Articulus 25
EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI : IN ILLO DIE EXIENS JESUS DE DOMO, SEDEBAT SECUS MARE.
In illo die exiens Jesus de domo. Si prudenter pensemus verba evangelistarum Lucæ et Marci, compellimur hoc loco accipere diem, non pro determinato die naturali aut artificiali, sed pro tempore, sicut et Prophetæ communiter diem accipiunt, Apostolus quoque, quum ait : Nox præcessit, dies autem appropinquavit. In illo itaque die, id est tempore quo dicta et facta sunt in præcedenti capitulo recitata, exiens Jesus de domo in qua prædicavit, nec ab omnibus propter eorum multitudinem audiri valebat, sedebat secus mare, videlicet in littore maris, forsitan Galilææ. Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, propter diversas causas, ut dictum est, ita ut naviculam ascendens, sederet in navi, quatenus melius audiretur ab omnibus in littore stantibus. Et omnis turba stabat in littore.
Et locutus est eis multa in parabolis, dicens.1 Multas ob causas loquitur Christus in parabolis. Primo, ut veritas abscondatur indignis, juxta illud : Nolite sanctum dare canibus. Secundo, ut studiosis detur occasio bonæ exercitationis seu diligentis inquisitionis. Tertio, ut discamus ex corporalibus ac sensibilibus spiritualia atque divina intelligere.
Exiit qui seminat, seminare.2 In expositione hujus parabolæ, non præstatur nobis libertas qualitercumque exponendi, vel propriam rationem sequendi, sed Christi summi magistri expositionem sequi debemus. Exiit qui seminat, id est, Christus seminans in mundo verbum evangelicæ legis, exiit de cœlo in terram, juxta illud Joannis, Exivi a Patre, et veni in mundum; et in Psalmo, summo cœlo egressio ejus. Vel, exiit de utero Virginis, apparendo in mundo, secundum illud :34 Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exitus autem convenit Christo ratione humanitatis assumptæ, imo et ex parte divinæ naturæ, quia secundum Augustinum et Hilarium, eo ipso dicitur Filius a Patre exire, quo generatur ab ipso. Propter quod Michæas inquit :5 Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.6 Quantum ad operationem quoque convenit Christo ex parte divinæ naturæ, ut secundum quod Deus dicatur exire, id est in actum procedere, non locum mutare. Exiit ergo seminare, id est ad seminandum seu spargendum in cordibus hominum verbum salutis et gratiæ, prout apud Joannem testatur : Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.7
Et dum seminat, id est, doctrinam evangelicam prædicavit Judæis, alia, id est quædam semina seu verba prædicationis :8 semen enim est verbum Dei, ut Lucas habet; ceciderunt secus viam, id est in corda carnalium hominum, qui in terrenis versantur, et vias sæculi latas perambulant, vanitatibusque intendunt. De qualibus scriptum est : Domine, recedentes a te in terra scribentur. Et venerunt volucres cœli, id est aeriæ potestates, de quibus Paulus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.9 Dicuntur autem diaboli volucres cœli : primo, propter subtilitatem naturæ; secundo, propter habitationem eorum in aere caliginoso; tertio, ratione inordinati ascensus eorum ad alta ex tumore superbiæ. Interdum tamen per volucrem intelligitur Christus, ratione suæ altissimæ contemplationis : ut quum Isaias ait, loquens de Deo, Vocans ab oriente avem :10 quod Hieronymus ad litteram exponit de Christo. Et in Job, Semitam ignoravit avis :11 ubi Gregorius per avem intelligit Christum. In parabolica quippe locutione, interdum per eamdem rem significantur diversa, secundum diversam proprietatem rei : quemadmodum per leonem, ratione fortitudinis, intelligitur Christus, ut in Apocalypsi patet, Ecce vicit leo de tribu Juda;12 per leonem quoque, ratione crudelitatis, signatur diabolus, ut Petrus inquit : Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit.13 Hi itaque volucres comederunt ea, id est, suarum tentationum suggestionibus abstulerunt verba Dei de cordibus prædictorum.
Alia autem semina, id est verba a Christo prolata, ceciderunt in petrosa, id est in corda lapidea, dura, rebellia, rore gratiæ destituta, ubi non habebant terram multam, id est mentes capaces, fructiferas, quæ instar profundæ terræ possint fructificare in bono; et continuo exorta sunt, id est, semina ista repente creverunt in fructum compunctionis instabilem, non firmum aut fixum, quia non habebant altitudinem terræ, id est fundamentum profundum, ita quod verba Dei non introierunt intima cordis eorum, nec radicem fecundam habuerunt in corde. Videmus quippe, quod corda dura et saxea sæpenumero audito verbo Dei de horrore futuri judicii ac tormentis inferni, compunctionem quamdam concipiunt, et aliquid boni agere ordiuntur; sed non perseverant in compunctione et opere bono. Ideo dicit Scriptura : Cor durum male habebit in novissimo, et cor nequam gravabitur in doloribus.1415 Sole autem orto, id est igne tribulationis ac tentationis exsurgente, æstuaverunt, id est, semina ista infructuosa effecta sunt, et tribulationis calore consumpta. Et quia non habebant radicem, id est firmum atque fecundum fundamentum in corde, videlicet gratiam habitualem et stabilem devotionem, aruerunt, id est, a compunctione et opere bono defecerunt. Unde Lucas ait, quod semen aruit, quia non habebat humorem, videlicet gratiæ alimentum, quod mentem fecundat sicut arborem humor aquarum.16
Alia autem ceciderunt in spinas, id est, in corda sollicitudinibus vitæ præsentis amara, curis sæculi puncta, et divitiarum angustiis lacerata. Istæ expositiones postea tanguntur a Christo. Et creverunt spinæ, id est, curæ superfluæ in anima ortæ sunt, et suffocaverunt ea, id est, verba Dei amoverunt ab anima : quia dum tales de spiritualibus meditari incipiunt, statim cogitationes terrenæ et anxiæ se commiscent, et bonas meditationes impediunt.
Alia vero semina cœlestis verbi, ceciderunt in terram bonam, id est in cor fidele, docile atque tractabile; et dabant fructum, id est, in opus bonum creverunt, sed diversimode secundum diversam dispositionem cordium recipientium ea : ideo subditur, aliud semen, id est quoddam verbum Dei, dedit fructum centesimum, id est, habuit opus perfectum : sicut in spiritualibus, divinis atque heroicis viris. Talis est fructus castitatis in virginibus. Aliud semen protulit fructum sexagesimum, id est, opus proficiens habuit : sicut in his qui conantur quotidie tendere de virtute in virtutem, et de statu proficientium ad statum perfectorum pertingere.17 Aliud semen attulit fructum tricesimum, id est, opus bonum habuit, sed imperfectum, inchoativum, ac animale, ut in incipientibus.
Porro, quod dicitur de fructu centesimo, specialiter solet referri ad statum virginalem; et quod dicitur de fructu sexagesimo, ad statum vidualem; quod vero de fructu tricesimo dicitur, ad statum conjugalem. Non tamen simpliciter et universaliter referri potest ad personas statuum prædictorum, quum sæpe in statu inferiori inveniantur perfectiores homines, quam in statu superiori. Tamen, comparando statum ad statum, sic se habet castitas virginalis ad18
I Cor. vii, 34, 33.
Joann. viii, 47.
10
Marc. iv, 10.
Ibidem. cælorum vidualem, eam excedendo in merito, sicut centum ad sexaginta; et ita se habet castitas vidualis ad conjugalem, sicut sexaginta ad triginta. Nam finis ad quem ordinatur seminatio seminis hujus, id est prædicatio verbi divini, est homines a carnalibus ad spiritualia ducere: quod multo perfectius fit in continentia virginali, quam viduali, et in viduali, quam in conjugali. Unde dicit Apostolus: Virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu; quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro; et divisa est.
Consequenter Christus admonet auditores ad diligentem ac mysticam intelligentiam prædictorum. Qui habet aures audiendi, id est aures mentales, quibus verbum Dei salubriter percipitur, atque audiendo servatur et adimpletur, sicut alio in loco ait: Qui ex Deo est, verba Dei audit; audiat.
Et accedentes discipuli, id est duodecim Apostoli, ut Marcus refert. Accesserunt autem ad Jesum, non in naviculam, vel actu prædicationis durante, sed quum esset separatus et vacans a populo. Unde Marcus: Quum esset (inquit) singularis, accesserunt ad eum. Dixerunt ei: Quare in parabolis, id est obscuris et metaphoricis sermonibus, loqueris eis, videlicet turbæ? Denique parabola est dissimilium rerum sub quadam similitudine facta comparatio.
Qui respondens, ait illis: Quia vobis Apostolis datum est, per gratiam specialem, nosse, id est, ut noscatis, et me docente intelligatis, mysteria, id est sacra secreta seu spirituales ac mysticos intellectus, regni Dei, id est Ecclesiæ militantis, vel divinæ Scripturæ, in qua cœleste regnum nuntiatur, et spiritualium deliciarum epulæ continentur quasi in paradiso Dei, secundum Damascenum. Illis autem, id est turbis, non est datum, propter incapacitatem et culpam eorum, vel quia ad gratiam tantam prædestinati non sunt. Apostolis namque tanquam post Christum primis ac summis doctoribus, et quasi fundamentis Ecclesiæ, pandenda erant divina secreta, ut de sua plenitudine influerent aliis. De eis siquidem in Apocalypsi legitur: Murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina Apostolorum. Qui enim habet fidem sinceram, bonam intentionem, vel humilitatem; vel, Qui habet, id est, qui Deo gratus est, recognoscendo omne bonum suum esse a Deo; dabitur ei gratia major, sapientia plenior, vita perfectior, et abundabit spiritualibus bonis, juxta illud in Psalmo: Gloria et divitiæ in domo
Apoc. xxi, 14. ejus. Ideo vobis discipulis meis fidelibus datur cognitio mysteriorum cœlestium. Qui autem non habet, id est, qui modicum habet, quod comparatione magnorum donorum pro nihilo reputatur. Vel, Qui non habet, id est, Deo datori ingratus est, non attendens unde acceperit, sed sic glorians quasi non acceperit. Vel, Qui non habet fidem et humilitatem. Et quod habet auferetur ab eo, id est, cetera dona sibi divinitus præstita meretur amittere. Ideo increduli et perversi Judæi non meruerunt incrementum, sed detrimentum spiritualis intelligentiæ cœlestiumque bonorum.
Ps. cxi, 3.
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes oculo corporali, non vident sincere, oculo intellectuali, quoniam excæcavit eos malitia eorum. Vel: Videntes facta et conversationem atque miracula Christi, non vident, id est, non considerant ea esse a Deo, sed principi dæmonum deputant ea. Vel: Videntes, id est, Scripturas veteris Testamenti litteraliter et superficialiter intelligentes, non vident spiritualem et verum intellectum earum: propter quod occiduntur a littera. Et audientes prædicationem meam, vel verba legis ac Prophetarum, auribus corporis, non audiunt ea auribus cordis, debite auscultando, neque intelligunt ea salubriter.
I Cor. iv, 7.
Sap. ii, 21.
II Cor. iii, 6.
Ut adimpleatur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: Auditu corporali audietis, o infideles Judæi, eloquia Christi parabolicosque sermones, et non intelligetis ea veraciter, scilicet parabolarum mysteria; et videntes videbitis opera humanitatemque
Is. vi, 9, 10.
Christi, et non videbitis oculo interiori operum qualitatem, et ejus divinitatem. Incrassatum est enim, id est, obtusum et carnale factum est, cor populi hujus, terrenis ac sensibilibus inhærendo, prout in Deuteronomio scribitur: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit; et auribus graviter audierunt, id est, ad audiendum verbum Dei aure mentali tardi fuerunt, et oculos suos interiores, videlicet intellectum, clauserunt, id est, influentiæ seu irradiationi lucis divinæ instructionisque Christi incapacem fecerunt, ponendo obicem gratiæ Dei, videlicet contemptum et infidelitatem. Peccata enim separant mentem a Deo, et sunt velut murus seu janua intermedia inter mentem ac Deum. Propter quod Jeremias fatetur: Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. De talibus scriptum est: Dicunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Ne quando oculis cordis videant veritatem, et auribus interioribus audiant salutarem doctrinam, et corde intelligant, id est, intus legant, atque subtiliter penetrent spiritualem sensum divinorum verborum; et convertantur ab errore ad veritatem, et a caducis rebus ad summum ac incommutabile bonum, et sanem eos, liberando intellectum a falsitate, voluntatem a pravitate, animam ab omni læsione peccati. De qua sanitate Jeremias precatur: Sana me, Domine, et sanabor; et Psalmista, Sana animam meam, quia peccavi tibi.
Vestri autem, o discipuli mei, beati sunt jam in spe, oculi interiores, beatificandi in re per claram divinæ essentiæ visionem, quia vident, id est, recte intelligunt, et fidei lumine illustrantur; et aures vestræ, de quibus jam dixi: Qui habet aures audiendi, audiat. Unde et Isaias inquit: Dominus Deus meus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Hæ itaque aures vestræ beatæ sunt, quoniam audiunt verba mea fideliter. Beati enim qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Amen quippe dico vobis, quia multi Prophetæ et justi, qui futuram Dei incarnationem spiritu prophetali, seu fide agnoverunt, cupierunt videre, id est, optaverunt, si fuisset possibile, videre, quæ vos videtis, videlicet Christum in carne, et conversationem ac signa ipsius; et non viderunt ea præsentialiter, corporali intuitu, sicut vos. Unde et Simeon justus pro suo desiderio quo Christum videre optavit, responsum accepit a Spiritu Sancto non visurum se mortem, donec videret Christum Domini.
Sed quæritur, de quo visu dicat Salvator, Prophetas et justos voluisse videre quæ viderunt Apostoli, et non viderunt. Non enim videtur de spirituali visu posse intelligi, quia Prophetæ visione intellectuali et imaginaria viderunt omnia quæ de Christo prænuntiaverunt. Intelligentia enim opus est in visione, ut Daniel ait. Unde quum Isaias Babylonis vastitatem prædiceret: Corrui, inquit, quum viderem. Multo magis vidit Christum in spiritu, quando dicebat de ejus incarnatione, Puer natus est nobis, et multa similia. Jeremias quoque, quum dixit: Quare quasi colonus venturus es in terra? Tunc enim imaginaria visione vidit Christum. Denique Salvator ipse inquit: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Nec videtur posse intelligi de visu corporali, quia de illo non intelligitur quod Apostolis dictum est: Vestri beati oculi, quia vident. Sic enim Judas et reprobi Judæi viderunt. Puto ergo quod intelligendum sit verbum prædictum de visu interiori conjuncto visui exteriori.
Utroque enim visu optaverunt videre quæ Apostoli utroque visu intuiti sunt. Si autem fiat vis in hoc quod ait, Multi Prophetæ et justi, et non, Omnes Prophetæ et justi; dici posset, quod quamvis majores Sancti ac vates viderunt quæ viderunt Apostoli, non tamen alii omnes minores. Vel respondendum, quod licet Prophetæ ac justi viderunt quædam eorum quæ et Apostoli, non tamen tam multa, nec ita distincte ac circumstantionaliter. Et hoc maxime verum est, si hoc quod Christus
15
Deut. xxxii, 15.
Is. lxx, 2.
Jer. v, 25.
Job xxi, 14.
Jer. xvii, 14.
Ps. xi, 5.
16
Is. l, 5.
Luc. xi, 28.
17
Luc. ii, 25, 26.
Dan. x, 1.
Is. xxi, 3.
Ibid. ix, 6.
Jer. xiv, 8.
Joann. viii, 56. ait Apostolis, Quæ vos videtis, referatur ad totum tempus quo Christus cum eis in terra conversatus est, usque ad horam ascensionis: et hoc modo, ut arbitror, intelligendum est.
Voluerunt quoque et audire verba sapientiæ ex ore meo, quæ auditis, qui me ad libitum interrogatis, et responsionem piam ac informationem recipitis; et non audierunt, eo modo ut vos, nec ita perfecte. Multa tamen documentorum Christi revelata fuerunt Prophetis.
Vos ergo audite parabolam, id est interpretationem seu expositionem parabolæ seminantis, id est Christi, qui per seminantem designavit se ipsum. Omnis homo qui audit corporali auditu verbum regni, id est sermonem de regno cœlesti, et non intelligit verbum hoc, id est, virtutem et sensum verborum cordi suo non imprimit, nec sagaciter pensat; venit malus, id est diabolus in malitia obstinatus, non essentia, sed voluntate malignus. Venit autem per tentationis congressum. Et rapit, id est, aufert, seu infructuosum facit, et oblivioni tradi procurat, quod seminatum est in corde ejus, id est verbum prædicationis infusum menti hominis talis. Hic homo tam negligens, est qui secus viam seminatus est, id est, quem supra figuravi per eum in quem cecidit semen verbi cœlestis, secus viam sæculi hujus: juxta sensum præhabitum. Et dicitur homo seminatus, id est semine tali perfusus, quemadmodum terra dicitur corporaliter seminata.
Qui autem supra petrosa seminatus est, id est, in corde duro ac saxeo semen verbi recepit, quem figuravi per eum in quem semen cecidit supra petrosa, id est arida duraque corda, hic est qui verbum Dei audit, et continuo cum gaudio suscipit illud in anima, tanquam sibi proficuum, per cujus susceptionem evadat periculum. Non habet autem in se radicem, id est habitualem gratiæ fecunditatem, ac stabile fidei fundamentum, seu firmum propositum; sed est temporalis, id est inconstans, ad modicum tempus perseverans in bono, sicut arundo vento agitata, et pulvis a vento projectus. Facta autem, id est sibi illata vel imminente, tribulatione ab invisibilibus hostibus, et persecutione a visibilibus inimicis, propter verbum, id est ob id quod verbum Dei recepit, et implere disponit; vel, Propter verbum exstinguendum, id est, ut verbum Dei tollant de corde ejus; continuo scandalizatur, id est, ex verbis seu factis illorum in peccata prolabitur, non resistens viriliter, relinquens viam justitiæ, ne patiatur adversa, vel ut consequatur delectabilia.
Qui autem seminatus est in spinis, id est, qui verbum Dei recepit in corde punctionibus temporalium curarum repleto, hic est qui verbum Dei audit; et sollicitudo sæculi istius, id est superflua cura acquirendi vel retinendi res mundanas, videlicet honorem, famam, voluptatem, et fallacia divitiarum, id est fallaces divitiæ, quæ sufficientiam quamdam promittunt, sed conferre non valent, suosque amatores æternis cruciatibus ingerunt: imo quo plus crescunt, tanto majus desiderium in corde avari accendunt, et eum quotidie insufficientiorem ac miserabiliorem efficiunt. Bene ergo vocantur fallaces. Unde Sapiens inquit: Creaturæ factæ sunt in tentationem, et in muscipulam pedibus insipientium. Vel, Fallacia divitiarum, id est deceptoria affectio quam divitiæ temporales causant in animo hominis. Blandiuntur enim, sed pungunt, quia cum labore æquiruntur, cum timore amittendi possidentur, cum tristitia amittuntur. Suffocat verbum Dei, id est, memoriam auditi sermonis aufert ab anima, quæ tanto amplius obliviscitur divinorum, quanto plus in terrenis occupatur, transitoriisque inhæret: et sine fructu boni operis ac spiritualis delectationis efficitur verbum Dei in tali corde diffusum.
Qui vero in terram bonam seminatus est, id est, qui significatur per eum qui semen recepit in terra fecunda, seu ille qui corde devoto verbum Dei audivit, hic
Matth. xi, 7. Ps. 1, 4.
22
Sap. xiv, 11.
23
18
19
20
21
B
C est qui audit verbum Dei aure corporali atque mentali, et intelligit illud, et fructum affert, id est, opera bona producit verbum in tali anima seminatum, et facit, aliud quidem centesimum, id est, verbum in cordibus quorumdam facit fructum centesimum, aliud autem facit fructum sexagesimum, aliud vero tricesimum: sic ut expositum est, utpote secundum diversam dispositionem ac diligentiam recipientium.
Posuit Christus hoc loco quatuor genera hominum audientium verbum Dei, et quatuor differentias seminis: quorum quartum genus dumtaxat salvatur, nam pauci electi;19 et quarta pars seminis solum fructificat. Verumtamen, quod hic dictum est de generibus audientium, ad litteram intelligitur de Judæis, quibus Christus in propria sermocinabatur persona, et paucos convertit ex eis. Mystice vero intelligi potest de ceteris gentibus.
Subinde Salvator comparat regnum cœlorum, id est militantem Ecclesiam, aliis rebus. Aliam parabolam proposuit Christus illis, videlicet turbis in littore stantibus, eo exsistente in navi, dicens: Simile factum est regnum cœlorum, id est status militantis Ecclesiæ, homini qui seminavit bonum semen in agro suo, etc. Quum ipse unigenitus Filius Dei, sapientia Patris æterni, post pauca proprio ore parabolam istam exponat, non debemus explanationem illius anticipando præcurrere. Differenda est ergo elucidatio præsentis parabolæ, usque ad locum ubi a Christo exponitur, et accedendum ad tertiæ parabolæ interpretationem.
Aliam parabolam, ordine tertiam, proposuit eis, scilicet turbis, dicens: Simile est regnum cœlorum, id est Ecclesia militans, maxime primitiva, quæ fuit parva quantitate seu numero, sed magna virtute: ideo subditur, grano sinapis, de quo sinapium exprimitur, quod granum sinapis accipiens homo agricola, seminat in agro suo. Quod granum minimum quidem est omnibus seminibus, id est inter omnia semina valde permodicum, ut patet ad oculum; quum autem creverit granum istud in agro, majus est omnibus oleribus, id est, in altius germen crescendo exsurgit, quam alia semina herbarum seu olerum, et fit arbor, id est, per modum arboris crescit in altum, ita ut volucres cœli, præsertim parvæ vel mediocres aves, veniant et habitent in ramis ejus, quiescendo sub illis. Quemadmodum ergo hoc granum quantitate permodicum crescit in altum, sic Ecclesia in principio sui contempta, et numero parva, crevit in populum infinitum, seu Ecclesiam toto orbe diffusam, quando in omnem terram exivit prædicatio Apostolorum, ita ut sub ramis ejus, id est sub documentis atque auxiliis Ecclesiæ, habitent volucres cœli, id est animæ contemplantes cœlestia, vel principes et magnates hujus sæculi ad fidem conversi.20 Sic ergo per hominem seminantem intelligitur Christus, vel prædicator ipsius; per granum, Ecclesia primitiva; per agrum, orbis terrarum, per quem longe ac late diffunduntur ac seminantur fideles, ita ut per Malachiam Dominus dicat: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus.21 Unde in Isaia scriptum est: Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.2223
Hieronymus, per regnum cœlorum intelligit Evangelii prædicationem, vel notitiam Scripturarum; per hominem seminantem, Christum, vel quemlibet alium qui in agrum proprii cordis mittit verbum Dei, quod significari dicit per granum sinapis. Sicut igitur granum sinapis parvum crescit in altum, sic prædicatio Evangelii primo valde contempta, et omnibus scientiis magis derisa, crevit per omnes nationes, ita quod sub ramis, id est diversis dogmatibus ejus, prædicti volucres morentur et conquiescant, omnisque sæcularis scientia et philosophorum doctrina minorata est sub ea, eique subjecta.
Aliam, utpote quartam, parabolam lo-24 cutus est eis : Simile est regnum cœlorum, id est Ecclesia militans, fermento quod acceptum mulier faciens massam pro panibus conficiendis, abscondit, id est, locavit ac miscuit, in farinæ satis tribus, id est tribus mensuris farinæ aqua conspersæ, seu massæ, vel azymi. Satum autem, secundum Hieronymum, est mensura Palæstinæ, unum modium cum dimidio capiens. Donec fermentatum est totum, id est, tamdiu dimisit mulier fermentum in massa, quousque tota fermento permixta est, atque conveniens facta ut de ea fieret panis. Hoc ad litteram planum est.
Spiritualiter vero, per fermentum intelligitur evangelicæ legis doctrina, per quam corda hominum bonum sortiuntur saporem, ut gustent quam dulcis est Dominus, et recte de omnibus judicent, quemadmodum massa ex commixtione fermenti redditur apta ut de ea saporosi panes effici possint.25 Mulier vero, est Sapientia Dei incarnata, vel ipsa Ecclesia ac prædicatorum diligentia. Tria sata significant diversa loca in quibus fideles conversi sunt; vel carnem, sensualitatem, et rationalem animæ partem; vel partem intellectualem, vim concupiscibilem, et irascibilem. His tribus satis, hæc mulier infudit Evangelii documenta, donec totum fermentaretur, id est, tria hæc convenirent ac consentirent in idem, Deo unanimiter serviendo, ita ut caro et sensualitas rationi, et ratio Deo obediant, sicque simul sint unum in Christo, et mundus panis, sicut Apostolus dicit : Unus panis, unum corpus multi sumus.26 Quamvis autem doctrina evangelica non sit subjective nisi in rationali parte animæ, redundat tamen effectumque habet in sensitiva parte et carne, et sic in eis abscondi dicitur vel infundi. — Sed quum dicat Apostolus, Epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ ac nequitiæ;27 rursusque, Modicum fermentum totam massam corrumpit : quæritur, quomodo regnum cœlorum, id est status vel doctrina Ecclesiæ, assimiletur fermento. Et respondendum, quod in fermento sunt duo, videlicet quædam humorum corruptio, et calor inclusus seu virtus latens interius. Quantum ad primum, procedit comparatio Pauli; quantum ad secundum, comparatio Christi.
Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, propter causas superius assignatas. Et subditur jam alia ratio : Et sine parabolis non loquebatur eis, hac vice, vel in isto sermone, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam David vel Asaph, dicentem, in psalmo qui incipit, Attendite, popule, meus, legem meam :28 Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Ultimam partem hujus versiculi, nostra translatio habet sic :29 Loquar propositiones ab initio. Patet ergo, quod duo primi versiculi psalmi illius in persona Christi dicantur, qui in parabolis nunc locutus describitur, et eructavit, id est, discipulis suis manifestavit atque deprompsit, abscondita, id est parabolarum istarum interpretationes, seu mysteria regni cœlorum, quæ a constitutione mundi homines latuerunt, sicut jam dixit quod multi Prophetæ et justi voluerunt audire quæ ipsi audierunt, nec audierunt.30
Footnotes
-
Rom. xiii, 12. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
Ps. xviii, 7. ↩
-
Joann. xvi, 28. ↩
-
Luc. viii, 11. ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Joann. xviii, 37. ↩
-
Ephes. vi, 12. ↩
-
Is. XLVII, 11. ↩
-
Job XXVIII, 7. ↩
-
Apoc. v, 5. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Eccl. III, 27, 29. ↩
-
Eccli. iii, 27, 29. ↩
-
Luc. VIII, 6. ↩
-
Ps. LXXXIII, 8. ↩
-
Is. xlvi, 11. ↩
-
Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩
-
Ps. XVIII, 5. ↩
-
Malach. I, 11. ↩
-
Is. XXVII, 6. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
24-30 vers. 37-43. ↩
-
Ps. xxxiii, 9. ↩
-
1 Cor. x, 17. ↩
-
1 Cor. v, 8. ↩
-
Ps. lxxvii. ↩
-
Ibid. 2. ↩
-
vers. 17. ↩
Chapter 27 of 47