pro nihilo reputatur, secundum Philosophum. Quoniam ergo Judæi in Christum perfecte credentes, paucissimi erant respectu aliorum non credentium (nondum enim fratres ejus in eum credebant, ut apud Joannem dicitur), ideo ait:31 Non inveni tantam fidem in Israel.32 Simili sensu ait in Psalmo, Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit;33 quum tamen scriptum sit, quod multæ mulieres sequentes plangebant eum, et discipuli ejus vehementissime contristabantur.34 Per Israel ergo intelligit majorem partem Judæorum et principes eorum. Vel dicendum, quod ideo asserit se non invenisse tantam fidem, id est tam manifestam et excellentem fidei confessionem in Israel, quoniam nemo Judæorum tempore conversationis Christi in mundo, tam publice ac præclare confessus est ejus majestatem sicut centurio, nisi forte paucissimis quibusdam exceptis, ut Joanne Baptista, etc.3536

Potest insuper dici, mystice intelligendum esse hoc dictum, videlicet de Ecclesia, respectu Synagogæ, non de persona centurionis et quocumque Judæo, ut sit sensus:37 Non inveni tantam fidem in Israel, id est in Synagoga veteris Testamenti, sicut in centurione, id est in Ecclesia novæ legis, per centurionem designata, qui secundum doctores, figura fuit Ecclesiæ ex gentibus congregatæ. Sed tunc rursus dubium oritur, quomodo fides Ecclesiæ præferatur Synagogæ, quum Virgo benedicta, Apostoli, et tota pene Ecclesia primitiva, cujus fides perfectissima erat, fuerint ex populo Judæorum. Et respondendum, quod nomine Ecclesiæ, intelligi possunt omnes renati fonte Baptismatis: et sic fides Ecclesiæ major est fide Synagogæ, perfectione ac numero. Si autem per Ecclesiam intelligatur sola gentilitas conversa, seu Ecclesia ex gentibus adunata, sic fides Ecclesiæ major est fide Synagogæ, numero, id est credentium multitudine. Nam plures ex gentibus quam ex Judæis crediderunt in Christum. Aliqui etiam dicunt, quod fides centurionis præfertur fidei Israel, et Apostolorum, discipulorumque Christi, non quantum ad devotionem, sed quantum ad facilitatem credendi.38

Quod autem per centurionem figuretur fides Ecclesiæ ex gentilitate collectæ, hinc constat, quod Christus occasione fidei centurionis, de gentium conversione prædicit : Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente, ac ceteris partibus terræ, quæ per duas principales partes mundi significantur, puta gentiles ex omnibus finibus mundi, venient ad fidem et gratiam per prædicationem Apostolorum : de quibus prædictum est, In omnem terram exivit sonus eorum;39 quibus et dixit, Eritis mihi testes usque ad ultimum terræ.40 Hoc est quod Isaias inquit :41 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.42 Et recumbent, id est, feliciter requiescent, et spiritualiter edent ac bibent, cum Abraham et Isaac et Jacob, ceterisque electis Judæis, in regno cœlorum. Nominat autem Christus specialiter hos tres, quia inter Patriarchas præcipui, primi, ac famosissimi fuisse videntur, saltem in multis; et quoniam principaliter facta est eis promissio terræ repromissionis, per quam cœlestis figuratur hereditas, seu regnum cœlorum.43

Filii autem regni, id est Judæi increduli : qui dicuntur filii regni cœlestis, quia ad illud specialiter invitabantur, et quia in eis olim Deus regnavit, quum crederent in futurum, in quem non credebant præsentialiter apparentem, et inter eos conversantem. Isti ergo sunt filii vocatione et nomine, suaque præsumptuosa reputatione, non prædestinatione et vera consecutione. De quibus scriptum est :44 Provocaverunt eum filii sui et filiæ;45 et Isaias, Filios (inquit) enutrivi, ipsi autem spreverunt me. Hi ergo ejicientur a consortio electorum, in tenebras exteriores, id est corporales atque palpabiles tenebras carceris infernalis, statim quum moriuntur, quoad animam, in die autem novissimo, quoad corpus et animam. Tenebræ aliud non sunt nisi privatio luminis. Lumen vero est duplex, videlicet : spirituale, sicut est sapientia, gratia, veritas : et hujus privatio sunt tenebræ interiores, exsistentes in spiritu. Aliud est lumen sensibile, seu corporale : cujus privatio sunt tenebræ exteriores, quæ sequuntur per privationem, sicut silentium dicitur audiri. Quamvis autem in inferno sit ignis, ille tamen obscurus est atque fumosus, non lucidus, nisi forsitan in tantum ut damnati possint se mutuo videre ad cumulum suæ miseriæ, secundum Thomam. Potest quoque per tenebras istas infernus tenebrosus intelligi, qui propter suæ obscuritatis horribilem densitatem, nomine tenebrarum exprimitur. De quo ait beatus Job : Dimitte me antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine.46

Ibi, videlicet in inferno seu tenebris ejus, erit fletus, et stridor dentium. Certum est quod fletus et stridor dentium non sint corporaliter in substantiis spiritualibus, scilicet animabus separatis atque dæmonibus; sed ante diem judicii est in eis fletus interior, id est summa tristitia, ex qua corporalis fletus solet causari, et dentium stridor, id est interiorum viscerum horrenda concussio. Post diem vero judicii, erit in hominibus condemnatis stridor dentium corporalis ex frigore infernali, quoniam ibunt a calore nimio ad aquas nivium.47 In fletu autem corporali duo pensantur, videlicet oculorum ac cerebri conturbatio, et resolutio lacrimarum. Quantum ad primum erit in eis fletus, non quantum ad secundum, quia cessante motu primi mobilis, omnis generatio atque corruptio finem habebit. Talis etiam fluxus seu resolutio lacrimarum tandem finiretur, nisi Deus miraculose multiplicaret in illis materiam lacrimarum, puta humorem in corpore.

Et dixit Jesus centurioni, per internuntios : Vade, id est, ab hac tua sollicitudine et timore recede, securusque esto; et sicut credidisti puerum tuum posse sanari solo verbo meo me absente, fiat tibi ut ille curetur. Et sanatus est puer in illa hora,48 imo eodem, ut puto, momento quo Christus verba hæc protulit, vel quo centurio ea audivit.

Quæritur circa prædicta, quomodo in Christo fuit admiratio? Ad quod aliqui dicunt, quod in Christo non fuit vera admiratio, quia ut asserit Damascenus, admiratio ex subita imaginatione alicujus novi procedit, videlicet ex nova et repentina apprehensione alicujus insoliti prius incogniti, vel non considerati. Christus autem ut homo, a primo suæ conceptionis instanti vidit, actualiterque cognovit in Verbo visione beatifica, omnia quæ cognoscit Verbum notitia visionis, hoc est omnia quæ unquam fuerunt, vel erunt: ideo nil de novo apprehendit, unde ad admirationem inductus sit. Sed fuit in eo admiratio secundum exteriorem apparentiam: quæ non fuit deceptoria, sed ordinata ad nostram instructionem, videlicet, ut fidem centurionis, aliorumque mirificam conversionem, et Judæorum perfidiam admiremur. Sic nempe et Deus per modum mirantis se habuit, quum de Sodomitis loqueretur in Genesi: Descendam, et videbo si juxta clamorem qui venit ad me faciant.49 Alii dicunt, quod in Christo fuit vera admiratio, non quantum ad scientiam beatificæ visionis, nec quantum ad scientiam habitualem infusam, qua cognovit res in proprio genere, sed quantum ad scientiam acquisitam et experimentalem, quam isti ponunt in anima Christi. Sic ergo secundum istos, fuit in Christo aliquid de novo cognitum, prius ignotum, quoad istum sciendi modum seu habitum, ex cujus inspectione admirabatur.

A POSTREMO, moralitatem breviter tangendo, sicut per centurionem figuratur Ecclesia, ita per servum ejus paralyticum figuratur quilibet spiritualiter languidus, et maxime acediosus, more paralytici ad divina piger, et quasi immobilis.50 Pro tali orat Ecclesia Christum, ut puerum hujusmodi curet, et ad divina fervidum agilemque efficiat: cujus precibus Christus frequenter annuit. Et sicut centurio ex humilitate misit seniores Judæorum intercessores, sic Ecclesia per sacerdotes tanquam per mediatores implorat Christi clementiam: quorum fide, prece ac merito, peccatores frequenter sanantur, quemadmodum fide centurionis sanatus est puer ejus. Per centurionem quoque, qui dixit humillime, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, figurati sunt timorati ac humiles Christiani, qui Christi opem desiderant, sed eum intra se communicando vel celebrando recipere vehementer verentur: unde cum spirituali receptione Sacramenti multoties contentantur. Et quamvis hoc interdum sit bonum, melius tamen est ex fervore et spe pietatis divinæ Sacramentum recipere. Semper autem expedit cum centurione, Christi dignitatem, propriamque vilitatem perpendere, et intimo corde fateri: Domine, non sum dignus, etc. Per puerum quoque seu servum paralyticum, convenienter intelligitur appetitus sensitivus totus infectus, et ad mala proclivus, qui jacet in domo nostra, videlicet corpore fragili, in quo, secundum Apostolum, non habitat bonum.51 Hunc ergo petamus sanari a Christo, ut sine rebellione serviat rationi ac Deo.

Footnotes

  1. Joann. v, 36. ↩

  2. Deut. iv, 2. ↩

  3. Matth. IV, 25. ↩

  4. Matth. VII, 22. ↩

  5. Marc. IX, 22. ↩

  6. Josue v, 15. ↩

  7. III Reg. II, 19. ↩

  8. III Reg. I, 16, 31. ↩

  9. III Reg. VII, 16. ↩

  10. III Reg. xv, 22, 24. ↩

  11. Lev. xiii, 46; ↩

  12. Num. v, 2, 3. ↩

  13. Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩

  14. Lev. xiv, 2-32. ↩

  15. Matth. v, 17. ↩

  16. Luc. v, 12. ↩

  17. Luc. vii, 3-5. ↩

  18. Ibid. 7. ↩

  19. Luc. VII, 2. ↩

  20. Ibid. VII, 2. ↩

  21. Joann. IV, 47-50. ↩

  22. II Cor. VI, 14. ↩

  23. Jer. XXIII, 28. ↩

  24. Luc. vii, 6. ↩

  25. Luc. VII, 6, ↩

  26. Luc. VII, 5. ↩

  27. Act. X, 1, 2, 22. ↩

  28. Jer. xxxii, 17, 27. ↩

  29. Eccl. XXXIII, 31. ↩

  30. II Cor. V, 8. ↩

  31. Joann. vii, 5. ↩

  32. Ps. lxviii, 21. ↩

  33. Luc. xxiii, 27. ↩

  34. Matth. xvii, 22. ↩

  35. Marc. i, 7, 8; ↩

  36. Marc. iii, 11, 12; ↩

  37. Joan. i, 26, 27, 29-34. ↩

  38. Act. vi, 7; xvi, 5. ↩

  39. Ps. xviii, 5. ↩

  40. Act. i, 8. ↩

  41. Is. xlii, 10. ↩

  42. Job xlxi, 12. ↩

  43. Gen. xii, 7; xiii, 15, 17; xv, 18; xvii, 8; xxvi, 3, 4; xxviii, 13; xxxv, 12. ↩

  44. Deut. xxxii, 19. ↩

  45. Is. i, 2. ↩

  46. Job x, 20, 21. ↩

  47. Job xxiv, 19. ↩

  48. Is. xlix, 12. ↩

  49. Gen. xviii, 21. ↩

  50. Expositio moralis. ↩

  51. Rom. vii, 18. ↩

Chapter 18 of 47