Articulus 22
PROSECUTIO EXPOSITIONIS PRÆSENTIS CAPITULI, AB EO LOCO QUO HABETUR : A DIEBUS AUTEM JOANNIS BAPTISTÆ.
DIEBUS autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cœlorum vim patitur. Quid est hoc? Quis enim vim inferat regno cœlorum? Et si illud vim patitur, cur potius a diebus Joannis, quam ante? Vel quomodo a diebus Joannis usque nunc, id est hora qua Christus hæc dixit, quasi nec ante nec postea passum sit vim?
Est igitur sensus: A diebus autem, id est ab exordio prædicationis, Joannis Baptistæ, regnum cœlorum, id est vita æterna, seu gloria patriæ, vim patitur, id est, per violentiam quamdam acquiri prædicatur.
Joannes enim primo sic legitur prædicasse: Pœnitentiam agite, quia appropinquabit regnum cœlorum.12 Sed pœnitentiam agere, est sibi ipsi bonam violentiam facere, affligendo et reprimendo se ipsum. Non ergo sic intelligendum est, quasi ante Joannis prædicationem potuerit aliquis regnum cœlorum mereri sine vi tali seu pœnitentia, sed quia ante non docebatur aperte, quod regnum cœlorum taliter acquireretur. Per hoc quoque quod dicitur, Usque nunc, non datur intelligi, quod post verba hæc Christi non patiatur vim. Subditur enim: et violenti, id est superantes se ipsos, qui contra se ipsos et concupiscentias cunctaque vitia efficaciter pugnant, rapiunt, id est, cum labore et bona violentia capiunt, illud, pro præmio sui certaminis. Violenti sunt ergo, qui desiderio patriæ, se ipsos quotidie mortificant, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes :3 qui dicere possunt cum Propheta, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras ;4 et cum Apostolo : Nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus ; foris pugnæ, intus timores.5
Dicitur itaque regnum cœlorum vim pati, quoniam propter ipsum adipiscendum, infert homo sibi ipsi vim bonam, et patitur affligendo se ipsum : et ita est prædicatio causalis, quum dicitur, Regnum cœlorum vim patitur. Unde Lucas sic habet : Omnis in illud vim facit.6 Vel dicitur vim pati, quia per modum patientis se habet, dum homo cum grandi labore illud apprehendit. Secundum quem sensum Dominus ait : Laboravi sustinens ;7 et alio in loco, Si affiget homo Deum, quia vos configitis me, et invaluerunt super me verba vestra ?8
Insuper Christus aperit causam, cur dixit a diebus Joannis regnum cœlorum vim pati. Omnes enim Prophetæ, et lex Moysis, usque ad Joannem prophetaverunt, id est, obscure et figurative de Christo et regno cœlesti annuntiaverunt, sub promissionibus terrenorum bonorum intelligendo cœlestia, atque per corporalia bona designando spiritualia beneficia Christi. Joannes vero de his apertissime nuntiavit, digito Christum demonstrans, regnumque cœleste proprio nomine exprimens ac promittens. Et quod iste sit sensus, patet per illud quod in Luca scriptum est :9 Lex et Prophetæ usque ad Joannem ; ex eo regnum Dei evangelizatur. S. Hieronymus ita exponit : Omnes Prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt, hoc est, de Christo vaticinati sunt, quem Joannes demonstravit, et ejus tempore fuit. Loquitur ergo de Prophetis veteris Testamenti, et per legem, significat Scripturam librorum Moysis.
Et si vultis recipere, id est cognoscere, Joannes ipse est Elias, non per essentiam, sed per magnam assimilationem : secundum quem modum quidam dixerunt Christum esse Jeremiam, alii Eliam, et Christus vocavit Judam diabolum ;1011 qui Elias venturus est in fine sæculi ad convertendos Judæos, ut præcedat secundum Christi adventum, sicut Joannes primum, juxta illud Malachiæ prophetæ : Ecce ego mittam vobis Eliam Thesbiten, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.12 Dicitur ergo Joannes Elias, quia uterque eremita, uterque similibus vestibus utens, uterque præcursor præcoque Judicis, uterque ardentissimus zelator justitiæ, rigorosus, strenuus et imperterritus. Nam sicut Elias corripuit Achab et Jezabel, sic Joannes Herodem ac Herodiadem.13 Unde de Joanne prædixerat angelus : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ.1415
Sed quia hæc verba, quibus dictum est Joannem esse Eliam, prudentem intellectum requirunt, ideo Christus adjecit : Qui habet aures audiendi, hoc est aures cordis, videlicet intellectum advertentem ac studiosum.16 De quibus auribus scriptum est in Deuteronomio : Dixit Moyses ad filios Israel : Non dedit vobis Dominus aures quæ possent audire, usque in præsentem diem.17 Audiat, id est, sapienter advertat quod dixi, Joannem esse Eliam, ne incidat errorem hæreticorum, et quorumdam Judæorum Platonem sequentium, atque dicentium animas transcorporari, ut qui nunc est in isto corpore, sit idem qui olim fuit in alio corpore. Fideli igitur aure omnia verba Dei advertenda sunt, juxta illud Sapientis : Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.1819
Cui autem similem œstimabo, hoc est, judicabo et pronuntiabo, generationem istam, id est rebelles atque perversos Judæos ? Non de omnibus tunc præsentibus dicit hoc Christus, sed de Scribis et Pharisæis, de quibus sequenti capitulo scribitur : Generatio mala et adultera signum quærit.2021 Unde apud Lucam legitur : Omnis populus audiens (scilicet prædictas laudes Joannis) et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis ;22 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt, non baptizati ab eo. De his itaque Christus nunc loquitur.23 Quærit quoque, ut audientes ad diligentem advertentiam excitet. Et respondet: Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes, hoc est cantantes, coæqualibus, id est aliis pueris sibi numero paribus, dicunt cum exprobratione: Cecinimus vobis, id est, carmen lætitiæ cantavimus, et non saltastis, id est, nobis congratulati non estis; lamentavimus, hoc est, carmen lugubre vobis cecinimus, et non planxistis, id est, ad compassionem moti non estis. Pueris ergo qui nec gaudentibus congaudent, nec dolentibus condolent, isti assimilantur. Cujus ratio subditur.
Venit enim Joannes Baptista neque manducans neque bibens, hoc est, socialiter non conversans, nec consueto cibo potuque utens, et frequenter jejunans, sicut de eo prædictum est, Vinum et siceram non bibet;24 et dicunt homines hujus pessimæ generationis: Dæmonium habet, id est, dæmoniacus est Joannes, et dæmonis operatione sic abstinet, abstracteque vivit.
Possessi quippe et arrepticii multa agunt et sustinent, quæ alii agere et pati non valent. Venit Filius hominis, id est Christus, manducans et bibens, hoc est, socialiter vivens, cum hominibus vescens, et filiis suis licentiam manducandi concedens, dicendo, Numquid jejunare possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus?25 Et dicunt de eo: Ecce homo vorax, instar lupi seu canis famelici, quasi putaret se non posse saturari, et potator vini, tanquam lurco et deliciosus; publicanorum, id est magnorum et manifestorum prævaricatorum, et peccatorum, hoc est aliorum minus malorum, amicus, quia manducat cum eis, non solum amans eorum naturam, sed etiam culpas. Erat utique Christus eorum amicus, amando naturam, non vitia: nam et animam suam pro talibus posuit. Et idcirco cum eis conversari ac vesci dignatus est, ut sua pietate, caritate ac mansuetudine, eos ad pœnitentiam provocaret.
Quoniam enim mediator erat Dei ac hominum, reconciliator peccatorum, et medicus infirmorum ac miserorum, tales vitare non debuit, sed benignissime reparare, conversando cum ipsis.26
Prædictis itaque pueris assimilantur Scribæ et Pharisæi, quia nec Joanni abstinenti, nec Christo manducanti, se conformare vel credere voluerunt, sed utriusque vitam perverse interpretati sunt, et in sua obstinatione pertinaciter permanserunt.
Referunt quidam, quod Judæi volentes filios suos ad virtutes provehere, assuefecerunt eos ad ludos honestos: ita quod pueri convenerunt in forum, eisque in duas partes æquales divisis, una pars cecinit carmen jucundum, alia lugubre. Et quæ cecinit carmen lætitiæ, exprobravit alteri, cur sibi non congauderet; similiter pars cantans canticum triste, exprobravit alteri parti, cur sibi non compateretur. Et ista fiebant ad insinuandam vanitatem lætitiæ, et defectum compassionis ac amicitiæ in hoc mundo. — Aliqui per pueros istos intelligunt prædicatores et discipulos
C Christi, de quibus per Isaiam Christus testatur: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus.27 Hi prædicaverunt Judæis canticum jucunditatis spiritualis, ut delectarentur in Deo; canticum quoque doloris, ut pœniterent: Judæi vero nulli cantico consenserunt. Sed non videtur quod prædictis bonis sanctisque pueris, comparentur Scribæ et Pharisæi. Imo Christus, qui cecinit carmen consolationis et gratiæ, Joannes quoque, canens carmen comminationis ac pœnitentiæ, eis assimilantur.
D Scribæ autem et Pharisæi his assimilantur qui nec flent cum flentibus, nec gaudent cum gaudentibus.28 Tales, proh dolor! adhuc multi sunt, qui omnia facta aliorum interpretantur in partem deteriorem, facientes sibi de melle venenum, et bona quæ nequeunt imitari, malunt detrahendo et deridendo vituperare, quam humiliter venerari.29
Et justificata, id est laudata et vera esse cognita, est sapientia, id est sapientialis Christi doctrina, vel ipsemet Christus, qui est increata sapientia Patris, a filiis suis, id est ab amatoribus et studiosis auditoribus ejus, puta Apostolis, ceterisque Judæis fidelibus, qui ut allegatum est, auditis prædictis Christi sermonibus, justificaverunt Deum, et Christi eloquia approbaverunt. Stultus autem, ut Salomon dicit, non recipit verba prudentiæ. Nec animalis homo percipit ea quæ Dei sunt, teste Apostolo.
Tunc Jesus cœpit exprobrare, ex compassionis affectu vel zelo justitiæ, non ex inordinato motivo, civitatibus, id est urbium habitatoribus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, id est multa miracula a Christo, et forte etiam ab Apostolis, quia non egissent pœnitentiam stabilem, visis tot signis. Væ, id est, æterna damnatio manet, tibi, Corozain, væ tibi, Bethsaida : quia si in Tyro et Sidone, urbibus idololatriæ deditis, factæ essent virtutes, id est miracula et efficacissimæ prædicationes, quæ factæ sunt in vobis; olim in cilicio, illud induendo, et cinere, illum capitibus suis superponendo, vel in cinerem se prosternendo, pœnitentiam egissent, quemadmodum Ninivitæ ad prædicationem Jonæ. Quam verum sit hoc, constat ex Actis Apostolorum, ubi fides atque devotio Tyriorum describitur, qui crediderunt Apostolis, maxime Paulo. Huic testimonio Christi omnino simile est quod ad Ezechielem Dominus ait : Fili hominis, non ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te; domus autem Israel, ad quam mitto te, nolunt audire te, quia nolunt audire me.
Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni, id est populo urbium harum in gentilitate defuncto, remissius erit, id est minor damnatio, in die judicii, quoniam solam naturalem legem transgressi sunt, quam vobis, qui prævaricati estis legem naturalem ac scriptam, et insuper signa documentaque Christi parvi pendistis : propter quod tanto graviora sunt scelera vestra, quanto majora beneficia contempsistis, et ingratissimi exstitistis.
Et tu, Capharnaum, principalis urbs Galilææ, numquid usque in cœlum exaltaberis, sicut præsumis? id est, numquid ad tantam sublimitatem pertinges, sicut elatio tua conatur? Per talem enim modum loquendi designatur magnitudo superbiæ, ut est illud in Psalmo :30 Posuerunt in cœlum os suum. Usque in infernum descendes, propter pompam et ingratitudinem tuam : juxta illud, Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.31 Simile est quod ait Abdias propheta :32 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Porro, Capharnaum, Corozain et Bethsaida, urbes Galilææ, et sitæ in littore laci seu stagni vel maris Genesareth, primo receperunt doctrinam Christi, sed post redierunt ad vomitum :33 ideo non pœnituerunt veraciter ac stabiliter, sicut supra capitulo quarto plenius patuit.34 Quia si in Sodomis, id est in Pentapoli, propter peccatum contra naturam submersa :35 illorum enim quinque urbium principalis fuerat Sodoma; factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te a me ipso, forte permansissent usque in hanc diem, id est, habitatores pœnituissent, nec essent urbes illæ submersæ, vel potius combustæ igne ac sulfure. Dicit autem, Forte, non quasi dubitans, sed ut servet sobrietatem sermonis, et libertatem voluntatis designet. Verumtamen dico vobis, quia terræ, id est habitatoribus olim, Sodomorum, remissius erit in die judicii quam tibi. Et probabile est, quod absolute loquendo, minor erit damnatio Sodomorum quam istorum, et quod minus graviter peccaverunt quam isti, prout in præcedenti capitulo dictum est de non recipientibus ipsos Apostolos.36
Merito ait Psalmista :37 Venite et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum ; et, Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa.38 Quis enim investiget vel explicet, cur justus atque omnipotens Deus coram illis miracula
23
24
20
21
22 fecit, et illis nuntios suos ac prædicatores misit, quos noverat non credituros, et horum nullum fecit his quos noverat credituros, si vidissent vel audissent quod isti? Unde cum Apostolo exclamare oportet : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei !39 etc.
Præterea ipsemet Christus, quum ista dixisset, in vocem confessionis, laudis ac gratiarum actionis prorupit, sicut subjungitur. In illo tempore, quum ista dixisset, respondens, id est, ad prædicta proportionate ac pertinenter adjiciens, Jesus dixit : Confiteor tibi confessione laudis et gratiarum actionis, hoc est, laudo te et gratias ago, et ad manifestandum justitiam tuam, dico ac fateor tibi, id est ad gloriam tuam, Pater mi naturalis, qui es aliorum pater per gratiam adoptionis :40 qui in Psalmo ais ad me, Ex utero ante luciferum genui te ;41 et, Ego hodie genui te ; Domine cœli et terræ, id est cœlestium atque terrestrium, visibilium et invisibilium dominator :42 de quo Esther ait, Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita.43 Est ergo duplex confessio, scilicet : propriæ culpæ, de qua David :44 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et laudis divinæ, de qua Sapiens : Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Quia abscondisti hæc mysteria fidei et sacramenta novæ legis et prædicationis meæ notitiam, a sapientibus et prudentibus in oculis suis : de qualibus asserit Isaias, Væ (inquiens) qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes ;45 itemque, Sapientia et scientia tua decepit te.46 Qui tamen veraciter stulti sunt, quemadmodum Jeremias fatetur :47 Stultus factus est omnis homo a scientia sua.48 In malevolam enim animam non introibit sapientia.49 Quamvis autem per sapientes et prudentes intelligi possint omnes litterati hujus sæculi, philosophi et legisperiti, et quos mundus reputat sapientes, tamen hoc loco, per sapientes et prudentes præsertim signantur Scribæ ac Pharisæi, qui se eruditos putabant, sequentes litteram occidentem, non spiritum vivificantem.5051 Dicuntur autem sapientes, quantum ad notitiam divinorum ; prudentes, quoad humanarum rerum notitiam.
Et revelasti ea, per illuminationem internam, parvulis, id est humilibus : de quibus ait Psalmista, Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis ;52 et Sapientia in Proverbiis, Si quis est parvulus, veniat ad me.5354 Ad hos enim, quasi ad valles profundas, descendunt a
B Patre luminum et fonte, rivi bonitatis, ac radii sapientiæ, quos corda pomposa nequeunt continere, juxta illud Psalmistæ :55 Qui emittis fontes in convallibus, inter medium montium pertransibunt aquæ.5657 Hinc dicit Apostolus : Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem sunt inter vos ;58 et rursus, Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?5960 Sapientes ergo et prudentes in oculis proprii cordis, propter suam superbiam divinæ veritatis illustratione privati sunt. Parvuli vero, per humilitatem meruerunt a Spiritu Sancto doceri, sicut Apostoli, aliique credentes, de quibus jam dicebatur : Justificata est sapientia a filiis suis. Propter quod Salomon loquitur :61 Ubi humilitas, ibi sapientia.
Ita, Pater, id est, sic vere est, et ita contigit, o Pater æterne, quoniam sic placitum est ante te, hoc est in conspectu tuo, vel in corde ac luce sapientiæ tuæ. Tanquam dicat : Prima causa istius, quod quidam præ aliis illuminati sunt, non est nisi ipsum beneplacitum voluntatis divinæ. Quod enim unus præ alio humilitatem et cetera quæ ad divinam illuminationem disponunt, habet, originaliter procedit ex prædestinatione divina, quam nulla præcedunt merita. Præterea, quamvis in communi ratio assignetur, cur quidam electi, quidam præsciti sint, utpote quatenus misericordia Dei refulgeat in electis, qui sunt vasa pietatis in honorem et gloriam, et justitia Dei manifestetur in reprobis, qui sunt vasa iræ in interitum ;6263 in speciali tamen causa dari non valet, cur potius iste quam ille electus sit, nisi voluntas divina.64656667686970 Propter quod ait Augustinus: Quem trahat, et quem non trahat, cur istum trahat, et illum non trahat, noli dijudicare, si non vis errare. Voluntas etenim Dei, quum sit prima omnium entium causa, causam non habet. Nec tamen irrationalis vel injusta esse potest, quum essentialiter sit ipsa sapientia atque justitia infinita. Quod igitur comprehendere non valemus, cum omni reverentia veneremur, quoniam scrutator majestatis opprimetur a gloria.71
Prædictis Christi verbis consonat illud Psalmistæ: Brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis;72 et quod in Exodo ait Deus sublimis et benedictus, Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.73 Ideo dicit Apostolus:74 Cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. In Christo est duplex natura. Secundum ergo divinam naturam, omnia, id est tota divinitatis plenitudo et quidquid perfectionis in Patre est, tradita, hoc est, per modum naturalis emanationis data sunt Filio per generationem æternam, quemadmodum apud Joannem ipse protestatur: Omnia (inquiens) quæcumque habet Pater, mea sunt;75 et rursus ad Patrem, Omnia (inquit) mea tua sunt, et tua mea sunt.76 Ex quo innotescit, sic omnia hæc data Filio, ut in Patre permanserint, ita quod idem numero esse ac posse in utroque consistat. Et quamvis in Patre non sit diversitas, sed simplicissima unitas, Filius tamen pluraliter dicit, Omnia, quoniam divinitas Patris omnium perfectiones cum infinita plenitudine comprehendit. Unde et Paulus pluraliter dicit:77 Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta, cognoscuntur. Insuper, secundum humanam Christi naturam, omnia creata, data et subjecta sunt ei, quantum ad auctoritatem, ab exordio incarnationis.7879 Nam eo ipso quo ejus humanitas unita est Verbo hypostatica unione, prælata est omni creaturæ. Propter quod ait: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.80 In resurrectione vero omnia data sunt Christo homini, quantum ad manifestationem, quia ex tunc cœpit innotescere et publice prædicari excellentia Christi. Ideo infra: Data est (ait) mihi omnis potestas in cœlo et in terra.81 In die autem judicii, omnia ei subjicientur, quantum ad plenissimam exsecutionem. Loquendo autem de Christo secundum quod est mediator Dei ac hominum, sic omnia tradita sunt ei a Patre, id est omnia genera hominum salvandorum, seu omnes electi, qui per ipsum reducuntur ad Patrem. De quibus ait: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum;82 et, Nemo venit ad Patrem, nisi per me.83 Et item ad Patrem loquens: Dedisti (inquit) ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam.84
Nemo, id est nullus seu nulla intellectualis persona, novit Filium secundum ejus divinitatem, notitia comprehensionis perfectæ, nisi Pater æternus, qui æqualis est Filio in essendo et cognoscendo. Neque Patrem quis novit notitia plenæ comprehensionis, nisi Filius Patri æqualis, et cui voluerit Filius revelare per fidem in via, vel per speciem in patria, ut sunt homines electi, et angeli sancti. Non quod isti ex revelatione Christi agnoscant Patrem aut Filium modo prædicto, videlicet comprehensione plenaria: imo omnis intellectus creatus in infinitum distat, id est, occumbit et deficit, ab hujuscemodi notitia Dei immensi seu summæ Trinitatis atque cujuslibet divinæ Personæ. Quoniam sicut Deus est infinitæ actualitatis ac perfectionis, sic est infinitæ cognoscibilitatis: non ergo comprehenditur plene, nisi ab intellectu virtutis et capacitatis immensæ. Denique, per hoc quod dictum est, Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem nisi Filius, non excluditur quin Filius cognoscat se ipsum, et Pater similiter, nec excluditur Spiritus Sanctus a notitia Patris et Filii: quia in his quæ absolute dicuntur de Deo, quod de una Persona affirmatur, de qualibet trium vere accipitur. Unde Apostolus, dicens, Quæ Dei sunt, nullus novit nisi Spiritus ejus, non negat quin Pater et Filius cognoscant quæ Dei sunt. Patet quoque ex his, quod nulla divina Persona nec Trinitas cognita sit ex lumine naturali, sed ex revelatione supernaturali per fidem. Postremo, secundum principem theologorum in libro Mysticæ theologiæ, imo secundum theologos atque philosophos communiter et concorditer, perfectissima cognitio quæ haberi potest de Deo in via, est per meram ac puram ablationem seu negationem : ita ut uniamur Deo tanquam enti incomprehensibili et prorsus ignoto quantum ad quid est.
Et quia Salvator dixit sibi omnia tradita a Patre, et se Patrem perfecte cognoscere ; ideo monet nos ut confidenter accedamus ad ipsum, quemadmodum Salvator ipse testatur : Eum, inquiens, qui venit ad me, non ejiciam foras. Venite ad me spirituali accessu seu mentis conversione : juxta illud Prophetæ, Venite, et revertamur ad
Dominum;85 et rursus, Convertimini ad me in toto corde vestro. Unde et Jacobus dicit : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Hoc est : ab istis caducis, terrenis et vanis, avertite corda vestra, et ad summum bonum dirigite ea, totumque affectum vestrum et cogitatum in Christo stabilire satagite : sicut ait Psalmista, Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. Omnes qui laboratis in via hujus exsilii.
Homo enim ad laborem nascitur, et avis ad volatum.86 Quidam enim laborant in operibus pœnitentiæ, quidam in opere manuum, quidam in diversis languoribus, quidam in actibus vitiosis, prout apud Sapientem deplorant, dicentes : Lassati sumus in via iniquitatis. Quocumque ergo labore laboremus, accedamus ad Christum, malos labores dimittendo, et bonos continuando, vel in melius transferendo, eundo videlicet de labore actionis ad quietem contemplationis. Et onerati estis malis culpæ et pœnæ, seu onere observantiarum legalium, quod Petro teste, importabile fuit. Est autem onus quoddam grave, universis commune, ex originali peccato secutum, de quo in Ecclesiastico legitur : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium. Propter quod ait beatus Job : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Et ego reficiam vos, id est, confortabo et consolabor vos, minuendo gravitatem laboris, ut opera bona quæ cum difficultate tædioque fecistis, cum fervore et gaudio facere inchoetis : sicut ait Propheta, Viam mandatorum tuorum cucurri quum dilatasti cor meum. Hinc Salvator inquit : Qui sitit, veniat ad me et bibat; et in Apocalypsi, Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ gratis. Sic refecta fuit Sponsa, quæ ait in Canticis : Introduxit me rex in cellam vinariam. Hæc refectio inchoatur in via per gratiam, et consummatur in regno per gloriam. Tollite jugum meum super vos, id est, præceptis meis subjicite vosmetipsos, et evangelicam legem servate. Unde inobedienti populo dicit Dominus per Jeremiam : sæculo, inquiens, confregisti jugum, rupisti vincula mea, et dixisti, Non serviam. Et discite a me, non miracula facere, non mundum creare, sed quia mitis sum, inordinationem iræ et impatientiæ penitus non habendo. Mititas quippe seu mansuetudo, proprie dicitur virtus moralis iram refrenans. Mitis utique, imo mitissimus exstitit Christus, qui tanquam ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit. Et humilis corde : quia quidquid ago, ad gloriam Patris refero, et ei omne bonum adscribo, nullum contemno, claritatem ab hominibus non accipio ; in medio discipulorum fui sicut qui ministrat, pedes eorum lavi, in omnibus me ipsum humilitatis exemplum præbui. Et invenietis requiem animabus vestris, id est, in me dulciter quiescetis, motibus iræ
Act. xv, 10.
Eccli. xl, 1.
Job xiv, 1.
Ps. cxviii, 32.
Joann. vii, 37.
Apoc. xxi, 6.
Cant. ii, 4.
29
Jer. ii, 20.
Is. liii, 7.
Joann. v, 30; viii, 50.
Ibid. v, 41.
Luc. xxii, 27.
Joann. xiii, 5. atque superbiæ mitigatis. Qui enim mitis et humilis est, ad contemplationem et stabilitatem mentis aptissimus est, et delectatur in multitudine pacis.87 Hinc Jeremias ait: Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris.88 Hæc requies perficietur et plena erit in patria. Non enim perfecte quietatur cor nostrum, nisi summo bono fuerit immediate seu fruitive conjunctum. Ideo dicit Psalmista:89 Convertere, anima mea, in requiem tuam.
Jugum enim meum, id est observatio præceptorum, suave est diligenti: quoniam nulla forma delectabilius vel facilius agit quam caritas. Ideo ait Scriptura: Judicia Domini (id est præcepta) vera, justificata in semetipsa; desiderabilia super aurum, et dulciora super mel et favum: etenim servus tuus custodit ea.90 Et onus meum leve est, scilicet observatio consiliorum, quæ sicut pigro et frigido exstat gravissima, sic fervido amatori levissima est atque dulcissima, ita ut dicat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!91 et, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.92
Quæritur, si jugum Christi suave est et onus ejus leve, quomodo ait, Intrate per angustam portam;93 et, Arcta est via quæ ducit ad vitam;9495 itemque, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et respondendum, quod unum et idem est angustum, laboriosum et grave, incipienti, imperfecto et spiritualem consolationem nondum experto; quod tamen lætum, jucundum et leve est, exercitato, proficienti, perfecto et habituato in bonis. Denique mandata atque consilia Christi ex sua natura dulcia exstant et levia, quamvis per comparationem ad nostram fragilitatem et pronitatem in malum, difficulter in principio impleantur.
Quæritur etiam, an jugum Christi seu evangelica lex, gravior sit ad observandum, quam lex Mosaica. Et videtur quod imo: quia quo perfectio major, eo ad eam difficilius homo pertingit. Major est autem perfectio novæ legis quam veteris. Item superius patuit, quomodo præceptis legis Christus sua majora præcepta adjecit, prohibens irasci, et dicere, Raca, aut, Fatue:96 quod difficillimum est implere. Gregorius quoque aperte affirmat hoc ipsum. Sed, si ita est, non videtur quomodo jugum Christi sit suave, et onus ipsius leve. Et respondendum, quod in veteri lege erant præcepta triplicia, puta moralia, judicialia, ac cærimonialia. Si ergo loquamur de veteri lege quoad præcepta ejus cærimonialia, constat quod difficilius fuit eam servare, quam novam legem. Unde in Actibus Petrus dicit: Quid tentatis imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus?97 Quod intelligitur de cærimonialibus legis. Præcepta vero moralia utriusque legis sunt eadem: quæ tamen nunc facilius implentur quam tunc, propter magnitudinem gratiæ quæ confertur in nova lege per sacramenta Ecclesiæ. Consilia vero Christi difficiliora sunt quam præcepta moralia legis, per comparationem ad nostram infirmitatem; sed per comparationem ad gratiam, quæ adjuvat nostram imbecillitatem, etiam ipsa consilia facillime adimplentur.98 Hanc quæstionem non intendo hoc loco plenius prosequi, sed sic eam tetigisse sufficiat.
Hoc vero summe requiritur, et maxime admonendum est, ut discamus a Magistro nostro (in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi99, imo qui est sapientia Patris) veram mansuetudinem, et humilitatem sinceram, quoniam hæ duæ virtutes præcipue faciunt hominem tam Deo quam proximis suis amabilem, fratribus exemplarem, laudabilem, dulcem, solatiosumque omnibus.100 Scriptum est enim: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam;101 et iterum, Odibilis coram Deo et hominibus est superbia;102 et rursus, In mansuetudine opera tua fac, et super omnem hominum gloriam diligeris.103 Unde Leo Papa optime dicit: Tota christianæ sapientiæ disciplina, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, non in appetitu cis, pro omni fortitudine elegit et docuit. laudis et gloriæ, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus ab utero matris usque ad supplicium cru- Et denuo: Tota, inquit, victoria Salvatoris, quæ et diabolum stravit et mundum, humilitate est concepta, humilitate confecta.
Footnotes
-
Matth. III, 2. ↩
-
Matth. iii, 2. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Ps. xvi, 4. ↩
-
II Cor. vii, 5. ↩
-
Luc. xvi, 16. ↩
-
Is. i, 14. ↩
-
Malach. iii, 8, 13. ↩
-
Luc. xvi, 16. ↩
-
Joann. vi, 71. ↩
-
Matth. xvi, 14. ↩
-
Malach. iv, 5. ↩
-
III Reg. xviii, 18; xxi, 20-24. ↩
-
Luc. i, 17. ↩
-
Luc. iii, 19. ↩
-
Joann. xii, 29, 30, 34, 36. ↩
-
Deut. xxix, 2, 4. ↩
-
Eccl. iii, 31. ↩
-
Eccli. iii, 31. ↩
-
Matth. xvi, 4; ↩
-
Matth. xii, 39. ↩
-
Luc. vii, 29, 30. ↩
-
II Cor. vii, 5. ↩
-
Luc. 1, 15. ↩
-
Matth. IX, 15. ↩
-
1 Tim. II, 5. ↩
-
Is. VIII, 18. ↩
-
Rom. XII, 15. ↩
-
Joann. X, 15. ↩
-
Ps. lxxii, 9. ↩
-
Job xx, 6, 7. ↩
-
Abdiæ 4. ↩
-
Prov. xxvi, 11. ↩
-
Matth. iv, 16. ↩
-
Gen. xix, 24, 25. ↩
-
Matth. x, 15. ↩
-
Ps. lxv, 5. ↩
-
Ps. xxxv, 7. ↩
-
Rom. x1, 33. ↩
-
Eccli. i, 1. ↩
-
Ps. cix, 3. ↩
-
Ps. 11, 7. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Is. xlvii, 10. ↩
-
Jer. x, 14. ↩
-
Sap. 1, 4. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
II Cor. 11, 6. ↩
-
II Cor. iii, 6. ↩
-
Ps. cxviii, 130. ↩
-
Prov. 1x, 4. ↩
-
Eccli. i, 1. ↩
-
Jacob. 1, 17. ↩
-
Ps. ciii, 10. ↩
-
Ps. ciii, 10. ↩
-
I Cor. i, 26. ↩
-
I Cor. 1, 26. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Prov. 1x, 2. ↩
-
Prov. , 22. ↩
-
Rom. 1x, 23. ↩
-
Rom. ix, 23. ↩
-
Prov. xi, 2. ↩
-
Jacob. i, 17. ↩
-
Prov. ix, 4. ↩
-
Ps. ii, 7. ↩
-
Ps. cix, 3. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Prov. xxv, 27. ↩
-
Ps. xliii, 4. ↩
-
Exod. xxxiii, 19. ↩
-
Rom. ix, 18. ↩
-
Joann. xvi, 15. ↩
-
Joann. xvii, 10. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
Hebr. ii, 8. ↩
-
Ps. viii, 8; ↩
-
Joann. iii, 35. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Joann. xii, 32. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Joann. xvii, 2. ↩
-
Osee vi, 1. ↩
-
Job v, 7. ↩
-
Ps. xxxvi, 11. ↩
-
Jer. vi, 16. ↩
-
Ps. cxiv, 7. ↩
-
Ps. xviii, 10-12. ↩
-
Ps. cxviii, 103. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
Matth. vii, 13. ↩
-
vers. 12. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Matth. v, 22. ↩
-
Act. xv, 10. ↩
-
Rom. viii, 26. ↩
-
Coloss. ii, 3. ↩
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Jacob. iv, 6. ↩
-
Eccli. x, 7. ↩
-
Eccli. iii, 19. ↩
Chapter 24 of 47