Articulus 20
EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI: ECCE EGO MITTO VOS.
SUBINDE Salvator docet discipulos omnesque prædicatores, ad veram prudentiam, ad invictam atque fortissimam patientiam, ad plenam quoque habendam in Deo fiduciam. Ecce ego mitto vos ad prædicandum, sicut oves in medio luporum, id est, sicut mittuntur homines pii, innocentes ac simplices, qui ovibus comparantur, inter rapaces, voraces crudelesque homines, qui more luporum opprimunt innocentes, juxta illud Isaiæ prophetæ: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis?1 Tales fuerunt sacerdotes, Scribæ et Pharisæi Judæorum, qui Christum et ejus discipulos dilaniare conati sunt.
Estote ergo prudentes, id est circumspecti, cauti ac providi, ne a lupis fallamini, sicut serpentes, qui obturant aures suas, ne audiant incantantem, et toto corpore caput suum, in quo vita consistit, occultant et protegunt.2 Sic nos aures obturemus, ne verba nociva, detractoria, aut deceptoria audiamus, quemadmodum Sapiens nos hortatur: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.3 Et simplices, id est sine felle amaritudinis, sine simulatione ac duplicitate, estote sicut columbæ.4 Non enim est sensus, ubi abundat amaritudo; et væ duplici corde.5 Ecce ordinata temperies, ut prudentia nostra sit simplex, non vulpina, aut versipellis.6 Callidi namque provocant iram Dei, et vir versutus odiosus est, ut in Proverbiis dicitur.7 Simplicitas quoque nostra non sit rudis, indocta, aut indiscreta. De hac sancta simplicitate Salomon ait:8 Simplicitas justorum diriget eos, et justitia simplicis diriget viam ejus; et alibi, Cum simplicibus sermocinatio Dei. Qui itaque inter perversos et persecutores mittitur, vivit et conversatur, maxima eget prudentia, ne aliquo modo pervertatur, aut mente lædatur ab ipsis.9 Idcirco Sapiens inquit: Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam.10
Cavete autem, id est, vos ipsos observate et custodite, ab hominibus, ne detrimentum salutis et gratiæ inferant vobis, terrendo aut blandiendo. Unde in Ecclesiastico scriptum est: filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.11 Et Jeremias: Unusquisque, ait, a proximo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam.12 Et certe multum perfectus atque beatus est, qui se ita ab hominibus cavet, quod nullus sit sibi peccati occasio. Tradent enim, id est adducent, vos in conciliis, id est ad loca secreta conciliorum, seu inter se ipsos contra vos concilia celebrantes; et in synagogis suis, id est publicis locis seu congregationibus, flagellabunt vos. Hæc atque sequentia non leguntur illata Apostolis seu discipulis Christi ante ipsius passionem, sed postea frequenter et
18 copiose, ut patet in Actibus Apostolorum. Et ad præsides, id est judices substitutos : quales fuerunt Festus et Felix, ante quos ductus est Paulus; et ad reges :13 qualis fuit Herodes, qui Jacobum occidit, et Petrum incarceravit, volens post Pascha producere eum populo;1415 ducemini propter me, id est ob constantem prædicationem fidei meæ, et nominis mei cultum atque amorem, in testimonium illis, et gentibus, id est in testimonium damnationis tam regum et judicum vos condemnantium, quam gentium eis consentientium, vel vos eis præsentantium : ita quod vestra innocens adductio, vera confessio, libera prædicatio, injustaque passio, testimonium perhibebit, et declarabit illos esse damnabiles, qui credere noluerunt, et vos persecuti sunt.16 Vel, In testimonium illis, id est, ut testimonium perhibeatis de me coram ipsis, vel, ut ipsi testimonium ferant adversum vos.
19
Quum autem tradent vos ante conspectum regum et judicum, nolite cogitare, id est anxie præmeditari, et cum sollicitudine quadam inquirere, quomodo aut quid loquamini, id est per quem modum, vel quam rationem seu responsionem detis ad objecta vel interrogata. Non prohibetur per hoc, quin homo possit facere quod in se est, sagaciter considerando quid et quam constanter ac sapienter responderi oporteat (præsertim quum princeps Apostolorum dicat : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem17 de ea quæ in vobis est fide et spe), sed ne homo in sua præmeditatione, inquisitione, vel eruditione confidat, aut turbetur et metuat si tempus præmeditandi non habeat.18 Hujus insuper efficax ratio assignatur :
20
Dabitur enim vobis in illa hora traditionis vestræ, quid loquamini, id est, divinitus mentibus vestris infundetur ac revelabitur apta responsio. Tunc enim potissimum adimpletur quod Dominus loquitur : Aperi (seu dilata) os tuum, et amplebo illud.19 Cujus annectitur ratio : Non enim vos estis qui loquimini, quasi principales locutores, vel ex proprio ingenio respondentes, sed Spiritus Patris vestri, id est Spiritus Sanctus a Patre æterno procedens, est qui loquitur in vobis, id est in anima vestra, per inspirationem internam, docendo vos : juxta illud, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Propter quod dicit Salvator :2021 Paracletus Spiritus Sanctus docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Vel, Loquitur in vobis, id est per os vestrum, tanquam principalis locutor : prout in Actibus de Stephano scribitur, quod Judæi non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur.22
Tradet autem frater infidelis fratrem fidelem in mortem martyrii, et pater infidelis filium fidelem; et insurgent filii infideles, in parentes fideles, et morte eos afficient. Hæc omnia frequenter contigisse in sanctis martyribus, multæ testantur historiæ. Et eritis odio omnibus, id est aliquibus de omni genere hominum, puta cunctis perversis : de quibus dicit Apostolus, Si hominibus placerem, Christi servus non essem;23 propter nomen meum, id est propter me, et propter fidem, spem et caritatem, conversationem et prædicationem quam habetis in me. Veritas enim generat odium. Hinc Christus inquit : Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.24 Et Joannes :25 Nolite, inquit, mirari si odit vos mundus. Qui autem perseveraverit in fide, caritate et opere, usque in finem vitæ præsentis inclusive, hic salvus erit, beatitudinem patriæ consequendo. In quacumque enim hora justus recesserit a justitia, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, ut ait Ezechiel. Et in ea affectione anima æternaliter manet, in qua separatur a corpore, prout Salomon asserit : Si ceciderit, inquit, lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.26 Sola ergo perseverantia coronatur;27 nec inchoasse, sed consummasse, virtutis est. Hanc vocem, Qui perseveraverit, non audiunt nisi oves.28
Quum autem persequentur vos in civitate ista, in qua principaliter estis, fugite in aliam. Sic enim Christus fugit in Ægyptum, et sæpius abiit et abscondit se.2930 Petrus quoque de carcere ab angelo liberatus, relicta Jerosolyma, fugit in alium locum.3132 Sic et Paulus a Damasco fugit.33 Et Stephano lapidato, fideles qui erant Jerosolymis, dispersi sunt per regiones Judææ, præter Apostolos.34 Quæ omnia in Actibus recitantur.
Sed videtur huic contrarium, quod apud Joannem scriptum est:35 Mercenarius videt lupum venientem, et fugit. Et respondendum, quod ista admonitio de fuga non est universaliter intelligenda, nec per modum præcepti communiter data. Quando enim ex fuga alicujus alii graviter scandalizarentur, fides irrideretur, justitia opprimeretur, subditi periclitarentur, nequaquam est fugiendum, præsertim prælato, superiori vel doctori, nisi omnes simul fugere possint. Porro, quum ex fuga alicujus non immineat tale periculum, sed potius aliquod commodum, scilicet: quia non expediret Ecclesiæ tali pastore seu membro privari, propter futurum profectum; et quia qui fugit, potest alibi fructificare, et in loco a quo fugit, alium idoneum loco sui relinquere: tunc fugere licet. Fugere autem ex timore ruinæ, propter propriam infirmitatem, non semper est illicitum, quamvis sit imperfectum. Sed et multi Sanctorum ex fervore fidei, etiam non requisiti, obtulerunt se ipsos ad martyrium.
Et quasi Apostoli quærerent, Quamdiu fugiemus? respondet: Amen dico vobis, non consummabitis, id est, perfecte non perambulabitis, nec prædicando circuietis, civitates Israel, id est populi Judæorum, donec, id est antequam, veniat Filius hominis, id est, post resurrectionem ad vos revertatur: quemadmodum apud Joannem scriptum est, Non vos relinquam orphanos, vado, et venio ad vos;36 et rursus, Iterum autem videbo vos.37 Tempus quippe prædicationis Apostolorum in Judæa ante passionem, modicum fuit, nec in eo poterant omnes civitates Israel consummare. Vel sic: Non consummabitis, id est, non convertetis ad fidem, civitates Israel, id est totum populum Judæorum, vos et successores vestri, donec veniat Filius hominis ad judicium universale. Non enim generaliter convertentur, nisi in fine sæculi, instante secundo Christi adventu.
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Si per magistrum et dominum, determinate intelligamus Christum, certum est nullum Christianum hoc magistro ac domino esse majorem vel parem. Si vero per magistrum et dominum, intelligatur indeterminate quicumque magister et dominus, intelligendum est verbum hoc formaliter, ut sit sensus: Non est discipulus, in quantum discipulus, super magistrum, id est major aut doctior eo, nec servus, secundum quod talis est, super dominum suum, id est major ac dignior eo. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus, id est, ei assimiletur: si tamen ille perfectus sit.
C Alioqui æmulari oportet charismata meliora, et magis proficere, præsertim quum dicat Propheta:38 Super omnes docentes me intellexi.39 Si vero per magistrum, Christus specialiter designetur, tunc omnino sufficit discipulo, id est cuilibet Christiano, ut sit similis Christo, qui omnis perfectionis ac sanctitatis exemplar est, cui nullus æquari valet seu parificari.40 Debet tamen ejus sequi vestigia, juxta illud: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.41 Et servus debet esse contentus, vel servo sufficere debet, ut sit sicut dominus ejus, id est, domino suo conformetur ut decet. Hæc Salvator ait, quatenus sui ipsius exemplo provocet discipulos suos et omnes fideles ad patientiam inconcussam. Unde prædicta applicans ad se ipsum, adjecit:
Si, pro quia, patremfamilias, id est me Christum, ecclesiasticæ familiæ patrem, Beelzebub, id est dæmonem seu dæmoniacum, vocaverunt Judæi, dicendo: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia, quanto magis, id est multo amplius, domesticos ejus, id est discipulos meos, filios domus meæ, quæ est Ecclesia, appellabunt Beelzebub, adscribendo verba, facta et signa eorum principi dæmoniorum?4243 Dicitur autem aliquis dæmon dupliciter, videlicet per naturam, et per participationem seu imitationem diabolicæ pravitatis: et hoc secundo modo vocaverunt Judæi Christum Beelzebub; sicque Christus ait de Juda, Nonne vos duodecim ego elegi, et unus ex vobis diabolus est?44
Ne ergo timueritis eos, propter injurias et contumelias quas vobis possunt infligere, sed potius exsultate in omni adversitate quam ab eis patimini: considerantes quid passus sim ego, et gloriantes in hoc, quod domino vestro ac magistro conformari meruistis, quum hoc sit beneficium ingens. Quid enim tam gloriosum est servo, quam ut domino suo assimiletur? Sæpe contingit ut aliquis injuriam passus doleat, et ulcisci se cupiat. Si vero conspexerit alium multo sublimiorem, eadem vel graviora perpessum, et tamen servare patientiam, incipit consolari, et ab ira cessare, dicens in se: Si ille tantus talia patitur, quanto magis ego? Ita et nos, si Christi passionem patientiamque pensamus, patientiam discimus, et cum Apostolo in tribulationibus jucundamur.4546 Cur vero hi impii metuendi non sint, subditur.
Nihil enim opertum, id est, nullum opus est jam ita absconditum et ignotum, quod non revelabitur, id est, manifestum erit cunctis et singulis in die judicii, quatenus omnes sciant justum esse judicium Dei; et occultum, id est, nullum propositum, consilium, desiderium, vel cogitamen, est nunc ita secretum, quod non scietur ab omnibus in die novissimo, quando, secundum Apostolum, adveniet Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.47 Quasi dicat: Non curetis quid nunc patiamini propter me, quoniam veniet hora in qua et vestra patientia, et illorum perversitas, dignam ac justam sortietur mercedem: secundum illud Joannis in Apocalypsi, Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua.48
Quod dico vobis in tenebris, hoc est in locis secretis; vel, In tenebris, id est in parabolis, mysteriis et figuris, de his quæ evangelicam veritatem concernunt; dicite aliis in lumine, hoc est publice coram omnibus. Et quod in aure, id est secrete, et quasi silenter, auditis a me de finali omnium retributione, et ceteris fidei documentis, prædicate super tecta, id est stando in locis elevatis atque patentibus: prout Isaias inquit, Clama, quasi tuba exalta vocem tuam;49 et alibi, Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion.50 Ad litteram, per tecta, intelligi possunt deambulatoria templi, super quæ ascendebant doctores Hebræorum prædicaturi populo, vel tecta domorum in Palæstina, quæ plana erant, et apta ut super ea staret prædicans populo.
Et nolite timere timore carnali et inordinato, eos qui occidunt corpus, hoc est tyrannos et persecutores, animam autem rationalem non possunt occidere, quum sit immortalis. Non ergo possunt ei auferre vitam naturæ, nec etiam vitam gratiæ, compellendo eam ad culpam, quum libera sit.51 Ideo dicit Scriptura: Qui timet hominem, cito corruet; et Isaias: Nolite, inquit, timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum: quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum arescet?52 Non itaque cessemus ab opere bono propter tormenta quæ reprobi infligere possunt, ne simus de eorum collegio, de quibus fertur in Psalmo: Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.53 Unde rursus ait Psalmista: Non timebo millia populi circumdantis me, etc.;54 et, Si consistent adversum me castra, non timebit cor meum.55 Et Job: Si expavi, inquit, ad multitudinem nimiam.56 Si autem pensemus hujus vitæ brevissimam umbram, instabilem fluxum, et infinitam calamitatem, atque futuræ beatitudinis quæ pro temporali passione momentanea redditur, merces in æternum mansura, non solum non timebimus, sed et affectabimus mori pro Christo.57 Quoniam tamen hoc ipsum magna perfectio est, et donum Dei, orare debemus cum Psalmista, timore inimici eripe animam meam : videlicet, ne timeat persequentem. Verumtamen naturalis timor mortis, qui etiam fuit in Christo, non reprobatur; sed per rationem frenandus est, ne immoderatus consistat : quinimo, ut cesset.
Sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam, hoc est damnare atque projicere in infernum : videlicet Deum, qui tanto amplius metuendus est omni persecutore et impio homine, quanto pœnalior ac diuturnior est pœna inferni, quam pœna hujus mundi, temporalisque mortis. Ideo Propheta : Magnus es tu, inquit, et magnum nomen tuum in fortitudine : quis non te timebit, o Rex gentium? Et sanctus Job ait : facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Salomon quoque in Proverbiis : In timore (inquit) Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo.
Denique ad habendum cor tam securum ac imperterritum, juxta illud, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit, hortatur nos Christus ex consideratione divinæ providentiæ omnia disponentis ac præmiantis, dicens : Nonne duo passeres asse veneunt, hoc est, pro nummo sic dicto venduntur? Est enim as, assis, genus nummi parvi valoris. Et unus ex illis passeribus venditis non cadet super terram mactatus, id est, non occidetur, sine Patre vestro, hoc est sine nutu et providentia Patris cœlestis. Unde in alio loco inquit : Nonne quinque passeres veneunt dipondio? et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. Est autem dipondium, duplicem valorem assis habens. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt : quoniam omnia quantumcumque parva et vilia, distincte et perfectissime cognoscuntur a Deo. Ex his infert Salvator conclusionem intentam.
Nolite ergo timere corporum occisores, quasi Deus non attendat, nec curet de persecutione et morte vobis inferenda, nec præmium tribuat. Quod utique ita non est: nam multis passeribus meliores estis vos, quum sitis rationales. Si ergo illorum providentiam habet Deus, nec sine ejus nutu unus illorum occiditur, quanto magis habet curam vestri, et pensat quid pro justitia sustinetis, reddetque præmium copiosum?
Ostendit præterea Christus, quanta sit merces timentium Deum, non homines persequentes. Omnis ergo qui confitebitur me verbo et opere, seu confessione fidei formatæ, ac laudis divinæ, coram hominibus, maxime infidelibus, impiis, et tyrannis : quod se fecisse gloriatur Psalmista, dicens, Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar ; confitebor, hoc est, approbabo, et ad me pertinere affirmabo, eum coram Patre meo, qui in cœlis est, quia quum fuerit meo tribunali præsentatus, judicabo pro eo, et ejus justitiam commemorabo : imo Christus indesinenter confitetur tales pertinere ad se. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum, nisi pœnitentiam agens, resipuerit : quemadmodum Petrus, qui post trinam negationem flevit amare, et veniam meruit ; coram Patre meo, qui in cœlis est, quia quum fuerit mihi ad judicandum oblatus, pronuntiabo sententiam contra eum, dicamque, Nescio te.
Tripliciter Christus negatur : verbo tantum, ut in his qui timore pœnarum Christum negaverunt ; verbo et opere, sed non corde, ut quum malus Christianus dicit et agit contra fidem, quum tamen non dubitet fidem esse veram ; opere, sed non verbo, juxta illud Apostoli : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi. Potest etiam addi quartus modus, videlicet, quum quis corde non credit, et tamen se credere asserit vel ostendit. Quælibet harum negationum est peccatum mortale, saltem in
31
32
Ps. cxviii, 46. confitebor et ego
33
Matth. xxvi, 69-75.
Luc. xiii, 27.
Tit. i, 16.
Ps. lxiii, 2.
Jer. x, 6, 7.
Job xxiii, 15.
Prov. xxiii, 17, 18.
Ibid. xxviii, 1.
29
Luc. xii, 6.
30 casu aliquo.58 Unde dicit Apostolus : Si negaverimus eum, et ipse negabit nos; et alibi, Noli, inquit, erubescere testimonium Domini nostri Jesu.59
Nolite arbitrari quod venerim mittere pacem carnalem, mundanam, et in malo fundatam, in terram, hoc est inter homines. Est igitur pax nociva et inordinata, quæ est concordia seu consensus, vel quietatio aliquorum in malo : quam Paulus sciens esse inter Sadducæos et Pharisæos, ex industria rupit eam, dicens :60 De spe et resurrectione mortuorum ego judicor ho die. De qua pace dicit Salvator :61 Jerusalem, Jerusalem, et quidem in hac die quæ ad pacem tibi;62 et Psalmista, Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Denique alia est pax vera, spiritualis, interna, quæ est tranquillitas mentis, ex ordinatione interiorum (quam caritas facit) procedens. De qua fertur in Psalmo :63 Pax multa diligentibus legem tuam;64 et rursus, Mansueti delectabuntur in multitudine pacis. Ista non convenit pravis, prout in Isaia scriptum est :65 Non est pax impiis, dicit Dominus. Hanc Christus venit mittere in terram, sicut in Actibus loquitur Petrus : Verbum (inquiens) misit Deus in Israel, pacem annuntians per Jesum. Unde per Prophetam de Christo prædictum est :66 Et erit iste pax, Assyrius quum venerit, et quum calcaverit in domibus nostris.67 Et Zacharias dixit : Loquetur pacem gentibus.68
Consequenter ergo Christus, quasi exponens se ipsum, adjunxit : Non veni pacem jam dictam ac vitiosam mittere, sed gladium, hoc est eradicationem ac separationem hujuscemodi pacis. Potest quoque per gladium accipi rigor perfectionis quam docuit Christus, vel sermo evangelicus : de quo Paulus, Et gladium (inquiens) spiritus, quod est verbum Dei;69 et in Psalmo, Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.70 Hinc in Isaia Christus testatur : Posuit Dominus os meum quasi gladium acutum.71 Ad litteram autem loquitur Christus potissimum de gladio seu discordia quæ in toto orbe, ex Apostolorum præ dicatione secuta est, dum pene in qualibet domo quidam conversi sunt, et quidam in infidelitate manserunt, inter quos dissensio fuit. Propter quod dictum est :72 Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium. Ut enim dicit Hieronymus : Nullus fidus affectus inter eos est, quorum diversa est fides. nimes sint in peccato, sed altero eorum averso a me, alius convertatur ad me; et simili modo, veni separare filiam adversus matrem suam, malam amicitiam auferendo, et bonam inimicitiam seu veram dilectionem inducendo, ut evellatur carnalis affectus; et nurum, hoc est conjugem filii, adversus socrum suam, id est matrem mariti. Et inimici hominis patrisfamilias, erunt domestici ejus : quia commorantes secum sibi adversabuntur atque dissentient. Hoc ipsum apud Michæam prophetam legitur : Vir fratrem suum venatur ad mortem; ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui, quia filius contumeliam facit patri, filia consurget adversus matrem, nurus adversus socrum, et inimici hominis domestici ejus.73 — Venit igitur Christus homines quantumcumque propinquos separare ab invicem, dupliciter : Primo, auferendo ab eis unionem carnalis affectionis, et consensum in malo : et hæc est separatio spiritualis, necessaria ad salutem, sine qua nemo potest esse servus vel discipulus Christi. Secundo, auferendo ab eis unionem convictus et cohabitationis, trahendo quosdam ad religionis ingressum : et hæc est separatio localis, pertinens ad supererogationem.
Qui autem amat patrem aut matrem carnalem plus quam me, majus bonum eis optando quam mihi, vel magis afficiendo ad eos quam ad me, seu magis inhærendo eis quam mihi, aut magis appretiando eos quam me, non est me, hoc est mea fruitione aut dilectione, dignus, quum non habeat caritatem ordinatam, et per consequens, nec caritatem, quum ordo caritatis sit in præcepto.74 Et qui amat filium aut filiam super me, hoc est plus quam me, non est me dignus, quoniam bonum creatum, caducum, finitum, præfert bono divino, incommutabili atque immenso. Ordo nempe caritatis efflagitat, ut Deus summe et incomparabiliter ac sine mensura diligatur, videlicet toto corde, tota virtute, etc., deinde propria anima, deinde proximus, deinde proprium corpus. Inter proximos vero maxime diligendi sunt parentes; nec propter alicujus rei creatæ favorem, amorem, sive intuitum, recedendum est ab amore et cultu divino. — Denique in Evangelio secundum Lucam Christus affirmat: Qui non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, non potest meus esse discipulus.75 Non quod debeamus odio habere illos quoad id quod sunt, sed quoad culpam quam habent, et quantum nobis in via Dei obsistunt.
Luc. xiv, 26.
38
Matth. vii, 14, 13.
II Cor. iv, 10, 11.
II Tim. ii, 11, 12.
Job xxi, 13.
Luc. vi, 25, 24.
Et qui non accipit crucem suam, hoc est pœnitentiæ afflictionem, vitiorum et concupiscentiarum crucifixionem, et sequitur me ambulando per arctam viam, et ingrediendo per portam angustam, vel etiam mortem corporalem sustinendo pro me, si ratio exigat; non est me dignus: quia non habet gratiam gratum facientem. Idcirco hortatur Apostolus: Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali; rursusque: Si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus. Maledicti sunt ergo qui nunc in deliciis, et vanitatibus, vel voluptatibus vivunt, qui ducunt in bonis dies suos, quia in puncto ad inferna descendent. Ex quo certissime constat impossibile esse, nunc gaudere cum sæculo, et post regnare cum Christo, secundum quod Salvator noster asserit: Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis; væ vobis qui saturati estis; væ vobis qui habetis consolationem vestram. Totum equidem tempus vitæ præsentis ad gemendum et flendum, ad pœnitentiam peragendam, ad suspirandum ad patriam, ad pugnandum contra vitia, nobis indultum est, districteque requirendum est a nobis per Christum quomodo sit expensum.
Qui invenit, hoc est, vere cognoscit, et spiritualiter diligit, animam suam, perdet eam, id est, in præsenti sæculo eam affliget ac mortificabit, abstrahendo ei delectabilia mundi, exponendoque eam omni propter Christum persecutioni. Et qui perdiderit animam suam hoc modo propter me, hoc est amore mei, et ut mihi finaliter uniatur: quod tamen non est animam perdere secundum veritatem, sed secundum carnalium æstimationem; inveniet eam, id est, in futura beatitudine eam possidebit, et salvam reperiet. Hoc est quod alibi dicit Salvator: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. — Alii sic exponunt: Qui invenit animam suam, id est, præsentem vitam carnaliter inordinateque diligit, perdet eam, hoc est, damnationi faciet eam obnoxiam, seu damnatione condignam, quum præsens vita non sit amanda in se, nec deliciose fovenda, sed ad futuram vitam ordinanda.
Joann. xii, 25.
39 Qui recipit vos prædicatores et pauperes meos ad suam mensam vel domum, necessaria ministrando, me recipit, hoc est, rem mihi tam gratam ac meritoriam facit, ac si meam personam reciperet. Recipit enim membra mea, seu mysticum corpus meum. Hinc Christus ait ad Paulum: Quid me persequeris? Et ad Samuelem: Non te abjecerunt, sed me. Tantus est amor Dei ad nos, ut dicat per Zachariam prophetam: Qui tetigerit vos, tanget pupilam oculi mei. Et qui me recipit in propria persona, dum adhuc in mundo vivo inter homines, vel in membris meis, vel spiritualiter in corde suo per fidem et caritatem, recipit eum qui me misit, id est Deum Patrem, vel totam Trinitatem, quæ inseparabilis est. A qualibet namque Persona divina missus est Christus secundum quod homo, quemadmodum in Isaia te-
Act. ix, 4.
I Reg. viii, 7.
Zach. ii, 8.
40
Is XLVIII, 16. statur, dicens : Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus. Qui autem Christum corporaliter receperunt in mundo, certum est quod rem Deo Patri gratam fecerunt, eumque per gratiæ infusionem spiritualiter susceperunt. Qui vero receperunt Christum spiritualiter, credendo in ipsum, receperunt et Patrem, totamque superbenedictissimam Trinitatem. Unde Joannes ait in prima sua epistola : Qui negat Filium, nec Patrem habet; et qui non credit in Filium, mendacem facit Patrem, quia non credit in testimonium quo testificatus est Pater de Filio.
1 Joann. II, 23; v, 10.
Qui recipit Prophetam, hoc est nuntium Dei de futuris vaticinantem, in nomine Prophetæ, id est ad hoc, quia Propheta est, et inspiratus ac missus a Deo, mercedem Prophetæ, id est beatitudinem Prophetæ in cœlo paratam, accipiet a Deo, quamvis non tantam sicut Propheta, nisi aliunde sit magni præclarique meriti. Imo, si talis receptus ut Propheta, non esset verus, sed pseudopropheta, si tamen recipitur quia putatur Propheta, recipiens non privatur mercede veri Prophetæ, quoniam Deus mentalis intentionis inspector est. Et qui recipit justum in nomine justi, hoc est ea ratione quoniam justus est et famulus Dei, justificatus a Deo, non quia cognatus, aut compatriota, mercedem justi accipiet a Deo in patria, pro opere misericordiæ. Talis namque receptio justi, quum ex caritate procedat, et actus misericordiæ sit, meritoria est vitæ æternæ. Si vero recipiens non esset in caritate, nil de condigno mereretur. Posset tamen Deus ei caritatem infundere occasione receptionis præfatæ.
1 Reg. XVI, 7.
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis discipulis meis aut famulis, utpote calicem aquæ frigidæ, id est aquam frigidam tam modicam quæ contineri possit in scypho, tantum in nomine discipuli, id est ideo solum quia discipulus Christi est : quod est ad Christi honorem conferre; amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Deus enim nullum bonum dimittit irremuneratum, magisque pensat affectum et intentionem, quam munus vel magnitudinem ejus. Nullus ergo adeo pauper est, ut possit se de omissione operum misericordiæ excusare, quum regnum cœlorum porrectione calicis aquæ frigidæ possit mercari, imo solo affectu, si desit aqua.
Postremo sapienter pensanda est discretio Christi in suis præceptis, quomodo rigorem justitiæ clementia temperet. Qui enim præcepit prædicatoribus suis sanctis Apostolis, aliisque discipulis, nil possidere vel ferre in via, nunc alios ad receptionem et sustentationem illorum tam copiosissimis promissionibus incitat, ut asserat se recipi ab his qui illos receperint, recipientes quoque associandos receptis in gloria.
Et factum est quum consummasset, id est terminasset, Jesus sermonem præhabitum, præcipiens duodecim discipulis suis, puta Apostolis, nihil possidere aut ferre in via, et cetera quæ nunc exposita sunt, transiit inde, id est a loco in quo istum sermonem fecit, ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum, videlicet Judæorum seu Apostolorum, quia in eisdem locis ad quæ præmisit eos, de quibus orti fuerunt, prædicavit Dominus Jesus.
1 (cap. XI.)
Footnotes
-
Is. III, 15. ↩
-
Ps. LVII, 5, 6. ↩
-
Eccli. XXVIII, 28. ↩
-
Eccli. XXI, 15. ↩
-
Eccli. II, 14. ↩
-
Job XXXVI, 13. ↩
-
Prov. XIV, 17. ↩
-
Prov. XI, 3, 5. ↩
-
Prov. III, 32. ↩
-
Prov. VII, 4. ↩
-
Eccli. XXXII, 26. ↩
-
Jer. IX, 4. ↩
-
Act. IV, 5-7; v, 27; vi, 12; xvii, 19; xviii, 12; xxii, 30. ↩
-
Act. xii, 1, 2. ↩
-
Ibid. 3, 4. ↩
-
Act. xxv, 6, 7; xxiii, 33. ↩
-
1 Petr. III, 15. ↩
-
Ezech. III, 20; XVIII, 24; XXXIII, 13. ↩
-
Ps. LXXX, 11. ↩
-
Joann. XIV, 26. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Act. VI, 10. ↩
-
Galat. I, 10. ↩
-
Joann. XV, 19. ↩
-
I Joann. III, 13. ↩
-
Eccle. XI, 3. ↩
-
Joann. X, 3. ↩
-
I Petr. III, 15. ↩
-
Luc. IV, 30. ↩
-
Matth. x, 13, 14. ↩
-
Act. XII, 7-11, 17. ↩
-
Joann. VIII, 59; XII, 36. ↩
-
Joann. IX, 25. ↩
-
Act. VIII, 1. ↩
-
Joann. x, 12. ↩
-
Joann. XIV, 18, 28. ↩
-
Joann. XVI, 22. ↩
-
I Cor. XII, 31. ↩
-
Ps. CXVIII, 99. ↩
-
I Petr. II, 21-23. ↩
-
I Joann. II, 6. ↩
-
Matth. II, 13, 14. ↩
-
Luc. XI, 15. ↩
-
Joann. vi, 71. ↩
-
Rom. v, 3; ↩
-
II Cor. vii, 4. ↩
-
I Cor. iv, 5. ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
Is. LVIII, 1. ↩
-
Is. XL, 9. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Is. LI, 7, 12. ↩
-
Ps. XIII, 5; LII, 6. ↩
-
Ps. III, 7. ↩
-
Ps. XXVI, 3. ↩
-
Job xxxi, 34. ↩
-
II Cor. IV, 17. ↩
-
II Tim. II, 12. ↩
-
Ibid. 1, 8. ↩
-
Act. XXIII, 6. ↩
-
Luc. XIX, 42. ↩
-
Ps. LXXII, 3. ↩
-
Ps. CXVIII, 165. ↩
-
Ps. XXXVI, 11. ↩
-
Is. XLVIII, 22; LVII, 21. ↩
-
Act. X, 36. ↩
-
Mich. V, 5. ↩
-
Zach. IX, 10. ↩
-
Ephes. VI, 17. ↩
-
Ps. XLIV, 4. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
vers. 21. ↩
-
Mich. VII, 2, 5, 6. ↩
-
Luc. I, 8. ↩
-
Luc. XIV, 26. ↩
Chapter 22 of 47