Articulus 21
ELUCIDATIO CAPITULI UNDECIMI : JOANNES AUTEM QUUM AUDISSET OPERA CHRISTI IN VINCULIS.
RECITATA eruditione ac missione Apostolorum, consequenter agitur de Præcursore. Joannes autem Baptista, quum audisset a suis discipulis :1 juxta illud, Nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his, videlicet Christi miraculis, quomodo filium viduæ suscitavit a morte, etc. Unde jam subditur : opera Christi miraculosa, in vinculis positus, hoc est ab Herode Antipa incarceratus ad instantiam Herodiadis, prout Marcus evangelista describit.2 Mittens duos de discipulis suis ad Christum. Duos misit, ad socialis vitæ commendationem, et ad idoneam testificationem, quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum.3 Ait illi, interrogando per internuntios : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Joannem non dubitasse de Christi persona, videlicet, quod ipse esset rex Messias, mundi Salvator in lege promissus, et a Prophetis prænuntiatus, omnes sancti catholicique doctores concorditer protestantur. Quomodo enim de hoc ambigere potuit, qui nondum natus Christi præsentiam se cognoscere exsultando monstravit ?4 Qui aliis quoque Christum monstrando, disseruit, Ecce Agnus Dei ? Qui Spiritum Sanctum in forma columbæ conspexit super Christum descendere, seque humiliando ei dixit, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?567 Non ergo dubitando interrogavit.
Sed ut brevior fiat tractatus, exponenda sunt diligenter verba Baptistæ. Tu es qui venturus es? Quare non ait, Tu es qui venisti? Et si venturus erat, quomodo venit vel venturus erat? Arbitror ego hæc verba Joannis dupliciter posse intelligi : Primo sic : Tu, de quo talia audio, es qui venturus es, hoc est, prænuntiatus seu prophetatus es esse futurus? hoc est, an tu es Christus quem Prophetæ cecinerunt venturum? An alium exspectamus, id est, alium salvatorem præstolari debemus? Quoniam enim apud Judæos celeberrima exstitit fama Christum tandem nasciturum, sicut a principio mundi erat prædictum, idcirco per hanc circumlocutionem, Tu es qui venturus es? Christi persona exprimitur : sicut et alio loco scriptum est : Illi homines, quum vidissent quod fecerat signum, dixerunt, Quia hic est vere Propheta qui venturus est in mundum.8 Hoc etiam patet per id quod in Actibus Apostolorum Paulus affirmat : Joannes baptizavit populum, dicens, In eum qui venturus esset, ut crederent, hoc est in Jesum.9
Si ergo hoc modo exponatur, certissimum est Joannem non interrogasse hæc ex aliqua sui dubitatione. Cur ergo interrogavit? Imo, quomodo interrogavit, quum interrogatio videatur esse dubia propositio? Et respondendum, quod interrogavit, non ob propriam dubitationem, sed propter discipulorum suorum ignorantiam, quos volebat ex Christi responsione doceri et certificari. Noverat enim in spiritu, qualiter Christus fuerat responsurus. Ut enim ait S. Hieronymus, discipuli Joannis superbierunt, et aliquid mordacitatis habuerunt contra Christum. Nam ex livore atque invidia sciscitabantur a Christo : Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui manducant et bibunt? Simili mente dixerunt Joanni Baptistæ :1011 Magister, cui tu testimonium perhibebas, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Tanquam dicant : Nos relinquimur, et ad illum confluit turba.12 Præterea, quod nuntiaverunt Joanni opera Christi, non fecerunt simplici corde, sed invidia stimulante, ut dicit Glossa Lucæ. Volens ergo Joannes animas discipulorum suorum sanare, mittit eos ad Christum, ut visis ejus miraculis, credant ac diligant. Quærit autem, non quasi dubitans, sed informationem nuntiorum desiderans. Unde et Christus multoties interrogavit quæ utique non ignoravit: ut quum dixit de Lazaro, Ubi posuistis eum? et ad Philippum, Unde ememus panes ut manducent hi? et alias, Cujus est imago hæc et superscriptio? Quandoque enim interrogat homo, ut instruatur; interdum, ut instruat; interdum, ut experiatur si aliquis sciat quod quærit; interdum, ut alterius ignorantiam monstret. Joannes quæsivit, ut discipuli sui instruerentur. Hæc dicta sunt secundum eos qui exponunt hunc locum modo nunc tacto.
Luc. vii, 18. Joann. xi, 34. Ibid. vi, 5. Matth. xxii, 20.
Secundo exponitur sic: Tu, Christe, Fili Dei unigenite, es qui venturus es ad passionem, et limbum inferni? An alium exspectamus, qui pro mundi salute passurus sit, et ad inferos descensurus? Sic exponit Gregorius. Tanquam dicat Joannes: Quæro, an sicut nativitatem tuam præcucurri nascendo, et tuam baptizationem baptizando, sic tuum descensum ad inferos præcurram, nuntiando patribus in inferno te descensurum ad eos. Secundum Gregorium autem, Joannes quæsivit duo: primo, an Christus per se ipsum descenderet in infernum; secundo, an mori dignaretur pro humana salute. Et secundum Gregorium, hæc interrogavit Joannes de eis dubitando.
Sed hoc communiter non tenetur. Joannes enim fuit plus quam propheta, et repletus Spiritu Sancto in utero matris, præcursor Christi, et judicis præco: ideo magis illuminatus fuit de Christo et ejus mysteriis, quam Prophetæ veteris Testamenti. Quod autem Christus per se pro hominum redemptione moreretur, Prophetæ sciverunt, et apertissime prædixerunt.13
A Unde est illud Danielis: Post hebdomades sexaginta duas, occidetur Christus. Et Jeremias inquit: Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Isaias quoque ait: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Imo in Psalmo qui incipit, Deus, Deus meus, respice in me, passio Christi tam clare prædicta est, ut potius videatur illic res gesta narrari, quam prænuntiari futura. Insuper, quod Christus per se ad infernum descenderet, per Zachariam prophetam prædictum est: Tu quoque in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Ad quod pertinet illud Osee: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Et illud in Psalmo: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem.
Dan. ix, 26. Jer. xi, 19. Is. liii, 5. Ps. xxi. Zach. ix, 11. Osee xiii, 14. Ps. lxvii, 19.
Verumtamen cognoscendum, quod expositio Gregorii sumpta est ex verbis Hieronymi, vel saltem consonat eis. Sic namque exponit Hieronymus: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? hoc est, manda mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis, an non conveniat Filio Dei ut gustet mortem, et alium ad sacramenta hæc missurus es. Hoc omnino est quod dicit Gregorius. Sed in hoc differunt, quia secundum Hieronymum, Joannes non quasi ignorans interrogat: et hoc melius sonat.
Et respondens Jesus discipulis Joannis, ait illis: Euntes renuntiate, hoc est, pro nuntio mihi ab eo facto respondete; Joanni quæ audistis et vidistis, id est verba et opera mea, utpote doctrinam meam, et quomodo verbis imperativis miracula facio. De quibus subjungitur: Cæci, hoc est qui paulo ante cæci fuerunt, nunc vident miraculose illuminati a me; claudi, id est qui vim progressivam penitus perdiderunt, ambulant curati a me; leprosi mundantur a lepra; surdi audiunt, mortui resurgunt. Secundum Augustinum, incertum est quot mortuos suscitaverit Christus. Tres quippe legitur suscitasse; sed
4 5 Luc. vii, 14, 15; Matth. ix, 25; Joan. xi, 43, 44. multa alia fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta.14 Quod vero suscitaverit plures quam tres, videtur ex verbis istis apparentiam quamdam habere. Quum enim dixit hæc verba, nondum suscitaverat Lazarum, quamvis fortasse suscitaverit filiam archisynagogi, et filium viduæ. Si ergo Christus tempore hujus responsionis non suscitasset nisi hos duos, non dixisset forsitan tam absolute pluraliter, Mortui resurgunt, præsertim quum secundum Philosophum, morale sit in his quæ ad propriam commendationem pertinent, declinare ad minus, salva semper veritate. Sed et omnes tres Evangelistæ omiserunt describere suscitationem Lazari, quæ tamen solennissima exstitit. Unde probabile est, quod quorumdam aliorum suscitationes referre omiserunt.
Pauperes evangelizantur, hoc est, evangelica lege et gratia instruuntur, vel beati prædicantur, juxta illud :15 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Unde per Isaiam prophetam ait
Christus : Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus misit me.1617 Et istud intelligi potest, tam de pauperibus spiritu, quam de pauperibus opibus qui contemnunt terrenas divitias. Sicque Christus ostendit se non esse acceptorem personarum, dum non præfert divites pauperibus, sed omnibus indifferenter evangelizat.
Prædictorum autem miraculorum multa fecit Jesus in præsentia discipulorum Joannis, secundum quod Lucas scribit, dicens : In ipsa hora curavit multos a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.18
Quomodo vero Salvator ista miracula spiritualiter fecerit, facile est pensare. Spiritualiter etenim cæci vident, dum Christo desuper radiante, homines ab ignorantia, errore, vel infidelitate purgantur. Surdi audiunt, dum rebelles verbo Dei obediunt : spiritualiter namque duritia obstinatæ mentis, surditas appellatur. Leprosi mundantur, dum a vitiis gulæ atque luxuriæ homines expurgantur. Claudi ambulant, dum pigri et instabiles, ad divina efficiuntur ferventes. Claudicatio enim, obliquitas affectionis, acedia vel nutatio mentis accipitur, juxta illud Regum :19 Usquequo claudicatis in duas partes ? Unde Apostolus admonet, dicens : Rectos facite gressus pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.20 Mortui quoque resurgunt, dum impii pœnitent. Sed et pauperes evangelizantur, dum infirma et abjecta mundi, et ea quæ non sunt, prædicantur a Deo electa, ut fortia et superba confundantur.21
Et beatus est nunc in spe, beatificandus tandem in re, qui non fuerit scandalizatus, hoc est ad ruinam peccati seu infidelitatis inductus, in me, id est ex verbis et factis meis, præsertim ex humilitate eorum quæ in me apparent, ut quod inter homines ambulo, manduco et bibo, et ex acerbitate eorum quæ patior et passurus sum, ut quod more aliorum fatigor, derideor, et morte turpissima occidendus sum.22
Quemadmodum autem in Christo erat duplex natura, una altissima et divina, alia humilis et humana : sic in Christo fuerunt quædam altissima, utpote præmemorata miracula, et alia multa divinitatis insignia ; fuerunt quoque in eo quædam humillima et abjecta, ut quod esuriit, lassus fuit, irrisiones sustinuit, et tandem amarissimam pertulit mortem. Quidam ergo pensantes magnalia Christi, concesserunt quod esset verus Filius Dei, sed non hominis : et isti ex magnificentia Christi sunt scandalizati. Alii considerantes abjecta Christi, ut quod mortalis fuit, quod expavit, tristis fuit, et cruci affixus est, concesserunt quod esset filius hominis, sed non Dei : et isti ex humilitate Christi scandalum passi sunt. Sicque nunc loquitur Christus. Tanquam dicat : Beatus est, etc., hoc est, ille qui visis miraculis meis credit me esse Christum Filium Dei, et visis tormentis et tribulationibus meis, non discredit de mea majestate, sed stabilis manet in fide et caritate, beatus est. Talis tempore passionis fuit Maria, non Apostoli, quibus dixit Salvator: Omnes vos scandalum patiemini in me nocte ista.23 Prædictis verbis tetigit Christus Joannis discipulos, qui scandalizati fuerunt in Christo.
Ex præinductis constat, quod Christus non respondit directe ad verba interrogationis S. Joannis; sed opera sua jussit ei referri, quatenus ex illis miraculosis effectibus Joannes demonstraret suis discipulis Jesum esse Christum, quoniam talia signa futura esse in Christi adventu Isaias prædixerat, dicens: Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;24 tunc saliet claudus sicut cervus, et aperta erit lingua mutorum.
Insuper Christus convertitur ad laudem Joannis. Quoniam enim turbæ noverant Joannem ante suam incarcerationem testimonium perhibuisse Jesu quod esset Christus, et nunc quæsivit, Tu es qui venturus es?25 poterant suspicari Joannem esse levem, mollem, et mobilem. Ideo hoc excludens Salvator, laudat Joannem, non in præsentia discipulorum suorum, ne illis vel Joanni videatur adulari, quoniam certum fuit quod discipuli Joannis referrent ei quidquid a Christo audissent. Subditur itaque:
Illis autem abeuntibus, hoc est, ad Joannem redire incipientibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid, id est qualem virum, existis in desertum, ubi morabatur Joannes, videre, ante incarcerationem Joannis? Arundinem vento agitatam? id est, an existis ad hoc ut videretis hominem levem atque instabilem, similem arundini seu calamo, quem ventus in omnem partem impellit, et faciliter movet, quasi Joannes ex animi levitate nunc dubitet de me, de quo dixit, Quia non sum dignus ut procumbens solvam corrigiam calceamentorum ejus?26 Hoc Christus interrogat, et interrogando innuit talem non esse Joannem. Quasi dicat: Joannes vir justus et stabilis est, quem nulla culpa vel passio a rectitudine dejicit. Quemadmodum scriptum est, Homo sanctus in sapientia permanet ut sol, nam stultus sicut luna mutatur.27 Et Salomon ait: Justus quasi fundamentum æternum.28 Tales sunt omnes qui nec blandimentis nec minis, nec amore nec odio, nec prosperis nec adversis, a veritate et æquitate flectuntur. Sed homines vani quum laudantur, extolluntur, quum vituperantur, irascuntur, quasi propter aliorum laudem aut vituperationem ipsi meliores essent, vel deteriores.
Sed quid existis videre (secundum sensum prætactum)? Hominem mollibus, hoc est deliciosis indumentis, vestitum? id est, an talem videre existis? Quod si fecistis, errastis: quoniam Joannes talis non fuit, sicut subjungitur: Ecce qui mollibus vestiuntur, hoc est pretiosis et dulcibus vestimentis, in domibus regum sunt, id est in palatiis principum. Joannes autem non in palatiis, sed in eremo habitavit; non mollia indumenta, sed vestem de pilis camelorum portavit; cibusque ejus fuerunt locustæ, et mel silvestre.
Sed quid existis videre?29 Prophetam? hoc est, numquid egressi estis ad videndum Prophetam? Hoc Christus quærit, sed non negat, quin potius, auget et roborat. Joannes enim propheta fuit, secundum illud Lucæ, dicentis: Tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis.30 Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam existis videre: id est, exeundo ad videndum Joannem, egressi estis videre virum qui est plus quam propheta, id est excellens propheta, et majori honore ac gratia, atque cognitione de Christo decoratus, quam ceteri Prophetarum. Nam nondum natus, signo prophetavit, et Spiritu Sancto præventus, usum rationis accepit, et Christum agnovit; Christum quoque baptizavit, ac digito demonstravit; et per Prophetas prophetatus est, atque angelus appellatus; eratque finis legis ac Prophetarum, et novæ legis exordium. Unde dici potest horizon, ligamentum, ac cingulus novi et veteris Testamenti.
Hic est enim de quo scriptum est per Malachiam prophetam: Ecce ego Deus Pater vel Trinitas, mitto angelum meum,31323334 hoc est nuntium; vel, Angelum meum, id est hominem conversationis angelicæ. Vel Joannes dicitur angelus, quoniam filius sacerdotis, et per consequens sacerdos fuit, saltem secundum auctoritatem vel potestatem. Sacerdos autem angelus appellatur per Malachiam prophetam, dicentem:35 Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quoniam angelus Domini exercituum est. Quemadmodum enim Dionysius docet, infimum superioris ordinis, et supremum inferioris ordinis, magnam convenientiam habent in natura et appellatione. In ecclesiastica vero hierarchia sacerdotes sortiuntur primatum, et summi censentur: idcirco nomen eorum qui in cœlesti hierarchia infimum ordinem sortiuntur, convenit eis, ita ut angeli nuncupentur, quia sic appellantur cœlestes spiritus de infimo ordine spirituum supernorum. Quidam hæretici dixerunt Joannem angelum incarnatum, ita quod angelus appelletur, non tantum ratione officii, sed et veritate ac societate naturæ.
Itaque, Mitto angelum meum: de quo Joannes inquit, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes; ante faciem tuam, id est ante tuam apparitionem, vel, ante te, o Christe.36 Joannes enim orsus est prædicare ante Christum, et manifestationem Christi præcessit: imo ipse Christum manifestavit, quemadmodum apud Joannem inquit: Ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.37 Qui præparabit viam tuam, hoc est, fidem, doctrinam, et opera virtuosa, per quæ Christus ingreditur corda hominum, dispositive inducet in animas populi, ante te, id est, antequam tu, o Christe, venias ad prædicandum. Per hoc enim quod Joannes disposuit animas Judæorum ad recipiendum fidem doctrinamque Christi, et ad pœnitentiam peragendam, præparavit Christo ingressum ad corda audientium. Unde scriptum est: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum.38 Hoc plenius expositum est supra capitulo tertio, quo legitur: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Porro, Evangelista hoc loco sensum magis quam verba Malachiæ allegat.39 Sic namque continet nostra translatio: Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.4041 Sed sententia una est, quia sicut Joannes disposuit homines ad notitiam Christi, sic et ad notitiam Patris.
Quod autem Joannes merito nuncupetur plus quam propheta, subjungitur. Amen dico vobis, non surrexit, id est, ortus non est, nec ad virtutes ascendit, nec fuit, inter natos mulierum, id est inter eos qui ex feminis a viris imprægnatis geniti sunt, major, id est dignior aut sanctior, Joanne Baptista. Mulier enim hoc loco accipitur pro femina cognita a viro: sicque Christus natus de Virgine, et Virgo mater, quæ fuit inter natas, non inter natos, excipiuntur. Quamvis ergo nullus Prophetarum et Patriarcharum vel Sanctorum naturali ordine genitorum, præferatur Joanni, non tamen Joannes cunctis illis præfertur; sed potest esse æqualis eis. Hoc testimonio de Joanne prolato, Christus ostendit se esse Deum ac judicem hominum: aliter non judicaret nullum prædictorum Joanne majorem, quoniam Salomone teste, spirituum ponderator est Dominus. Propter quod stultum est disputare de comparatione Sanctorum, quis major sit alio, nisi quantum ex Scripturis elicitur.
Qui autem minor est in regno cœlorum, id est infimus Beatorum seu comprehensorum in patria, major, id est perfectior, est illo, puta Joanne Baptista:42 quoniam clarius videt et ardentius diligit Deum quilibet comprehensor, quam aliquis purus viator. Præmium quippe excedit meritum; nec potest perfectio viæ æquari perfectioni patriæ, quia secundum Dionysium, supremum ordinis inferioris non attingit infimum ordinis superioris, quamvis ejus perfectioni multum propinquet. Verumtamen Joannes et multi viatores, in dispositione propinqua majores fuerunt multis Beatis, quoniam tanti meriti exstiterunt, quod amplior eis felicitas debebatur, quam multis Sanctis in patria.
Præterea advertendum, quod quum Christus verba hæc protulit, nullus hominum adhuc in regno cœlorum fuit, nisi ipsemet Christus, secundum quod ait: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo.43 Quod igitur dicit Salvator, Qui minor est in regno cœlorum, non de hominibus, sed de angelis rite accipitur, et ita intelligi potest de dignitate naturali: ut sit sensus, Qui minor est in regno cœlorum, id est infimus angelorum, major, id est dignioris naturæ seu speciei, est illo. Planum est enim quod natura angelica altior sit, quantum ad essentialia, natura humana. Sicque iis verbis Christus excludit errorem dicentium, quod Joannes sit angelus incarnatus. Unde Veritas, quæ Joannem appellavit angelum, volens hoc intelligi ratione officii, non naturæ, dicit minimum angelorum majorem Joanne. — Quocirca vitandus est error Eustachii Græci episcopi, qui in commentariis suis super librum Ethicorum asserit, nullum viatorem posse pertingere ad æqualitatem beatitudinis cujuscumque angelici spiritus : ita quod post Christum et Virginem benedictam, nemo quantumcumque perfectus perveniat ad aliquem ordinem angelorum, sed ex universitate hominum electorum, unus ac infimus ordo constituatur in cœlo.
Quidam exponunt prædicta hoc modo: Qui minor est in regno cœlorum, id est Christus, qui in Ecclesia militanti minor fuit Joanne, hominum reputatione, et nativitate posterior, atque humilitate profundior, major est illo: quemadmodum idem fatetur Baptista, Qui, inquiens, de cœlo venit, super omnes est;44 et rursus, Illum oportet crescere, me autem minui.45
Footnotes
-
Luc. vii, 18. ↩
-
Marc. vi, 17. ↩
-
Deut. xix, 15. ↩
-
Luc. i, 41. ↩
-
Matth. iii, 14. ↩
-
Ibid. 32. ↩
-
Joann. i, 29, 36. ↩
-
Joann. vi, 14. ↩
-
Act. xix, 4. ↩
-
Matth. ix, 14; ↩
-
Luc. v, 33. ↩
-
Joann. iii, 26. ↩
-
vers. 9. Luc. i, 15. Marc. i, 2, 3. ↩
-
Joann. xx, 30; xxi, 25. ↩
-
Matth. v, 3. ↩
-
Luc. iv, 18. ↩
-
Is. lxi, 1; ↩
-
Luc. vii, 21. ↩
-
III Reg. xviii, 21. ↩
-
Hebr. xii, 13. ↩
-
1 Cor. 1, 27, 28. ↩
-
Sap. ii, 20. ↩
-
Matth. xxvi, 31. ↩
-
Is. xxxv, 5, 6. ↩
-
Joann. 1, 34. ↩
-
Marc. 1, 7. ↩
-
Eccli. xxvii, 12. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Matth. III, 4. ↩
-
Luc. 1, 76. ↩
-
Ibid. 41. ↩
-
Ibid. 44. ↩
-
Matth. III, 15, 16. ↩
-
Joann. 1, 29, 30, 34, 36. ↩
-
Malach. II, 7. ↩
-
Joann. I, 6. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Matth. III, 3. ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
Prov. XVI, 2. ↩
-
Joann. III, 13. ↩
-
Joann. III, 31. ↩
-
Ibid. 30. ↩
Chapter 23 of 47