Articulus 26
PROSECUTIO EXPOSITIONIS PRÆSENTIS CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : TUNC DIMISSIS TURBIS, VENIT IN DOMUM.
TUNC, videlicet præscripto sermone ad populum circa mare habito ac finito, dimissis turbis, quæ dignæ non erant audire mysteria regni cœlestis, venit Jesus a navi in domum. Et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere, id est expone, nobis parabolam zizaniorum agri, id est in qua mentionem fecisti de zizaniis quæ nascuntur in agro. Quamvis Matthæus solum recitet discipulos quæsisse expositionem hujus parabolæ, creditur tamen quod aliarum quoque parabolarum expositionem quærebant, secundum quod B Marcus habet, quod seorsum discipulis suis disserebat omnia.1
Porro ad habendum intellectum expositionis parabolæ zizaniorum, necesse est textum parabolæ supra omissum, hoc loco repetere. Sic enim ait Salvator :2 Simile factum est regnum cœlorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Quum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Quum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea? Et ait : Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Sinite útraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. Hucusque textus parabolæ. Quam Christus exponens, adjecit:
Qui seminat bonum semen, est Filius hominis, hoc est, per hominem bonum semen serentem intelligitur Christus. Ager autem, est mundus, id est terra hujus peregrinationis, in qua homines degunt, et exsules sunt. Bonum vero semen, quod Christus seminavit in mundo, hi sunt filii regni, hoc est homines electi, quos Christus mittit ac spargit per omnia climata mundi, quemadmodum semina mittuntur in agris. De hoc semine Christi seu spiritualibus filiis ejus, scriptum est :3 Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum. Zizania autem, sunt filii nequam, id est reprobi, præsertim hæretici, et persecutores Ecclesiæ. Inimicus autem qui seminavit ea, videlicet ista zizania, est diabolus : cujus suggestione et machinatione surrexerunt et perversa dogmata invenerunt hæretici; cujus etiam inspiratione alii reprobi se contra Ecclesiam erexerunt. Dicitur autem diabolus homo, non propter veritatem naturæ, sed propter similitudinem culpæ. Unde de se mine ejus prædicto, Joannes :4 Qui peccat, inquit, ex diabolo est; et iterum : Jam Antichristi multi nati sunt; ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis.5 Hinc de Judæis Christus testatur : Vos ex patre diabolo estis.6 Dicuntur autem homines mali seminari vel esse ex dæmone, non creatione, sed pravitatis imitatione, juxta illud Sapientis : Imitantur illum qui sunt ex parte illius.7 Messis vero, usque ad quam simul crescunt et vivunt in hoc mundo electi ac reprobi, consummatio sæculi est, id est finis mundi, vel dies judicii, in quo electi in palatio Dei ponentur velut in horreo. Messores autem, qui bonos ac malos ad judicium deducent, et eos ab invicem separabunt, angeli sunt, non mali, sed boni.
Sicut ergo colliguntur a messoribus zizania, id est inutiles herbæ, seu folia, et igni comburuntur; sic erit in consummatione sæculi. Mittet Filius hominis angelos suos, qui sibi subjecti sunt, etiam secundum naturam assumptam, ut Verbo unitam; et colligent, hoc est auferent, de regno ejus, id est de ecclesia electorum, seu bonis fidelibus, omnia scandala, hoc est persecutiones et tentationes, per quas boni frequenter scandalizantur; vel, Omnia scandala, id est scandalizatores aliorum, qui generant scandala, qui tunc ab electis loco et præmio separabuntur; et eos qui faciunt iniquitatem, id est ceteros operarios malos, hypocritas, simulatores et callidos iram Dei provocantes. Et mittent eos in caminum ignis, Christo dicente: Ite, maledicti, in ignem æternum. Tunc enim angeli sancti exsecutores judicii, omnes reprobos, homines atque diabolos, in infernalis ignis fornacem projicient. Unde in Apocalypsi legitur: Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus. Et alio loco ait Joannes: Cruciabitur iniquus igne et sulfure, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum. Ministerio itaque sanctorum angelorum dispositive agentium, fiet suscitatio mortuorum, quorum cineres angeli colligent, et suscitatos ad judicii locum perducent, reprobos ab electis segregabunt, et damnatos in pœnas retrudent. Ibi erit fletus et stridor dentium.8 Hoc supra expositum est, capitulo octavo.
Tunc, videlicet statim peracto vel durante judicio, et illis in caminum ignis, seu infernum, qui comparatur ardenti et fumoso camino, projectis, fulgebunt justi, in corpore per dotem claritatis, quæ tanto copiosior erit in corporibus glorificatis, quanto eorum animæ Deum clarius videbunt, sicut sol iste sensibilis, non solum sicut nunc lucet, sed sicut tunc lucebit, quando lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum*.9 Estque probabile quod claritas corporis glorificati excedit claritatem solarem, quoniam opera gratiæ excedunt opera naturæ.10 Vel, Sicut sol spiritualis, videlicet Christus, de quo in Malachia Dominus perhibet: Orietur vobis, inquiens, timentibus nomen meum, Sol justitiæ. Corpora namque electorum assimilabuntur claritati corporis Christi, prout dicit Apostolus: Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.11 Denique, sicut corpora electorum fulgida erunt ut sol, sic corpora reproborum obscurissima erunt, secundum quod animæ eorum omni lumine interiori, quantum ad rectum usum, omnino privantur.*
His dictis, patet expositio hujus parabolæ, paucis exceptis, quæ tangenda sunt breviter. Quum autem dormirent homines, id est, prælati Ecclesiæ et aliorum doctores de hac vita migrarent, vel a diligenti custodia gregis sui cessarent, venit inimicus ejus, id est diabolus, adversarius Christi, et superseminavit zizania, hoc est, hæreticos et perversos misit ac miscuit, in medio tritici, id est inter electos atque Catholicos;12 et abiit alibi, facere aliquid mali, et cito reversurus est. Quum autem crevisset herba, hoc est semen bonum seminatum a Christo, et fructum bonæ conversationis fecisset, quum filii regni numero ac merito aucti fuissent in sæculo isto; apparuerunt inter eos et zizania, id est prædicti injusti. Accedentes autem spirituali accessu, servi patrisfamilias, hoc est famuli Christi, utpote angeli, secundum Hieronymum, vel devoti prælati ac vicarii Christi; dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo, id est homines fide et opere christianos in mundo? Unde ergo habet zizania? Et ait: Inimicus homo hoc fecit, id est diabolus. Servi autem dixerunt: Vis, imus, et colligimus ea? id est, visne ut separemus et auferamus hæreticos et perversos a societate fidelium, per excommunicationem, vel tradendo eos potestati sæculari ad occidendum?1314151617 Et ait: Non, ne forte colligentes zizania ista, eradicetis, id est, periculo vel occisioni exponatis, et triticum, id est electos fideles. Sinite utraque crescere usque ad messem, id est diem retributionis extremæ, seu judicii; et in tempore messis dicam messoribus, id est angelis: Colligite primum zizania, id est, antequam proferatur judicialis sententia, separate malos a bonis, et alligate ea in fasciculos, id est, per modum fasciculorum adunate eos, ad comburendum, hoc est, ut in igne gehennæ succendantur, non consumantur.18 Impius quippe funibus peccatorum suorum constringetur, ut Sapiens inquit. De hac impiorum colligatione scriptum est in Isaia: In die illa visitabit Dominus super militiam cœli in excelso, et super reges terræ; et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere.19
Circa hunc locum quæritur, an hæretici sint sustinendi. Et videtur quod imo, quum Christus dicat: Sinite utraque simul crescere usque ad messem. Hieronymus quoque hic dicit: Monemur ne cito amputemus fratrem, quoniam fieri potest ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat. Oppositum videtur ex eo quod ait Apostolus:20 Auferte malum de medio fratrum vestrorum. Et secundum apostolica documenta, prohibemur hæreticos salutare, et cum quibusdam perversis cibum accipere.2122
Ad hanc quæstionem respondet Thomas, quod circa hæreticum duo pensantur, videlicet ejus iniquitas, et Ecclesiæ pietas.23 Quantum ad primum, meretur non solum excommunicari, sed occidi, quum multo gravius sit fidem corrumpere, quam falsare pecuniam: et tamen falsatores pecuniæ secundum jura occiduntur. Quantum ad secundum, non decet hæreticum statim damnare, sed ad veritatem pro posse reducere. Ideo Ecclesia non immediate et subito, sed post primam et secundam correptionem damnat hæreticum, sicut ad Titum docet Apostolus. Si vero ex tunc in suo errore manserit pertinax, separat eum Ecclesia a se per excommunicationis sententiam, et relinquit eum sæculari judicio morti tradendum. Unde alio loco dicit Hieronymus: Secandæ sunt putridæ carnes, et scabiosa ovis a caula repellenda est, ne tota domus, massa, corpus et pecora, ardeant, corrumpantur, putrescant. Arius, in Alexandria una scintilla fuit;24 sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem ejus flamma depopulata est. Itaque, quod Dominus ait, zizania non esse tollenda, sed sinenda ut crescant cum tritico, si per zizania intelligantur hæretici, tunc intelligendum est, in eo casu quando videlicet exstirpari non possunt sine eradicatione seu periculo tritici, quando videlicet non sunt aperti, vel satis noti, vel potentes habent defensores. Unde dicit Hieronymus: Monet Dominus ne ubi quid ambiguum, cito proferamus sententiam.
C Sequitur quinta parabola. Simile est regnum cœlorum, hoc est præmium Beatorum in patria, thesauro abscondito in agro. Nam sicut propter talem thesaurum possidendum omnia venduntur, sic propter adipiscendum regnum cœlorum omnia temporalia deseruntur. Ideo subditur: quem thesaurum qui invenit homo, abscondit, tanquam pretiosum clenodium, et præ gaudio illius, id est ex dilectione et amore thesauri inventi, vadit, et vendit omnia quæ habet, et emit agrum illum, ut habeat jus possidendi thesaurum ex integro. Olim enim thesauri in agro inventi, quamvis propter temporis longitudinem ignorabatur cujus fuissent, tamen propter communem hominum pacem pro media parte fuerunt dominorum agri. Ager ergo est vita activa, vel sacra Scriptura, in quibus thesaurus iste, videlicet beatitudo cœlestis, quodammodo latet et continetur ut merces in merito. Homo autem thesaurum reperiens, est quicumque devotus, qui cum Apostolo omnia arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat. Vel, thesaurus est Christi divinitas; ager, caro ipsius.25
45
46
Philipp. III, 8.
Prov. III, 15; VIII, 11.
47
I Petr. II, 9.
Apoc. V, 10.
Luc. I, 32, 33.
48
Iterum simile est regnum cœlorum, id est Ecclesia militans, homini negotiatori, quærenti bonas margaritas, id est lapides pretiosos. Inventa autem una pretiosa margarita, id est gemma quadam dignissima, qualis est jaspis, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam, ut carius venderet ipsam, vel tanquam prænobile bonum possideret. Sic Ecclesia et quilibet veraciter christianus, quærens pretiosas margaritas, hoc est virtutes præclaras et cardinales, et veteris Testamenti Scripturas, unam vero pretiosissimam inveniens, scilicet christianæ legis doctrinam, vel consiliorum evangelicorum perfectionem, vel increatam Dei sapientiam, Dominum Jesum, vendit vel vilipendit cuncta terrena, ut margaritam istam obtineat, sicut testatur Apostolus: Omnia arbitror detrimentum, propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi. Pretiosior nempe est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.
Postremo, septima et ultima parabola subditur. Simile est regnum cœlorum, id est Ecclesia militans, in qua Deus per fidem et gratiam regnat: quæ et ipsa regnat in nomine Christi, sæculare ac spirituale dominium atque judicium habens et faciens; de qua Petrus apostolus: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium; quæ in Apocalypsi fatetur, loquens ad Christum: Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram. De hoc regno dixit Archangelus de Christo ad Virginem: Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Itaque regnum istud simile est sagenæ, seu reti, missæ a piscatoribus in mare, ut capiat pisces, et ex omni genere piscium congreganti, hoc est, bonos et malos pisces capienti, vel quosdam de omni specie piscium. Quam sagenam, quum impleta esset piscibus talibus, educentes piscatores, et secus littus, hoc est juxta ripam aquæ, sedentes, elegerunt ex sagena bonos pisces in vasa sua, malos autem foras miserunt, id est, penitus abjecerunt, et bestiis ac avibus ad devorandum dederunt. Sic modo Ecclesia continet bonos et malos, et quosdam de omni genere hominum. — Mystice etiam per sagenam exprimitur prædicatio Apostolorum et successorum ipsorum, qui ex verbis utriusque Testamenti sermonem per modum retis texentes, miserunt illum in mundum istum, qui magno procellosoque mari assimilatur, et congregaverunt intra Ecclesiam quosdam de omni natione, pluresque reprobos quam electos. Unde in vocatione priorum Apostolorum dictum est:26 Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Præterea ipsemet Christus declarat cur Ecclesia comparetur tali sagenæ.27 Sic erit in consummatione sæculi, quantum ad hominum separationem ab invicem, quando agni ponentur a dextris, et hœdi a sinistris, sicut nunc dictum est de piscium separatione. Nam tunc exibunt angeli a summo cœlo, et missi a Christo separabunt malos de medio justorum, hoc est de tota universitate electorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Hoc totum jam evidenter expositum est. Itaque Ecclesia per modum sagenæ nunc natat et fluctuat in hoc mari magno ac spatioso; et sæpe fluctibus tribulationum et aquis tentationum ita afficitur atque torquetur, ut clamet cum sancto David: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam; veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Nunc quoque nescitur qui pisces sint electi, et qui reprobi. Porro, in fine sæculi, Christo ad judicium descendente, sagena ista quasi ad littus trahitur, quum omnes ante Christum in valle Josaphat ducuntur ac præsentantur: tuncque boni manifeste secernentur a malis.
Intellexistis hæc omnia, scilicet parabolas istas et interpretationes earum? Hoc Apostolis dicitur: qui tamen apud Marcum referuntur a Christo reprehensi, eo quod primam parabolam non intellexerunt. Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo, hoc est, ex quo ad vos, tanquam ad aliorum magi-
49
Ibid. XXV, 33.
50
Ps. CIII, 25.
Ps. LXVIII, 2, 3.
51
Marc. IV, 13.
52 stros, spectat hæc omnia intelligere, propterea omnis scriba doctus in regno cælorum, hoc est quilibet prædicator et prælatus, præsertim episcopus, in militanti Ecclesia, similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera, vestimenta, utensilia, alimenta, talenta. Quemadmodum enim talis paterfamilias unicuique de filiis ac familiis suis dat secundum quod indiget, et capere potest, vel dignus est; sic scriba doctus de quo nunc sermo est, unumquemque de grege suo pascit ac instruit, prout capere valet, secundum quod Paulus lacte potasse se dicit eos qui solidum non poterant capere cibum. In divinis enim Scripturis invenitur quod omni statui congruit. Hujusmodi itaque scriba, profert de thesauro suo, hoc est de plenitudine gratiæ, perfectionis, et scientiæ sibi divinitus distributæ (thesaurus enim desiderabilis in ore sapientis, secundum Salomonem), nova et vetera, hoc est utriusque Testamenti eloquia, sermonem suum confirmans auctoritatibus novæ et veteris legis.28 Unde in Canticis ait Ecclesia : Omnia poma nova ac vetera, dilecte mi, servavi tibi.29 Debent ergo majores prælati in utraque lege esse periti : imo, secundum deiformem theologorum ducem sacratissimum Dionysium, ad episcopos pertinet ut sint adeo docti, quod difficillima quæque et omnes subditorum dubitationes solvere possint.
Et factum est, quum consummasset, hoc est, perfecte terminasset, Jesus parabolas istas septem, non solum eas, sed etiam earum mysteria seu interpretationes disserendo discipulis, transiit inde, recedendo a domo in qua locutus est ista. Et veniens in patriam suam, videlicet Galilæam, in qua conceptus, nutritus, atque moratus est, docebat eos, videlicet compatriotas et concives suos in urbe Nazareth, secundum Hieronymum, [in synagogis eorum,] ita ut mirarentur Nazareni, et dicerent : Unde huic sapientia hæc et virtutes, hoc est miracula? quasi dicerent : Quis dedit ei tanta dona? Noverant enim quod non habuit sapientiam istam per studium, juxta illud Joannis septimo : Unde hic scit litteras, quum non didicerit? Virtutem quoque miraculorum æstimabant sibi non esse collatam a Deo, propter ignobilitatem parentelæ.30 Unde subditur :
Nonne hic est fabri filius, scilicet ipsius Joseph (qui fertur fuisse faber lignarius)? Marci sexto ita habetur : Nonne hic est faber, filius Mariæ?31 Vocabant ergo Jesum fabrum : vel despective, sicut communiter fit quum filiis improperatur officium patrum (vocantur nomine talis officii, ut si filius fullonis promoveatur in episcopum, invidi dicunt, Ille fullo); vel, quia Jesus patrem suum putativum frequenter adjuvit in suo officio : quod Nazarenos istos non latuit. Nam usque ad tricesimum annum habitavit cum eis. Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus sunt Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? De istis fratribus dictum est supra, quod fuerunt consobrini Christi, et filii Mariæ uxoris Cleophæ, sororis Virginis gloriosæ, ut dicit Hieronymus in libro contra Helvidium hæreticum.32 S. Thomas in uno loco ait, quod illi qui in Evangelio appellantur fratres Christi, fuerunt filii Joseph de alia conjuge. Alibi dicit, quod Joseph creditur virgo fuisse : quod Beda et alii communiter asserunt; et sic fratres isti fuerunt Christi nepotes. Quum enim in cruce commiserit Matrem suam virginem virgini, quum esset adulta, probabile est quod juvenculam non commiserit, nisi virgini sponso.33 Et sorores ejus, id est cognatæ, nonne apud nos sunt, hoc est inter nos habitando ?
Et scandalizabantur in eo, id est, ex consideratione humilis genealogiæ cognationisque Christi, in peccatum prolapsi sunt, æstimantes quod sapientiam et virtutes habuerit a diabolo potius quam a Deo. In quo patet infinita eorum cæcitas atque perversitas, quum multi Prophetarum illitterati et egeni exstiterint, et tamen prophetali sapientia Deo miserante impleti sunt, ut Amos agricola vellicans sycomoros, Jeremias puer.343536
Jesus autem dixit eis : Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo, id est familia sua : non quod alibi ubique honoretur, vel ab omnibus suis compatriotis spernatur; sed quia communiter sic est, quod a suis magis contemnitur, quam ab aliis. Et hoc ex invidia oritur, vel superbia : quia homines male pati possunt, ut compares sui præferantur eis; et compatriotæ melius sciunt imperfectum alicujus quam alii, et frequenter convertunt oculum mentis ad considerationem ejus quod homo fuit tempore pueritiæ, vel quum eis similis videbatur. Et non fecit ibi virtutes multas, hoc est multa miracula, saltem hac vice, propter incredulitatem illorum, videlicet, quia indigni erant, et etiam ne faceret eos majori damnationi obnoxios. Fecit tamen ibi quædam miracula, ne excusationem suæ infidelitatis haberent. Unde Marcus habet : Et non poterat ibi virtutem ullam facere, scilicet potentia ordinata, quia non decuit, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.37
Footnotes
-
Marc. IV, 34. ↩
-
24-30 ↩
-
Is. LIII, 10. ↩
-
1 Joann. III, 8. ↩
-
1 Joann. II, 18, 19. ↩
-
Joann. VIII, 44. ↩
-
Sap. II, 25. ↩
-
Matth. viii, 12. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
-
*[In regno Patris eorum.] ↩
-
Philipp. iii, 20, 21. ↩
-
25-30 ↩
-
Malach. iv, 2. ↩
-
Matth. xiv, 10, 11. ↩
-
Apoc. xii, 9. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Is. xxiv, 21, 22. ↩
-
1 Cor. v, 13. ↩
-
1 Cor. v, 11. ↩
-
Tit. III, 10. ↩
-
- q. 11, art. 3.
-
Tit. III, 10. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
I Cor. I, 1, 2. ↩
-
Matth. IV, 19. ↩
-
Prov. XXI, 20. ↩
-
Cant. VII, 13. ↩
-
Joann. VII, 15. ↩
-
Marc. VI, 3. ↩
-
Matth. XU, 46. ↩
-
Joann. XIX, 26, 27. ↩
-
Matth. xii, 46. ↩
-
Jer. I, 6. ↩
-
Amos VII, 14. ↩
-
Marc. vi, 5. ↩
Chapter 28 of 47