Articulus 18
EXPLANATIO CAPITULI NONI: ET ASCENDENS IN NAVICULAM, TRANSFRETAVIT.
1 Et ascendens, id est ingrediens Jesus in naviculam, forte in eamdem in qua venit ad terram Gerasenorum, transfretavit, hoc est, navigando per mare prædictum reversus est cum sua comitiva; et venit in civitatem suam. Per hanc civitatem Hieronymus intelligit Nazareth, a qua Jesus dictus est Nazarenus. Augustinus vero intelligit per eam Capharnaum: et hoc communius tenetur, quoniam apud Marcum manifeste describitur sequens miraculum in urbe Capharnaum perpetratum. Quemadmodum ergo Nazareth dicitur civitas Christi, quia in ea conceptus, et
Bethlehem, quia in ea natus; sic Capharnaum, quia in ea moratus, frequenter conversatus, et multa miracula operatus.
2 Et ecce habitantes vel exsistentes in Capharnaum, offerebant, hoc est præsentabant, ei, videlicet Christo, paralyticum jacentem in lecto: qui secundum Marcum, a quatuor portabatur, quia per se ingredi non valebat.1 Denique, secundum Lucam, quum domum in qua Jesus fuerat, introire viri isti non possent, ascenderunt super tectum, et illo nudato, per tegulas submiserunt ægrotum in lecto ante Jesum, per funes, ut puto.23 Et videns Jesus oculo interiori, fidem illorum offerentium paralyticum, atque ipsius paralytici, qui etiam fidem habuit recipiendæ sanitatis, et potentiæ Christi, quamvis forte minorem quam illi, dixit paralytico: Confide, fili, hoc est, spera te adepturum quod optas: imo majora recipies, nam remittuntur tibi peccata tua, propter quæ hanc sustines infirmitatem. Antequam Christus paralytico peccata sua indulsit, infudit ei quamdam displicentiam seu contritionem culparum.
3 Et ecce quidam de Scribis, quorum multi tunc aderant, ut Lucas evangelista refert: qui magis venerunt ex curiositate, vel animo calumniandi, quam desiderio proficiendi; dixerunt intra se: Hic blasphemat, usurpando sibi quod soli Deo possibile est, scilicet peccata remittere. Marc. n. 7. Dixerant enim in cordibus suis: Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus?4 Quoniam ergo putabant Jesum esse hominem purum, imposuerunt sibi crimen blasphemiæ, eo quod præsumpsit alicui peccata dimittere.
4 Jesus vero probat se non blasphemasse, verumque Deum esse, aperiendo secreta cordis illorum, et paralyticum solo imperio propria virtute et auctoritate curando, II Cor. n. 11. quorum utrumque Deo est proprium.5 Quis enim novit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Et quum vidisset oculo intellectuali, Jesus cogitationes illorum Scribarum: quas tunc videre non cœpit, sed a principio creationis animæ suæ eas cognovit, sicut et cetera futura; sed nunc ostendit se eas vidisse: ut sit sensus, Joann. n. 25. Quum vidisset, id est, vidisse se ostendere vellet, Jesus cogitatus illorum perversos. Unde Joannes in suo evangelio protestatur: Necessarium Christo non erat, ut quis ei testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.6 Dixit eis: Ut quid cogitatis mala, id est falsa, in cordibus vestris, hoc est cum cordis consensu imputando mihi blasphemiam, qui non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum? Hoc idem ait Ibid. viii, 50, 49.
A Christus apud Jeremiam: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? Jer. iv, 14.
5 Deinde probat per experientiam se esse Deum, et posse relaxare peccata. Quid est facilius dicere, hoc est dicendo efficere, Remittuntur tibi peccata tua, an dicere, id est dicendo peragere, Surge, o paralytice, et ambula omnino sanatus? Ut autem sciatis quoniam Filius hominis (noverant turbæ quod per Filium hominis intellexit se ipsum) habet potestatem in terra, id est in hominibus qui demorantur in terra, dimittendi peccata, secundum quod Deus est, per auctoritatem, ita quod operari possit in anima, maculam culpæ per nitorem infusæ gratiæ auferendo. Loquitur autem Christus jam de potestate sua increata, divina ac infinita, non humana: aliter ratio sua non videretur concludere. Tunc ait paralytico. Hoc verbum interponit Evangelista. Christus nempe adjecit: Tibi dico, paralytice, surge sanus a lecto ægritudinis, tolle lectum tuum, in quo jaces, et vade in domum tuam: quæ forsan intra Capharnaum fuerat sita. — Sed quæritur, quomodo ista argumentatio valeat, quum majus sit animam a languore peccati curare, quam corporalem infirmitatem sanare. Dicendum, quod Christus intendit probare utrumque soli divinæ posse convenire potentiæ. Nam licet paralysim curare possit naturaliter fieri, tamen tam imperialiter, subito et auctoritative eam curare, non competit nisi potentiæ infinitæ. Idcirco ostendendo se taliter posse sanare paralysim, demonstravit quoque se posse dimittere culpam.
7 Et surrexit paralyticus jam sanatus, et abiit in domum suam, proprium portans lectum, ad declarandum quod nec vestigium pristinæ infirmitatis in eo permansit. Videntes autem turbæ tantum prodigium, timuerunt. Objectum timoris est malum. Nam timoris servilis objectum, est malum pœnæ: timoris vero filialis objectum, est malum culpæ, videlicet separatio a Deo, vel Dei offensa. Quid ergo vel cur timuerunt hæ turbæ, quum potius exsultare et amare debuerant? Et respondendum, quod ex tanto miraculo perpenderunt sanctitatem dignitatemque Christi, quem licet nondum putarent Deum, certissime tamen tenebant eum esse virum sanctissimum, divina potestate agentem : sicque considerata sanctitate ipsius, propriam pravitatem clarius attenderunt, quia opposita juxta se posita clarius innotescunt; sicque ultionem divinæ justitiæ metuebant, se ipsos abhorruerunt, et Christi præsentia se reputabant indignos, eumque offendere verebantur. Et glorificaverunt Deum, id est, gloriosum, pium et omnipotentem esse professi sunt, qui dedit potestatem talem hominibus, scilicet potestatem faciendi miracula. Cur non dixerunt, Qui dedit talem potestatem huic homini, singulariter, præsertim quum secundum Marcum, dixisse legantur, Quia nunquam sic vidimus?7 Dicendum, quod forte intendebant ponere plurale pro singulari; vel nondum putabant ampliorem potestatem collatam Christo, quam Moysi et Prophetis.
Consequenter gloriosus evangelista Matthæus, sui ipsius conversionem describit. Et quum transisset inde [Jesus], hoc est a Capharnaum, seu domo ubi sanavit hunc paralyticum, vidit hominem sedentem in telonio, id est occupatum in colligendo vectigalia seu tributa:8 et forte ad litteram tunc sedebat quantum ad situm corporis in telonio, id est in domo publica, ubi solvebantur prædicta. Vel telonium est mensa in qua computantur vectigalia. Matthæum nomine. Hic Matthæus alio nomine appellatus est Levi, sicque vocant eum Lucas et Marcus, dum ejus conversionem describunt:9 nam propter reverentiam nolunt eum usitato nomine designare, dum inhonestum ejus officium exprimunt.10 Et ait illi Jesus: Sequere me. Respexit Jesus Matthæum oculo corporali, sed multo profundius oculo pietatis internæ seu compassionis affectu, quemadmodum respexit et Petrum, post trinam negationem.11 Similiter vocat Matthæum, verbo vocali ad extra corporales aures pulsando; sed multo virtuosius vocavit eum verbo inspirationis occultæ, exhortationisque intimæ: de quo ait Propheta, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Porro verba Christi operativa erant, et penetrativa cordis.12 Et surgens a pristina conversatione injusta, a loco telonii, et ab omni affectu terreno, secutus est eum, videlicet Christum mentis religiosa devotione, et corporis gressu promptissimo.
Et factum est, discumbente eo, id est Christo manducante, in domo Matthæi, qui fecit Christo magnum convivium, secundum Lucam, non tamen immediate post conversionem suam, sed postea.13 Imo, quod hic dicitur de vocatione Matthæi, per recapitulationem dicitur, non secundum historiæ ordinem: ut habetur in Luca, quod Jesus ascendens in montem antequam illic sermocinaretur, vocavit ad se discipulos suos, elegitque ex eis duodecim Apostolos, quorum Matthæus exstitit unus;141516 sermo autem in monte, diu factus fuit ante prædicti paralytici curationem, post quam hic describitur vocatio Matthæi. Sed forte convivium factum est statim post curationem paralytici hujus. Quamvis enim Matthæus primo mox secutus sit Christum, postea tamen de licentia Christi, una cum Christo et ejus discipulis rediit ad domum suam, forsitan dispositurus de negotiis suis, quia teloniarius fuit, et dominis suis rationem reddere debebat. Glossa tamen videtur aliter dicere. Ecce multi publicani, id est publici transgressores, et peccatores minus famosi in vitiis, venientes ad domum Matthæi, ab eo invitati, quoniam socii ejus fuerunt, et exemplo Matthæi Christum sequi ac pœnitere cœperunt: quemadmodum in libris Regum Eliseus ab Elia vocatus fecit convivium sociis suis, mactans boves duos;17 discumbebant cum Jesu et discipulis ejus in domo Matthæi. Porro, si Matthæus in sua vocatione omnia sua penitus reliquisset quasi non reversurus, nec dispositurus de eis, non redisset ad propriam domum, netaliter justis dicit Apostolus :18 Ignorantes Dei justitiam et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.1920 Istos vero peccatores venit vocare efficienter atque finaliter : de quibus infra testatur, loquens ad Pharisæos, Quia videbitis publicanos et peccatores præcedere vos in regnum Dei. Secundo, dicendum quod Christus loquitur hic de vocatione ad pœnitentiam, quæ peccatoribus competit, non justis, secundum quod tales sunt.21 Unde apud Lucam sic legitur respondisse :22 Non veni vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam. Justos vero vocavit et vocat ad gratiæ incrementum et vitæ spiritualis perfectionem.
Denique auctoritates inductæ ad hoc, quod cum peecatoribus vescendum non sit, intelligi possunt de peccatoribus penitus obstinatis, de quorum conversione non est spes, et de justis imperfectis, quibus obesse valet conversatio cum injustis, juxta quod scriptum est :23 Cum perverso perverteris. Unde Apostolus : Cum hujusmodi, ait, nec cibum sumere.24 Christo autem nocere non potuit conversatio cum perversis. Publicani quoque et peccatores cum eo vescentes, non erant inconvertibiles : ideo ut illuminarentur et converterentur, Christus se ad eos humane ac affabiliter habuit.
Interea, per corporale convivium quod Christo Matthæus exhibuit, mystice intelligitur spirituale convivium quod ei in anima sua paravit, præbendo Christo delicias cordis, per hoc quod eum in anima toto recepit affectu, aperiens ei ostium mentis. De quo convivio ait Salvator in
Proverbiis Salomonis : Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum ;25 et in Apocalypsi : Ego sto ad ostium, et pulso ; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum eo, et ipse mecum.2627 Præterea, per corporale illud convivium designatur spirituale convivium quod Christo facit Matthæus quotidie in tota Ecclesia, ubicumque ejus evangelium legitur et auditur : ex cujus auditione corda hominum proficiunt, Christo se offerunt, eum recipiunt, et cum eo spiritualiter epulantur. Sed et dum exemplo Matthæi graves transgressores convertuntur et corriguntur, facit Matthæus Christo solenne convivium. In vocatione quippe publicani et teloniarii ad discipulatum, apostolatum, et Evangelistæ officium, proponitur omnibus quantumcumque perversis, grandis fiducia pœnitendi ac veniæ.
Tunc, id est, postquam Salvator sua responsione confudit et obturavit ora Pharisæorum, ut dictum est, accesserunt ad eum discipuli Joannis Baptistæ, dicentes : Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, videlicet sæpius quam in lege præcipitur, ex speciali devotione, discipuli autem tui non jejunant tam sæpe (quamvis jejunia præcepta servaverint)? In hac interrogatione multipliciter peccant Joannis discipuli : Primo, quod se de suo jactant jejunio, quod potius fuerat occultandum, maxime quoad illud quod supererogationis exstiterat. Secundo, quod se Pharisæis conjunxerant, quos a Joanne noverant probatos. Tertio, quod Christi discipulos, imo et Christum redarguere præsumperunt, quem a Joanne laudatum sciebant.28
Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi, id est spirituales filii et discipuli mei, qui sum sponsus Ecclesiæ (de quo legitur, Tanquam sponsus procedens de thalamo suo ;29 de quo dicit Apostolus, Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo30), lugere quamdiu cum illis est sponsus, id est affligi et contristari, jejunando frequenter, et alia rigorosa exercitia prosequendo ?31 tanquam dicat :
Hoc non decet ; amicus autem et filius sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.32 Veniet autem tempus quum auferetur ab eis sponsus, videlicet dies passionis et ascensionis, quando Christus ablatus est, quantum ad corporalem præsentiam, quemadmodum ait :
Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis ;33 et iterum : Exivi a Patre, et veni in mundum ;34 iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. que de suis facultatibus exhibuisset Christo et ceteris tam solenne convivium.
Et videntes Pharisæi Christum et ejus discipulos cum publicanis comedere, dicebant discipulis ejus. Secundum Lucam et Marcum etiam Scribæ murmurabant, dicentes:35 Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester?36 quasi dicant, Hoc indecens est: quum dicat Jeremias, Quid tritico cum paleis?37 et David, Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam.38 Et rursus Scriptura hortatur: Viri justi sint tibi commensales.39 Et Salomon in Proverbiis: Ne comedas, inquit, cum homine invido.40
At Jesus audiens ad minus aure cordis verba Pharisæorum, qui ista dixerunt ut quasi non audirentur a Christo, ait eis, efficaciter respondendo, atque illorum præsumptionem ac elationem redarguendo: Non est opus, id est, necessarius non est, valentibus, id est sanis, medicus, loquendo de utrisque formaliter. Medicus enim ordinetur ad vulnerum atque morborum sanationem, quæ in hominibus sanis non sunt, nec indigent medico quamdiu sunt tales: quod de spirituali et corporali sano, ac medico verum est. Sed male habentibus, id est, infirmis opus est medicus.41 Nam spiritualiter vulneratis seu impiis necessarius est medicus spiritualis, qui possit animam peccatricem ad statum gratiæ revocare, et illud Apostoli implere:42 Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Talis fuerat Christus, qui in Isaia testatur:43 Dominus, inquiens, dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo.
Itaque misericordia miseris necessaria est: quod Christus consequenter probat auctoritate Osee prophetæ, dicens: Euntes autem, id est, corporaliter a me recedentes, vel spiritualiter a præsumptione, crudelitate, et ignorantia abeuntes.44 Nam dupliciter peccatis: primo, quod vos ipsos justificatis; secundo, quod alios spernitis, judicatis, et condemnare audetis. Discite quid est, id est, quomodo intelligi debeat et observari:45 Misericordiam volo, hoc est compassionem et subventionem ad proximum indigentem, et non sacrificium legale, quasi illud sit per se acceptum ac meritorium sicut misericordia; vel, Non sacrificium legale pro tempore evangelicæ legis, in quo misericordia maxime prædicatur.46 Simili modo scriptum est apud Isaiam prophetam, dicentem: Holocausta arietum et adipem pinguium nolui. Quid autem velit Deus subjungitur illico, scilicet, Subvenite oppresso. Unde Michæas propheta hoc ipsum clarius introducit, dicens:47 Numquid offeram Domino holocautomata? numquid placari potest Deus in millibus arietum? quasi dicat, Nequaquam.48 In quo ergo placatur adjecit: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te:49 utique facere judicium, et diligere misericordiam.
Consequenter subditur causa vel potius signum, quod Deus vult misericordiam potius quam sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Hoc est quod alibi ait Salvator: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat;5051 et Apostolus, Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quoniam Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.525354 Sed nonne Christus vocavit Jacobum justum, Petrum, qui nunquam comedit omne immundum, Andream, Joannem, et alios quosdam justissimos? Et nonne Apostolus veraciter asserit, Quos prædestinavit, hos et vocavit?5556 Quomodo ergo non venit Christus vocare justos? Et respondendum dupliciter: Primo, quia secundum Ambrosium, per justos intelligit Scribas et Pharisæos, de sua justitia præsumentes, qui tamen veraciter justi non erant, sed vani atque elati. Per peccatores vero intelliguntur humiliter pœnitentes, qui veraciter justi sunt. Illos ergo justos Christus non venit vocare per salutarem effectum, seu efficientiam, et consecutionem salutis (juxta quem modum Christus non est crucifixus pro reprobis, sed electis), quia de
Quantum vero ad divinæ majestatis naturam, et gratiosam ac spiritualem inhabitationem, semper erat et est cum suis fidelibus, juxta illud: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.57 Et tunc jejunabunt, corporaliter abstinendo: sicut et Jacobus, qui vovit se non comesturum, donec vidisset Filium hominis resurrexisse a mortuis, et Petrus, qui egressus flevit amare, quousque Christum resurrexisse audivit.58 Certum est autem Apostolos, et totam primitivam Ecclesiam, post Christi passionem in magna sobrietate vixisse.
Insuper probat Christus, per quasdam similitudines, quod discipulis suis adhuc non congruebat frequens vel magnum jejunium. Nemo autem prudenter agens, immittit, id est, suendo transfert et inserit, commissuram, id est juncturam seu particulam, panni rudis, id est novi, pilosi, ac spissi, in vestimentum vetus, illud reformando cum tali particula a novo panno seu vestimento abrupta. Tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, id est, si quis partem panni novi a nova veste acceptam, adjungat et consuat veteri vestimento, aufert plenitudinem ejus, id est perfectionem novi panni, a vestimento novo, quod deformatur et partim corrumpitur, si ei pars sua abstrahatur, ut veteri vesti jungatur; et pejor scissura, id est damnosior corruptio, fit in novo panno seu vestimento, quam fuerat in antiquo. Per hoc innuit Christus, quod sicut tam differentium pannorum conjunctio improportionata est et deformis, sic status jejunantium non potest subito transferri in eos qui usitati sunt manducare frequenter, quales fuerunt discipuli Christi. Idcirco oportuit eos primo spiritualiter innovari per Spiritum Sanctum, tuncque abstinere: sicut et factum est. Nam statim post resurrectionem, receperunt Spiritum Sanctum, insufflante in eos Christo: quem in die Pentecostes plenius receperunt;59 et ex tunc jejunaverunt.60 Istud videmus quotidie verificari, quod homines quamvis pœniteant multum, tamen jejunare non valent, nisi per gratiam confortentur ac renoventur.
Aliud exemplum subjungitur. Neque mittunt, id est, homines non fundunt, vinum novum, videlicet mustum, in utres veteres, id est in vasa antiqua. Alioqui, id est, si mustum in veteres utres transfundatur, rumpuntur utres tales, quum sint debiles, vini violentam ebullitionem non potentes sufferre, et vinum effunditur, et utres tales pereunt, id est, destruuntur. Sed vinum novum in utres novos mittunt homines, et ambo conservantur, id est, vinum et vasa manent in esse. Per hoc Salvator insinuat, quod sicut debilia vasa ferre nequeunt nova vina, sic rudes et fragiles discipuli sui nondum dispositi erant ad sustinendum magnum rigorem jejunii; sed innovandi erant per infusionem Spiritus Sancti, quatenus fervorem perfectionis, abstinentiæque rigorem, utiliter et fructuose possent sufferre: quia Joannis et Pharisæorum discipuli, quamvis corporaliter jejunabant, parum tamen interius profecerunt, quoniam gratia innovationis prædictæ non erant repleti. Tali ergo infructuoso jejunio noluit Christus suos vexari, præsertim quum corporalis exercitatio ad modica prosit.61 Per vinum igitur novum, rigor abstinentiæ et fervor perfectionis designantur; per utres veteres, homines fragiles, nondum spiritualiter renovati, roborati, accensi. Idcirco ferre non possunt rigorem justitiæ et perfectionis laborem, sed rumpuntur, quia sub onere cadunt, nisi mirabiliter præveniantur a Spiritu Sancto. Propterea paulatim ad perfectionem ducendi sunt: sicut novitiis in religione conceditur annus probationis, in quo vires proprias experiantur, et pedetentim ad perfectiora exercitia extendantur. Nam et paulatim longius itur. Et Bernardus ait: Nolo subito summus fieri; successive proficere volo.
Hæc verba jam præinducta, illo, videlicet Christo, loquente ad illos discipulos Joannis Baptistæ, ecce princeps unus accessit ad Jesum corde fideli, et corpore celeri.62 Secundum Lucam et Marcum, princeps iste fuit archisynagogus seu princeps synagogæ cujusdam, vocabaturque Jairus. Habebant enim Judæi certas domos seu templa, non ad sacrificia offerenda, sed ad vacandum orationi, lectioni, consilio, ac laudibus Dei: et hæ domus vocatæ sunt synagogæ. Qui vero præerant synagogis et eis qui ad synagogas confluxerunt, nominabantur archisynagogi: quorum unus exstitit Jairus iste.63 Et adoravit eum, videlicet Christum: non adoratione latriæ, quia non putavit Jesum esse Deum. Nam ut ex subditis innotescit, non putavit eum posse facere quod rogabatur, nisi corporaliter esset præsens. Adoravit igitur eum, id est, magnam ei reverentiam exhibebat: cecidit enim ad pedes ejus, ut Lucas refert.64 Juxta quod scriptum est: Quanto major es, humilia te in omnibus. Sed quæritur, si non credidit Jesum esse Deum, quomodo mente fideli accessit. Et respondendum, quod credidit eum posse facere quod rogabatur: nec Jairus tenebatur adhuc ad tam explicitam fidem, ut ideo dicatur non fuisse fidelis, quia non credidit Jesum esse Deum.
Accessit ergo, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est. Videtur huic contrarium, quod in Marco legitur Christo dixisse: Filia mea in extremis est. Dicendum dupliciter: Primo, quod Jairus loquitur secundum communem modum loquendi, quo de agonizante cujus vita desperatur, communiter dicimus, quod sit mortuus homo. Jairo autem recedente a domo, cœpit filia ejus se ad mortem disponere: unde apud Lucam habetur, quod moriebatur. Idcirco asseruit eam defunctam. Secundo, quod Matthæus narrat verba Jairi quæ dixit Christo, postquam a servis suis percepit filiam suam jam esse mortuam. Sed veni corporaliter, impone manum tuam super eam, et vivet, id est, resuscitabitur.65 Non ergo Jairus tam perfectæ fidei fuit sicut centurio, sed corporalem præsentiam Christi necessariam æstimavit. Tantam vero virtutem ac sanctitatem credidit inesse animæ Christi, ut corporali tactu suæ manus, filia ejus suscitaretur, utique virtute, prece ac merito animæ Christi. Non enim ignoravit hic Jairus, quemadmodum in libris Regum legitur defunctum quemdam suscitatum ex contactu ossium Elisei.66
Et surgens Jesus a domo Matthæi, in qua cum publicanis comedit, suosque, ut dictum est, discipulos excusavit, sequebatur eum, videlicet Jairum. Compatiebatur etenim Jairo, quia secundum Lucam, filia ista unica erat parentibus suis, habens annos fere duodecim.67 Videtur itaque Jairus præcessisse, quia nunc dicitur, quod Christus sequebatur eum. Tamen in Marco scriptum est, quod abiit cum eo;68 nec in hoc est dissonantia. Quamvis enim itinerantium unus ante alium vadat, nihilo minus simul ire dicuntur: et forte Jairus parum præcessit, quasi dispositurus domum suam ad recipiendum Christum condigne. Et discipuli ejus, videlicet Christi, simul cum suo magistro secuti sunt Jairum, imo et turba magna, secundum Marcum.69
Et ecce mulier. Quum in divinis Scripturis præmittitur, Ecce, innuitur notabile esse quod sequitur. Quæ sanguinis fluxum patiebatur, forte in naribus, duodecim annis. Et quum vita animalis consistat in sanguine, patet quod talis infirmitas sit periculosa atque letalis. Accessit retro: quia præ verecundia voluit occulte facere quod fecit, præsertim quum secundum legem, esset immunda; et tetigit fimbriam vestimenti ejus, hoc est inferiorem partem vestimenti. Hoc loco asserunt expositores, estque probabile, quod Christus portaverit vestimentum juxta consuetudinem Judæorum, videlicet cum quatuor fimbriis. Legitur quippe in Numeris, quod quum Dominus præcepisset hominem sabbato ligna colligentem lapidari, eo quod præceptum de sabbati celebratione fuisset transgressus, jussit Dominus ut filii Israel facerent sibi fimbrias quatuor, per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas, quas quum viderent, recordarentur omnium præceptorum Domini.70 Hoc ad præcepta cærimonialia pertinebat : idcirco Christus factus sub lege, id observavit, sicut et alia quædam legalia, usque ad tempus passionis, in quo cærimonialium obligatio prorsus cessavit.71
Hanc mulierem dicit Ambrosius Martham fuisse.72 Sed videtur obsistere, quod apud Lucam mulier hæc fertur omnem substantiam suam in medicos erogasse.73 Martha vero post hujus miraculi perpetrationem dives fuit : aliter Christum et ejus comitivam tam frequenter ac liberaliter aluisse ac hospitasse non valuisset. Eusebius ergo in Ecclesiastica historia ait, quod fuit mulier civis Cæsareæ Philippi. In cujus testimonium dicit ante fores domus ejus erectam imaginem æream genibus provolutam, juxta quam est imago Salvatoris dexteram protendentis ad statuam mulieris. Dicit Eusebius se ista vidisse.
21
Dicebat enim intra se, id est in corde : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero ab isto sanguinis diuturno profluvio. In quo magnitudo devotionis ac fidei hujus feminæ declaratur, quæ non solum per tactum manus, ut archisynagogus, sed etiam per tactum vestis Christi credidit omnem infirmitatem, quamvis naturaliter incurabilem, posse curari. Nam et iste sanguinis fluxus, naturaliter incurabilis fuit, ut patet ex ejus diuturnitate, et impotentia medicorum, in quos dum mulier omnia bona sua expendisset, nihil profecit, secundum Lucam. Tantam igitur credidit Christo sanctitatem ac potestatem inesse, ut diffunderetur per vestem :74 quæ licet in se virtutem sanandi non haberet, tamen, in quantum erat operimentum corporis Christi, virtuosum et efficax fuit instrumentum curandi, interiori virtute redundante ad exteriora.
22
At Jesus conversus, id est, retro seu post se adspiciens, et videns eam oculo corporali, et notitia approbationis, dixit : Confide, filia, magis quam ante, id est, firmiter spera te obtinere quod cupis, atque majora. Invitat ergo eam potius ad robur augmentumque spei, quam ad ipsam spem : nam et ante confidebat ; aliter non tetigisset. Lucas et Marcus plenius recitant istud miraculum, quia secundum eos, Christus interrogavit, Quis me tetigit? Et Petro respondente, Præceptor, turbæ te comprimunt et affligunt, et tu dicis, Quis me tetigit? Christus repetitivit : Tetigit me aliquis ; nam et ego novi virtutem de me exisse. Quo dicto, videns mulier quia non latuit, venit, procidit, et coram omnibus profitebatur quid fecit, et quomodo ei acciderit.7576 Fides tua, id est actio fidei, te salvam fecit ab isto languore per modum causæ instrumentalis ac meritoriæ, id est, merito fidei tuæ curata es a me, tanquam a causa principali et efficienti. Et salva facta est mulier a profluvio sanguinis, et a peccatis, ex illa hora qua tetigit fimbriam ejus.77 Christus equidem, cujus perfecta sunt opera, salvavit in anima, quos salvavit in corpore, quamvis quidam eorum recidivum inciderint, redeundo ad vitia.
Moraliter per mulierem sanguine profluentem, intelligitur quælibet anima peccatrix, fluxu peccati atque immunditiæ contabescens : quæ a nullo viatore curari potest, sed tangendo fimbriam vestimenti Christi, id est sacramenta Salvatoris recipiendo, curatur.
Et quum venisset Jesus in domum principis, scilicet Jairi archisynagogi. Omittit Matthæus quod alii Evangelistæ pronuntiant, videlicet, quod Jesu exsistente in via, quidam venerunt, dicentes ad Jairum :7879 Filia tua defuncta est, quid ultra vexas Magistrum ? Putabant enim Jesum non posse suscitare defunctam, quamvis potuerit agonizantem sanare. Propter quod Jesus dixit ad Jairum :8081 Noli timere. Tantummodo crede, et salva erit. Et quum vidisset tibicines, hoc est quosdam homines lugubre carmen canentes, ad provocandum fletum in aliis. Tales adducebantur antiquitus in funere magnarum personarum. Quemadmodum enim quædam sym-
23 phoniæ, melodiæ, seu cantus provocant ad audaciam, sicut in bellis, quædam ad lætitiam, quædam ad devotionem; sic quædam inducunt ad planctum. Et turbam tumultuantem, hoc est, confusum sonum, et magnum strepitum facientem, loquendo, lamentando, et funeri necessaria præparando; dicebat ad eos: Recedite, domum exeundo, et ab ista afflictione et tumultu cessando; non est enim puella mortua quoad me, quamvis naturali ordine mortua sit, sed dormit mihi, qui eam valeo facilius suscitare a morte, quam vos dormientem a somno. Itaque, Non est mortua, id est irreparabiliter destituta a vita, sed dormit, dormitione mortis, simili dormitioni somni. Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. Laborabant enim in æquivocis, et non intellexerunt profunditatem verborum Christi. Et forte puella ista non fuit mortua morte culpæ, quamvis fuerit mortua morte naturæ, ut ideo quoque dictum sit: Non est mortua, sed dormit.
Et quum ejecta, id est de domo expulsa, esset turba tumultuans, quæ propter incredulitatem et derisionem Christi, digna non erat conspicere tantum miraculum, intravit cubiculum, et tenuit manum ejus, videlicet defunctæ puellæ, dicens, imo, secundum Lucam, clamans:82 Puella, surge.83 Cui hoc dixit, jam non erat puella, sed cadaver seu corpus exanime. Anima quoque non surrexit localiter, nisi per accidens. Ponitur ergo pars pro toto. Corpori enim præcipitur ut resurgat. Et surrexit puella. In quo pensandum, quod non orando, sed imperando Christus puellam resuscitat: in quo ejus omnipotentia atque divinitas declarantur. Recolamus qualiter Elias et Eliseus mortuos suscitarunt, moxque sciemus quanta sit differentia in modo agendi illorum, et Christi, quamvis in facto convenientia quædam consistat.8485 Illi ad Deum clamando, et super corpora exstincta sæpius incumbendo, tandem impetrant quod deposcunt; iste solo imperio operatur quod placet. Quanta ergo differentia est inter Dominum imperantem, et servum orantem, tantum iste illos excedit.
Porro, secundum Lucam, nemo suscitationi puellæ interfuit, nisi Petrus, Jacobus et Joannes Christo familiarissimi, parentes quoque puellæ.86 Quamvis autem Salvator sine contactu potuerit illam reduxisse ad vitam, tenuit tamen manum ejus, ad ostendendum quod sua caro seu humanitas exstitit instrumentum unitæ ac operantis deitatis. Secundum Marcum, puella resuscitata protinus ambulavit:87 quo viso, qui aderant obstupuerunt stupore maximo. Jesus vero vehementer eis præcepit, ut nemo hæc sciret:88 jussitque puellæ dari cibaria; et comedit, ut veraciter suscitata probaretur. Quamvis autem Apostoli, et parentes puellæ tacuerunt, non vulgando miraculum istud, turba tamen ejecta, quæ noverat puellam vere defunctam, percepto quod revixisset, non tacuit. Ideo subditur: Et exiit fama hæc, id est rumor tanti prodigii, in universam terram illam, hoc est ad omnes habitatores Galilææ, in qua facta sunt hæc.
Denique tres mortuos legitur suscitasse Salvator, per quos spiritualis suscitatio trium generum hominum impiorum mystice figuratur. Suscitavit namque filiam Jairi in domo: per quod designatur spiritualis suscitatio eorum qui per peccatum interioris consensus, spiritualiter mortui sunt. Alium suscitavit in via ad tumulum, scilicet unicum filium viduæ:89 quo designatur spiritualiter suscitatio impiorum, propter peccatum operationis vita gratiæ destitutorum. Tertium suscitavit de monumento, utpote Lazarum:90 per quod figuratur spiritualis suscitatio habituatorum in malo, qui pessima consuetudine velut lapide grandi premuntur.
Specialiter vero per Jairum, qui interpretatur illuminans, quilibet bonus ac doctus prælatus, omnisque diligens propriæ animæ custos exprimitur. Quum ergo prælatus talis, seu homo timoratus, conspicit filiam suam, id est congregationem sibi commissam, seu propriam animam graviter infirmantem, pergat per desideria sancta ad Christum, eique procidens, oret pro spirituali sanatione hujusmodi filiæ, quatenus Christus per gratiæ infusionem, eam visitare, vivificare et salvare dignetur.
27 Et transeunte inde Jesu, id est, a domo archisynagogi eo redeunte, et patriam suam intrante, secundum Marcum, videlicet Nazareth, secundum Hieronymum, secuti sunt eum duo cæci ducti ab aliis, clamantes, et dicentes.91 Tamen clamor et dictio idem fuit in re, scilicet dictio seu locutio clamorosa ex magno affectu procedens.
28 Miserere nostri, fili David, nostram cæcitatem tollendo, et nostræ miseriæ condolendo. Vocant autem eum filium David, quoniam crediderunt eum esse Christum, quem Judæi communiter noverant de semine David nasciturum. Quum autem Jesus venisset domum, id est ad suum hospitium : non enim habuit propriam domum,
quia non habuit ubi caput reclinaret; accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia, id est quod, hoc, utpote lumen et visum oculorum, possum facere, id est tribuere, vobis? Non ex ignorantia sciscitatur, sed ut illi fideli oris confessione amplius mereantur, et ut manifestetur omnia possibilia esse perfecte credenti.
Dicunt ei : Utique, Domine, credimus hoc: aliter non te essemus secuti. Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, id est, prout credidistis, et juxta exigentiam meriti fidei vestræ, fiat vobis, hoc est, recipiatis quod creditis vobis posse conferri a me. Et aperti sunt oculi eorum corporales, proprio actu utendo.
30 Et comminatus, id est cum mina locutus, est eis Jesus dicens cum imperio, quoniam mala eis minabatur, nisi obedirent suo præcepto, quo ait : Videte, id est, quantum in vobis est cavete, ne quis absentium sciat istud miraculum. Illi autem exeuntes de domo in qua visum receperunt, diffamaverunt, id est, diversimode atque celebriter famaverunt seu famosum fecerunt, eum, a quo tantum beneficium erant sortiti, in tota terra illa Galilææ.
31
A Quæritur, an hoc agendo bene fecerunt. Videtur quod imo, quoniam ex magnitudine devotionis et gratitudinis hoc fecerunt. Apparet tamen quod non, eo quod Christo non obedierunt. Et respondendum, quod omnis Christi actio, nostra est instructio. Interdum ergo Christus præcepit vel permisit miracula sua manifestari, ad gloriam Dei et hominum ædificationem, seu fidei confirmationem, ut instrueret nos quod vicissim debeamus simili ratione propria bona aliis propalare, juxta illud :
B Luceat lux vestra coram hominibus.92 Unde et Paulus virtutes suas et signa diligenter describit, in tantum ut dicat : Nihil minus feci ab his qui sunt supra modum Apostoli.93 Aliquando vero Salvator jussit sua miracula occultari, ut doceat nos hominum laudes et admirationes omnemque vanitatem abhorrere ac fugere. Illi vero qui nihilo minus ejus miracula ad Dei gloriam prædicaverunt, dicuntur non fecisse contra Christi præceptum, quia præceptum ejus intelligebatur secundum unam considerationem, videlicet, ne talia signa panderentur ex vanitate propter jactantiam, et etiam ut per tale præceptum doceremur vanam gloriam abjicere. Voluit tamen ea manifestari propter alias rationes jam introductas. Idem autem secundum diversos respectus est volitum, et non volitum. Sic ergo cæci illustrati mente magis quam corpore, impleverunt secundum quosdam, Christi præceptum, quoad verum intellectum ipsius.
Egressis autem illis duobus cæcis jam illuminatis, de domo in qua illuminati sunt a lumine luminum, ecce qui aderant, obtulerunt ei, videlicet Christo, hominem mutum, dœmonium habentem, id est possessum a dæmone ipsum mutificante. Non enim hic homo mutus erat ex naturali defectu, sed dæmonis operatione, usum linguæ in eo impedientis. Quemadmodum namque dæmones loqui possunt per homines a se obsessos idiomata talibus hominibus prorsus ignota, movendo linguas eorum ad talium prolationem verborum, eo quod natura corporalis obediat spirituali substantiæ, quantum ad motum localem, ut Thomas pulchre declarat;9495 sic impedire possunt organa corporis humani ab actibus suis, videlicet linguam a loquela, sicque efficiunt hominem mutum. Et ejecto dæmonio, quod Christus ab homine expulit potenti imperio, quoniam omnia subjecta erant pedibus suis, locutus est mutus, id est, qui mutus exstiterat.96 Cessante enim causa, cessat effectus. Et ideo, sicut dæmon per suam præsentiam fecit hominem mutum, sic per suam expulsionem, restitutus est homo pristinæ facultati loquendi.
Et admiratæ sunt turbæ, propter insolitum opus. Imo duo signa in eodem peracta sunt, videlicet dæmonis ejectio, et linguæ relaxatio. Multoque amplius admirabilis, virtuosus et gloriosus fuit modus agendi, quam opus, scilicet, quod tam imperialiter atque faciliter, et item tam frequenter et quasi innumerabiliter Christus signa ista peregit. Ideo admiratæ sunt turbæ, dicentes : Nunquam apparuit sic in Israel, id est, nunquam aliquis Israelita, Patriarcha sive Propheta, tam gloriose operatus est, ut iste. Quamvis enim multi eorum fecerint signa majora, quam sit dæmonem mutum expellere, sicut Josue et Isaias, ad quorum instantiam sol a naturali cursu cessavit; nullus tamen in veteri Testamento, tot et tanta fecit miracula, tamque potenter et imperialiter, sicut Christus.97 Propter quod in Joanne dicit: Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.98
Pharisæi autem, qui erant ambitiosi, avari, et invidi, maxime contra Christum, quia eorum vitia increpabat liberrime, dicebant, ex invidia rationis judicium obtenebrante. Amor enim privatus et odium pervertunt judicium, juxta illud Prophetæ: Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum?99 In principe dæmoniorum, id est virtute et cooperatione pessimi dæmonis, huic seductori familiaris, cum quo pactum habet, ejicit dæmones ab obsessis, ita quod ejectio dæmonum est obedientia in suum superiorem, ad cujus invocationem iste dæmonia ejicit. Dicebant itaque, quod Jesus principi dæmoniorum, videlicet Beelzebub, esset concors et familiaris, et quod dæmon ille superior præciperet dæmonibus inferioribus exire ab hominibus ad invocationem seu imperium Jesu, quatenus homines æstimantes talia fieri potestate divina, seducerentur, putando Jesum esse Christum sive prophetam. Sic quoque dicebant miracula Salvatoris fieri magicis artibus. Falsitatem vero hujus dicti Christus infra evidenter ostendit, sicut patebit.100
Et circuibat Jesus cum discipulis suis, civitates omnes et castella Galilææ et aliarum terrarum vicinarum, et simpliciter omnes civitates et castella, vel quasdam de omnibus, ut sit distributio pro generibus singulorum. Vel forte est locutio hyperbolica, id est per excessum prolata, ad insinuandum quod valde multa loca circuivit. Docens in synagogis eorum, videlicet Judæorum, ad quas convenire solebant ut audirent verbum Dei. Porro, per hoc quod Christus non solum civitates, sed et castella circuivit, docentur prælati et prædicatores, non postponere curam paucorum, et eorum qui in parvis locis morantur, sed omnibus et singulis pro viribus providere. Et prædicans evangelium regni, id est evangelicam legem atque doctrinam, in qua regnum cœleste promittitur, et per cujus observantiam ad illud directe ac immediate pertingitur, et curans omnem languorem graviorem, et omnem infirmitatem minorem. Vel languor refertur ad vitia animæ, infirmitas autem ad incommoda corporis. Nam quos curavit in corpore, sanavit quoque in anima. Primo itaque prædicavit et docuit; deinde ægritudines repulit, quatenus operatio miraculorum supernaturalem doctrinam commendaret, auditoribusque vehementer infigeret, et ut eos quos sermo non emendavit, signa converterent.
Frequenter Evangelistæ describunt Christi miracula in communi, nam tot, tanta, et talia exstiterunt, quod sigillatim et plene recitari non poterant : in quo evidenter ostenditur virtus et veritas Christi, præsertim quum nil tale legatur de aliquo Sancto veteris Testamenti, quamvis Elias et Eliseus plurima fecerint signa. Hinc Joannes ait : Multa quidem alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros.101
Videns autem Jesus turbas ipsum sequentes, misertus est eis, tanquam misericordissimus et amator præcipuus ; quia erant vexati lassitudine, fame, siti, et etiam dolore cordis propter commissa mala et bona omissa : de quibus cordialiter multi eorum pœnitebant, ex verbis Christi ad compunctionem inducti ; et jacentes præfatigatione : et forte jacebant in terra sub dio, carentes hospitio, quoniam plures eorum pauperes erant, nec poterant præmultitudine faciliter hospitari, et illum sequebantur qui personaliter non habebat reclinatorium capitis.102 Erant ergo afflicti, sicut oves non habentes pastorem : quoniam sicut oves tales non habent alentem, et eas in stabulum colligentem, ne devorentur a lupis ; sic isti carebant bonis doctoribus ac prælatis, excepto Christo et ejus discipulis. Sacerdotes quippe et Scribæ pascebant et quærebant se ipsos, non gregem sibi commissum. De talibus enim Dominus dicit per Prophetam : Qui comederunt carnem populi mei, et pellem desuper excoriaverunt.103 Et per Jeremiam : Sacerdotes, inquit, non dixerunt, Ubi est Dominus ?104 et tenentes legem nescierunt me ; et pastores prævaricati sunt in me. Sed quum Christus sit pastor bonus, quomodo gregem se sequentem comparat ovibus sine pastore ?105 Et respondendum, quod excepit semetipsum. Vel ideo dicit eum similem ovibus sine pastore, quoniam licet ipse in spiritualibus pasceret se sequentes, non tamen semper in temporalibus seu corporalibus, sed erant sæpe in magna penuria.
Tunc Christus providus pastor dicit discipulis suis : Messis quidem multa, id est, multi sunt parati audire et facere verba Dei : qui messi comparantur, quia dispositi sunt congregari ac recipi in horreum Christi, tanquam boni fructus, et in virtute maturi. De talibus enim ait Joannes Baptista, loquens de Christo :106 Triticum colliget in horreum suum, videlicet in Ecclesiam militantem et triumphantem. Operarii autem, id est boni et efficaces pastores, doctores ac prædicatores, sunt pauci, imo paucissimi, et tanto pauciores, quanto major perfectio requiritur ad bonum pastorem, qui verbo et opere congreget populum in domum seu horreum Dei. Nam et si sint qui audiant, desunt qui dicant. Rogate ergo Dominum messis, videlicet Christum omnium hominum dominatorem, seu Deum Trinitatem, Dominum universorum, maxime electorum, in quibus actualiter dominatur, dum ei obediunt, ut mittat operarios, id est fructuosos atque idoneos doctores et prælatos, in messem suam, id est ad plebem Ecclesiæ instruendam ac gubernandam. Maximum etenim Dei beneficium est, habere bonum pastorem, quoniam vere ait Scriptura :107 Qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Hoc Moyses oravit, dicens : Provideat Dominus Deus spirituum universæ carnis, hominem qui sit super multitudinem hanc, ne sit populus Domini sicut oves sine pastore.108 Tales operarios promittit se Dominus præstiturum per Jeremiam prophetam, dicens : Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.109 Ecclesia ergo, quæ secundum Apostolum, est Dei agricultura, et secundum Isaiam, dicitur vinea Domini, ipsa quoque nunc dicitur messis Domini.110111112
Footnotes
-
Marc. II, 3. ↩
-
Marc. II, 4. ↩
-
Luc. V, 19. ↩
-
Marc. ii, 7. ↩
-
II Cor. ii, 11. ↩
-
Joann. ii, 25. ↩
-
Marc. u. 12. ↩
-
9 * alias transiret ↩
-
Luc. v, 27, 29; ↩
-
Marc. u, 14. ↩
-
Luc. xxu, 61. ↩
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
Luc. v, 29. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Luc. vi, 12, 13. ↩
-
Ibid. vi, 12, 13. ↩
-
III Reg. xix, 21. ↩
-
Rom. x, 3. ↩
-
Luc. xxii, 61. ↩
-
Marc. ii, 12. ↩
-
Matth. xxI, 31. ↩
-
Luc. v, 32. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
1 Cor. v, 11. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Matth. iii, 11. ↩
-
Ps. xviii, 6. ↩
-
II Cor. xi, 2. ↩
-
1 Cor. x, 2. ↩
-
Joann. iii, 29. ↩
-
Matth. xxvi, 11. ↩
-
Joann. xvi, 28. ↩
-
Luc. v, 30; ↩
-
Marc. II, 16. ↩
-
Jer. XXIII, 28. ↩
-
Ps. c, 5. ↩
-
Eccl. IX, 22. ↩
-
Prov. XXIII, 6. ↩
-
Act. X, 14. ↩
-
I Thess. v, 14. ↩
-
Is. I, 4. ↩
-
Act. X, 14. ↩
-
Osee VI, 6. ↩
-
Osee VI, 6. ↩
-
Is. I, 11. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Luc. XIX, 10. ↩
-
Luc. XIX, 10. ↩
-
1 Tim. I, 15. ↩
-
1 Tim. I, 15. ↩
-
I Tim. i, 15. ↩
-
Rom. VIII, 30. ↩
-
Rom. VIII, 30. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Matth. xxvi, 75. ↩
-
Joann. xx, 22. ↩
-
Act. II, 1, 4. ↩
-
1 Tim. IV, 8. ↩
-
Luc. viii, 41; ↩
-
Marc. v, 22. ↩
-
Eccli. iii, 20. ↩
-
Marc. v, 23. ↩
-
IV Reg. XIII, 21. ↩
-
Luc.viii,42. ↩
-
Marc.v,24. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Num. XV, 35, 38, 39. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Lev. XV, 19, 25. ↩
-
Luc. VIII, 43. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Luc. VIII, 45-47; ↩
-
Marc. V, 30-33. ↩
-
Deut. XXXII, 4. ↩
-
Luc. VIII, 49. ↩
-
Marc. V, 35; ↩
-
Luc. VIII, 50. ↩
-
Marc. V, 36; ↩
-
Luc. viii, 54. ↩
-
Luc. viii, 54. ↩
-
III Reg. xvii, 21, 22; ↩
-
IV Reg. iv, 33-35. ↩
-
Luc. viii, 51. ↩
-
Marc. v, 42. ↩
-
Ibid. 43. ↩
-
Luc. vii, 12-15. ↩
-
Joann. xi, 38-44. ↩
-
Marc. vi, 1. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
II Cor. xii, 11. ↩
-
Marc. ix, 22. ↩
-
Matth. viii, 20. ↩
-
Ps. viii, 8. ↩
-
Josue x, 12, 13; Is xxxviii, 8. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
Mich. iii, 1, 2. ↩
-
Matth. xii, 25 et seq. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Matth. vii, 20. ↩
-
Mich. iii, 3. ↩
-
Jer. ii, 8. ↩
-
Joann. x, 11, 14. ↩
-
Matth. iii, 12. ↩
-
Eccli. x, 2. ↩
-
Num. xxvii, 16, 17. ↩
-
Jer. iii, 15. ↩
-
Matth. viii, 20. ↩
-
Is. v, 7. ↩
-
I Cor. iii, 9. ↩
Chapter 20 of 47