Articulus 17
PROSECUTIO EXPOSITIONIS PRÆSENTIS CAPITULI : ET QUUM VENISSET JESUS IN DOMUM PETRI.
RECITATIS duobus miraculis in sexu virili peractis, describitur tertium factum in sexu femineo. Utrumque etenim sexum venit Christus corporaliter spiritualiterque sanare congruo ordine. Et quum venisset Jesus in domum Petri apostoli, qui erat in civitate Capharnaum, quamvis Petrus esset de civitate Bethsaida, ut legitur in Joanne. Solebat enim Christus divertere ad domus familiarium suorum et amicorum, ad quiescendum atque vescendum, non ex necessitate, sed ex dignatione. Vidit socrum ejus, hoc est matrem uxoris Petri, jacentem et febricitantem, ut habetur in Luca, quod tenebatur magnis febribus. Erat enim vetula, quæ multum debilitabatur ex febribus, propter defectum naturalis caloris. Et tetigit Jesus manum ejus, ut habetur in Marco, quod accedens elevavit eam tenens manum ejus; et dimisit eam, id est, recessit ab ea, febris repente, quia (ut Lucas ait) imperavit febri, et continuo surrexit. In quo signo magis mirandus est modus agendi, quam actio. Quamvis enim naturaliter possit quis sanari a febribus, non tamen in instanti, sed hoc supernaturale est. Et surrexit socrus sanata, et ministrabat eis ad mensam, vel in aliis, utpote Christo et ejus discipulis. In quo aliud signum consideratur, quia (ut dicit Hieronymus) natura febricitantium est, ut post febrem corpora magis lassescant, et incipiente sanitate, mala pristinæ ægritudinis sentiant. Quod ergo hæc mulier subito vires perfecte recepit, certum est supernaturale fuisse.
Vespere autem facto, videlicet die isto ad occasum tendente, obtulerunt ei, videlicet Christo, multos dæmonia habentes, id est dæmoniacos; et ejiciebat spiritus malignos ab obsessis corporibus, verbo, id est solo vocis suæ imperio, non longa adjuratione, ut exorcistæ Judæorum. Ab instanti enim quo Christi humanitas unita fuit Verbo personali unione, subjecta est ei omnis creatura: ideo ejus imperio omnia creata obediunt. Propter quod ait Salvator: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Et omnes male habentes, id est infirmos, curavit. Vicini namque, perceptis præscriptis miraculis, adduxerunt ad Jesum omnes languidos suos, curavitque universos. Ita ut impleretur quod dictum est per Prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et œgrotationes portavit. Nostra translatio continet sic, Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit: et redit in idem. Ut sit sensus: Ipse Christus infirmitates, id est pœnalitates nostras, ex originali pecato consecutas, videlicet mortalitatem, famem, sitim, lassitudinem, ceterosque indetrahibiles defectus, accepit in se ipso, et habuit eas, sicut ait in Psalmo: Infirmata est in paupertate virtus mea;1 et rursus, Ego sum pauper et dolens; itemque, Repleta est malis anima mea. Et œgrotationes portavit, id est, nostros languores pie in aliis supportavit, et condolendo curavit, sicut Apostolus dicit: Alter alterius onera portate. Non tamen fuit in Christo infirmitas corporalis ex indispositione complexionis proveniens, secundum Damascenum. Non ergo assumpsit omnes defectus nostros, sed eos dumtaxat qui integritati et perfectioni naturæ non repugnant.
Videns autem Jesus turbas multas circa se: quia ut dicit Marcus, tota civitas erat congregata ad januam; jussit ire secum discipulos suos trans fretum, id est ultra
Ps. viii, 8; 1 Cor. xv, 26; Ephes. 1, 22; Hebr. 11, 8. Joann. iii, 35.
17 Is. liii, 4.
Ps. lxviii, 30.
Ps. lxxxvii, 4.
Galat. vi, 2.
Marc. i, 33.
18 mare Galilææ, quod juxta Capharnaum decurrebat. Abiit ergo navigio a Capharnaum in locum desertum, ut Lucas et Marcus commemorant, ut doceret nos humanam laudem et gloriam fugere, tunc præsertim quando magnum aliquid egimus, et magis ab universis cum admiratione inspicimur.23 Quum enim prædicta miracula faceret, omnes in ejus præconium proruperunt. Dæmones quoque copiose clamabant, dicentes, Tu es Christus et Filius Dei, sicut alii referunt Evangelistæ.45 Alia ratio fuit, ut daret prædicatoribus ac prælatis exemplum sæpius recedendi a strepitu populi ad locum secretum, ad vacandum contemplationi ac orationi, ut sic repleantur gratia illustrationis divinæ, et quæ divinitus perceperunt, aliis affectuose eructent.
Et accedens ad Jesum unus Scriba, id est eruditus in lege, ait illi: Magister, sequar te quocumque ieris, id est, tibi inseparabiliter adhærebo. Qua intentione hoc dixerit, ex subsequenti Christi responsione elicitur. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, id est latibula sua sub terra, et volucres cœli aerii, in quo volant, habent nidos, in quibus quiescunt et pullos enutriunt; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, id est propriam domum. Sed nonne Maria, quæ erat unica suis parentibus, ex parte patris habuit domum parentum suorum? et Joseph (qui adhuc vixit, secundum quosdam) propriam habuit domum? Et respondendum, probabile esse quod Virgo beata omnia sua vendidit, egenisque contulit, similiter Joseph: aliter non implessent quod Christus edocuit alios, et Apostoli perfecerunt, qui relictis omnibus secuti sunt Christum.6 Christus ergo in summa vixit inopia, proprio carens hospitio. Propter quod Jeremias vehementer admirans, ait ad eum: Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?7 Quare venturus es quasi vir vagus?
Quæritur, cur Christus pauperem vitam elegit. Dicendum: Primo, ut Scripturas Prophetarum impleret. Sic enim primus
A Christi adventus in paupertate describitur: Exsulta satis, filia Sion;8 ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper. Et in Psalmo: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.9 Unde patet cæcitas Judæorum exspectantium regem Messiam in primo suo adventu temporaliter regnaturum, et omnia regna sæculi possessurum. Secundo, ut faceret quod docere volebat. Venit enim ut mundi ac divitiarum prædicaret contemptum: non ergo debuit eas habere. Tertio, ut non solum verbis, sed etiam rebus futuri sæculi vitam doceret. Per hoc enim quod omnia temporalia contemnuntur, maxime declaratur esse vita alia post præsentem. Quarto, ne putaretur collatione divitiarum attraxisse sibi discipulos. Quinto, ut merito suæ paupertatis, veras divitias consequamur, quemadmodum dicit Apostolus:10 Propter nos egenus factus est, quum dives esset, ut illius inopia divites efficeremur.
Ex prædicta Christi responsione elicitur, quod Scriba perversa intentione dixit, Sequar te, utpote quatenus conversando cum Christo congregaret sibi divitias. Quoniam enim litteratus fuit, cogitavit multis infirmis sanitatem a Christo acquirere, inducendo Christum ad sanationem illorum: sicque volebat pecuniam multam a sanatis colligere. Simili intentione Simon magus dixit Petro et Joanni:11 Date mihi hanc potestatem, ut cuicumque manus imposuero, recipiat Spiritum Sanctum. Jesus itaque videns mentem illius, repulit eum, dicendo: Vulpes foveas habent, etc., id est, quum ego tantam paupertatem elegerim, quid quæris mecum conversando congregare divitias?
Alius autem de discipulis ejus, scilicet Jesu Christi, ait illi: Domine, permitte me primum, id est, antequam te inseparabiliter sequar, ire et sepelire patrem meum. Quidam dicunt istud non esse intelligendum, quasi pater hujus discipuli jam defunctus fuisset, et ipse ad sepeliendum patrem ire rogasset, quia hoc ei negatum non esset, quum sit opus pietatis; sed quod discipulus iste tenebatur carnali amore parentum, cum quibus usque ad mortem eorum voluit permanere, eisque sepultis Christo adhærere. Verumtamen Ambrosius, Isidorus, et Glossa super Lucam dicunt, quod pater discipuli hujus mortuus fuit, et ipse ad patris sepulturam ire optavit: quod magis consonat litteræ. Nec ratio illa concludit, videlicet, quod sepelitio patris non fuisset negata discipulo, quum sit opus pietatis. Nam apud divum Lucam, ubi factum istud narratur, alius legitur Christo dixisse: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his quæ domi sunt.12 Quod quamvis bonum sit, tamen Christus ei id negavit, propter periculum moræ.13 Similiter negavit huic patris sepelitionem, non quia mala, sed quia majoris boni impeditiva. Dicit itaque Ambrosius: Docet Christus minora bona pro utilitate esse prætermittenda. Majus est enim animas mortuas prædicando suscitare, quam corpus mortui in terra abscondere. Unde elicitur, quod quando parentes aliunde habere possunt sustentaculum vitæ, vel sepulturam, filii non impediuntur a religionis ingressu.
Jesus autem ait illi: Sequere me mentis affectu, operis imitatione, et corporis gressu. Nec obviat quod secundum Lucam Christus dixit, Vade et annuntia regnum Dei:14 quia hoc erat Christum sequi operis imitatione, corporaliter vero sequebatur eum sæpe seu congruis horis. Et dimitte mortuos, scilicet morte culpæ (sicut de vidua deliciosa dicit Apostolus, Vivens mortua est;15 et Joannes in Apocalypsi, Nomen, inquit, habes quod vivas, sed mortuus es), sepelire mortuos suos morte naturæ.16
Et ascendente eo, videlicet Christo, in naviculam. Nunquam legitur Christus intrasse navim cortinatam negotiatorum aut piratorum, sed naviculam aut navim piscatorum: in quo ejus humilitas commendatur. Secuti sunt eum discipuli ejus, quia cum eo ingressi sunt navim, ut legitur in Luca. Secundum Origenem, Christus quum multa et magna fecisset in terra, perrexit ad mare, ut ibidem excellentiora opera demonstraret, quatenus terræ marisque Dominum se ostenderet.17 Ascendit autem in naviculam, ut pergeret ad locum secretorem, et populum fugeret, propter causas paulo ante prætactas. Secundum Hieronymum, iste ascensus Christi in naviculam fuit quando exivit Capharnaum. Sed hoc intelligendum non est de exitu facto statim post sanationem socrus Petri. De navigatione namque seu transfretatione post illum exitum immediate prædictum est.18
Post quam rursus introivit Capharnaum post dies octo, ut habet Marcus.19 Et postea egressus Capharnaum, quum fecisset sermonem de parabola seminis eodem die, videlicet tempore vespertino, ingrediebatur naviculam istam, ut patet in Marco.20
Et ecce motus magnus factus est in mari, id est in stagno Genesareth, ultra quod transfretavit: quod dicitur mare, juxta proprietatem idiomatis Hebræorum, qui quamlibet magnam collectionem aquarum, nominant mare, eo quod in Genesi legitur:
Congregationes aquarum appellavit Deus maria.21 Motus hic maris creditur suscitatus magis virtute divina seu miraculose, quam naturaliter, ut Christi potentia atque divinitas panderentur per motionis hujusmodi sedationem. Naturaliter autem motus maris generatur ex vaporibus inferioribus aquarum ascendentibus, et vento flante ac occurrente in aere. Ita ut navicula operiretur fluctibus maris; nam aquæ eam abundanter ingrediebantur. Ipse vero Jesus dormiebat in puppi super cervical,22 ut Marcus habet. Dormiebat autem secundum assumptam humanitatem, ut ejus veritatem ostenderet, et futurum miraculum gloriosius exhiberet; non secundum divinitatem, juxta illud in Psalmo:23 Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Denique, secundum partem sensitivam, non secundum portionem intellectivam dormivit, juxta illud:24 Ego dormio, et cor meum vigilat.
Et accesserunt discipuli, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos,
26 id est, a tempestate hac libera; perimus, hoc est, mergi incipimus. Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, inordinato timore qui ex defectu fidei oritur, non solum timore naturali qui ex imminentia periculi nascitur, modicæ fidei, id est, vos qui adhuc parvam, sed tamen aliquantulam fidem habetis? Quod enim dixerunt, Domine, salva nos, ex fide manavit, qua crediderunt eum esse Dei Filium, et ad salvandum potentem; quod vero dixerunt, Perimus, ex timore et pusillanimitate processit; quod autem suscitaverunt eum, ex ignorantia et fidei imperfectione descendit. Putabant enim quod Christo dormienti, minus innotescerent omnia, quam vigilanti, quasi somnus actum rationis impediret in ipso. Unde increpari et audire meruerunt: Quid timidi estis, modicæ fidei? Nempe, si magnæ fidei exstitissent, imperassent et ipsi tempestati, moxque cessasset, prout alibi ait Salvator:25 Si habueritis fidem26 sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere, et mitte te in mare, et obediet vobis.2728
Tunc surgens Jesus a somno, et puppi, seu loco dormitionis, imperavit, id est, per modum imperantis potenter injunxit, mari, id est commotioni tempestatique maris, et ventis, ut cessarent;29 et facta est tranquillitas magna, id est plena quies a procella præfata, in instanti, quoniam virtus divinitatis Christi quum sit infinita, agit in instanti. In quo opere Christus suæ divinitatis omnipotentiam demonstravit. Nam vento et mari imperare, et imperialiter subjecta habere ad nutum, non convenit nisi vero Deo. Propter quod Marcus, ut istud miraculum gloriosius commendaret, sic ait: Surgens, comminatus est vento, et dixit mari:30 Tace et obmutesce. In isto fundatur positio theologorum, ponentium in omni natura creata potentiam obedientialem, qua suo Creatori ad nutum obedit in omnibus.
27
Porro homines exsistentes in navi, mirati sunt, viso tanto prodigio, dicentes : Qualis est hic? quasi dicant: Aliquid supra hominem apparet in eo, videlicet, quod sit Deus, vel Deo carissimus, ac summe familiaris. Quia venti et mare obediunt ei : de quo scriptum est, Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.31 Inanimata autem proprie non obediunt nisi Deo, per auctoritatem. Si ceteris obedire dicantur in his quæ sunt supra naturam, intelligendum est, per ministerium, secundum Hieronymum et Bedam. Quod dicitur, Porro homines mirati sunt, non de discipulis Christi, sed de nautis et aliis qui aderant intelligendum est. Aliis vero satis probabiliter videtur, quod de discipulis quoque hoc ipsum dicatur : quod ex verbis Marci et Lucæ sequi putatur. Miratio enim consurgit ex inspectione effectus et ignorantia causæ : quemadmodum homines videntes lunam eclipsari, et causam eclipsis ignorantes, mirari cœperunt. Quum ergo causa perfecte cognoscitur, cessat miratio : idcirco astrologus eclipsim non admiratur ut rusticus. Discipuli autem nondum cognoverant Christi divinitatem, cujus virtute facta sunt hæc. Ipsi ergo mirati sunt, quamvis minus quam alii, quoniam magis soliti erant videre miracula Christi.
Præterea, per naviculam quidam mystice intelligunt crucem, in qua Salvator moriendo dormivit : quam secum ascenderunt discipuli, postmodum tollentes crucem suam quotidie.32 Quo pendente in cruce, facta est magna in mundo tempestas, quia a sexta hora usque ad nonam tenebræ factæ sunt, terra mota est, Apostoli quoque turbati fuerunt, suscitaveruntque Christum, ejus resurrectionem optando.3334 Quo resurgente, magna cordis tranquillitas data est Christi discipulis. Chrysostomus per navim intelligit Ecclesiam, id est congregationem fidelium, ad quam Christus descendit per incarnationem et conversationem cum ea. Ipsa quoque portavit Christum, prædicando eum per totum mundum, qui est mare magnum de quo ait Salvator in Psalmo :35 Veni in altitudinem maris. Christo autem hanc navim ingresso, tentationum et adversitatum commotio irruit super discipulos;36 sed clamando ad Christum evaserunt. Navis enim Petri concuti potest, non mergi. Sic et nos in omni gravi tribulatione clamemus ad Christum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
Et quum venisset Jesus cum discipulis, trans fretum, id est ultra stagnum seu mare prædictum, in regionem Gerasenorum, quæ erat ex alio littore hujus maris. Et dicitur regio Gerasenorum a principali civitate terræ illius, quæ dicitur Gerasa, vel Geneser. Occurrerunt ei duo homines habentes dæmonia: quia quilibet eorum, vel saltem unus, a multis dæmonibus fuit obsessus. Lucas enim refert, quod legio dæmonum fuit in eo.37 Marcus vero et Lucas non loquuntur nisi de uno habente dæmonia;38 sed non est contradictio inter eos et Matthæum, quoniam numerus minor non excludit majorem, neque econtra.39 De monumentis exeuntes: quia non habitabant in domibus, sed in fossis factis pro sepultura; sævi nimis, id est valde feroces in se et in alios, quoniam a dæmonibus obsessi erant, quibus data fuit a Deo licentia exercendi crudelitatem magnam per homines istos ab ipsis obsessos. Et tam sævi erant, ita ut nemo posset illæsus atque securus transire per viam illam.
Et ecce clamaverunt. Viso enim Jesu, dæmones loquebantur per vascula a se impleta, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei? id est, quæ conventio vel similitudo inter nos insanos atque obsessos, et te sapientem ac sanctum? quasi dicant: Non debuisti venire ad nos. Hæc verba homines isti loquebantur, sed dæmonibus eos ad loquendum moventibus adscribuntur. Quod autem nominant Jesum Filium Dei, non ex certa cognitione, sed conjectura et suspicione procedit, secundum Hieronymum.40 Hæc quoque confessio ex necessitate potius quam ex voluntate processit, velut si servi fugitivi verbera metuentes, verba blanda suo domino loquantur, ut eis parcatur.41 Venisti [huc] ante tempus, id est valde cito et ante tempus a nobis præsumptum, vel ante diem judicii, in quo erit plena et finalis reproborum damnatio, torquere nos, quoniam tua præsentia nobis pœnalis est, et timemus ejici a te: quod nobis grave est valde. Dæmones enim quum maxime odiant homines, delectantur eos torquendo, et dolent dum expelluntur. Ideo autem potissimum dixerunt, ut reor, Venisti ante tempus torquere nos, quoniam verebantur in infernum retrudi, in quem noverant se in die judicii retrudendos. Verumtamen ubique ferunt ignem suum secum.
Erat autem non longe ab illis dæmoniacis grex porcorum multorum usque ad duo millia, secundum Marcum, pascens, id est nutrimentum sumens, in monte, de herbis atque graminibus. Dæmones autem rogabant eum, videlicet Jesum, dicentes: Si ejicis nos ab istis duobus obsessis, mitte, id est, ire permitte, nos in gregem porcorum, id est in porcos. Talis fuit ista petitio, velut si reus timens patibulum, quærat gladium, quia inter duo mala minus malum eligitur. Et ait illis Jesus: Ite in porcos. Hæc Christus concessit, non ad instantiam dæmonum, sed propter alias causas. Primo, ut ostenderetur hominibus quantus sit rancor dæmonum contra eos, propter hoc quod quærunt nocere jumentis et pecoribus hominum. Secundo, ut miraculum istud ejectionis dæmonum hac occasione amplius divulgaretur ad hominum informationem: quod et factum est, ut statim subjungitur. Tertio, quoniam homines regionis Gerasenorum suis peccatis hoc damnum meruerunt. Erant quippe gentiles, ut fertur. At illi dæmones exeuntes ab obsessis, abierunt in porcos. Imo in unum porcum plures dæmones intraverunt, secundum quod numerus dæmonum numerum porcorum excessit. In uno siquidem obsesso fuerat legio dæmonum.4243 Et ecce impetu, id est cum strepitu veloci ac vehementi, seu motu celerrimo et rabido cursu, abiit totus grex porcorum per præceps, id est præcipitanter, seu per locum præcipitem et tortuosum, in mare44
Genesareth, dæmonibus porcos impellenti-bus. Porci namque potius agebantur, quam agebant. Et mortui sunt porci in aquis, id est submersi et suffocati.
33 Pastores autem porcorum fugerunt, territi tam insolito horrendoque facto, et ne damnum ipsis imputaretur, et ne ipsi quoque a dæmonibus invaderentur; et venientes in civitatem Geneser, metropolim hujus provinciæ: quæ fuit ex opposito Galilææ, ut Lucas commemorat; nuntiaverunt omnia civibus, scilicet de submersione porcorum, et de his duobus qui dæmonia habuerant, quomodo curati essent a Christo, de cujus licentia dæmones ingressi sunt porcos. Et ecce tota civitas, id est populus civitatis pro magna vel principaliori parte, exiit obviam Jesu, ut eum honorarent, vel signa facta viderent, ut asserit Marcus. Et viso eo, rogabant eum, ut transiret a finibus eorum, id est, ab ipsis et terra eorum recederet: vel quia se indignos reputabant ejus præsentia, sicut centurio; vel ne talia damna amplius paterentur, si Christus plures dæmoniacos in terra ipsorum curaret. Verumtamen, si sapientes fuissent, potius Christum rogassent secum manere, quam omnino terram eorum exire.
Mystice, per hoc quod Christus post maris transfretationem, dormitionem, et suscitationem, ingressus est terram Gerasenorum gentilem, significatur, quod post conversationem suam in hoc sæculo, turbulentissimo mari, post dormitionem in cruce ac monumento, et resurrectionem, intravit terras gentilium, mittendo ad eos Apostolos, et introeundo corda eorum per fidem et gratiam. Per sanationem quoque sævissimorum dæmoniacorum, designatur conversio habituatorum et obstinatorum in vitiis: qui quum in profundum peccatorum venerint, contemnunt;45 qui sine ullo timore perpetrant mala;46 super quos clausit puteus os suum.47 De quibus ait Psalmista: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; et Salomon, Lætantur quum malefecerint.48 Tales sæpius sanantur et convertuntur a Christo, ita ut omnes qui viderint, obstupescant.4950
Footnotes
-
Ps. xxx, 11. ↩
-
Marc. I, 35. ↩
-
Luc. IV, 42; ↩
-
Luc. IV, 34, 41. ↩
-
Marc. I, 24; ↩
-
Matth. XIX, 27. ↩
-
Jer. XIV, 8, 9. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Ps. LXXXVII, 16. ↩
-
II Cor. VIII, 9. ↩
-
Act. VIII, 19. ↩
-
Luc. IX, 61. ↩
-
Ibid. 62. ↩
-
Ibid. 60. ↩
-
1 Tim. V, 6. ↩
-
Apoc. III, 1. ↩
-
Luc. VIII, 22. ↩
-
vers. 18. ↩
-
Marc. II, 1. ↩
-
Marc. IV, 35, 36. ↩
-
Gen. I, 10. ↩
-
Marc. IV, 38. ↩
-
Ps. CXX, 4. ↩
-
Cant. V, 2. ↩
-
Matth. XVII, 19; XXI, 21; ↩
-
Marc. IV, 40; ↩
-
Luc. XVII, 6. ↩
-
Marc. XI, 23; ↩
-
Luc. VIII, 25. ↩
-
Marc. IV, 39. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 10. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
Ibid. 51. ↩
-
Matth. XXVII, 45. ↩
-
Marc. XVI, 20. ↩
-
Ps. LXVIII, 3. ↩
-
Luc. viii, 30. ↩
-
Marc. v, 2; ↩
-
Luc. viii, 27. ↩
-
Ibid. 9; ↩
-
Ibid. 9; ↩
-
Luc. viii, 30. ↩
-
Luc. viii, 30. ↩
-
Marc. v, 13. ↩
-
Prov. XVIII, 3. ↩
-
Eccle. VIII, 11. ↩
-
Ps. LXVIII, 16. ↩
-
Ps. LXXII, 7. ↩
-
Ezech. XXVIII, 19. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
Chapter 19 of 47