Skip to the text

Articulus 29

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ET DIMISSA TURBA, ASCENDIT IN NAVICULAM.

Et dimissa turba, quam in fine præcedentis capituli legitur refecisse, quæ refecta remeavit ad propria, ascendit Jesus in naviculam cum discipulis suis.1 Raro legitur Christus Dominus majestatis ascendisse in navim, sed in naviculam, ut sicut in aliis, ita in hoc quoque humilitatis exemplum præberet. Et venit in fines, id est loca, Magedan, ubi ut in libris Regum habetur, Josias rex Juda occurrit Nechao Pharaoni regi Ægypti, a cujus sagittariis letaliter læsus est.23 Sed huic videtur contrarium, quod in Marco asseritur :4 Statim ascendens navim, venit in partes Dalmanutha. Et respondendum, quod eadem terra est, habens nomina duo, ut aliqui dicunt; alii dicunt quod sint loca contigua, et ergo Christus exsistens in confinio horum locorum, in utroque fuisse describitur.

Et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi tentantes Christum, id est, experimentum sumere cupientes, an ipse esset Christus, vel quærentes reprehendere eum in aliquo verbo vel facto. Et rogaverunt eum insidiose ac perfida mente, ut signum de cœlo, id est aliquam supernaturalem mutationem in corporibus superioribus, vel apparitionem angelicam, ostenderet eis, per quod scire possent, quod Messias venisset, et quod ipse esset Messias.

At ille respondens, ait eis : Facto vespere, id est de sero, dicitis interdum : Serenum erit, id est, cras erit aura pulchra, rubicundum est enim cœlum, id est, rubeus quidam color apparet in cœlo, ex incidentia lucis solaris permodicæ super vapores elevatos in aere, in quibus est rubor prædictus, non in cœlestibus corporibus. Talis autem dispositio signum est futuræ serenitatis, quia vapores subtiles ac modici sunt, qui non resolvuntur in pluvias. Interdum tamen contingit oppositum ex causa superveniente. Et mane dicitis sæpe : Hodie tempestas erit, id est aura turbulenta seu pluviosa, rutilat enim, id est, coruscationibus fulget, vel rubore quodam coloratur, triste cœlum, id est nubibus obductum. Et dicitur cœlum rutilum ac rubeum, quia in nubibus est qualitas ista fulgoris sive ruboris : et dicitur cœlum triste, quia talibus qualitatibus in aere exsistentibus, ex adspectu cœli generatur tristitia quædam in anima; sicut opposito modo dicitur lætum, quum adest serenitas aeris. Hæ itaque dispositiones apparentes in cœlo, sunt signa tempestatis instantis.

Faciem ergo cœli, id est prædictas dispositiones apparentes in cœlo : quæ facies cœli vocantur, quoniam per modum vultus in superficie apparent, et primo ingerunt se oculis intuentis; dijudicare, id est ab invicem distinguere, et ex eis futura quædam conjicere, nostis; signa autem temporum, id est argumenta atque indicia quibus pateat tempus primi adventus Christi jam esse impletum, meque esse Christum, non potestis dijudicare et scire? Hoc ait Salvator increpando et exprobrando, quasi dicat : Merito attenderetis signa prophetiæ prænuntiata de Christi adventu jam esse completa in me. In Danielis etenim prophetia, tempus adventus Christi et passionis ejus prætaxatum fuit, Gabriele dicente : Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus.5 Similiter in Genesi, per ablationem sceptri a Juda : quod Herodis tempore erat completum. Sic nempe prædixit patriarcha Jacob : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est.6 Item quod Isaias prædixit : Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet claudus sicut cervus, etc. Testimonium quoque Joannis, de quo Isaias et Malachias vaticinati fuerunt, fuit manifestum signum adventus Christi :7 similiter, trium Magorum oblatio, Innocentium occisio, atque miracula Christi, de quibus ait Salvator :8 Opera quæ ego facio in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me; et rursus :9 Si non facio opera Dei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite.10 Increpat ergo Judæos, quod ex omnibus his non consideraverunt eum esse Messiam. Generatio mala et adultera signum quærit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.1112 Hoc supra habitum atque expositum est.13

Et relictis illis incredulis, divino signo indignis, abiit Jesus, ingrediens navim cum discipulis suis, et transfretans, ut Marcus habet.1415

Et quum venissent discipuli ejus, et etiam ipse, trans fretum, obliti sunt panes accipere,, hoc est, tunc adverterunt se ex oblivione non sumpsisse panes antequam transfretare inciperent. Forte tam occupati fuerunt circa cibum animæ, quod corporalem cibum secum ferre obliti sunt. Habuerunt tamen unum panem, secundum Marcum.16 Et quæri potest, ubi dimiserint septem illos cophinos, fragmentis ciborum impletos, de quibus in fine præcedentis capituli dictum est. Dici potest, quod cibos illos dederunt egenis ad propria redeuntibus, ut haberent escas in via, quia nonnulli eorum de longe (teste Marco) venerunt.

Qui Christus dixit : Intuemini,, hoc est, prudenter discernite, et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum.17 Quomodo autem intelligendum sit hoc, Christus post pauca exponit; nec decet ejus expositionem anticipare. Marcus addit, dicens : Et a fermento Herodis. At illi cogitabant, et ex prævia cogitatione loquebantur, inter se dicentes : Quia panes non accepimus : hoc est, quoniam panem materialem non sumpsimus nobiscum, ideo admonet nos, ne emamus vel accipiamus panem fermentatum a Pharisæis et Sadducæis. Rudes namque discipuli æstimabant magistrum loqui de pane materiali, et de provisione solita corporei cibi. Ideo increpantur, sicut subjungitur.

Sciens autem Jesus cogitationes et verba eorum : quæ inter se susurrando dixerunt voce submissa, ne audirentur ab eo; sed eum nil latuit, et cogitationes eorum prodendo divinitatem suam ostendit, et dixit eis : Quid cogitatis inter vos, modicæ fidei, id est, qui modicam fidem habetis, quoniam æstimatis quod monuerim vos de corporalis alimenti provisione, quasi non possem vobis supernaturaliter providere ? Quid ergo cogitatis me loqui de corporali fermento vitando ? Quia panes non habetis, ideoque putatis me vos exhortari de pane materiali. Non intelligitis signa quæ vidistis, per quæ omnipotentiam meam merito cognosceretis ? Neque recordamini quinque panum multiplicatorum et expositorum per manus vestras, in quinque millia hominum, præter pueros et mulieres ? et non recordamini quot cophinos sumpsistis, id est, quot sportas de fragmentis implestis ? Neque recordamini septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? Tanquam dicat : Si ista sagaciter pensaretis, sciretis utique quia non de materiali fermento locutus sum. Ideo subditur : Quare non intelligitis, quod merito intelligeretis, in quo apparet imperfectio vel negligentia vestra, quia non de pane corporeo dixi vobis istud : Cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum ? Tunc intellexerunt discipuli, quia non dixerit Christus, esse cavendum a fermento panum, id est pane fermentato, seu fermento corporeo, sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum.

Ecce hic ponitur expositio metaphoricæ locutionis Christi. Itaque per fermentum, propter suam corruptionem, designatur infecta et falsa doctrina istorum, a qua Christus admonet esse cavendum.1819 Quandoque etiam per fermentum notatur simulatio sanctitatis : ut quum ait Salvator, Cavete a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis.20

Venit autem Jesus in partes, id est ad loca vicina, Cæsareæ Philippi, id est civitatis quam Philippus frater Herodis Antipæ qui decollavit Joannem, vocavit Cæsaream, ad honorem Tiberii Cæsaris, a quo recepit quartam partem regni patris sui Herodis Ascalonitæ, videlicet unam tetrarchiam. Hæc urbs olim (ut fertur) vocabatur Lais : quam, sicut in libro Judicum recitatur, filii Dan destruxerunt, reparatamque vocaverunt nomine patris sui Dan. Quam Philippus iste amplificans et emendans, vocavit Cæsaream;21 et postea dicta est Paneas. Fuit quoque secundum historias, alia Cæsarea Palæstinæ, in qua Cornelius centurio mansisse narratur.22 Et interrogabat discipulos, non velut ignorans, sed ut discipulorum fidem corroboraret, et ex eorum responsione convenientia documenta inferret. Quem dicunt homines esse Filium hominis, scilicet me? Secundum quosdam, Christus non dicit, Quem dicunt me esse? sed, Quem dicunt Filium hominis? ne de se jactanter interrogare videretur. Sed quum aliquid tale a quocumque doctore catholico dicitur, cujus oppositum in Scriptura canonica invenitur, ingenti cautela uti oportet, magisque sequi oportet Scripturam quam verba doctoris. Sic in præsenti. Nam in Marco legitur Christum quæsisse : Quem me dicunt homines esse?23 Et in Luca : Quem me dicunt turbæ?24

At illi dixerunt : Alii dicunt Filium hominis, seu te, esse Joannem Baptistam: sicut Herodes, qui dixit :25 Quem ego decollavi Joannem, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.26 Ista fuit rudis opinio. Nam tempore decollationis Joannis, Christus habuit triginta circiter annos. De hoc dictum est supra.27 Alii autem dicunt te esse Eliam. Quemadmodum enim sacerdotes suspicati sunt Joannem Baptistam esse Eliam, dicentes, Elias es tu?2829 propter solitariæ vitæ austeritatem, et vestium parilitatem; sic aliqui putaverunt Jesum esse Eliam : primo, quia Elias creditur rediturus ad populum Judæorum, juxta illud Malachiæ prophetæ, Ecce ego mittam vobis Eliam; secundo, propter miraculorum eminentiam; tertio, propter veritatis atque justitiæ insuperabilem zelum. Alii vero Jeremiam : vel propter vitæ sanctitatem, quoniam Jeremias sanctificatus fuit in utero;30 vel propter eximiam caritatem ad populum, sicut de Jeremia scriptum est, Hic est fratrum amator;31 vel propter patientiam inconcussam. Aut unum ex Prophetis, videlicet Isaiam, vel aliquem talem, propter eloquentiam. Putabant enim aliquem Prophetarum surrexisse a mortuis, juxta illud Lucæ : Quia Propheta unus de prioribus surrexit.

Dicit illis Jesus : Vos autem, quorum non est circa communia languere, qui non tam homines quam dii estis, et documenta mea ac opera melius aliis nostis, quem me esse dicitis? id est, quid sentitis et affirmatis de me? Respondens Simon Petrus, dixit ei. Petrus tanquam principalis, pro omnibus dat responsum. Tu es Christus, Filius Dei vivi. Christus est nomen personæ in duabus naturis subsistentis, in divina videlicet et humana. Itaque, Tu es Christus, id est rex Messias, mundi Salvator, oleo exsultationis, plenitudine gratiæ, chrismate spirituali excellentissime unctus;32 Filius Dei unicus, unigenitus, naturalis, non adoptivus; Dei vivi, id est, vere viventis vita beata : quod additur ad differentiam hominum mortuorum, qui a gentibus colebantur ut dii, ut Jupiter, Apollo, Minerva, Diana : qui quantum ad corpus omnino defuncti sunt; quantum vero ad animam mortui sunt morte culpæ ac pœnæ, quæ est mors secunda.33

Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es beatitudine viæ, beatitudine inchoata, beatitudine spei et gratiæ, Simon : quod interpretatur obediens; Bar Jona, id est filius Joannis. Sic enim dictus est pater ejus.34 Unde in Joanne Salvator ait: Simon

Joannis, diligis me? Vel, Bar Jona, id est filius columbæ, videlicet Spiritus Sancti, qui per columbam significatur. Quia caro et sanguis, id est Judæi, de quorum sanguine natus es; vel, Caro et sanguis non revelavit tibi, id est, a te ipso non invenisti quod professus es, dicens quod sim Christus, Filius Dei vivi. Simili modo Paulus testatur:35 Non acquievi carni et sanguini. Sed Pater meus, qui in cœlis est, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum.3637 Nemo enim novit Filium, nisi Pater, et cui revelaverit Pater.

Et ego dico tibi, hoc est, tuæ confessioni qua mihi dixisti, Tu es Christus, vicissitudinem et præmium reddo, et dico, dicendoque facio, quoniam meum dixisse fecisse est: Quia tu es Petrus, id est principalis, et in fide firmus; vel, Petrus, id est veræ Petræ, qui es Christi dignus confessor. Sic ergo imponitur ei novum nomen, propter fidei suæ confessionem, et dicitur Petrus, qui Simon vocabatur. Et super hanc petram, hoc est fidei hujus firmitatem et fundamentum; vel, Super hanc petram quam confessus es, hoc est super me ipsum, lapidem angularem, montem altissimum:38 de quo ait Apostolus, Fundamentum39 aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.40 Ædificabo, hoc est, spiritualiter collocabo ac confirmabo, Ecclesiam meam, id est congregationem fidelium, corda eorum per fidem, caritatem et gratiam, mihi inseparabiliter connectendo, ita ut omnes sint unum corpus mysticum, unaque domus: juxta illud Pauli apostoli, Scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et fundamentum veritatis.41 In hac igitur fide, quod Jesus est Christus, Filius Dei vivi, fundatur atque salvatur Ecclesia, præsertim quum in nomine Christi, tota superbeatissima Trinitas intelligatur, videlicet Pater ungens, Filius unctus, Spiritus Sanctus unctio. Hinc Joannes in Canonica: Omnis, inquit, qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est;42 et rursus, Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Christus?43

Et portæ inferi, hoc est ea quæ ducunt ad pœnas inferni, videlicet tentationes diaboli, doctrinæ fallaces, et vitia; vel ea quæ propter suam pœnalitatem comparantur portis vel pœnis inferni, videlicet tribulationes adversariorum, persecutiones tyrannorum, et reliqua præsentis vitæ incommoda; non prævalebunt adversus eam, id est contra totam Ecclesiam supra prædictam petram spiritualiter ædificatam. Non enim poterunt eam a fide avertere, a Deo abstrahere, dæmonum servituti subjicere, quoad se totam, hoc est quantum ad electos, in quibus præsertim consistit Ecclesia. De quibus Joannes: Omnis, inquit, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat illum.44 In eadem quoque epistola ait Joannes: Qui natus est ex Deo non peccat (finaliter scilicet), quoniam semen ejus manet in eo.45 Talibus quippe Christus promisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. Hanc potestatem habet Ecclesia, non a se per naturam, sed per gratiam Christi, de quo profitetur Apostolus:46 Omnia possum in eo qui me confortat.47

Et tibi dabo claves regni cœlorum. Huic loco paulisper immorari oportet. Primo ergo pensandum, quod sicut in corporalibus, clavis vocatur instrumentum quo janua regulariter aperitur, ita in spiritualibus seu sacramento Pœnitentiæ, clavis appellatur potestas qua obstaculum ingrediendi regnum cœleste aufertur. Hoc autem obstaculum duplex est, scilicet macula, et reatus seu obligatio ad pœnam. Clavis ergo, ut nunc sumitur, est potestas ligandi et solvendi, qua ecclesiasticus judex indignos excludit a regno, et dignos ad illud admittit. Quæ potestas est in Deo Trinitate per auctoritatem, in Christo homine per excellentiam, in ministris Ecclesiæ per instrumentalem administrationem.

Quidam vero dixerunt, quod sint duæ claves realiter condistinctæ, videlicet scientia infusa seu acquisita, per quam sacerdos judicat quis dignus, et quis indignus consistat, et potestas admittendi ad regnum vel excludendi a regno: sic tamen, ut scientia dicatur clavis minus principalis, et in ordine ad aliam clavem, sine qua nec clavis esset. Et hæc videtur fuisse opinio Magistri in libro quarto. Alii probabilius dicunt, quod et communius jam tenetur, quod non ipsa scientia, sed auctoritas utendi scientia ad discernendum inter bonum et malum, sit clavis: quæ potest esse sine scientia, et econtra, quemadmodum in sæcularibus judiciis quidam habent auctoritatem judicandi, non habentes juris scientiam, et quidam vice versa habent scientiam juris, non autem auctoritatem exercendi judicium. Et clarum est, quod scientia necessario exigitur ad debitum usum clavis istius.

Porro, Hieronymus ait hoc loco, quod sicut in veteri Testamento jubebantur leprosi ostendere se sacerdotibus, ut si lepram haberent, a sacerdote immundi fierent, non quod sacerdotes legales leprosos faciant, et immundos, sed quod habeant notitiam leprosi et non leprosi, possintque discernere quis mundus vel immundus sit:48 quomodo ergo ibi sacerdos leprosum facit immundum, sic in novo Testamento ligat vel solvit episcopus vel sacerdos, non eos qui insontes seu innocentes sunt, vel qui noxii; sed pro officio suo, quum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, vel qui solvendus. Verum, juxta hanc assertionem, non videretur sacerdos novæ legis (ut quidam objiciunt) majorem habere efficaciam atque virtutem quam sacerdos legalis, nec sacramenta novæ legis facerent (ut videtur) quod significant.

Considerandum ergo, quod secundum Magistrum, quarto libro Sententiarum, sacerdotibus novæ legis commissa est auctoritas remittendi peccata, vel retinendi, non ut propria auctoritate hoc faciant, sed Dei operationem vitia remittentis ostendant, quasi ipsius ministri. Hæc autem ostensio tribus modis efficitur: Primo, ostendendo eam, non ut præsentem, sed promittendo tanquam futuram, sine hoc quod aliquid operentur ad eam: sicque sacramenta veteris legis ostendebant Dei operationem, et significabant eam. Unde sacerdos legalis ostendebat dumtaxat, nil operabatur ad culpæ remissionem. Secundo, fit ostensio ut sacerdotes significant operationem Dei tanquam præsentem, et nil operentur ad eam. Et ita aliqui asserunt, sacramenta novæ legis solum ostendere infusionem gratiæ quam Deus confert in sacramentorum dispensatione: sicque potestas clavium tantum ostenderet collationem gratiæ seu remissionem culpæ factam in sacramento Pœnitentiæ. Tertio, fit ut sacerdotes significant præsentem operationem Dei in remissionem culpæ, aliquid operando ad eam instrumentaliter et dispositive, quantum in ipsis est, licet interdum culpa sit ante remissa. Et istud communius nunc tenetur, quod scilicet virtute clavium minister Ecclesiæ cooperetur hoc modo ad remissionem peccati: quod etiam verbis Christi magis consonare videtur, quibus ait apud Joannem, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.49 Unde nunc quoque subjungitur:

Et quodcumque ligaveris super terram, id est, quemcumque a regno excluseris, excommunicaveris, inabsolutum dimiseris, servato recto processu seu debito clavium usu. Ait nempe Theologus ultimo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, quod sacerdotes uti debent virtutibus hierarchiæ sibi collatis, secundum quod Divinitas moverit eos, quoniam agens instrumentale non sortitur efficaciam, nisi prout a principali agente movetur. Propter quod dicit Apostolus: Secundum potestatem quæ data est mihi in ædificationem, non in destructionem. Erit ligatum et in cœlis, id est, ratum et approbatum erit coram Deo. Et quodcumque solveris super terram, id est, quemcumque in Ecclesia militanti absolveris, ad regnum admiseris, erit solutum et in cœlis, id est, a Deo dimissum erit et ratum, servato, ut tactum est, ordinato processu, ut vere pœnitens et contritus absolvatur, non is qui in voluntate manet peccati.50 Hanc autem potestatem Christus dedit Apostolis omnibus, ut aliqui dicunt, quando post resurrectionem insufflavit in eos, et dixit:51 Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, etc.

Denique secundum Thomam, et alios multos, duæ præfatæ claves non differunt secundum essentiam, sed per comparationem ad actum, ita ut duæ dicantur, propter actus diversos. Imo secundum Thomam, potestas ista, seu clavis, realiter idem est quod character, seu ordo sacerdotalis vel virtus conficiendi: et secundum hoc Christus dedit hanc potestatem Apostolis in Cœna, quando ordinavit, id est fecit eos sacerdotes, dicendo:52 Hoc facite in meam commemorationem.

20

Tunc Jesus præcepit discipulis suis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. Mirum videtur, cur Christus istud præcepit. Si enim noluit prædicari se esse Christum, cur misit et permisit Joannem Baptistam prædicare ejus adventum? Et cur ipsemet interdum respondit se esse Christum? dicendo: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me;5354 et, Qui credit in me, non morietur in æternum;55 et, Ego et Pater unum sumus. Supra quoque capitulo decimo legitur, quod misit Apostolos prædicare suum adventum.56 Ad quod Hieronymus, Ambrosius, aliique expositores diversimode responderunt, et satis obscure. Videtur autem hoc modo posse responderi, quod Christus noluit suum adventum penitus publicari, ne sua passio impediretur: quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.57 Noluit etiam suum adventum penitus taceri et occultari, ne Judæi excusationem haberent. Ideo per Annam prophetissam, per Simeonem justum, per Magos, per Præcursorem, per discipulos, per propria verba atque miracula, interdum insinuavit se esse Christum, secundum congruentiam causæ, loci et temporis. Unde interdum præcepit miracula sua taceri, aliquando manifestari. Nunc ergo jussit taceri se esse Christum, ne Judæi audientes quod esset Filius Dei, et postea videntes eum occidi, scandalizarentur. Idcirco jam subditur:

Exinde, id est statim post hæc verba, in quibus ostendit se verum Christum, Dei Filium, verumque Deum, habentem potentiam dandi claves regni cœlorum, cæpit Jesus ostendere, per Scripturas Prophetarum, vel aliis modis, discipulis suis, quia oporteret eum ire, tempore præordinato atque præfixo a Patre, Jerosolymam. Hoc autem oportuit non necessitate coactionis, sed ut impleretur præordinatio Dei, qui per Christi passionem proposuit mundum redimere. Oportuit ergo necessitate conditionata, necessitate consequentiæ, et necessitate finis. Et multa pati, id est verba blasphema ac dira supplicia, a senioribus Judæorum, et Scribis, et Pharisæis, qui erant clerici Judæorum, et principibus sacerdotum Anna et Caipha, et occidi, ut implerentur Scripturæ, et nostra delicta solverentur, non propter propriam culpam:58 sicut in Psalmo testatur, Quæ non rapui, tunc exsolvebam; et tertia die resurgere. Hoc ad consolationem discipulorum adjecit, ne propter passionis ejus auditum inconsolabiliter tristarentur.

Et assumens eum Petrus seorsum, ne magistrum in præsentia discipulorum arguere videretur, quia non debet subditus superiorem suum publice increpare. Vel ideo sumpsit eum seorsum, ut ei familiarius atque audacius seu fiducialius loqueretur, sicut moris est amicorum in secreto securius colloqui. Cœpit increpare, non quasi de culpa, sed increpare, id est verbis reprimere per modum dissuadentis, illum suum prædilectum magistrum, a quo tam dulcia verba immediate audivit, Beatus es, Simon Bar Jona; dicens: Absit a te, Domine, ut tanta patiaris, qui culpam non habes, quum et pœna culpæ debeatur;5960 non erit hoc malum pena tibi nes. Et Mareus : Convecta, inquit, turba. (Voc. 11, 1) cum discipulis suis, dixit ad eis. Si quis 12. nult poter ne renove, hoc est mea vestigia sequi, meis virtutibus conformari, ad perfeetionem peringere, ad patrem eulestem post me intrare, obseget semetipsum. Id est, propriam voluntatem relinquat, Deo obedat, concupisentias vineat. Hoc est, serendum Apostolum, deponere velenem. (Voc. 11, 12) hominem cum aetibus suis, et indure 13. 14. novum, qui serendum Deum creatus est. 15. in sanctitate et justitia. Et tollat crorem.

Qui conversus, id est, vultum suum ad Petrum convertens, ut eum districtius increparet, et adspectu suo terrifico perterreret : nam per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis; dixit Petro : Unde post me, id est, sensum tuum relinque, et sequere me, voluntatemque tuam conforma præordinationi divinæ, satana, id est, adversator meus, imo omnium inimice, quantum ad hoc quod passionem meam, ex qua mundi salus dependet, niteris impedire, et meo sermoni conaris resistere; scandalum es mihi, id est, quantum in te est, suggeris mihi malum culpæ, et occasionem ruinæ, ut non obediam Deo Patri, qui decrevit mea passione mundum salvare; quia non sapis ea quæ Dei sunt, id est, divina nondum intelligis, nec secundum Deum afficeris, habendo cognitionem formatam ac sapidam, affectionesque spirituales secundum influentiam Spiritus

Sancti. Sic quoque ait Apostolus : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Sed ea quæ hominum, hoc est, humanum sensum et naturalem affectum sectaris, optando ne patiar. Ex naturali ergo amore, et quadam pia compassione, Petrus hæc dixit; nec peccavit mortaliter.

Præterea constat ex his, quod sicut Jesus blandus erat in commendando quæ bona sunt, sic terribilis erat in increpando illicita. Quod secundum congruentiam loci, causæ, ac temporis, imitari debet prælatus, et omnis Christi vicarius. Veritas enim neminem palpat. Unde ad Titum dicit Apostolus : Dure increpa illos. Non tamen semper hoc expedit. Propter quod dicit Apostolus : Servum Domini non oportet litigare, sed docibilem esse ad omnes, patientem, cum modestia corripientem.

Tunc Jesus dixit discipulis suis, et etiam aliis. Unde Lucas ait : Dixit autem ad omnes. Et Marcus : Convocata, inquit, turba cum discipulis suis, dixit ad eos.

Si quis vult post me venire, hoc est mea vestigia sequi, meis virtutibus conformari, ad perfectionem pertingere, ad patriam cœlestem post me intrare, abneget semetipsum. Id est, propriam voluntatem relinquat, Deo obediat, concupiscentias vincat. Hoc est, secundum Apostolum, deponere veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia. Et tollat crucem suam, hoc est, tribulationes, adversitates, tentationes, æquanimiter atque viriliter perferat, se ipsum quotidie per opera pœnitentiæ mortificet, et omne genus martyrii pro fide et æquitate pati paratus sit, quemadmodum scriptum est : Quoniam propter te mortificamur tota die. Propter quod Paulus : Semper, inquit, mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Hoc agit qui sapienter pensat illud Apostoli : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam ; et, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. Et sequatur me, perseverando in bonis usque in finem. Istud ad omnes pertinet : quoniam teste Joanne, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Si vero quod dictum est, Abneget semetipsum, intelligatur sic, ut propriam voluntatem penitus abjiciat, obedientiam promittendo homini superiori propter Deum, tunc erit consilium.

Qui enim voluerit voluntate perfecta et efficaci, quæ procedit in opus dum potest, animam suam salvam facere, hoc est a damnatione æterna eripere, atque ad veram felicitatem perducere, perdet eam, id est, in præsenti vita eam vitaliter salubriterque occidet, privatum amorem extirpando, delectabilia hujus vitæ spernendo, et animam propriam propter Christum in omnibus affligendo, vel morti corporali eam exponendo propter justitiam, ita ut cum Apostolo dicere possit : Vivo autem, debeatur;61 non erit hoc malum pœnæ tibi innocenti. Ex quo patet, quod Petrus nondum agnovit ex Scripturis, quod Christus pro mundi salute fuerit occidendus.

23

Qui conversus, id est, vultum suum ad Petrum convertens, ut eum districtius increparet, et adspectu suo terrifico pertreret: nam per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis;62 dixit Petro: Vade post me, id est, sensum tuum relinque, et sequere me, voluntatemque tuam conforma præordinationi divinæ, satana, id est, adversator meus, imo omnium inimice, quantum ad hoc quod passionem meam, ex qua mundi salus dependet, niteris impedire, et meo sermoni conaris resistere; scandalum es mihi, id est, quantum in te est, suggeris mihi malum culpæ, et occasionem ruinæ, ut non obediam Deo Patri, qui decrevit mea passione mundum salvare; quia non sapis ea quæ Dei sunt, id est, divina nondum intelligis, nec secundum Deum afficeris, habendo cognitionem formatam ac sapidam, affectionesque spirituales secundum influentiam Spiritus Sancti. Sic quoque ait Apostolus:63 Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Sed ea quæ hominum, hoc est, humanum sensum et naturalem affectum sectaris, optando ne patiar. Ex naturali ergo amore, et quadam pia compassione, Petrus hæc dixit; nec peccavit mortaliter.

Præterea constat ex his, quod sicut Jesus blandus erat in commendando quæ bona sunt, sic terribilis erat in increpando illicita. Quod secundum congruentiam loci, causæ, ac temporis, imitari debet prælatus, et omnis Christi vicarius. Veritas enim neminem palpat. Unde ad Titum dicit Apostolus: Dure increpa illos. Non tamen semper hoc expedit.64 Propter quod dicit Apostolus: Servum Domini non oportet litigare, sed docibilem esse ad omnes, patientem, cum modestia corripientem.65

24

Tunc Jesus dixit discipulis suis, et etiam aliis. Unde Lucas ait: Dixit autem ad omnes. Et Marcus: Convocata, inquit, turba cum discipulis suis, dixit ad eos.66 Si quis vult post me venire, hoc est mea vestigia sequi, meis virtutibus conformari, ad perfectionem pertingere, ad patriam cœlestem post me intrare, abneget semetipsum, id est, propriam voluntatem relinquat, Deo obediat, concupiscentias vincat. Hoc est, secundum Apostolum, deponere veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia.6768 Et tollat crucem suam, hoc est, tribulationes, adversitates, tentationes, æquanimiter atque viriliter perferat, se ipsum quotidie69 per opera pœnitentiæ mortificet, et omne genus martyrii pro fide et æquitate pati paratus sit, quemadmodum scriptum est:70 Quoniam propter te mortificamur tota die. Propter quod Paulus: Semper, inquit, mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.71 Hoc agit qui sapienter pensat illud Apostoli: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam;72 et, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.73 Et sequatur me, perseverando in bonis usque in finem. Istud ad omnes pertinet: quoniam teste Joanne, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.74 Si vero quod dictum est, Abneget semetipsum, intelligatur sic, ut propriam voluntatem prorsus abjiciat, obedientiam promittendo homini superiori propter Deum, tunc erit consilium.

Qui enim voluerit voluntate perfecta et efficaci, quæ procedit in opus dum potest, animam suam salvam facere, hoc est a damnatione æterna eripere, atque ad veram felicitatem perducere, perdet eam, id est, in præsenti vita eam vitaliter salubriterque occidet, privatum amorem exstirpando, delectabilia hujus vitæ spernendo, et animam propriam propter Christum in omnibus affligendo, vel morti corporali eam exponendo propter justitiam, ita ut cum Apostolo dicere possit: Vivo autem,75

25 jam non ego, vivit vero in me Christus, id est, nil ago secundum privatum amorem, sed omnia secundum caritatem divinam, propter vitam æternam. Porro quod iste sit verus ac proprius intellectus hujus scripturæ, innotescit ex eo quod subditur: Qui autem perdiderit animam suam, hoc modo eam despiciendo et affligendo quasi non esset sua, propter me, id est amore mei, et ad hoc ut præmium consequatur a me, inveniet eam, id est, in futuro sæculo ipsam salvam habebit, ac feliciter possidebit, juxta illud: E cœlo ista possideo, sed propter Deum nunc ista despicio, quia in futuro ea recipere spero.76 Ad hoc pertinet quod alibi ait Salvator: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Sic ergo debet homo animam suam salubriter perdere propter sui ipsius salutem.77 Cujus ratio assignatur:

Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, omnia temporalia acquirendo, deliciis affluendo, alios sibi subjiciendo, vel etiam aliis prædicando ac proficiendo, animæ vero suæ detrimentum, id est damnationem, casum seu documentum in spiritualibus, patiatur per negligentiam propriam, non faciendo quæ docui? Hoc non solum non proficit, sed plurimum deficit, perdendo bonum spirituale propter corporale, felicitatem æternam propter rem temporalem. Ordo ergo caritatis requirit, ut unusquisque post Deum primo ac maxime amet se ipsum in Deo, et propriæ satagat providere saluti, sciens quoniam unusquisque onus suum portabit, et pro se ipso redditurus est rationem.78 Verumtamen multi sunt qui docent, et non faciunt, qui aliorum magis quam proprios observant, ponderant, increpantque defectus, qui totum mundum volunt salvare, et tamen palpant se ipsos. Talibus clamat Apostolus: Qui alium doces, te ipsum non doces; qui gloriaris in lege, per prævaricationem legis Deum inhonoras.798081 Aut quam dabit, hoc est, dare poterit, homo commutationem, id est redemptionem seu pretium, pro anima sua, si contigerit eam damnari? Nullam utique. Ideo nil proficit, si totum mundum lucretur, et eam neglexerit. Propter quod ait Psalmista: Non dabit Deo placationem suam, et pretium redemptionis animæ suæ.82 Job quoque ait:83 Non credet impius frustra, quod aliquo pretio redimendus sit. Exteriorum vero rerum damna potest homo aliqua commutatione recompensare ac recuperare.

Quod autem homo non possit aliquam commutationem dare pro anima sua, ostenditur ex districtione divini judicii. Filius enim hominis venturus est in die novissimo ad judicium, in gloria Patris sui, id est in majestate et potestate quam habet a Patre, cum angelis suis, qui tunc visibiliter apparebunt, secundum Gregorium; et tunc reddet unicuique secundum opera ejus, id est secundum exigentiam meritorum suorum: per operationem, actum interiorem et exteriorem intelligendo, videlicet cogitationes, affectiones, locutiones et operationes, imo et operum debitorum omissiones, quia et arbor quæ non facit opera bona, excidetur et in ignem mittetur.84 Multi tamen salvabuntur sine operibus propriis, scilicet pueri baptizati ante discretionis annos defuncti. Loquitur ergo Salvator de adultis et ratione utentibus. Hinc scriptum est in Job: Absit a Deo impietas; opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet.85

Sed quoniam dura erant quæ de Christi passione ejusque imitatione prædicta sunt, et discipuli eis auditis, tremefacti ac desolati fuerunt, idcirco subditur consolatio pia, qua ipsis promittitur visio ejus in præsenti sæculo quod in futuro visuri sunt. Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, id est quidam discipulorum meorum, qui non gustabunt mortem, hoc est, morituri non sunt, donec videant Filium hominis venientem in regno suo, id est, ascendentem ad regnum cœleste: quod omnes Apostoli in die ascensionis viderunt. Vel, Venientem in regno suo, id est in Ecclesia militanti, in qua Christus spiritualiter venit per gratiosam inhabitationem et piam subventionem, quando post resurrectionem numerus credentium quotidie mirabiliter augebatur. Adhuc namque viventibus Apostolis, prædicata atque recepta fuit fides per omnes principales partes mundi. Vel, Venientem in regno suo, hoc est, apparentem in tali claritate qualem habebit in regno cœlesti. Talem quippe viderunt eum Petrus, Jacobus et Joannes in transfiguratione. Vel, In regno suo, id est in corpore glorificato, in quo semper regnabit. In illo enim viderunt eum discipuli post resurrectionem, quamvis non apparuerit eis in forma gloriosa.

Footnotes

  1. 39 (cap. xv.) ↩

  2. IV Reg. xxiii, 29; ↩

  3. II Par. xxxv, 23. ↩

  4. Marc. viii, 10. ↩

  5. Dan. IX, 26. ↩

  6. Gen. XLIX, 10. ↩

  7. Is. xxxv, 5, 6. ↩

  8. Joann. I, 19-34. ↩

  9. Is. XL, 3-5; ↩

  10. Malach. III, 1. ↩

  11. Matth. II, 11. ↩

  12. Matth. XII, 39, 40. ↩

  13. Matth. ii, 16. ↩

  14. *Nondum* ↩

  15. Marc. VIII, 13. ↩

  16. Ibid. 14. ↩

  17. Ibid. 15. ↩

  18. Matth. viii, 37, 38. ↩

  19. Joann. X, 25. ↩

  20. Luc. xii, 1. ↩

  21. Judic. xviii, 27-29. ↩

  22. Act. x, 1. ↩

  23. Marc. viii, 27. ↩

  24. Luc. ix, 18. ↩

  25. Marc. vi, 16, 14. ↩

  26. Luc. ix, 8, 19. ↩

  27. Matth. xiv, 2. ↩

  28. Joann. i, 21. ↩

  29. Malach. iv, 5. ↩

  30. Jer. i, 5. ↩

  31. II Mach. xv, 14. ↩

  32. Hebr. i, 9. ↩

  33. Apoc. xx, 14; xxi, 8. ↩

  34. Joann. xxi, 15-17. ↩

  35. Galat. i, 16. ↩

  36. Matth. xi, 27. ↩

  37. Jacob. i, 17. ↩

  38. Is. xxviii, 16; ↩

  39. Ephes. ii, 20. ↩

  40. I Cor. iii, 11. ↩

  41. I Tim. iii, 15. ↩

  42. I Joann. v, 1. ↩

  43. I Joann. v, 5. ↩

  44. Ibid. 18. ↩

  45. I Joann. iii, 9. ↩

  46. Matth. xxviii, 20. ↩

  47. Philipp. iv, 13. ↩

  48. Lev. xiii, 2 et seq. ↩

  49. Joann.xx, 23. ↩

  50. II Cor. xiii, 10. ↩

  51. Joann. xx, 22, 23. ↩

  52. Luc. xxii, 19. ↩

  53. Luc. x, 26. ↩

  54. Joann. v, 43. ↩

  55. Joann. x, 30. ↩

  56. Matth. x, 5. ↩

  57. I Corv. II, 8. ↩

  58. Ps. LXVIII, 5. ↩

  59. I Cor. ii, 8. ↩

  60. I Cor. xi, 26. ↩

  61. Galat. ii, 20. ↩

  62. Eccle. vii, 4. ↩

  63. I Cor. II, 14. ↩

  64. Tit. I, 13. ↩

  65. II Tim. II, 24, 25. ↩

  66. Marc. VIII, 34. ↩

  67. Coloss. III, 9, 10. ↩

  68. Ephes. IV, 22, 24; ↩

  69. Luc. IX, 23. ↩

  70. Ps. XLIII, 22. ↩

  71. II Cor. IV, 10, 11. ↩

  72. Rom. VIII, 18. ↩

  73. II Tim. III, 12. ↩

  74. I Joann. II, 6. ↩

  75. Galat. II, 20. ↩

  76. II Mach. VII, 11. ↩

  77. Joann. xii, 25. ↩

  78. Galat. VI, 5. ↩

  79. Rom. II, 21, 23. ↩

  80. Matth. xxiii, 3. ↩

  81. Rom. xiv, 12. ↩

  82. Ps. XLVIII, 8, 9. ↩

  83. Job xv, 31. ↩

  84. Matth. III, 10. ↩

  85. Job XXXIV, 10, 11. ↩

Chapter 31 of 47