Skip to the text

Articulus 28

DECLARATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : TUNC ACCESSERUNT AD EUM AB JEROSOLYMIS SCRIBÆ ET PHARISÆI.

TUNC accesserunt ad eum, cujus vestimentorum contactu sanabantur infirmi, ab Jerosolymis Scribæ et Pharisæi, dicentes : Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones, id est ordinationes morales, seniorum, id est factas seu institutas a senioribus (qui præerant populo Judæorum, et successerunt septuaginta senibus electis a Moyse, de quibus in libro Numerorum legitur)?1 Hi seniores ordinaverunt ne Judæi comederent manibus communibus, hoc est non lotis : quod discipuli Christi interdum non servaverunt. Nec tenebantur ad hoc, quoniam sub summi dispensatoris magisterio erant, qui poterat eos ab hac ordinatione absolvere : nam et ipsemet Christus sæpe non lotis manibus manducavit, ut Lucas habet. Non enim lavant manus suas quum panem manducant, id est, quando ad mensam accessuri sunt. Per panem autem designat Scriptura quemlibet cibum.23

Ipse autem Jesus respondens, ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei, propter traditionem vestram, id est, ut observetis vestras institutiones? Non ex impatientia, sed zelo justitiæ taliter Christus respondet, innocentes excusando, et invidos ac prævaricatores accusando : Primo, ad ostendendum quod indigni sunt alios de parvis accusare, qui magnis subjacent vitiis. Secundo, ut adimpleretur quod per Isaiam de ipso prædictum est : Judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ ; et in Psalmo, Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. Quomodo autem Scribæ ac Pharisæi transgressi sunt divinum mandatum, subjungitur.

Nam Deus dixit, id est, per Moysen jussit :45 Honora patrem tuum et matrem carnales, non solum reverentiam exhibendo tanquam principiis exsistentiæ tuæ, sed etiam necessaria ministrando quum indigent. Quamvis enim per se et secundum communem cursum, non debeant filii parentibus thesaurizare, sed econtra, ut dicit Apostolus ; tamen per accidens, scilicet in causa necessitatis et notabilis indigentiæ, hoc oportet :6 imo in causa necessitatis, magis succurrendum esset parentibus, quam uxori aut filiis propriis, secundum Thomam. Et, Qui maledixerit patri vel matri, verbo vel facto, vel aperta rebellione, morte moriatur, id est, secundum legem occidatur. Hæc erat pœna maledicentium suis parentibus. Unde in Ecclesiastico scriptum est : Quam malæ famæ est, qui relinquit patrem ! et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.

Exod. xxI, 17; Lev. xx, 9.

Eccli. III, 18.

Vos autem dicitis, hoc est, prædictum præceptum false exponendo, alios vestra traditione ita instruitis : Quicumque filius dixerit patri, vel matri indigenti, Munus quodcumque est ex me, id est, quidquid ego obtulero Deo, seu omne munus quod ex mea devotione Deo offertur vel consecratur, tibi proderit, id est, tibi utilius erit, quam si illud tibi præstarem, quia proficiet ad spiritualem salutem, quæ melior est quam corporalis nutritio. Ad hujus intellectum, sciendum quod sacerdotes, Scribæ ac Pharisæi avaritiæ dediti, ut majores oblationes acquirerent, impietatem suam quadam religione palliabant, dicentes, quod melius esset Deo offerre quæ parentibus danda erant, quam conferre ea parentibus : primo, quoniam Deus esset pater summus ac principalis, de quo Isaias ait, Tu, Domine, pater noster ; secundo, quia hoc magis prodesset saluti parentum. Dixerunt ergo, quod quando filii dicerent parentibus egenis, Munus quodcumque est ex me, vel a me Deo promissum, oblatum, vel consecratum, vobis proderit magis, quam si illud in usus vestros expenderetis ; tunc filii non tenerentur parentibus victualia ministrare, quamvis indigerent. Et hoc etiam idcirco dixerunt Scribæ et Pharisæi, ut parentes sic esse putantes, non auderent bona filiorum Deo oblata contingere, ne sacrilegii crimen incurrerent. Sed ista Scribarum assertio falsa est : non enim vult Deus sibi offerri ea quæ aliis debentur. Parentibus autem tenentur filii ministrare necessaria vitæ in casu prædicto.

Is. LXIII, 16.

Porro, quod subditur, et non honorificabit patrem suum aut matrem suam, dupliciter intelligi potest : Primo, Et non honorificabit, id est, filius ista dicendo parentibus, vel bona sua Deo vovendo, non tenetur nec debet honorificare seu necessaria ministrare patri aut matri. Secundo sic : Et non honorificabit, id est, quicumque filius vestram traditionem sequitur, non honorificabit veraciter suos parentes, dando eis victum atque vestitum dum indigent, sicut lex præcepit, sicque transgreditur divinum præceptum, sequendo vestrum errorem. Ideo subditur : et irritum, id est vacuum et false intellectum ac prævaricatum, fecistis mandatum Dei de honoratione parentum, propter traditionem vestram jam dictam, quia per illam inducitis aliquos ad falsum intellectum atque crudelem transgressionem divini præcepti, evacuatisque illud : et ita agitis contra præceptum Moysis in Deuteronomio, ubi ait, Non adjicietis ad verbum quod ego loquor, nec auferetis ex eo ; et fecistis homines potius obedire vobis quam Deo.

Hypocritæ, qui aliud estis, et aliud simulatis, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens : Populus hic, a foris religiosus, sed intus vitiosus, labiis me honorat, ore laudando Deum ac prædicando divina, cor autem eorum longe est a me, non locali distantia, quum ego ubique sim et omnia penetrem, sed dissimilitudine, quia peccata eorum dividunt inter me et eos. Unde Sapiens inquit : Longe est Dominus ab impiis ; et Osee, Dereliquerunt (ait) Dominum in non custodiendo. Sine causa autem, id est inaniter, colunt me exteriori obsequio solum, quia non est meritorium opus hujusmodi, nec perducit ad ultimum finem, qui est vita æterna, docentes doctrinas, id est exhortationes, et mandata hominum, humano spiritu, non Spiritu Sancto loquentium, id est traditiones seniorum suorum divino mandato contrarias.

Et convocatis ad se turbis, dixit eis Jesus : Audite, et intelligite, id est, diligenter advertite quæ dico : Non quod in-

Is. XXIX, 13.

Ibid. LIX, 2.

Prov. XV, 29. Osee IV, 10. trat in os, id est cibus corporalis, qui ore accipitur, coinquinat hominem inquinatione peccati, quantum est ex natura cibi, quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione sumitur, sanctificatur enim per verbum Dei. Nihilo minus cibus potest esse materia vel occasio spiritualis immunditiæ, ratione prohibitionis vel immoderantiæ;7 sed tunc origo et radix inquinationis est ab anima, non a cibo.8 Sicque multi cibi erant in lege prohibiti. Apostolus quoque vetat idolothyta, seu idolis immolata, comedere, ne alii scandalizentur.9 Sed quod procedit ex ore, videlicet verbum inordinatum, seu superstitiosa traditio, hoc coinquinat hominem intus in anima. Unde Jacobus inquit: Universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris;10 et Paulus, Corrumpunt (inquit) mores bonos colloquia prava.11

Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei. Discipuli adhuc tenebantur humano timore, idcirco ne Christus gravius offenderet Scribas ac Pharisæos, vel contra se eos provocaret, accesserunt ad Jesum, dicentes: Scis quia Pharisœi audito hoc verbo, Non quod intrat in os coinquinat hominem, etc., scandalizati sunt, id est ad ruinam culpæ inducti, videlicet indignati et seditionem movere optantes in turba contra Christum, quasi infringeret legem, quæ aliquos cibos vocat immundos? Christus autem non scandalizavit eos directe, quoniam scandalum activum est dictum vel factum minus rectum præbens alteri occasionem ruinæ; sed illi ex sua perversitate scandalizati sunt, non volentes acquiescere sanæ doctrinæ.

At ille respondens discipulis suis, ait: Omnis plantatio, id est generatio plantata, vel doctrina humanitus adinventa atque erronea, quam non plantavit, id est, per gratiam prædestinationis non fundavit, vel per lumen sapientiæ non inspiravit nec stabilivit, Pater meus cœlestis, eradicabitur, id est, reprobabitur atque damnabitur, sicut per Isaiam prædictum est:12 Turbabis eos, et ventus tollet, et aura disperget eos; et iterum, Et quidem neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum, repente flavit in eos, et aruerunt.13 Unde Ecclesiastes:14 Quasi umbra (inquit) prætereant, qui non timent faciem Domini.

Sed quæritur, si omnis plantatio non plantata a Deo eradicatur, et plantata ab eo non eradicatur, quomodo ad Synagogam Dominus dicat per Jeremiam:15 Ego te plantavi vineam electam, et conversa es in amaritudinem vitis alienæ. Et in Psalmo: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam.16 Et post pauca: Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam?17 Exterminavit eam aper de silva. Denique Apostolus Corinthiis scribens: Ego, inquit, plantavi.18 Numquid et illa plantatio eradicata est? Insuper, quidquid essentiæ vel exsistentiæ est in rebus, a Deo Patre profluxit. Ergo omnis plantatio ab eo plantata est: præsertim quum Jeremias de impiis dicat, Plantasti eos, et proficiunt.19 — Et respondendum, quod Synagoga a Deo plantata fuit, quantum ad receptionem temporalium bonorum, et habitationem in terra promissionis; multique Judæorum, quantum ad bona gratiæ, plantati fuerunt divinitus. Unde quod de plantatione et destructione Synagogæ allegatum est, non oportet accipere de eisdem numero, sed specie. Apostolus quoque plantavit instrumentaliter, Deus principaliter. Propter quod ait:20 Dei cooperatores sumus. Interea omne exsistens potest dici plantatum a Deo, quantum ad esse naturale, quod recepit a primo universorum fontali principio. Nunc autem fit sermo de plantatione seu interiori fundatione mentis a Deo per gratiam, sine qua nemo finaliter stabilitur. Ad quod pertinet quod ait Salvator: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo;21 et denuo, Nemo (inquit) venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum.22 Alii eradicantur, juxta illud: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Separantur enim a consortio electorum, et regione viventium.23 Hinc scriptum est :24 Adulterinæ plantationes non dabunt radices altas.

Sinite illos, hoc est, dimittite Scribas ac Pharisæos incorrigibiles scandalizari, errare, turbari, quatenus qui in sordibus est sordescat adhuc, et peccator adjiciat ad peccandum.2526 Non enim propter scandalum aliorum vitandum, omittenda est veritas vitæ, justitiæ vel doctrinæ, secundum Hieronymum. Unde ait Gregorius : Quum de veritate scandalum oritur, rectius nasci permittitur quam veritas deseratur. Verumtamen scandalum pusillorum vitandum est magis quam Pharisæorum, sicut infra dicetur. Cæci sunt corde, id est lumine veræ sapientiæ, et rectæ intelligentiæ Scripturarum privati :27 excæcavit enim eos rancor eorum, quia in malevolam animam non introibit sapientia.28 Duces cæcorum, hoc est doctores, magistri et prælati carnalium, litteralium atque errantium Judæorum. Unde convenit eis illud Isaiæ :

Speculatores ejus cæci omnes, videntes vana;29 ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Cæcus autem prælatus seu doctor non illuminatus a Spiritu Sancto, si cæco gregi vel subdito ignoranti, ducatum præstet, inducendo eum ad ambulandum per vias suas, seu ad sequendum opera et judicia sua, ambo in foveam cadunt, id est, in vitia præcipitantur, et tandem in locum gehennæ labuntur, quemadmodum scriptum est :30 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Hinc Jeremias inquit : Quia stulte egerunt pastores, ideo omnis grex eorum dissipatus est.31 Maximum ergo beneficium Dei est, habere doctum ac virtuosum prælatum, quia ut contestatur Gregorius, Quum pastor per abrupta graditur, necesse est ut grex in præcipitium ducatur. Utinam tales dicerent illud Isaiæ : Non sum medicus, et in domo mea non est panis;32 nolite me constituere principem populi.

Respondens autem Petrus, dixit ei, videlicet Christo : Edissere, hoc est expone, nobis parabolam istam, qua dixisti : Non quod intrat in os coinquinat hominem, etc. Quod tamen non fuit parabola, sed manifesta sententia. Sed Petrus, quoniam rudis fuit sicut et socii ejus, et quoniam Christus solitus fuit parabolice loqui, putavit istud per parabolam dictum, quæritque mysticum intellectum in sermone perspicuo. Ideo meretur audire : Adhuc et vos, Apostoli, sine intellectu, id est actu intellectus, videlicet sine debita consideratione, estis ? Solus Petrus interrogavit; sed quia de consilio et in persona condiscipulorum sciscitatus est, idcirco omnibus increpatorie dicitur, Adhuc et vos sine intellectu estis? Pro quo in Marco scriptum est : Adhuc et vos imprudentes estis ?33

Non intelligitis, quod merito intelligeretis, quasi rem planam, quia omne alimentum quod in os intrat, id est, a comedente ori imponitur ad alendum, in ventrem vadit, qui est locus ciborum, sicut mare aquarum, et in secessum emittitur? non totum, sed quantum ad partes impuras atque superfluas; purior tamen pars alimenti post completam digestionem in corpus convertitur comedentis. Hanc auctoritatem allegant pro se Magister et Petrus Comestor, cum aliis : qui dicunt nihil de alimento converti in veritatem substantiæ aliti, ita quod in primis parentibus fuit, secundum eos, tota substantia carnis posterorum. Præterea ponderandum quod hoc loco asserit S. Hieronymus : Omnia, inquit, Evangeliorum loca, apud hæreticos et perversos scandalis plena sunt.

Ex hac nempe sententia, quidam perversissimi homines dixerunt Jesum fuisse idiotam, et physicæ ignarum, ex eo quod dicat, Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, etc., quasi acceptæ escæ non diffunderentur per medullas, venas, nervos ac artus. Sed isti, dum sapientiam Dei ignaram fuisse comprobare nituntur, propriam manifestant præsumptionem atque insaniam. Nonne in tota Scriptura canonica, imo et in communi usu locutionis, frequens et celebris est modus loquendi per synecdochen? Et illa Christus jam utitur.

Quæ autem procedunt de ore, videlicet verba illicita, de corde exeunt, id est, ab intellectu et voluntate causantur : quia ut ait Plato, ad hoc datus est nobis sermo, ut mutuæ voluntatis fiant indicia; et ea coinquinant hominem, inferendo maculam culpæ. De corde enim exeunt cogitationes malæ, quæ sunt verba mentalia, et exprimuntur per verba vocalia : sicque cogitationes procedunt de ore per verba vocalia, quæ sunt cogitationum indicia; homicidia, adulteria, fornicationes, et ceteri vitiosi concubitus, furta, falsa testimonia, blasphemiæ : quæ etiam dicuntur de ore procedere, in quantum aliquis per verba inducitur ad ista peccata. Hæc vitia sunt quæ coinquinant, id est, interius maculant, hominem, ita ut anima ejus dæmonibus similis sit. [Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem.]

Ex his infert Hieronymus : Ergo principale animæ, non secundum Platonem, in cerebro, sed secundum Christum, in corde est. Sed hoc facile solveretur ab aliis. Nam Christus hic accipit cor pro mente, quemadmodum et Psalmista, dicendo : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.3435 Sic enim et alibi adstruit : Beati mundo corde. Plato vero accipit cor pro parte corporis, sicut et Aristoteles, dicens, quod cor est primum vivens et ultimum moriens. Insuper dicit Hieronymus : Arguendi sunt hi qui cogitationes malas dicunt immitti a dæmone, et non propria nasci voluntate.36 Diabolus enim adjutor et incensor cogitationum malarum esse potest, non actor. Si autem in insidiis positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammaverit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus æstimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia : si pulchram mulierem viderit nos crebro respicere, intelligit cor nostrum amoris jaculo vulneratum.37

Et egressus inde, videlicet a terra Genesar, et a conventiculis Scribarum ac Pharisæorum, Jesus secessit cum discipulis suis in partes Tyri et Sidonis, quæ erant urbes famosæ, antiquæ, magnæ et opulentæ. Et ecce mulier Chananæa genere, id est de stirpe Chananæorum progenita : nam prædictæ urbes ad terram Chanaan pertinebant; a finibus, id est locis seu terminis, illis egressa corpore et anima : corpore, quoniam domum suam exivit ut quæreret Jesum; anima, quoniam Chananæorum incredulitatem ac impietatem deseruit, credens in Christum; clamavit : quia ex vehementi affectu in verba erupit, et propter magnitudinem necessitatis suæ oblita est femineæ verecundiæ, clamans sine rubore : nam excessivus amor rationem non pensat. Dicens ei : Miserere mei, Domine, fili David. Percepit mulier ista miracula Christi, audivitque eum appellari filium David. Filia mea male, id est graviter, a dæmonio vexatur. Qui non respondit ei verbum, non ex superbia vel contemptu : sed ratione mysterii, ut designaret se primo ac principaliter advenisse ad loquendum ac subveniendum populo Israel; et quia jam ante præcepit discipulis, In viam gentium ne abieritis. Hæc autem mulier gentilis erat, genere Syrophœnissa, hoc est de Syria Phœnicis.38 Ideo etiam non respondit, ut illa instantius peteret, et ardentius postulando copiosius exaudiretur.

Et accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Dimitte eam, id est, exaudiendo age quod rogat, ut revertatur, quia clamat post nos, sequens vestigia nostra.39 Ex quo patet, quod ista contigerunt in via. Sed quæstio tunc occurrit : nam Marcus inquit, quod mulier ista venit et procidit coram Christo in domo. Respondetur, quod primo venit in domum, et quum ibi exaudita non esset, secuta est Christum in via. Porro discipuli orant pro ea, vel clamore ejus attædiati, vel necessitati ejus compassi, vel fide ejus devotioneque moti. Mulier ista non clamavit nisi ad Jesum, et tamen discipuli dicunt, Clamat post nos. Jam enim reputaverunt se unum cum Christo in Deo.40

24

Ipse autem respondens discipulis, ait: Non sum missus primo ac principaliter, et ad prædicandum ac operandum prodigia in propria persona, nisi ad oves quæ perierunt domus Israel, id est ad oves familiæ Israeliticæ perditas per peccatum originale et actuale, videlicet ad populum Judæorum, quibus Christus primo per se ipsum usque ad diem passionis, deinde diu per Apostolos prædicavit, donec illis penitus obstinatis et inexcusabiliter induratis, justa facta est ad gentes transmigratio. Unde Christus in propria persona parum prædicasse gentibus legitur. Interdum tamen parum prædicavit et signa fecit in gentibus, ex superabundanti, et ad figurandum quod postea prædicandum esset eis Evangelium regni.41

25

At illa venit, et adoravit eum. Non est probabile quod putaverit eum verum Deum, quum nec discipuli hoc putaverint, sicut ostendi, et Beda fatetur, sed Prophetam et hominem sanctum, vel etiam Messiam.42 Adoravit itaque eum eo modo quo mulier Thecuitis David regem, dicens:43 Domine, adjuva me. Mulier ista filiam suam petit juvari atque sanari: et tamen ait, Adjuva me: primo, quoniam calamitatem propriæ filiæ reputavit ut suam; secundo, quoniam scivit filiam suam non posse sanari principaliter, nisi a Deo, ideo orat ut per Jesum impetret quod per se impetrare a Deo non potuit.44 Sic nempe et Martha locuta est:45 Domine, scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

26

Qui respondens ait, difficultatem quamdam monstrando: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Hoc ad litteram ita est, et tamen iste non est sensus litteralis seu principaliter intentus, nec mulier ita intellexit. Spiritualiter ergo exponendum est: Non est bonum, id est justum ac ordinatum, sumere panem filiorum, id est spiritualia alimenta seu beneficia Dei, videlicet gratiam doctrinæ, et opera miraculorum Judæis promissa ac impendenda, qui filii nominantur, propter cultum et fidem unius Dei; et mittere canibus, id est dona ista impertiri gentilibus, qui propter idololatriæ insaniam et sanguinis atque cadaverum immolatorum esum, canibus comparantur. Hinc de populo Israel Dominus ait: Puer Israel, et dilexi eum. In Jeremia quoque: Ephraim, inquit, primogenitus meus. Verum, per filios hoc loco præsertim significantur electi Judæi, quales fuerunt discipuli. Non enim reputantur in semine Abrahæ, nisi qui credunt, secundum Apostolum. At illa dixit: Etiam, Domine, ita est ut dicis, et etiam fieri decet quod postulo; nam et catelli, id est parvi catuli seu caniculi, edunt de micis, id est fragmentis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Hoc litteraliter ita est; sed sicut Christus metaphorice loquitur, sic et mulier metaphorice, subtiliterque, et valde pertinenter respondit. Ut sit sensus: Sicut parvuli canes sustentantur fragmentis cibi dominorum suorum, sic decet me gentilem catello similem, aliquid gratiæ Judæorum sortiri, ut ad instantiam meam filia mea sanetur a te.

28

Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua, id est firma et integra, bonis operibus ceterisque virtutibus adornata, quoniam toties repulsa, et quasi vilipensa a me, quia canibus comparata, non cessas fideliter, humiliter, prudenter, ac patientissime postulare: dignum est ergo ut tibi aperiam januam pietatis. Fiat tibi sicut vis, id est, sicut petisti, sic impleatur. Hunc Christi sermonem mox effectus secutus est: nam sequitur: Et sanata est filia ejus, id est a dæmonio liberata, ex illa hora, hoc est, statim quum Christus locutus est, Fiat tibi sicut vis.

Denique, quo Christus videbatur huic mulieri asperior foris in verbis et gestibus, eo fuit ei benignior intus per operationem occultam, per inspirationem ac illustrationem internam. Alioqui, quomodo mulier ista tantam fidem, humilitatem, patientiam atque prudentiam habuisset? — Sed quæritur, si verum est quod dixit Salvator, Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus : ergo ipse faciendo oppositum, videtur fecisse non bene. Et respondendum, quod verbum Christi intelligendum erat in generali, tamen in casu bonum fuit oppositum : sicut et Moyses jussit ne Ammonitæ et Moabitæ intrarent in ecclesiam Dei. Nihilo minus Ruth Moabites et Achior Ammonites, propter virtutes suas et devotionem ad Deum Israel, statim admissi sunt ad ritum Judæorum :464748 et sic et mulier ista ex singulari devotione obtinet quod communiter aliis condonandum non fuit.

Mystice, per mulierem hanc figuratur Ecclesia, quæ gentilitate relicta, incedit et clamat ad Christum pro sanatione filiæ suæ, hoc est animarum, seu particularium Ecclesiarum, pro qua Apostoli ac ceteri Sancti intercedunt ad Dominum. Et consideranda est hic mutatio dexteræ Excelsi :49 quomodo Judæi, qui filii dicebantur, nunc canes vocantur (sicut de eis ait Christus in Psalmo, Quoniam circumdederunt me canes multi;5051 et Apostolus, Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem); gentiles vero, qui canes erant, jam filii nuncupantur.

Et quum transisset inde Jesus, hoc est a partibus Tyri et Sidonis ad Judæam revertendo, venit secus mare Galilææ; et ascendens in montem, sedebat ibi, quatenus ab omnibus videretur, audiretur, faciliusque posset ad ipsum esse accessus. Per quod figuratum est, quod prædicator et custos dominici gregis, omnisque vicarius Christi, ascendere debet arcem contemplationis, apicemque spiritualis conversationis. Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, claudos, cæcos, debiles. Si per debiles intelligerentur communiter omnes alii a prædictis ægrotis, adjectum non esset, et alios multos, videlicet languidos. Sicut ergo per claudos intelliguntur qui uno claudicant pede, sic per debiles, qui unam manum habent invalidam. Ecce ponit hoc loco velut sub compendio Evangelista multa miracula Christi, quæ si sigillatim recitarentur, facerent magnum volumen : et simile ponit frequenter. Ex quo patet majestas et gloria Salvatoris, qui tam innumerabilia operatus est signa, ut nemo in veteri Testamento queat ei æquari. Pensemus Eliæ et Elisei miracula, et sciemus quam minora ac rariora sint signa eorum prodigiis Christi. Sed et modus agendi incomparabiliter differt in eis. Et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos solum imperio, ita ut turbæ mirarentur, videntes, id est audientes, mutos, hoc est, qui muti fuerunt, loqui. Visus in Scripturis, pro quocumque sensu accipitur. Videntes etiam claudos ambulantes, cæcos videntes. Et magnificabant, id est, magnum ac omnipotentem esse professi sunt, Deum Israel, qui tanta ac talia operabatur per Jesum.

Ipse autem Jesus, convocatis discipulis suis, quibus tanquam familiaribus et amicis secreta sua pandebat, dixit: Misereor super turbam, hoc est, indigentiæ populi hujus condoleo, caritatis ac pietatis affectu, quia jam triduo perseverant mecum, id est, per tres dies mecum manserunt in solitudine et sub dio. In quo declaratur amor eorum ad Christum, et devotio ad doctrinam atque miracula ejus. Et non habent quod manducent, ideo dignum est ut eis provideam, tanquam pastor bonus : de quo Dominus prædixit per Ezechielem, dicens, Suscitabo super gregem meum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum, id est Christum, ut omnes exponunt.52 Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant, id est fame periclitentur, in via, redeundo ad propria.53 Quidam enim ex eis de longe venerunt, ut Marcus habet.

Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tanti, id est, ex quo vis populum istum reficere, qualiter acquiremus in eremo hac escam ad hoc sufficientem, ut saturemus turbam tantam? quasi dicant : Hoc nobis impossibile est. Discipuli tanquam magistro suo familiarissimi, pluraliter responderunt. Christus quippe singulariter dixit, Dimittere eos jejunos nolo; discipuli vero in persona sua ac Christi responderunt, Unde nobis, id est tibi et discipulis tuis?54 In quo patet eorum imperfectio, quia non consideraverunt potentiam Christi, qui paulo ante de quinque panibus piscibusque duobus, quinque millia hominum saturavit.55 Et ait illis Jesus : Quot panes habetis? Non quasi ignorans interrogat, sed ut ex discipulorum responsione, futuri miraculi magnificentia pateat, et ipse in faciendo miraculo ordinate procedat. At illi dixerunt : Septem, et paucos numero pisciculos.

Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. Et accipiens Jesus septem panes et pisces, quantitate permodicos, et gratias agens secundum assumptam humanitatem, Deo Patri, seu toti supergloriosissimæ Trinitati omnium bonorum liberalissimo fonti, fregit, et frangendo multiplicavit, secundum quod Deus potestate immensa, sicut superius dictum est de quinque panum benedictione, fractione et multiplicatione; et dedit discipulis suis, qui acceperunt de manibus ejus, seu loco ubi reposuit panes, non jam septem panes dumtaxat, sed tot quot suffecerunt populo tanto. Et discipuli dederunt populo. Et comederunt omnes, et saturati sunt, id est sufficienter, non gulose refecti. Et quod superfuit de fragmentis, videlicet reliquias panum ac pisciculorum, tulerunt, id est, collegerunt discipuli, septem sportas plenas, hoc est materiam septem sportas implentem. Erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum, extra parvulos, hoc est præter eos qui erant sub anno vicesimo, et mulieres. In quo utique signo ostensa est omnipotentia Christi.

Porro hujus miraculi, sicut et superioris de quinque panibus, aliqualis fuit figura, quod in libro Regum de Eliseo recolitur, qui de panibus primitiarum centum viros cibavit, et superabundavit.56

Mystice, per hanc corporalem refectionem quatuor millium de septem panibus et paucis pisciculis, designatur spiritualis refectio populi christiani, doctrinam quatuor Evangeliorum tenentis, et quatuor virtutes cardinales habentis : qui septem panibus, id est septiformi gratia seu septem donis Spiritus Sancti reficitur; et paucis pisciculis, id est ceteris donis gratis datis, quæ comparatione dictorum bonorum minima sunt, quum possint haberi a malis, et tamen conferuntur a Spiritu Sancto, sicut testatur Apostolus : Alii per Spiritum Sanctum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ; alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum.57 Hæc autem sunt pauca numero. Hos autem cibos obtulit Christus hominibus per sanctos Apostolos, per quorum manuum impositionem dabatur Spiritus Sanctus, et quorum prædicatione illuminatæ ac Spiritu Sancto repletæ sunt gentes.58

Denique, quod Christus dixit se misereri turbæ ipsum triduo imitanti, hoc significat, quod Christus omnibus vere pœnitentibus et contritis, omnibus mundi hujus delicias fugientibus, crucem suam portantibus, secretum locum petentibus causa contemplationis, lacrimationis ac austerioris conversationis (qui dicere possunt cum Psalmista, Similis factus sum pelecano solitudinis;5960 itemque, Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine) : his, inquam, Christus miseretur, peccata indulgendo, gratiarum opulentiam influendo, intus loquendo et consolando, quemadmodum ait per Osee: Ecce, inquiens, ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.61

Propter quod ait Apostolus :62 Sicut pro Christo abundant tribulationes nostræ, ita per Christum abundat consolatio nostra. Oportet ergo Christum in solitudinem sequi, fugiendo, tacendo et quiescendo, cum eo stabiliter die et nocte perseverare, carnales atque humanas consolationes vitando : et tunc Christus conspiciens quia a nobis ipsis non habemus quod manducemus, hoc est, quo spiritualiter confortemur, non dimittet nos jejunos, sed alet nos ad satietatem, ita ut totum capere nequeamus, nec ultra deficiamus in via peregrinationis hujus exsilii, sed cœlesti confortati viatico perducamur ad patriam.

Footnotes

  1. Num. xi, 24, 25. ↩

  2. Luc. xi, 38. ↩

  3. Marc. vii, 2. ↩

  4. Exod. xx, 12; ↩

  5. Deut. v, 16. ↩

  6. II Cor. xii, 14. ↩

  7. I Tim. IV, 4, 5. ↩

  8. Lev. XI, passim. ↩

  9. I Cor. VIII, 13. ↩

  10. Jacob. III, 6. ↩

  11. I Cor. XV, 33. ↩

  12. Is. XLI, 16. ↩

  13. Is. XI, 24. ↩

  14. Eccle. VIII, 13. ↩

  15. Jer. II, 21. ↩

  16. Ps. LXXIX, 9. ↩

  17. Ibid. 13, 14. ↩

  18. I Cor. III, 6. ↩

  19. Jer. XII, 2. ↩

  20. I Cor. III, 9. ↩

  21. Joann. VI, 66. ↩

  22. Ibid. 44. ↩

  23. Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩

  24. Sap. IV, 3. ↩

  25. Eccl. III, 29. ↩

  26. Apoc. XXII, 11. ↩

  27. Sap. II, 21. ↩

  28. Sap. I, 4. ↩

  29. Is. LVI, 10, 11. ↩

  30. Eccl. X, 2. ↩

  31. Jer. X, 21. ↩

  32. Is. III, 7. ↩

  33. Marc. VII, 18. ↩

  34. Ps. 1x, 2; cx, 1; cxxxvii, 1. ↩

  35. Matth. v, 8. ↩

  36. *rogabant eum dicentes ↩

  37. Matth. x, 5. ↩

  38. Marc. vii, 26. ↩

  39. Ibid. 25. ↩

  40. Ps. ix, 2; cx, 1; cxxxvii, 1. ↩

  41. Osee xi, 1. ↩

  42. Jer. xxxi, 9. ↩

  43. II Reg. xiv, 4. ↩

  44. Rom. iv, 12. ↩

  45. Joann. xi, 22. ↩

  46. Judith xiv, 6. ↩

  47. Ruth 1, 16; III, 10, 11; IV, 10-13; ↩

  48. Deut. xxiii, 3. ↩

  49. Ps. lxxvi, 11. ↩

  50. Philipp. iii, 2. ↩

  51. Ps. xxi, 17. ↩

  52. Ezech. xxxiv, 23. ↩

  53. Marc. viii, 3. ↩

  54. Ruth i, 16; iii, 10, 11; iv, 10-13; ↩

  55. Matth. xiv, 20, 21. ↩

  56. IV Reg. IV, 42-44. ↩

  57. 1 Cor. xii, 8-10. ↩

  58. Act. viii, 17; xix, 6. ↩

  59. Ps. liv, 8. ↩

  60. Ps. ci, 7. ↩

  61. Osee ii, 14. ↩

  62. II Cor. i, 5. ↩

Chapter 30 of 47