Skip to the text

Articulus 27

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : IN ILLO TEMPORE, AUDIVIT HERODES TETRARCHA FAMAM JESU, ETC.

In illo tempore, audivit Herodes Antipas, filius Herodis Ascalonitæ, cujus tempore natus est Christus, qui et infantes occidit, tetrarcha, id est princeps quartæ partis regni. Nam patre ejus mortuo, divisum est regnum Judææ in quatuor partes : quarum duæ datæ sunt Archelao filio prædicti Herodis; tertia pars, Philippo; quarta, huic Herodi data est ab imperatore Romano. Famam Jesu, id est rumorem miraculorum, documentorum, et operum Christi. Et ait pueris, id est satellitibus suis vel sibi familiariter junctis: Hic Jesus, de quo audio tanta, est Joannes Baptista. Sciebat enim Herodes Joannem virum sanctum et justum fuisse, ut habet Marcus. Idcirco, audiens tanta de Christo, putavit quod ipse esset idem justus et sanctus, quasi Deus non haberet nisi unum excellentem ministrum in mundo. Ipse Joannes, quem ego decollavi, surrexit a mortuis. Ex hoc patet quod iste Herodes, sicut et pater ejus, legem Moysis acceptavit. Et ideo virtutes, hoc est præcedentia merita seu opera virtuosa Joannis, operantur in eo, id est, sunt causa quod tanta mirabilia agit. Quamvis enim Joannes ante mortem suam nullum fecerat signum, æstimavit tamen Herodes, quod post resurrectionem miracula faceret, quasi ad statum meliorem promotus. Et quia de morte Joannis jam tactum est, Evangelista describit causam, modum et ordinem suæ occisionis.

Herodes autem per servos suos tenuit, hoc est, comprehendit ac cepit, Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem, propter Herodiadem uxorem fratris sui, id est ad instantiam Herodiadis conjugis Philippi, qui fuit frater Herodis : cujus legitimam conjugem nomine Herodiadem, abstulit iste Herodes, et secum in adulterio sedit. Vel, Propter Herodiadem, hoc est propter amorem carnalem quem habuit ad eam : quam tanto carnalitatis ardore amavit, quod increpationem de hoc ferre non potuit. Vel, Propter Herodiadem, id est, ad hunc finem, ut Joanne occiso, cum illa quietius ac securius delectaretur. Dicebat enim illi, puta Herodi, Joannes : Non licet tibi, qui legem Moysis recepisti, habere eam in conjugem : quia hoc prohibet lex, ne quis uxorem fratris, illo vivente accipiat.1

5 Et volens Herodes illum, id est Joannem, occidere, timuit populum, ne insurgeret contra ipsum, si Joannem occideret, quia sicut prophetam eum habebant, id est, Joannem reputavit populus communis esse prophetam. Unde dictio illa, Sicut, hoc loco dicit non tantum similitudinem, sed etiam veritatem. Marcus habet, quod Herodes metuebat Joannem, sciens eum virum sanctum et justum; et custodiebat eum, et audito eo, multa faciebat, et libenter eum audiebat.23 Quibus verbis Marcus præmisit: Herodias autem insidiabatur Joanni, volens occidere eum, nec poterat.4 Cujus impotentiæ causam Marcus assignans, dicit quæ allegata est: Herodes enim metuebat Joannem. Ex quibus patet, quod mulier ista nefaria, primo concepit odium contra Joannem suæ concupiscentiæ inimicum. Videns enim quod Herodes Joannem libenter audivit, eoque audito multa operabatur, cepit timere ne propter prædicationem Joannis, Herodes eam abjiceret, et primo redderet viro. Quod ergo nunc dicitur, quod Herodes quærebat Joannem occidere, intelligendum est processisse ex Herodiadis suggestione. Effeminatus quippe Herodes in tantum victus est luxuriosæ mulieris concupiscentia et amore, quod contra legem et propriæ rationis judicium acquievit mulieri, et insidiabatur Joanni, quem ante libenter audivit ac timuit.

6 Die autem natalis, id est anniversario die nativitatis Herodis, saltavit, hoc est, chorizando tripudiavit, filia Herodiadis, ex alio viro, in medio aulæ seu alterius loci, vel in medio eorum qui aderant; et placuit Herodi saltans filia meretricis, et saltatio ejus. Unde, id est ex qua vana complacentia, cum juramento pollicitus est, id est promisit, ei dare quodcumque postulasset ab eo, quamvis mediam regni partem.5 At illa puella præmonita a matre sua Herodiade, a qua petivit consilium, dicens: Quid petam?6 Et illa: Caput Joannis. Da mihi, inquit puella Herodi, hic, hoc est in loco præsenti, in disco, caput Joannis Baptistæ: quod fieri non potuit, nisi decapitaretur. Et contristatus est rex Herodes, quod tam inconsulte jurasset ac promisisset, et quod illa tam crudeliter postulasset. Quidam dicunt quod Romani abstulerunt a Judæis nomen regium. Et tamen hoc loco Herodes dominus Judæorum, dicitur rex. Propter juramentum autem quod fecit puellæ, ne videretur perjurus, et eos qui pariter recumbebant, id est, simul cum ipso manducabant. Fecit enim cœnam principibus, et tribunis, et primis Galilææ. Itaque, propter istos, ne in tantorum virorum præsentia videretur perjurus et mendax, vel ne ipsi turbarentur, quia fortassis consenserunt Herodiadi in mortem Joannis, jussit dari caput Joannis puellæ nequissimæ.

C Secundum Hieronymum, et alios plures, Herodes cum Herodiade ordinavit quomodo posset Joannem occidere; et invento concordi consilio, fecit convivium, in quo filia Herodiadis tripudiaret: qua saltante, finxit se rex ultra modum delectatum in saltatione illius, moxque jurando promisit dare ei quod peteret. Qua caput Joannis petente, simulavit se rex contristari, ut populus haberet eum excusatum de morte Joannis, quum tamen corde gauderet. Et hoc alii probant: Primo, quia ut scribitur hic, Herodes ante saltationem, accubitum, et postulationem puellæ, voluit Joannem occidere. Secundo, quoniam nisi optasset mortem Joannis, non occidisset eum propter juramentum, quia sub promissione hujusmodi non intelligitur aliquod illicitum cadere. Tertio, quia non est probabile quod propter saltationem promitteret puellæ tantum donum.

Verumtamen Augustinus sentire videtur, quod Herodes vere metuebat et libenter audiebat Joannem, et ex animo tristis effectus est postulatione illa audita: quod litteræ hujus capituli et verbis Marci magis consonare apparet. Quod igitur dicitur, Herodem voluisse occidere Joannem, intelligi potest de voluntario permixto involuntario, quomodo Pilatus voluit crucifigere Christum: quem utique voluntarie crucifixit, aliter non peccasset; sed erat voluntarium illud involuntario mixtum. Denique, sicut juxta Salomonem, vult et non vult piger, si talis vult et non vult, hoc quoque quod vult, efficit cum mœrore, quemadmodum negotiator cum tristitia projicit merces in mare. Habuit ergo displicentiam contra Joannem, propter increpationem ipsius, et inclinationem ad occidendum eum, propter Herodiadis preces;7 sed non tantum, quod absolute decrevit vel optavit eum occidere, secundum Augustinum: ideo contristatus est audita petitione petulantis puellæ. — Ad secundum dici potest, quod reges, principes et superbi, volunt promissa ac juramenta sua implere, quamvis illicita, ne ab hominibus judicentur perjuri aut mentientes. Et quod opponitur: Si puella petisset caput patris et matris, Herodes non consensisset, ergo quod juravit puellæ dare quidquid peteret, insidiando fecit:8 hoc solveretur, dicendo quod intentio Herodis non erat absolute promittere, sed dummodo non esset penitus irrationabile et absurdum. Ideo enim dixit: Licet dimidium regni mei. Quasi diceret: Si aliquid majus petieris, non præstarem. — Ad tertium diceretur, quod reges quum vino calefacti sint, faciliter inclinantur ad promittendum, ut patet de Assuero, quomodo promiserat Esther. Quamvis autem caput Joannis dare saltanti, fuit maxime irrationabile, tamen Herodes non reputavit hoc tam irrationabile ut alia multa.

Misitque spiculatorem, et decollavit per manum illius Joannem in carcere. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et tulit matri suæ Herodiadi, ut viso capite increpatoris sui, gloriaretur de condigna vindicta.9 O qualia sunt judicia Dei! Et quomodo permittit Deus justus et sanctus, electos suos in præsenti sæculo tribulari, a reprobis opprimi, multis injuriis affici!10 Scit enim quam salubre et meritorium hoc eis exsistat.11 Ecce sanctissimum virum, consanguineum Christi, præconem, præcursorem, baptistam Salvatoris, quo inter natos mulierum major non fuit, permisit ad suggestionem adulteræ incarcerari, ad instantiam petulantis ac vilis puellæ occidi.12 Nemo ergo servorum Christi murmuret, contristetur, aut pusillanimis fiat, dum adversitatibus atque injuriis fatigatur. Multæ enim tribulationes justorum; et tanquam aurum in fornace probavit Deus electos.

Et accedentes discipuli ejus, puta Joannis, tulerunt corpus ejus de carcere, vel loco carceri propinquo, et sepelierunt illud, in urbe Sebaste, ut dicitur, quæ olim vocabatur Samaria. Nec dubium quin fecerint planctum magnum super tam dilectum et sanctum magistrum. Et venientes nuntiaverunt Jesu de occisione Joannis. Noverant enim Jesum esse cognatum et amicum Joannis præcipuum. Quod quum audisset Jesus: non quod tunc illud primo cognovit, quippe quum ipse omnia præterita, præsentia, et futura, a primo suæ conceptionis instanti agnoverit; sed tunc ostendit se illud cognoscere, faciendo quod subditur, secessit inde, videlicet a patria sua seu Nazareth, in navicula, ut pauper et humilis, vili et humili vehiculo navigaret trans fretum seu mare Galilææ, ut patet in Joanne, in locum desertum seorsum: non quasi timens ab Herode occidi, quem poterat solo nutu destruere;13 sed quasi cedens furori hostis, dansque exemplum vicissim declinandi persecutionem, et ut die divinitus præordinato pateretur in Jerusalem, sicut frequenter prædixit.14 Et quum audissent turbæ Jesum transisse ad locum hunc, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus, nec dubium quin etiam de villis atque castellis.15 Causam quare secutæ sunt eum, Joannes refert, videlicet, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

Et exiens Jesus, hoc est, desertum locum egrediens, et turbis quodammodo obvians, vidit turbam multam, et misertus est eis, quia erant sicut oves non habentes pastorem, secundum Marcum; et curavit languidos eorum, hoc est infirmos quos turba adduxit, et docuit turbam. Per hoc mystice designatur, quod Christus ipsius vestigia sequentibus, ejusque gratiosam præsentiam quærentibus, protinus obviet, et ultro se offerat, juxta illud:16 Omnis qui quærit, invenit. Vulnera vitiorum in eis curat, et lumen sapientiæ influit.

Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus in quo sumus, id est domos et cibos non habens, et hora jam præteriit, id est, tempus hujus diei ad occasum jam tendit: idcirco dimitte turbas, dando eis licentiam vel consilium revertendi ad loca habitationis, ut euntes in castella, emant sibi escas.17 Marcus sic habet: Ut euntes in villas et vicos. Unde per castella, alia quoque loca convenientia intelliguntur. In quo declaratur sollicitudo superflua, imperfectaque fides discipulorum, qui dabant consilium recedendi a Christo et spirituali alimento, propter corporeum cibum, et quasi fame periclitari possent quibus adfuit Christus.

Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire ad cibos emendos; date illis vos manducare. Quæritur, cur hoc Christus dixit discipulis, quos noverat non habere cibaria tanta. Dicendum: primo, ad insinuandum quod si discipuli habuissent fidem sicut granum sinapis, certi fuissent se sola prece posse acquirere escas sufficientes turbæ a Deo;18 secundo, intelligi potest per modum propheticæ prænuntiationis, ut Christus dicatur dixisse discipulis, Date illis manducare, quia scivit sic esse futurum. Sciendum tamen, quod antequam Christus hæc dixit, interrogavit Philippum: Unde ememus panes ut manducent hi?19 ut habet Joannes. Quo respondente, Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, dixit Salvator: Vos date illis manducare. Responderunt discipuli: Euntes emamus denariis ducentis panes, et dabimus illis manducare.20 Qui dixit: Quot panes habetis? ut in Marco habetur. Quid autem ad hoc responderint, subjungit Matthæus. Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Joannes sic habet:21 Respondet ei Andreas:22 Est puer hic unus, habens quinque panes hordeaceos et duos pisces. Itaque per synecdochen ponitur pars pro toto; vel omnes respondisse dicuntur, quia Andreas respondit pro omnibus. Qui ait eis: Afferte huc illos mihi panes et pisces.

Et quum jussisset turbam discumbere, hoc est manducare, vel ad manducandum quiescere seu sedere, super fœnum.23 Erat namque fœnum multum in loco illo, nec tabulas et sedilia habuerunt. Acceptis quinque panibus et duobus piscibus, adspiciens in cœlum: non quod per elevationem corporalium oculorum suorum, interiores oculi animæ suæ plus quam ante elevarentur ad Deum per contemplationem, quem indesinenter per speciem vidit. Sed adspexit in cœlum: Primo, ut daret nobis exemplum semper recurrendi ad Deum, juxta illud in Psalmo:24 Oculi mei semper ad Dominum. Secundo, ad significandum quod tota virtus et efficacia sua esset a Patre, quemadmodum ait apud Joannem: Non possum ego a me ipso facere quidquam.25 Benedixit: in quo docuit ante comestionem benedicere cibos; et fregit, et dedit discipulis panes jam fractos; discipuli autem dederunt turbis. Denique, inter manus Christi et discipulorum multiplicati sunt panes et pisces, vel per creationem novorum panum et piscium, vel per solam eorum multiplicationem, sine alicujus materiæ conversione in panes piscesque, vel per augmentationem, convertendo aliquid in panes et pisces. De modo siquidem hujus multiplicationis, est longissima atque difficilis disputatio inter doctores.

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt omnes.26 Et discipuli tulerunt, hoc est, colligendo a manducantibus abstulerunt, reliquias ciborum remanentes, duodecim cophinos fragmentorum plenos. Ponit continens pro contento, hoc est fragmenta sportarum duodecim. Mystica horum explanatio poni solet in Joannis evangelio.27 Unde ad locum illum hanc differo. Manducantium autem numerus fuit quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis, quorum numerus forsitan numerum virorum excessit. Quemadmodum vero in Numeris habetur, Viri vocantur, qui vicesimum annum attigerunt, quasi potentes ad bella procedere.28

Et statim jussit discipulos suos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, videlicet ultra mare Galilææ. Imo coegit eos ad hoc, secundum Marcum : per quod patet, quod nec ad horam libenter separabantur a tam dulci ac potenti magistro. Nihilo minus statim obtemperaverunt. Donec dimitteret turbas a se recedere, et tunc sequeretur discipulos. Turbæ enim noluerunt abire, nisi viso discipulorum recessu. Et dimissa turba, ascendit, imo secundum Joannem, fugit, in montem solus orare. Ratio cur fecit discipulos præcedere, et cur ipse fugit in montem prædicti deserti, exprimitur in Joanne, quo legitur : Sciens Jesus quia venturi erant, ut raperent et facerent eum regem, viso scilicet tanto miraculo, fugit in montem.29 In quo docuit honorem et gloriam mundi humiliter declinare. Vespere autem facto, solus erat ibi, in vertice montis. Porro, quod Christus turba dimissa ascendit montem causa orandi, ostendit quod aliorum præsentia frequenter impedit orationis instantiam ac fervorem, et quod locus sublimis seu opportunus occasionaliter proficit ad excitandum mentis fervorem in orando, laudando, contemplandoque Deum;30 et item, quod prælatus, prædicator ac doctor dominici gregis, semper quum potest redire debet ad locum quietum, in quo solus cum Domino occupetur, atque ab eo purgetur, illuminetur ac perficiatur, ita ut rediens, memoriam abundantiæ suavitatis Dei gustatæ suis eructuet, gratiamque perceptam aliis administret.31

Navicula autem, in qua erant discipuli, in medio mari, id est stagno prædicto : non enim fuit Magnum mare; jactabatur fluctibus, orta tempestate in aqua. Erat enim contrarius ventus navigationi eorum, nec poterant facile remigare. Ex quo figuratum est, quod carentes præsentia Christi, variis periculis subjacent, ejusque interna consolatione absente, diversæ afflictiones et tempestates tentationum oriuntur in animo. Ideo sanctus Job :32 Pone me (inquit) juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

Quarta autem vigilia noctis, id est tribus partibus noctis jam lapsis, et ultima parte ejus instante vel inchoata. Solebant enim milites tempore prælii exercitum custodientes, dividere noctem in quatuor partes, quatenus in qualibet parte una pars militum vigilaret ad custodiendum exercitum. Venit Jesus ad eos, ambulans supra mare, per agilitatis dotem, secundum Hugonem : quod tamen alii negant. Secundum Marcum, Jesus stans in terra, vidit discipulos laborantes in remigando, et tamen non statim, sed circa finem noctis venit ad eos, qui tota nocte periclitabantur :33 ad designandum, quod sæpe permittit electos suos ad tempus affligi, ut a venialibus purgentur, et Christi gratiam atque præsentiam invocando, ampliori gratia et gloria decorentur. Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt, propter rem prorsus insolitam, dicentes : Quia phantasma est, id est apparentia rei non exsistentis quod esse videtur. Forsan timebant ne esset spiritus malignus in specie Christi. Et præ timore clamaverunt, divinam protectionem invocando, quia timebant a dæmone illudi, et nocumentum incurrere.

Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Ego sum sicut apparet, et cujus vocem cognoscitis, et qui verum esse habeo, qui olim dixi ad Moysen : Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos. Habete fiduciam in Deo, nolite timere inordinato pavore, a negotio perambulante in tenebris.3435 In omnibus inveniuntur discipuli Christi usque ad Spiritus Sancti emissionem vel ascensionem, satis imperfecti ac rudes :36 propter quod Salvator apud Marcum ait, quia obcæcatum fuit cor eorum.37

28

Respondens autem Petrus, qui in omnibus invenitur ceteris in fide et caritate ardentior, dixit : Domine, si tu es. Hoc dixit, non amplius dubitando : alioqui non commisisset se tanto periculo, ut propter verbum ipsius inciperet ambulare supra mare. Quod igitur ait, Domine, si tu es, ex caritatis procedit ardore et fidei magnitudine, qua credidit se per potentiam vel meritum Christi posse supra aquas incedere. Jube me venire ad te super aquas, quoniam tibi obediendo, perire non valeo. At ipse Jesus ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. Noverat Petrus, quod virtute Christi posset aqua sub pedibus suis consolidari, vel corpus suum levificari. Et ad magnitudinem hujus miraculi confert, quod tam Christus quam Petrus, non supra tranquillum, sed turbulentum mare deambulavit.

29

30

31

Videns vero, imo experiens, ventum validum se impellentem, timuit. Et quum cœpisset mergi, propter timorem inordinatum ex fidei imperfectione descendentem, clamavit, dicens : Domine, salvum me fac ab isto submersionis periculo. Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum. Sic cunctis electis periclitantibus spiritualiter facit Christus. Nam licet ad tempus desinat eos adversitatibus agitari, tamen quum prospicit quod mox perituri sint nisi ipse succurrat, porrigit manum adjutricem. Propter quod ait Psalmista : Impulsus, eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me ;38 itemque, Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.39 Et ait illi Jesus : Modicœ fidei, id est tu, Petre, modicam habens fidem, vel potius fidei actum, quantum ad præsens. Modicam enim fidem habere videtur, in quo passiones partis sensitivæ fidei actum impediunt sive obnubilant. Quare dubitasti, id est, incertus fuisti de mea custodia, et tua conservatione? quasi mergi posset, qui me jubente super aquas progreditur, quum ego per Isaiam testatus sum :40 Quum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Nondum fuerat Petrus tantus in fide, ut cum Psalmista dicere posset : Nam et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.41

Et quum ascendisset Jesus cum Petro in naviculam, cessavit ventus, haud dubium quin Christo jubente. Sic Christo per internam visitationem redeunte ad cor quod ad tempus dispensative reliquit, redit tranquillitas animi, delectaturque anima in multitudine pacis.42

32

33

Qui autem in navicula erant, videlicet alii discipuli, et ut dicit Hieronymus, vectores et nautæ, venerunt, et genibus flexis, vel proni super asseres, adoraverunt eum. Si crediderunt eum esse verum Deum, adoraverunt eum adoratione latriæ. Et certum est, quod nec Apostoli habuerunt firmam et fixam fidem de hoc, usque post resurrectionem. Nondum enim sciebant minora de Christo, ut quod esset passurus pro mundo, vel resurrecturus a morte.43 Dicentes : Vere Filius Dei es. Si adoraverunt eum ut verum Deum, vocabant eum Filium Dei naturalem et unicum ; si autem adoraverunt eum adoratione duliæ, quasi hominem excellentem, ut Joab David regem, vocabant eum Filium Dei per gratiam singularem.44 Communiter vero affirmant doctores, quod adoraverunt eum adoratione latriæ, quasi Filium Dei naturalem, verumque Deum. Sed si in hac fide stabiliti fuissent, non tam facile postea dubitassent, sicut in sequenti dicetur capitulo ; et præsertim tempore passionis, quando verba credentium mulierum videbantur eis deliramenta.45

34

Et quum transfretassent, id est, ultra mare istud navigassent Jesus et ejus discipuli, venerunt in terram Genesar : de qua dictum est supra. Et quum cognovissent eum viri loci illius, vel ex solo rumore, quia famosus erat, vel ex adspectu, vel,46

35 quod potius tenendum est, quoniam Jesus jam semel fuit in regione illa, in qua liberavit duos a dæmonibus, qui ingressi in porcos præcipitaverunt eos in mare : quod factum omnibus terræ illius innotuit ; miserunt in universam regionem illam47, colligendo et adducendo ad Jesum omnes infirmos, sicut subjungitur, et obtulerunt ei omnes male habentes.48 Ex consideratione enim prædicti miraculi, et aliorum signorum quæ perceperunt facta a Christo, firmiter crediderunt quod posset quoscumque infirmos curare. Et rogabant eum infirmi, vel alii pro infirmis, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, ut sanarentur, corporis sui sanctissimi tactu se reputantes indignos, nec oportere illud contingere, sed sufficere tactum extremæ partis vestis ipsius, propter excellentiam suæ sanctitatis. Quibus Christus libenter assensit. Et quicumque tetigerunt fimbriam, salvi facti sunt ab incommodo seu languore mentis et corporis. Virtus nempe exivit de eo, et redundans in corpus seque diffundens per vestem, sanavit omnes, ut dictum est.49

Footnotes

  1. Lev. xviii, 16; xx, 21. ↩

  2. 2 Marc. vi, 20. ↩

  3. Marc. vi, 20. ↩

  4. Ibid. 19. ↩

  5. *Ibid. 23.* ↩

  6. *Ibid. 24.* ↩

  7. *Matth. xi, 11.* ↩

  8. *Prov. xiii, 4.* ↩

  9. *Ibid. 2.* ↩

  10. *Ps. xxxiii, 20.* ↩

  11. *Marc. vi, 34.* ↩

  12. *Sap. iii, 6.* ↩

  13. *Marc. vi, 23.* ↩

  14. *Joann. vi, 1.* ↩

  15. *Esther v, 6.* ↩

  16. Matth. vn, 8. ↩

  17. Marc. vi, 36. ↩

  18. Matth. xvii, 19. ↩

  19. Joann. vi, 5. ↩

  20. Marc. vi, 37. ↩

  21. Ibid. 38. ↩

  22. Joann. vi, 8, 9. ↩

  23. Ibid. 10. ↩

  24. Ps. xxiv, 15. ↩

  25. Joann. v, 30. ↩

  26. Ibid. 7. ↩

  27. Matth. vii, 8. ↩

  28. Marc. vi, 45. ↩

  29. Joann. vi, 15. ↩

  30. 27 Exod. III, 14. ↩

  31. Ps. CXLIV, 7. ↩

  32. Job xvii, 3. ↩

  33. Marc. vi, 47, 48. ↩

  34. Ps. XC, 6. ↩

  35. Ps. XC, 6. ↩

  36. Num. i. ↩

  37. Marc. vi, 52. ↩

  38. Ps. cxvii, 13. ↩

  39. Ps. xxxvi, 24. ↩

  40. Is. xliii, 2. ↩

  41. Ps. xxii, 4. ↩

  42. Ps. xxxvi, 11. ↩

  43. Luc. xviii, 31-34. ↩

  44. II Reg. xiv, 22. ↩

  45. Luc. xxiv, 11. ↩

  46. Matth. vii, 28. ↩

  47. Matth. viii, 28. ↩

  48. Matth. viii, 28-34. ↩

  49. Luc. vi, 19. ↩

Chapter 29 of 47