Articulus 24
PROSECUTIO EXPOSITIONIS PRÆSENTIS CAPITULI.
22 TUNC oblatus est ei, videlicet Christo ad sanandum, dæmonium habens, id est homo obsessus a dæmone, cæcus et mutus, non a natura vel ægritudine naturali, sed a dæmonis operatione. Unde in Luca scriptum est, Erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum: non utique formaliter, sed efficienter, id est mutificans hominem. Et curavit eum Jesus, dæmonem expellendo, ita ut loqueretur et videret, qui paulo ante mutus fuit ac cæcus. Sicque secundum Hieronymum, tria signa in eodem peracta sunt. Nam obsessus curatur, mutus loquelam, et cæcus visum recipit. Tamen duo ista consecuta sunt naturali ordine primum signum, videlicet dæmonis ejectionem: quoniam enim dæmon hominem cæcum ac mutum efficit sua præsentia, ideo eo ejecto, homo recepit facultatem linguæ ac oculorum.
23 Et stupebant, id est, vehementer mirabantur, omnes turbæ quæ aderant; et dicebant, quærendo ad invicem: Nonne hic est filius David, hoc est Christus in lege promissus, et prænuntiatus nasci de semine David? tanquam dicant: Quum hic sit Christus, vel si est Christus, prout verba et opera ejus testantur, non debemus in tantum mirari quod signa hæc operetur, quum hoc sit prophetatum de eo.
24 Pharisæi autem audientes turbam tam reverenter de Jesu loquentem, dixerunt, ex gravi invidia, quæ omnia etiam bona interpretatur sinistre, et occasionem calumniandi confingit: Hic non ejicit dæmones, nisi in Beelzebub principe dæmoniorum, hoc est virtute summi ac pessimi dæmonis, cum Jesu pactum et familiaritatem habentis: cui dæmonum principi alii inferiores obediunt, egrediendo ab obsessis ad verba Jesu, quatenus homines decipiantur, putando quod Jesus divina virtute hæc agat, et Christus exsistat.
Jesus autem sciens certitudinaliter cogitationes eorum: quod Deo est proprium, ut propria potestate cogitationes cordium intueatur, nec homo potest eas cognoscere, nisi Deo revelante; dixit eis.
Antequam Christi responsionem elucidem, commemorare oportet quid moraliter per dæmoniacum istum surdum ac mutum signetur. Significatur autem per eum quicumque habituatus in vitiis: quem dæmon ducit quo vult, habens eum captivum ad suam voluntatem;1 qui verba Dei aure cordis non percipit, nec gratias agit Deo. Hunc curat Christus, dæmonem per gratiæ infusionem ejiciendo, ita ut homo talis audiat quid loquatur Spiritus, et Domino confiteatur, sitque spiritualia loquens, et audiens sic loquentes.2
Audiens itaque Jesus, pravitatem Pharisæorum redarguens, non ad verba, sed ad cogitata eorum respondet, ut vel sic fateantur ejus majestatem, quem experiuntur cordium secreta rimari. Omne regnum divisum contra se, hoc est intestinam discordiam habens et pugnam, ita quod una pars contra aliam præliatur, desolabitur, hoc est, cito destruetur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit, hoc est, urbs et habitatio quarum habitatores contra se dimicant, destruentur. Et si Satanas Satanam ejicit, hoc est, si adjutorio superioris dæmonis, alii ab hominibus expelluntur, adversus se divisus est, id est, contra se pugnat, et proprium regnum corrumpit, quum regnum ejus sit hominibus prævalere. Quomodo ergo stabit regnum ejus? hoc est, qualiter potestas et dominatio principis dæmonum perseverabit, quam ad probationem electorum stare oportet usque ad diem judicii? Sed ad hoc poterant dicere Pharisæi, quod Satanas Satanam ejiciebat, ita quod ejectio dæmonum fuit obedientia in principem suum in Christo, quatenus homines majoribus involverentur erroribus, æstimando Jesum esse Filium Dei. Ad quod facile est respondere. Nam Christus in omnibus ore et opere docuit ea quæ maxime contrariantur diabolo, scilicet caritatem, obedientiam, patientiam, pacem, humilitatem, paupertatem, mundi contemptum, idololatriæ destructionem, perfectam mentis adhæsionem seu unionem cum Deo, plenam abrenuntiationem diaboli : per quæ potestas et regnum diaboli dejiciuntur. Si ergo diabolus sibi cooperabatur, directe divisus erat contra se ipsum, nec erat vera ejectio dæmonum, quam fecerat Christus, sed fraudulenta a vexatione cessatio.
Interea ponit Salvator aliam rationem ad idem. Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri, hoc est exorcistæ, qui proferendo exorcismos seu adjurationes a Salomone editos, expellebant dæmonia ; vel, Filii vestri, id est Apostoli et alii discipuli mei, de vestra stirpe exorti ; in quo, hoc est cujus virtute, ejiciunt dæmones? Ideo ipsi judices vestri erunt : id est, quum de illis dici non possit, quod magica arte, seu dæmonis ope ejiciant dæmones, sed virtute divina, ideo ipsi in die judicii judicabunt vos, hoc est, damnatione dignos ostendent vos, qui eumdem effectum, scilicet dæmonum ejectionem, in me adscribitis principi dæmonum, quam in eis adscribitis Deo. Itaque judices vestri erunt, quoniam vobis non credentibus, ipsi crediderunt. Si autem per filios Judæorum intelligantur exorcistæ, illi judices erunt infidelium Judæorum, comparatione, vel sententiæ approbatione, quemadmodum regina Saba dicitur in die judicii condemnatura Judæos incredulos.3 Si autem per filios intelligantur Apostoli aliique discipuli viri perfecti, illi judices Judæorum erunt per assessionem cum Christo, juxta illud : Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel.4
Si autem ego in spiritu Dei, hoc est virtute et operatione Spiritus Sancti, ejicio dæmones, igitur, id est, ex hoc sequitur, quod pervenit in vos regnum Dei, hoc est virtus et dominatio, regimen seu gubernatio Creatoris, qui per me operatur inter vos dæmonum expulsionem, ita quod ego sum Christus vobis promissus, et inter vos regnaturus : sicut Isaias prædixit, Super solium David sedebit, et multiplicabitur ejus imperium ;56 et Jeremias, Regnabit (ait) rex, et sapiens erit. Quod angelus quoque locutus est Virgini benedictæ : Regnabit, inquiens, in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.7 Vel, Regnum Dei, id est vita æterna, quam ego prædico et præparo vobis, dicendo, Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum, et moriendo pro salute vestra.8 Pervenit ergo in vos regnum Dei, id est, per me patefit vobis ingressus regni cœlestis, qui a dæmonibus eripio vos, et potestatem do vobis filios Dei fieri.9
Subditur tertia ratio ad idem. Aut quo modo potest quisquam intrare in domum fortis, id est potentis habitatoris, et vasa ejus diripere, id est bona ejus auferre, nisi prius alligaverit fortem, ne possit resistere? Hoc generaliter sic est, quod nemo potest potentis domum manifeste intrare, ac deprædari, nisi prævaluerit contra potentem qui in domo præsens exsistit, et vinxerit eum, sive tenuerit. Et tunc domus illius diripiet, id est, spolia tollet, et domum vacuabit invito domino. Per hunc fortem Christus intelligit dæmonem : in quo naturalia integra permanserunt, secundum Dionysium, propter quod potens est valde, quum naturaliter sit nobilis immaterialisque spiritus. De quo inquit Job :10 Non est potestas super terram, quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Domus istius fortis, est mundus, qui totus in maligno positus est, id est ecclesia malignantium, seu corda malorum.111213 Unde ait Salvator : Venit ad me princeps mundi hujus. Vasa ejus, sunt omnes perversi vel obsessi, in quibus regnat ac demoratur. Christus ergo non potuisset domum diaboli introisse peccatoribus prædicando, et vasa ejus diripuisse obsessos a dæmone liberando, vel impios ad pœnitentiam convertendo et suo dominio subjiciendo, qui ante subdebantur diabolo et serviebant peccato, nisi alligasset diabolum, ei prævalendo tanquam adversario. Non ergo societatem habebat cum ipso, nec operabatur subsidio ejus. Quoniam ergo adversarius noster diabolus, Christi victoris ore fortis asseritur, non debemus esse securi, sed timorati atque solliciti, prout Petrus nos hortatur, dicens :14 Vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit.
Sequitur ratio quarta ad idem. Qui non est mecum, contra me est, hoc est, qui mihi concors non est, adversatur voluntati meæ; et qui non congregat mecum, id est, homines non reducit a diversis erroribus, vitiis et dissentionibus, ad fidei unitatem, ad pacem et veri Dei unanimem cultum, quantum in se est, orando, exemplariter conversando sive docendo, spargit, id est, a Deo separat, et diversis erroribus implicat alios, quantum in se est. Quum ergo ego hoc prædicem, ut reducam homines ad unitatem, pacem et cultum divinum, diabolus vero laboret ad oppositum; constat quod non sit mecum, sed contra me : ideo in nomine ejus non ago, nec dæmones ejicio.
Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Secundum Augustinum, locus iste ita difficilis est, ut vix in tota Scriptura canonica aliquid ita difficile inveniatur. Verumtamen nunc tam evidenter a sanctis catholicisque doctoribus explanatus est, ut non oporteat diutius immorari. Est igitur sensus : Omne peccatum et blasphemia, præter illam blasphemiam de qua statim subjungitur, hoc est omne peccatum in proximum, et blasphemia contra Deum vel Sanctos procedens ex ignorantia (quæ dicitur blasphemia contra Filium, cui appropriatur sapientia), vel ex infirmitate seu fragilitate (quæ dicitur blasphemia contra Patrem, cui appropriatur potentia), remittetur hominibus, id est, remissibile peccatum est : quoniam licet in se grande peccatum sit, tamen ex aliqua parte et circumstantia excusabile est, sicque faciliter dimittitur pœnitenti. Spiritus autem blasphemia, hoc est blasphemia procedens ex certa malitia, ex impugnatione agnitæ veritatis, ex invidentia fraternæ gratiæ : quæ vocatur blasphemia contra Spiritum Sanctum, cui appropriatur bonitas, amor et liberalitas; non remittetur, id est, ex se irremissibile crimen est, quoniam nullam habet excusationem, et obviat principio quo fit peccati remissio, scilicet bonitati, caritati seu pietati. Ideo dicitur irremissibile, non quasi nequaquam remissibile, sed quoniam difficulter et raro dimittitur, non ex immisericordia Dei, sed quoniam homines de tali peccato raro et difficillime pœnitent. Itaque, quum dicitur, Spiritus autem blasphemia, sensus est, Ipsius Spiritus Sancti blasphemia, seu blasphemia contra eum.
Porro, quum dicitur blasphemia contra Patrem et Filium remissibilis, blasphemia vero contra Spiritum Sanctum irremissibilis, non est sic intelligendum, quasi minus peccatum sit blasphemare Patrem vel Filium, quam Spiritum Sanctum; sed quod blasphemia dicitur contra Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ex parte originis, quia procedit ex infirmitate, ignorantia, vel certa malitia, quæ pejor est et inexcusabilior quam infirmitas vel ignorantia, nisi sit ignorantia penitus volita, quæ ad malitiam pertinet.
Hæc dicit Salvator ad demonstrandum gravitatem criminis Pharisæorum, qui opera sua divinitus facta, dæmoni adscripserunt: peccabant enim ex certa malitia. Ideo subditur: Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, hoc est, blasphemaverit Christum quantum ad ejus humanitatem, dicendo mala de ipso ex consideratione naturalis fragilitatis et defectuositatis suæ carnis, ut quod esset filius fabri, potator vini, homo vorax;1516 remittetur ei, id est, tale peccatum aliquo modo excusabile et remissibile est, propter conditionem humanæ naturæ, et pœnitenti faciliter dimittitur, quamvis sit magnum peccatum. Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, id est, Christum blasphemaverit quantum ad ejus divinitatem, ex pura malitia, dicendo quod in Beelzebub ejiciat dæmones, et dæmoniacus sit, ceteraque opera deitatis adscribendo diabolo; non remittetur ei, neque in hoc sæculo neque in futuro, id est nunquam, quia nec in præsenti, nec postea. In inferno namque non est remissio, et talis in infernum demergitur, non in purgatorio collocatur. Unde in Marco scriptum est, quod erit reus æterni delicti.1718 Cujus causam Marcus subjungit: quia (inquit) dicebant, Spiritum immundum habet: hoc est, ex consideratione miraculorum Christi, stimulante invidia, moti sunt ad dicendum quod spiritum diabolicum haberet, per quem operaretur: quod fuit peccatum in Spiritum Sanctum, videlicet impugnatio apertissimæ veritatis. Nam inde excæcati ad blasphemiamque inducti sunt, unde illuminari et Christi divinitatem agnoscere debuerunt.
Consequenter Salvator cogit adversarios rationabili argumento, ut fateantur ipsum operari in Deo, non in Beelzebub. Aut facite, id est, judicando affirmate, arborem bonam, hoc est me operantem, seu meam voluntatem, quæ est operationis principium et arbori comparatur, esse rectam et justam, et fructum, id est opus ejus, dicite esse bonum; aut facite arborem malam, id est, me operantem dicite malum, et fructum ejus, id est opus, judicate malum. Alterum enim istorum oportet vos confiteri, siquidem ex fructu arbor cognoscitur, id est, ex operatione hominis patet qualis exsistat. Operatio quippe arguit formam. Per hæc verba, Christus innuit talem argumentationem: Quum hominem dæmoniacum, cæcum ac mutum, liberare a dæmone, aut cæcitate et impedimento loquelæ, sit opus caritativum ac pium, ego qui hæc feci, non debeo judicari in principe dæmonum operari, sed potius bonus atque deifice agens judicari. Per arborem ergo intelligit voluntatem, seu hominem operantem. Unde superius dicitur: Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur.19 Facere quoque, accipitur hoc loco communiter, pro actu quocumque: sicque accipitur, ut legitur in Jacobo: Tu credis quoniam unus est Deus, bene facis; et dæmones credunt.20
Progenies viperarum, id est, generatio serpentina, dolosa ac invidiosa, quomodo potestis bona loqui, hoc est veritatem de me profiteri, et verba virtuosa bona intentione proferre, quum sitis mali, id est vitiosi, invidi et in vitiis habituati? Quandiu enim homo in malitia permanet, non potest bona loqui bene, seu recta intentione, quemadmodum dictum est: Non potest arbor bona fructus malos facere, nec arbor mala fructus bonos facere.21 Impius tamen potest in animo pœnitere, et sic bona proferre. Per hoc tamen quod dicit, Quomodo potestis? potius designatur diffi-
33
34 cultas quam impossibilitas. Juxta quem sensum scriptum est : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.22 Ex abundantia enim cordis, id est cogitatione seu affectione quæ magis abundat in mente, os loquitur :23 prout [Eliphaz in] Job inquit, Conceptum sermonem tenere quis poterit ? Propter quod Eliu ait : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.24 Bonus homo de bono thesauro cordis sui, hoc est ex sapientia, caritate, bona meditatione seu affectione, profert bona verba ac opera, et malus homo de malo thesauro, id est interiori pravitate, profert mala.25 Unde secundum Philosophum, Ea quæ sunt in voce, sunt earum quæ sunt in anima passionum notæ, et verba oris, signa sunt interioris conceptus.
Quam periculosum autem sit mala verba proferre, maxime verba blasphemiæ, declaratur quum subinfertur : Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, hoc est, quod justa necessitate seu pia utilitate caret, quod locuti fuerint homines, reddent, id est, dare exigentur, rationem de eo in die judicii (nisi interim pœniteant). Quod tamen non poterunt facere, quoniam tale verbum non habet rationem, sed irrationabiliter dicitur. Si enim rationem haberet, otiosum non esset. Simili modo dicit Apostolus, Unusquisque rationem pro se reddet :26 et tamen multi non poterunt rationem reddere Deo, ut patet de illo qui non habuit vestem nuptialem, et interrogatus obmutuit.27 Sed, Unusquisque rationem pro se reddet, id est, reddere exigetur : quod si non poterit, damnabitur. Ex quibus patet horrenda nimis districtio futuri judicii. Si namque de omni ac minimo verbo otioso ratio requiretur a Christo, quid erit de verbis nocivis, mendosis, contumeliosis, magnisque peccatis? Ideo monet Apostolus : Omnis sermo (inquiens) malus, ex ore vestro non procedat, sed qui bonus est ad ædificationem.28 Et Ecclesiastes ait : Cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum.29
Ex verbis enim tuis, hoc est merito tui sermonis, justificaberis nunc formaliter, et in futuro judicialiter, id est, a Christo justus diceris, si fuerint verba tua justa : quemadmodum in Proverbiis Salomonis legitur, De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis ;30 et in Ecclesiastico, Beatus vir qui non est lapsus verbo.31 Propterea ait Psalmista : Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.32 Et ex verbis tuis condemnaberis, si fuerint prava. Propter quod per Ecclesiasticum asseritur : Multi ceciderunt in ore gladii ; sed non sic sicut qui interierunt per linguam suam. Et rursus : Qui custodit os suum, custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.33 Denique, Jacobo contestante, Universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris.34 Secundum Hieronymum, Qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.
Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre. Quod dicunt, Magister, ad humilitatem pertinere videtur ; quod vero adjiciunt, Volumus, superbiam sonat ; sed quod subdunt, Signum videre, ex infidelitate et curiositate proce-dit. Unde Lucas habet, quod dixerunt hoc tentantes eum. Et jam multa signa viderunt : quid ergo quærunt adhuc signum, id est miraculum per quod certitudinaliter innotescat, quod ipse sit Christus, vel in Deo operans ? Dicendum, quod priora signa quæ viderant, parvi penderunt, tanquam quæ fieri possent magica arte, seu opere diaboli : ideo quærunt magnum et penitus supernaturale prodigium. Scribitur enim in Luca, quod quærebant signum de cœlo35, videlicet insolitam immutationem in corporibus cœlestibus, sicut factum est tempore Josue, stantibus sole et luna in medio cœli, et tempore Ezechiæ, redeunte sole retrorsum ;363738 vel signum in cœlo aerio, scilicet descensum ignis, ut in diebus Eliæ, vel aliud simile.394041 Sed quoniam non humiliter neque fideliter petierunt, eumque magistrum appellaverunt magis timore turbæ, quam ex sinceritate, ideo exauditi non sunt. Propter quod subditur :
Qui respondens, ait illis : Generatio mala, id est vitiosa, et adultera spirituali adulterio, scilicet recedendo a Deo, de quo ait Psalmista, Perdidisti omnes qui fornicantur abs te; et in Osee, Fornicati sunt a Deo suo. Quemadmodum enim corporale adulterium est, quum alter conjugum alienæ corporaliter commiscetur; sic spirituale adulterium est, quum homo seu anima, Deo relicto, creaturis finaliter adhæret, sicut in Deuteronomio Dominus dixit ad Moysen :42 Populus iste fornicabitur post deos alienos.43 Hæc ergo generatio seu populus iste, signum quærit; et signum non dabitur ei, hoc est, ego pro præsenti non dabo ei signum, quo sciat me esse Christum, nisi signum Jonæ prophetæ, id est, quod significatum est per signum seu miraculum quod contigit in Jona. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus : juxta illud Jonæ : Miserunt Jonam in mare; et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam, et erat in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus; et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam; sic erit Filius hominis in corde terræ, hoc est sub terra, videlicet in monumento, tribus diebus et tribus noctibus. Quemadmodum Christus dicitur fuisse in monumento vel in limbo, per synecdochen, scilicet ratione suæ partis : nam fuit in tumulo per corpus, in limbo per animam; sic fuit ibi tribus diebus et totidem noctibus, per synecdochen, utpote per unum integrum diem et duorum dierum partes. Conclusio ergo Jonæ in pisce, fuit signum figurativum collocationis Christi in monumento : unde Christus dat Judæis signum resurrectionis. Et loquebatur tunc de signo rememorativo præteriti, non de signo prognostico futuri.
De hujusmodi signo rememorativo loquitur Isaias Judæis sui temporis :44 Ecce, inquiens, virgo concipiet et pariet filium. Tale namque signum non præcedit signatum, sed sequitur.
Viri Ninivitæ, qui habitaverunt in Ninive civitate magna, tempore Jonæ, surgent in judicio, hoc est, in die judicii resuscitabuntur, cum generatione ista, id est, sicut et generatio hæc Scribarum et Pharisæorum incredula surrectura est; vel, Surgent, id est apparebunt, in judicio cum generatione ista in conspectu meo. Et condemnabunt eam, id est, suo facto præterito ostendent eam damnatione dignissimam; quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, dicentis :45 Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Quo audito rex Ninive surrexit de solio, indutoque sacco, sedit in cinere;46 similiter principes ejus et vulgus. Timendum est tamen, quod non diu permanserunt in opere pœnitentiali. Et ecce plus quam Jonas hic : id est, ego qui in præsentia vestra sum, et a vobis contemnor, major sum Jona, qui nec miracula fecit in Ninive : ideo Ninivitis estis pejores, duriores, et infideliores.
Regina austri, id est regina Saba : quæ nuncupatur regina austri, quoniam regio ejus fuit in plaga australi, respectu Jerusalem; surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : secundum eumdem intellectum quo dictum est hoc de Ninivitis; quia venit cum grandi comitatu et aromatibus pretiosissimis, a finibus terræ, id est a remotis valde locis, in Jerusalem, audire sapientiam Salomonis :47 ut legitur in libris Regum. Et ecce plus quam Salomon hic, id est Salomone major et sapientior ego.48 Ille enim potens et sapiens, ego virtus et sapientia Patris;49 qui etiam quantum ad sapientiam creatam mihi infusam, incomparabiliter Salomonem excedo : et tamen a vobis derideor, dijudicor et contemnor. Ex his constat, quod viri perfecti interdum possunt proprias virtutes commemorare humiliter ad gloriam Dei, ædificationemque proximi. Unus tamen alteri se præferre non debet, sed hoc soli Christo præcipue licuit, tanquam infallibili judici.
Quum autem immundus spiritus exierit ab homine. Quod istud ad litteram dicatur de populo Judæorum, hinc constat, quod Christus finito hoc exemplo, mox addidit : Sic erit generationi huic pessimæ. Est igitur sensus : Quum autem immundus spiritus exierit ab homine, id est, quando diabolus ejectus est a populo Judæorum, tempore quo suscepit legem Dei per Moysen, et Deum colere cœpit secundum legis tenorem, ambulat per loca arida, id est, tunc circuivit congregationes seu corda gentilium, non habentium rorem gratiæ, vel aquam sapientiæ. Quando enim ab uno populo ejicitur dæmon, fortius nititur decipere alium. Quœrens requiem, id est stabilem atque perpetuam habitationem in ipsis gentilibus, ut suo semper subdantur obsequio; et non invenit in eis requiem talem. Nam licet ad tempus in idololatria fuerint, tamen ad prædicationem Apostolorum conversi sunt.
Tunc dicit, id est dæmon videns gentium conversionem, seque ab eis expelli, quemadmodum Christus alibi dixit : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.50 Revertar in domum meam, id est Synagogam incredulam, quæ nec Christo neque Apostolis credidit : de qua in Apocalypsi inducitur, Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ;51 unde exivi, eo tempore quo Deo servivit. In isto sermone seu exemplo, non loquitur Christus de eisdem numero gentilibus et Judæis, sed specie, sicut et Isaias frequenter loquitur de populo Synagogæ. Et veniens invenit eam vacantem, id est a fide atque virtutibus vacuam, otiosam, et suæ habitationi patentem, quoniam Deum habitatorem non habuit, prout Salvator prædixit :5253 Relinquetur vobis domus vestra deserta.54 Et Jeremias : Reliqui, inquit, domum meam, dimisi hereditatem meam. Scopis mundatam, id est exterioribus observantiis legis seu traditionum Pharisæorum purgatam, non intus purificatam, et ornatam, quoad sanctitatis apparentiam, et corporalem compositionem, seu sanctum sæculare. Propter quod similes asseruntur sepulcris dealbatis, atque hypocritis.
Tunc vadit diabolus, et assumit septem alios spiritus immundos nequiores se, id est copiam sociorum seu multitudinem tentatorum.55 Septenario namque universitas designatur. Unde Raphael dixit se esse unum de septem spiritibus stantibus ante Deum. Et intrantes habitant ibi, id est, dæmones corda Judæorum jam usque ad finem sæculi possident multo copiosius quam antea unquam.56 Dicuntur autem hi alii septem spiritus nequiores primo, quoniam homo recidivans meretur pejoribus dæmonibus subjici ac impleri, quam ante, dum nondum recidivavit. Nam melius est viam veritatis nescire, quam post agnitionem reverti ad vomitum.57 Ideo subditur : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus : id est, gravius nunc peccant Judæi non credendo, sed blasphemando Christum (quem teste Hieronymo, quotidie in suis synagogis tribus vicibus blasphemant, et pro exstirpatione discipulorum Jesu Nazareni ac destructione Romani imperii jugiter orant), quam peccaverunt ante legis receptionem in Ægypto.
Sic erit et generationi huic pessimœ, id est, tantum malum eveniet istis incredulis. Ex quo elicitur, quod præsens exemplum de uno homine traditum, referatur ad infidelem populum Judæorum : quod tamen moraliter exponi potest de quolibet homine, de cujus corde dæmon expellitur in sacramento Pœnitentiæ vel Baptismi. Et tunc vadit per loca arida, id est, corda bonorum, vitantium fluxum luxuriæ, et corpora propria per abstinentiam macerantium, circuit, quærens quem devoret : in quibus non invenit requiem, quoniam viriliter tentationibus reluctantur. Tunc redit ad eum unde exivit, et si invenerit eum vacantem, id est negligentem, scopis mundatum et ornatum, id est solum exterius cultum, non interius reformatum, tunc vadit, et assumit septem alios spiritus, secundum sensum jam præinductum, et ingressi habitant in homine tali:58 quia a tot dæmonibus homo habitatur, quot mortalibus vitiis implicatur. Unde de Maria Magdalene ejecta dicuntur septem dæmonia.59 Patet quoque ex his, quod septem sunt vitia principalia et mortalia, et unum simpliciter capitale, puta superbia, omnium vitiorum regina.
Adhuc eo loquente ad turbas, videlicet præinducto sermone nondum finito, ecce mater ejus virginea, gloriosa et superdignissima, altissimorum angelorum puritatem transcendens, et fratres, id est cognati vel consobrini Christi, non filii Joseph de alia conjuge, secundum Hieronymum. Est autem consuetudo Scripturæ, idiomatisque Hebræi, ut consobrini et consanguinei, fratres vocentur. Unde Abraham dixit ad Lot:60 Fratres sumus. Stabant foris, non valentes intrare præ turba: cujus tantus fuit concursus, quod non poterant manducare, ut Marcus habet;61 quærentes loqui ei. Secundum Chrysostomum, diabolus videns quod Jesus ostendebat se Filium Dei, introduxit parentes ejus carnales, ut per illorum præsentiam divinitatem Christi obscuraret. Sed non videtur bene sonare, ut Virgo sanctissima dicatur intrasse aut aliquid peregisse suggestione diaboli. Dixit autem ei quidam. Secundum Hieronymum, iste fuit insidiator, et dixit Christo de præsentia matris suæ, ac fratrum, volens experiri an propter eos omitteret opus Dei seu prædicationem: quod si faceret, argueret eum de carnali affectu. Verumtamen Marcus manifeste habet, quod mater et fratres ejus miserunt quemdam ad eum.62 Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quærentes te alloqui.
At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? Hoc dicit, non aspernando vel negando matrem carnalem atque cognatos, quasi phantasticum corpus habens, ut Marcion et Manichæus mentiti sunt; sed ad ostendendum quod non solum habeat matrem et fratres carnales, sed etiam spirituales; itemque, ut doceat nos carnalem affectum abjicere, et operi Dei nihil præferre. Ideo subditur:
Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei sunt hi. Quod tribus modis intelligi potest. Primo sic: Mater mea et fratres mei sunt, id est tam dilecti ut mater et fratres diliguntur. Secundo sic: Tanto propinquiores sunt mihi, quanto amplius intenti sunt rebus divinis. Tertio sic: Mater mea sunt, id est, per contemplationem internam spiritualiter me concipiunt, et per prædicationem ac vitam exemplarem generant me in cordibus aliorum: sicut Apostolus loquitur, Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.63 Sic ergo generant me, id est, esse et habitare me faciunt in aliorum præcordiis: juxta illud Apostoli, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Et fratres mei sunt, non solum quia ejusdem naturæ mecum, sed quia opera Patris mei faciunt, mihique affectu et opere similes sunt.
Quicumque enim fecerit perseveranter voluntatem Patris mei qui in cœlis est, divinis præceptis seu consiliis obediendo, ipse meus frater et soror et mater est, secundum eumdem sensum quo discipulos meos dixi matrem meam et fratres. Imo felicior est conceptio spiritualis quam carnalis, secundum quod libro de Virginitate asserit Augustinus: Beatior fuit Maria profitendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi, quia nil ei materna profuisset propinquitas, nisi Christum felicius gestasset corde quam ventre.64
Footnotes
-
II Tim. II, 26. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
vers. 42. ↩
-
Matth. xix, 28. ↩
-
Jer. xxiii, 5. ↩
-
Is. ix, 7. ↩
-
Luc. i, 32, 33. ↩
-
Matth. iv, 17. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
Joann. xiv, 30. ↩
-
Ps. xxv, 5. ↩
-
1 Joann. v, 19. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
1 Petr. xi, 19. ↩
-
Matth. xiii, 55. ↩
-
Jacob. ii, 30. ↩
-
Marc. iii, 29. ↩
-
Matth. iii, 10. ↩
-
Jacob. ii, 19. ↩
-
Matth. vii, 18. ↩
-
Jer. xiii, 23. ↩
-
Job iv, 2. ↩
-
Job xxxii, 18. ↩
-
Eccli. xxviii, 22. ↩
-
Rom. xiv, 12. ↩
-
Matth. xxii, 11, 12. ↩
-
Ephes. iv, 29. ↩
-
Eccle. xii, 14. ↩
-
Prov. xii, 14. ↩
-
Eccli. xiv, 1. ↩
-
Ps. xxxviii, 2. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
Jacob. iii, 6. ↩
-
Luc. xi, 16. ↩
-
IV Reg. xx, 11. ↩
-
Josue x, 13. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Jonæ 1, 15; II, 1, 11. ↩
-
III Reg. xviii, 38; ↩
-
IV Reg. 1, 10, 12. ↩
-
Ps. lxxii, 27. Osee iv, 12. ↩
-
Deut. xxxi, 16. ↩
-
Is. vii, 14. ↩
-
Jonæ iii, 4. ↩
-
Ibid. 6-8. ↩
-
III Reg. x, 2. ↩
-
Ibid. 1. ↩
-
I Cor. 1, 24. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Apoc. II, 9. ↩
-
I Petr. v, 8. ↩
-
Matth. xxiii, 38. ↩
-
Jer. xii, 7. ↩
-
Matth. xxiii, 23-29. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
II Petr. II, 21, 22. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Marc. XVI, 9. ↩
-
Gen. XIII, 8. ↩
-
Marc. III, 20. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Galat. IV, 19. ↩
-
Ephes. III, 17. ↩
Chapter 26 of 47