Articulus 23
EXPLANATIO CAPITULI DUODECIMI : IN ILLO TEMPORE, ABIIT JESUS SABBATO PER SATA.
IN illo tempore, quum dicta et facta sunt præinducta, abiit Jesus sabbato, id est septima die hebdomadæ, qui celebris fuit apud Judæos, per sata, id est per fruges seu segetes agri. Discipuli autem ejus euntes secum per sata, esurientes. Sæpius enim, ut Marcus testatur, non habebant manducandi spatium, propter turbam concurrentem.1 Interdum etiam voluit Christus ut aliquam paterentur inopiam. Cœperunt vellere, id est extrahere, spicas, et manducare grana inclusa, spicis manibus confricatis.
Pharisæi autem videntes hoc, dixerunt ei, videlicet Christo. Lucas refert, quod Pharisæi dixerunt discipulis; sed non est contrarietas. Poterant enim tam Christo quam ejus discipulis, dicere quæ sequuntur. Vel quidam eorum dixerunt hæc Christo, alii ejus discipulis. Unde in Luca notanter scriptum est, quod quidam Pharisæorum dicebant discipulis ejus.23 Dixerunt ergo Magistro, in quem culpam discipulorum retorquere conati sunt. Dixerunt autem, non zelo justitiæ, sed rancoris affectu. Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis, scilicet spicas vellere et confricare. Moyses enim præcepit in Exodo, ut filii Israel præpararent cibaria, non in sabbato, sed in die præcedenti.4
At ille, videlicet Christus, dixit eis, excusando discipulos suos, et quodammodo exponendo præceptum: Non legistis (primo Regum): quod utique legistis, vel legere aut scire debuistis; quid fecerit David, quando esuriit, fugiens a facie Saul, et qui cum eo erant, hoc est, quid fecerint viri, seu servi vel pueri ejus? Quomodo intravit in domum Dei, id est tabernaculum Domini, in Nobe urbe sacerdotum, et panes propositionis, id est panes qui die sabbati ponebantur calidi super mensam in tabernaculo, pro usu sacerdotum, comedit, tam ipse quam socii ejus necessitate famis compulsi:5 quos dedit ei Achimelech pontifex, quoniam panes laicos non habebat ad manum;6 quos panes non licebat ei, id est ipsi David, edere, extra necessitatis articulum, seu aliis horis, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus. Si ergo David et sui ac pontifex excusantur a transgressione legis propter famis necessitatem, cur non simili ratione excusantur discipuli mei? Præcepta enim illa intelligenda non erant in articulo necessitatis, sed dispensationem et expositionem admittebant. Necessitas vero est mater dispensationis, secundum quod ait ad Eugenium Papam S. Bernardus: Non sum tam rudis, ut ignorem vos dispensatores esse positos, sed in ædificationem, non in destructionem. Ubi ergo urget necessitas, excusabilis est dispensatio. Ubi utilitas provocat, laudabilis est dispensatio: utilitas, inquam, communis, non propria.
Denique Pharisæi non reprehendebant discipulos Christi, de hoc quod spicas vellebant et manducabant (quia hoc licuit eis, juxta illud quod in Deuteronomio scriptum est: Si intraveris segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres; falce autem non metes);7 sed quod fecerunt hoc sabbato.
Consequenter excusat Christus suos discipulos alia ratione, videlicet, quia de ejus licentia ista fecerunt: ipse autem vim dispensandi se habere testatur. Aut non legistis in lege, videlicet in libris Moysis, quia sabbatis, hoc est diebus sabbatorum, sacerdotes legales in templo sabbatum violant, id est, sabbati celebrationem non servant, quantum ad verba præcepti, sed manualiter operantur, animalia Deo immolando et ea excoriando, hostiasque lavando, et sine crimine sunt, hoc est sine transgressione præcepti? quia non agunt contra intentionem præcepti, quoniam opera illa directe ordinabantur ad cultum divinum, et Deo jubente fiebant in sabbato. Dico autem vobis, quia templo major est hic locus in quo ego sum (sic exponit Hieronymus) : quoniam locus continens Christum dignior fuit templo. Vel, Hic, id est ego Christus, major seu dignior sum templo, quum sim Dominus templi. Ideo mea auctoritate potest hic fieri a discipulis meis, quod fit in templo a sacerdotibus.
Si autem sciretis, hoc est, perfecte intelligeretis, quid est, id est, quid significet illud Osee prophetæ :8 Misericordiam, id est opera pietatis, et affectum compassionis, volo ego Dominus, et non sacrificium, hoc est plus quam legalem hostiam; nunquam condemnassetis, id est, præcepti prævaricatores judicassetis, innocentes discipulos meos; sed opera misericordiæ sacrificiis templi præponendo, condoluissetis discipulis meis necessitate famis spicas vellentibus, et excusassetis eosdem. Quod autem Christus potestatem habuerit dispensandi de observatione sabbati, declaratur subdendo : Dominus est enim Filius hominis, scilicet Christus, qui propter humilitatem frequenter se nominat Filium hominis, raro Filium Dei, etiam sabbati, id est septimi diei, et per consequens aliorum dierum, totiusque temporis. Ex quo ostenditur, quod Christus sit verus Deus, cui proprium est temporibus præesse ac dominari. Unde in nova lege, Christi auctoritate celebritas sabbati cessavit, et prima feria facta est celebris. Eadem auctoritate discipuli spicas sabbato vellere poterant, eundo per sata seu blada.
Et quum inde, id est a campo seu agro ubi hæc contigerunt, transisset Jesus, venit in synagogam eorum, videlicet Pharisæorum a quibus fuerat redargutus, vel aliorum Judæorum. Et ecce homo manum habens aridam, id est contractam, erat ibi in synagoga; et interrogabant Pharisæi eum dicentes : Si, id est an, licet sabbatis curare, id est infirmum sanare? ut accusarent eum, quomodocumque responderet aut faceret. Quoniam enim Christus discipulos suos excusavit, et misericordiam sacrificio prætulit, Pharisæi insidiari cœperunt Magistro, inquirentes an liceret sabbato sanare : ut si Christus diceret, Imo, arguerent eum de sabbati transgressione; si diceret, Non, arguerent eum de immisericordia seu crudelitate, vel etiam de impotentia, si non curaret. Scriptum est in Luca et Marco, quod Jesus interrogavit Pharisæos, An licet sabbato curare?9 Hic dicitur, quod illi interrogaverunt eum: et utrumque verum est. Ipsi namque primo interrogaverunt Jesum de hoc, dolose ac insidiose; deinde Christus jussit hominem illum in medio stare : quo stante, Christus quæstionem illorum repetiit, ut eis convenientius responderet.
Ipse autem dixit illis, propriæ quæstioni respondendo, quoniam ipsi respondere non poterant, vel nolebant. Secundum Marcum, Jesus circumspexit eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum. Probat itaque Christus quod liceat sabbato hominem reparare et confortare, per locum a minori vel majori, eo quod liceat in die sabbati, bruto succurrere. Quis erit ex vobis homo rationabiliter judicans, rationemque sequens, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam de fovea sabbato? Quanto magis melior est homo sum- mæ Trinitatis imagine insignitus, ove, et qualibet irrationali creatura? id est, quanto homo per naturam et gratiam, dignior est ove, tanto convenientius est hominem sabbato curare, quam ovem de lacu levare. Itaque licet sabbatis benefacere, id est opera pietatis et actus virtutum exercere. Judæi vero male10 intelligebant præceptum de sabbati celebratione, putantes quemlibet actum exteriorem illicitum sabbato, quum tamen Moyses notanter præceperit: Omne opus servile non facietis in eo. Et potest per opus servile intelligi quælibet operatio non habens bonitatem ex sua ratione in genere moris, ut arare, ædificare: tales actus illiciti erant in sabbato. Actus vero ex se boni in genere moris, liciti erant, ut sanare infirmum ex caritate et misericordia, et præsertim quando hoc fit miraculose. Hinc etiam licuit sabbato se defendere, et vim vi repellere. Quod ignorantes quidam Judæi, permiserunt se occidi a gentibus, ut legitur in libris Machabæorum.
Lev. xxiii; Num. xxviii, xxix.
1 Mach. II, 36-38.
Tunc Jesus ait homini contractam manum habenti: Extende manum tuam arefactam. Et extendit eam, non naturali, sed divina virtute, quia vis motiva impedita erat per defectionem spirituum; et restituta est sanitati manus contracta, in illo momento quo dixerat Jesus, Extende manum tuam. In quo patet efficacia potestatis divinæ, in instanti agentis. Quamvis enim sæpe per naturam et artis operationem, contractus curetur, non tamen in instanti, vel solo imperio. Natura enim et ars operantur successive, non subito. Non autem potuit manus arida extendi, nisi prius sanaretur. Restituta est ergo sanitati, sicut altera, id est sinistra (quia secundum Lucam, dextera fuit contracta):11 non quod sinistra restituta sit sanitati; sed dextera restituta est sanitati, id est, sana effecta est, sicut sinistra sana fuit. — Porro moraliter, per hominem habentem manum aridam, et hanc dexteram, intelligitur quilibet piger, acediosus, sive peccator, qui negligit operari quæ Dei sunt. Unde de negligente pastore scriptum est: Brachium ejus ariditate siccabitur. Huic præcipit Christus, ut surgat a culpa, per pœnitentiam; stet in medio, per exemplarem conversationem; manum quoque extendat, per operum misericordiæ exhibitionem.
Zach. XI, 17.
Exeuntes autem Pharisæi de synagoga, consilium faciebant adversus eum, videlicet Jesum, quomodo eum perderent, id est, accusarent atque occiderent. Secundum Marcum, consilium fecerunt cum Herodianis. In quo patet intolerabilis Pharisæorum perversitas, qui inde deteriorati sunt, unde emendari debebant. Firmaverunt enim sibi sermonem nequam, et ex deliberatione, ex certa malitia, ex habitu malo, inique egerunt: propter quod insanabiles incorrigibilesque fuerunt, præcipue propter odium contra Christum, quod pervertit omne judicium. Unde de eis dici potest illud Jeremiæ prophetæ: Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Marc. III, 6.
Ps. LXIII, 6.
Jer. V, 3.
Jesus autem sciens machinationes eorum, recessit inde, id est a synagoga ad mare, ut Marcus habet: non ex timore mortis, sed cedens furori, et condolens cæcitati eorum, et quoniam nondum venit hora ejus, et quia non capiebat perire Prophetam extra Jerusalem; et item, ut daret exemplum fugiendi, pro loco, causa et tempore, sicut superius dixit: Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et secuti sunt eum, cordis affectu, corporis gressu, multi, qui omiserant Jesum sequi propter timorem Pharisæorum; et curavit eos omnes qui cura indigebant, et eam requirebant. Alios curavit spiritualiter, vel realiter, vel quantum in se fuit. Et præcepit eis ne manifestum eum facerent, miracula ejus aliis insinuando: in quo docuit nos humilitatem amplecti, et vanam gloriam abominari. Vel, Ne manifestum eum facerent, id est, ne adversariis suis ac Pharisæis manifestarent quo isset, ac ubi esset. Propter easdem enim causas voluit Christus latere, propter quas abiit.
Marc. III, 7.
Joann. VII, 30. Luc. XIII, 33.
Matth. X, 23.
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem in persona Dei Patris : Ecce puer meus, id est Christus : de quo in Actibus asseritur, Convenerunt adversum sanctum puerum tuum Jesum, Pontius Pilatus et Herodes ;12 et Isaias, Puer, inquit, natus est nobis. In veteri Testamento, puer pro servo frequenter accipitur. Unde nostra translatio habet : Ecce servus meus. Quod convenit Christo, ratione naturæ assumptæ, secundum quam Pater major est Filio, qui exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.1314 Si autem puer pro filio accipiatur, sic Christus secundum divinam naturam est puer naturalis.15 Quem elegi, non secundum divinam naturam, sed secundum humanitatem assumptam. Electio enim ex libertate procedit, et tendit ad bona gratiæ, donaque gloriæ. Christus vero, ut Verbum ac Filius Dei, procedit a Patre per modum naturalis emanationis, et æternaliter essentialiterque beatus est, imo eamdem numero cum Patre ac Spiritu Sancto beatitudinem habens. Electus ergo dicitur Christus, ut homo. De quo Sponsa dicit in Canticis : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus ;16 et Apostolus, Qui prædestinatus est, ait, Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis.
Dilectus meus, quem secundum divinitatem ipsius diligo amore simpliciter infinito, tanquam æqualem mihi in bonitate. Secundum humanitatem vero ejus Verbo unitam, diligo eum magis quam totum universum. Vere enim Pater diligit Filium amore superdulcissimo, omni creaturæ ignoto ac inexperto quantum ad plenitudinem suam. Sancti tamen in patria gustant eum pleno ore. In quo bene complacuit animæ meæ, hoc est cordi meo. Tantam enim complacentiam habet Pater in Filio, quantam et dilectionem. Nec aliquid inest Filio, quod oculos Patris offendat. Propter quod ait : Ego quæ placita sunt ei, facio semper.17 Et Christo baptizato ac transfigurato, audita est vox Patris, dicens :18 Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit*. Loquitur autem Deus*
Pater affectu et more humano, quum ait, In quo bene complacuit animæ meæ.19 Non quod habeat animam, quum sit simplicissima unitas, purissimaque natura ; sed ad denotandum quod intime diligat Filium. Secundum quod Sponsa ait in Canticis : Indica mihi, quem diligit anima mea ;20 et, Inveni quem diligit anima mea.21 In veteri tamen Testamento, frequenter dicitur Deus animam habere, vel per animam suam jurare, ut patet in Amos, quo legitur :22 Juvavit Dominus in anima sua, Detestor ego superbiam. Et Jeremias ait :23 In gente iniqua ulciscetur anima mea.
Ponam spiritum meum super eum, id est, Spiritum Sanctum animæ ejus supercopiose infundam : quia non ad mensuram dat Deus Spiritum homini Christo, ut Joannes habet ;24 et in Luca scriptum est, Jesus plenus Spiritu Sancto, regressus est a Jordane.25 Denique conceptus est de Spiritu Sancto ;2627 et a primo illius conceptionis instanti tam plenus fuit Spiritu Sancto, quod nunquam in gratia, caritate, vel contemplatione profecit. Propter quod Isaias : Requiescet, inquit, super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ.28 Et judicium discretionis, id est distantiam inter bonum et malum, futurum quoque judicium remunerationis ; vel, Judicium, id est divinum præceptum, quod Deus judicat esse justum ; gentibus nuntiabit, per prædicationem Apostolorum, quibus locutus est : Euntes docete omnes gentes.29 Unde in Genesi dicitur : Ipse erit exspectatio gentium ;30 et in Aggæo, Veniet Desideratus cunctis gentibus.31 Unde per Isaiam loquitur Pater de Christo :32 Ecce testem populis dedi eum, ducem et præceptorem gentibus.33 Christus autem in propria persona, non prædicavit nisi Judæis. In die quoque novissimo Christus proprio ore pronuntiabit judicium, id est judicialem sententiam : dicens iniquis, Ite, maledicti, in ignem æternum ;3435 et justis, Venite, benedicti Patris mei.3637
Non contendet, contra adversarios suos ex passione rixando, neque clamabit, alte loquendo, propter desiderium laudis humanæ, vel affectu vindictæ, seu inordinata et impatienter loquendo. De quo clamore dicit Apostolus: Omnis amaritudo, et ira, et clamor tollatur a vobis.38 Unde in passione obmutuit in tantum, ut ab Herode illuderetur, atque Pilatus vehementer miraretur.39 Nihilo minus Christus in sua prædicatione frequenter clamavit ex caritatis fervore, juxta illud:40 Jesus hæc dicens, clamavit, Qui habet aures, etc.;41 et rursus, Clamabat Jesus, Si quis sitit, veniat ad me.42 Apostolus quoque ad Hebræos dicit, quod cum clamore valido et lacrimis preces fudit.43 Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Videtur contrarium, quod alibi Christus ait: Ego palam locutus sum mundo, et in occulto locutus sum nihil.44 Insuper certum est, quod Christus eundo per vias et plateas, sæpe prædicavit discipulis suis et etiam aliis, sicut in die Palmarum, quum venit a Bethania in Jerusalem.45 Et respondendum, quod Christus dicitur non esse locutus in plateis, quoniam propter vanam ostentationem et gloriam nihil locutus est. Alii plateas spiritualiter sumunt pro lata via quæ ducit ad mortem:46 in qua certum est Christum nunquam fuisse aut prædicasse.
Arundinem quassatam, hoc est calamum læsum, et pene destructum, non confringet, id est, non penitus relinquet, aut perdet. Per arundinem istam, signatur populus gentilis, diversis erroribus et peccatis attritus et laceratus. Quem Christus misericorditer reparavit, convertendo eum ad fidem et gratiam, prout apud Joannem protestatur: Alias, inquiens, oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere.47 Et linum fumigans, id est populum Judæorum, qui propter aliqualem legis et Christi notitiam, licet valde obscuram, lino fumiganti comparantur. Quibus ait:48 Adhuc modicum lumen in vobis est. Non exstinguet, id est, penitus excæcari non desinet, sed quosdam illorum misericorditer illuminabit: quibus et dixit, Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.4950 Reliquiæ equidem per electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Possumus autem per arundinem quassatam et linum fumigans, eamdem plebem, imo eamdem personam accipere: quæ dicitur arundo quassata, propter vitiorum corruptionem, et linum fumigans, propter intellectualis luminis parvitatem, cæcitati internæ propinquum. Sic omnis bonus prælatus, prædicator ac frater, non debet arundinem quassatam confringere, nec linum fumigans exstinguere, sed subdito seu confratri vitiis irretito, tentato, et pene excæcato, infatigabili caritate succurrere, sicut hortatur Apostolus: Fratres, inquiens, si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis;5152 et rursus, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Unde Hieronymus ait: Qui peccatori non porrigit manum, et non portat onus fratris sui, iste calamum quassatum confringit; et qui modicam scintillam fidei contemnit in parvulis, iste linum exstinguit fumigans. Sequamur ergo vestigia Christi, qui venit quærere et salvum facere quod perierat.53
Donec ejiciat ad victoriam judicium. Hoc intelligi potest, tam de judicio discretionis, quam extremæ remunerationis. Primo sic: Prædicta Christus non faciet, sed eorum opposita, donec ejiciat, id est, prosequatur, sive effundat ac perducat, judicium discretionis, id est separationem electorum a reprobis in præsenti per fidem et gratiam, ad victoriam, id est dejectionem diaboli, illum ab electorum cordibus excludendo. De hoc judicio dicit Salvator: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.54 Cœpit quippe istud judicium maxime a prædicatione Christi et Apostolorum, quia ex tunc in toto mundo cœperunt quidam ad fidem et caritatem vocari, aliis derelictis, et ita tunc separabantur ab invicem, fide, voto, ac merito: quod ad discretionis judicium pertinet, per quod Christus diabolum vicit, ejiciendo eum foras, et tribuendo fidelibus potestatem prævalendi contra eum. Secundo sic: Donec ejiciat ad victoriam judicium, id est, judicium ultimæ discussionis, seu extremæ remunerationis, exerceat et perducat ad victoriam, id est ad plenum sui ipsius triumphum, quia tunc perfecte dejiciet omnes adversarios suos, secundum illud Isaiæ prophetæ: Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.55 Illo autem judicio consummato, Christus non amplius reparabit quassatam arundinem, nec illuminabit fumigans linum. [Et in nomine ejus gentes sperabunt.]
Footnotes
-
Marc. vi, 31. ↩
-
Luc. vi, 2. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Exod. XVI, 23. ↩
-
Lev. XXIV, 5-9. ↩
-
1 Reg. XXI, 6, 4. ↩
-
Deut. XXIII, 25. ↩
-
Osee vi, 6. ↩
-
Luc. vi, 9; ↩
-
Marc. III, 4. ↩
-
Luc. VI, 6. ↩
-
Act. IV, 27. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Is. XLII, 1. ↩
-
Cant. V, 10. ↩
-
Rom. I, 4. ↩
-
*alias complacui ↩
-
Matth. XVII, 5. ↩
-
Cant. I, 6. ↩
-
Cant. III, 4. ↩
-
Amos VI, 8. ↩
-
Jer. V, 9, 29; IX, 9. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Luc. IV, 1. ↩
-
Matth. I, 20. ↩
-
Ibid. I, 35; ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Joann. III, 35; V, 20. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Agg. II, 8. ↩
-
Is. LV, 4. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Matth. VIII, 29. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Luc. III, 22; ↩
-
Ephes. IV, 31. ↩
-
Luc. XXIII, 11. ↩
-
Matth. XXVII, 14. ↩
-
Luc. VIII, 8. ↩
-
Joann. VII, 37. ↩
-
Hebr. V, 7. ↩
-
Joann. XVIII, 20. ↩
-
Matth. XXI. ↩
-
Matth. VII, 13. ↩
-
Joann. X, 16. ↩
-
Joann. XII, 35. ↩
-
Rom. XI, 5. ↩
-
Joann. VIII, 28. ↩
-
Galat. VI, 1. ↩
-
I Thess. V, 14. ↩
-
Luc. XIX, 10. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Is. XLV, 25. ↩
Chapter 25 of 47