Skip to the text

Articulus 30

EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : ET POST DIES SEX, ASSUMPSIT JESUS PETRUM, ET JACOBUM, ET JOANNEM FRATREM EJUS.12

QUI id quod in fine præcedentis capituli Christus promisit de visione sui in regno suo, exponunt de visione Christi in forma gloriosa, dicunt quod in hujus capituli exordio ostenditur Christus illam promissionem implesse. Et post dies sex a promissione et sermocinatione in præcedenti capitulo factis, assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, tanquam familiariores et cariores :3 qui et resuscitationi puellæ interfuerunt, et nocte passionis a Christo assumpti atque seorsum ducti fuerunt.4 Quidam sentire videntur, quod Jacobus qui transfigurationi interfuit, fuerit Jacobus primus Jerosolymitarum episcopus, scilicet Jacobus Minor, filius Alphæi.5 Sed quia hoc loco aperte asseritur quod fuerat Jacobus frater Joannis, simpliciter dicendum quod fuit Jacobus Major, filius Zebedæi, ab Herode occisus. Quandocumque autem doctores catholici aliud asserunt cujus contrarium manifeste habetur in Scriptura canonica, certum est quod dicant hoc, non recolentes nec attendentes quemadmodum Scriptura sacra contineat.6 Et si eam attendissent, nequaquam sic affirmassent. Unde in talibus non oportet deliberare quid respondeatur.

Quæritur, quomodo dicat Matthæus, Post dies sex, assumpsit Jesus, etc., quum Lucas dicat, Post dies fere octo. Respondendum, quod Lucas commemorat diem prædictæ promissionis et diem impletionis, Matthæus vero et Marcus dies intermedios computant. — Ideo tres assumpsit, ut in ore trium testium staret hujus transfigurationis testimonium, et propter sanctæ Trinitatis mysterium designandum, et propter ternarii numeri perfectionem. Omnia namque super tria ponimus, secundum Philosophum.

Et duxit illos in montem excelsum, videlicet in montem Thabor, seorsum ab aliis discipulis; et transfiguratus, hoc est in splendidiorem formam seu gloriosiorem figuram ac qualitatem mutatus, est ante eos, videlicet in conspectu eorum, quibus ostendere voluit gloriam quam ipse post resurrectionem fuerat habiturus, et quam dabit in resurrectione futura suis electis. In hac transfiguratione Christi, nec substantia suæ humanitatis, nec quantitas sui corporis est mutata; sed qualitas dignior seu claritas admiranda superinducta est corpori.

Et resplenduit facies ejus sicut sol. Si illa claritas tanta fuit, quanta post resurrectionem erit, dubium nullum est quin facies ejus incomparabiliter clarior fuerit sole, præsertim quum de ceteris scriptum sit, quia fulgebunt sicut sol in regno Patris sui.7 Denique, secundum commune dictum doctorum, in resurrectione futura dotes corporum glorificatorum erunt ex redundantia beatitudinis animarum in corpora: quod intelligendum videtur per modum causæ meritoriæ, non effective ex parte animarum. Anima autem Christi in primo instanti suæ creationis ac unionis cum Verbo, erat vere ac fruitive beata. Idcirco, nisi ex divinæ dispensationis moderamine retracta atque dilata fuisset redundantia beatitudinis animæ ejus in sacratissimum corpus ipsius, omnes quatuor dotes corporis gloriosi fuissent in corpore Christi a primo suæ formationis instanti; sed fuit dispensative dilata. Aliquando tamen fuit permissa, scilicet in transfiguratione. Porro, secundum Hugonem, Christus ante passionem successive seu diversis temporibus assumpsit quatuor corporis dotes, videlicet: subtilitatem in nativitate, egrediendo de clauso dulcissimæ Virginis utero; agilitatem, ambulando super aquarum fluenta; claritatem, in transfiguratione; impassibilitatem, in consecratione seu porrectione corporis sui in Cœna. Alii tamen communiter tenent oppositum, maxime quantum ad dotem impassibilitatis tempore Cœnæ. Tale enim corpus dedit Apostolis, quale tunc habuit. Et quum de ratione dotis sit, ut habeatur et insit per modum qualitatis fixæ ac permanentis, non transeuntis; propterea claritas ista, licet secundum essentiam fuerit ejusdem rationis cum claritate quæ ponitur dos, tamen non habuit ibi modum rationemque dotis, quia non inerat permanenter.

Vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. De modo hujus albefactionis dubitatio est. Augustinus enim videtur asserere, quod claritas seu albedo apparens in vestibus, non erat subjective in eis, sed ex illustratione aeris candidæ apparebant ac albæ, quemadmodum ea pars cœli cui sol est vicinior. Verumtamen satis probabile est, quod ad declarandam futuram glorificationem corporum electorum in se et in mansionibus suis, etiam vestimenta Christi fuerunt veraciter immutata et clarificata: quod et Scripturis magis consonare censetur. Scribitur namque in Marco sic: Vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere.8 Et Lucas: Vestitus (inquit) ejus factus est albus refulgens.9 Hoc quoque sentit Hieronymus, si verba ejus bene pensentur. Ait enim, quod in transfiguratione non est substantia mutata, sed splendor vultui additus. Quod probat eo quod substantia vestium non sit mutata, quæ tamen splendidæ factæ fuerunt. Clarum est autem, quod argumentatio ista nulla esset, nisi et vestes vere clarificatæ fuissent. Hoc quoque sciendum, quod licet Lucas dicat quod species vultus Christi facta sit altera, non tamen sic intelligendum est, quasi sola facies sit clarificata, sed tota caro, quemadmodum in resurrectione futurum est.10

Et ecce, res valde notabilis, nam apparuerunt eis, videlicet Petro, Jacobo et Joanni, Moyses et Elias. Hi præ ceteris cum Christo adfuerunt: Primo, ut per Moysen vere defunctum et Eliam nondum mortuum, ostenderetur Christus judex ac Dominus vivorum et mortuorum.11 Secundo, propter specialem conformitatem eorum cum Christo: nam sicut Moyses veteris, sic Christus novæ legis est collator, et Elias secundum ejus præcurret adventum.12 Tertio, ad designandum Christi perfectionem.13 Per Moysen nempe, qui mansuetus erat præ omnibus hominibus habitantibus super terram, et Eliam rigorosissimum, qui surrexit velut ignis, et maximus divini honoris ac legis exstitit æmulator, significatur quod Christus simul mitissimus atque justissimus fuit, et in tantum zelatus est pro Patris honore, ut transgressores constantissime increparet, et propter Patrem glorificandum pro hominum salute vitam suam exponeret morti.141516 Quarto, propter eminentiam dignitatis ac miraculorum et sanctitatis Moysis et Eliæ. Quinto, ut ostendatur Christus non esse legis solutor, sed impletor, et Prophetarum verificator : cujus oppositum imposuerunt ei Judæi.

Insuper Moyses et Elias vere et personaliter aderant, non secundum similitudinem quamdam, vel angeli in forma eorum, ut aliqui dicunt. De Moyse enim aliqui dicunt, quod surrexit ad horam, apparens in proprio corpore : quod videtur esse de mente Hieronymi, qui ait quod Moyses resurrexit ab inferis. Alii probabiliter dicunt, quod apparuit in corpore assumpto et sibi adaptato, eo modo quo angeli. De Elia vero certum est, quod divina virtute, forsan angelico ministerio, adductus sit de paradiso terrestri sicut subsistit, in anima et corpore. Tamen uterque eorum apparuit tunc in magna claritate, et ampliori quam Elias ante vel postea habuit. Unde Lucas ait, quod apparuerunt cum Christo in majestate.

Cum eo loquentes. Sermocinationis illius materiam exprimit Lucas :17 Et dicebant excessum quem completurus erat in Jerusalem :18 id est, de Christi passione loquebantur, cum Christo gratias referendo, et pro mundi salute orando, de Judæorum quoque perversitate dolendo ac admirando. Dicitur autem passio Christi excessus, propter ejus excessivum dolorem, et quia ex amore excessivo ad nos pati dignatus est, vel propter excessivam impietatem Judæorum in eum.

Respondens autem Petrus, qui verba Moysis et Eliæ audivit de Christi passione, ut aliqui dicunt. Tamen Lucas habet, quod Petrus et qui cum eo erant, somno erant gravati :19 et antequam Lucas describit evigilationem eorum, recitat de collocutione Christi, Moysis atque Eliæ. Unde certum non habeo, an colloquentium verba audierit : quæ tamen postea eum cognovisse ex revelatione certissimum est. Dixit ad Jesum : Domine, bonum, id est delectabile et honestum, est nos sex, videlicet te, Moysen, Eliam, et nos tuos discipulos, hic esse, videlicet in monte, ut videamus te in tanta majestate et gloria, Moysen quoque et Eliam excellentissimos viros in tanto decore. Si vis. Reverenter et sobrie loquitur Petrus, quantum ad hoc quod defert Domino suo, non absolute, sed conditionaliter loquens, quia inferior suam semper debet voluntatem subjicere beneplacito domini sui in licitis et honestis. Unde et Christus in passione oravit : Pater, si vis (inquiens) transfer calicem istum a me.20

Faciamus hic tria tabernacula, id est habitacula in quibus stabiliter perseveremus. Forte talia tabernacula voluit facere, qualia habebantur in veteri Testamento, videlicet de frondibus atque tentoriis, quæ facile fiunt.21 Tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. Quare non dixit, Faciamus hic sex tabernacula?22 Forte ideo, quia putavit in illis tribus tabernaculis se et duos condiscipulos suos recipi posse ac commorari : sic tamen, ut ipse esset in tabernaculo sui magistri carissimi. Secundum Lucam et Marcum, Petrus hæc dixit, nesciens quid diceret :2324 quia præ excessiva dilectione, dulcedine et devotione in Christum, loquebatur quasi in ecstasi, et sine consideratione considerandorum. Nihilo minus, secundum Marcum, causa hujus nescientiæ, fuit nimius timor ex insolito visu. Timor autem immoderatus impedit valde usum rationis et linguæ, juxta illud Job :25 Auferat Dominus a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat; neque enim possum metuens respondere. Nihilo minus ordinata tristitia, vel non multum excessiva, confert ad veritatis contemplationem, in quantum dissolutionem, vanitatem, et inconsideratam libertatem aufert. Propter quod Isaias inquit :26 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

Secundum Hieronymum, Petrus hæc dicens erravit. Primo enim errasse videtur, quod in contemplatione humanitatis Christi voluit contentari sive quiescere, quum tamen beatitudo in divinitatis suæ contemplatione essentialiter sita sit, quam tunc

Petrus non vidit. Secundo, quod in terra et non potius in cœlo, locum mansionis quæsivit, quum tamen dicat Apostolus : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.27 Tertio, quod aliorum discipulorum oblivisci videbatur, et de præsentium contentari salute. Sed utique, si Petrus voluit ibi ad tempus cum Christo sic transfigurato commorari, non penitus errasse dicendus est.

Adhuc eo, videlicet Petro, loquente verba prædicta, ecce nubes lucida, id est pulchra et clara, non ex grossis vaporibus causata, sed talis, qualis recepit Jesum in hora ascensionis ab oculis discipulorum, ut in Actibus legitur;28 obumbravit, id est, temperanter operuit eos. Difficile forte apparet ad quos referendum sit hoc. Immediate enim de Christo, Moyse et Elia facta est mentio, sicque videtur obumbratio ista referenda ad eos. Verumtamen, si ea quæ Lucas scribit diligenter pensemus, invenimus Moysen et Eliam ante nubis apparitionem recessisse : nam ibi habetur, quod quum Moyses et Elias discederent, Petrus dixit : Bonum est nos hic esse. Nubes ergo obumbravit eos, id est Petrum, Jacobum et Joannem, ne oculi eorum claritate corporis Christi omnino repercuterentur et obtunderentur. Et ecce vox Patris de nube sonuit, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.29 Hoc ipsum supra scriptum ac diligenter expositum est. Ipsum audite auribus cordis et corporis, quoniam ipsè est veritas infallibilis, sapientia increata, magister perfectus, doctor salvificus, qui ait :

Qui audit verba mea, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam.30 Hunc magistrum esse audiendum, prænuntiavit Moyses in Deuteronomio :31 Prophetam, inquiens, suscitabit vobis Dominus tanquam me ;32 ipsum audietis ; et erit, omnis qui non audierit verba Prophetæ illius, exterminabitur de populo suo.

Denique similis apparitio et testificatio factæ sunt in Christi baptismo ac transfiguratione.33 Utrobique namque ostensa est

Trinitas superbenedicta, videlicet : Pater, in voce, quæ angelico ministerio creditur formata ; Filius, in humanitate ; Spiritus Sanctus, ibi in specie columbæ, hic autem in nube. Quemadmodum enim Spiritus Sanctus per columbam designatur propter simplicitatem et innocentiam ceterasque bonas proprietates columbæ; sic figuratur per nubem : quia, ut nubes refrigerat et defendit a solis calore, sic Spiritus Sanctus ab igne concupiscentiæ et omnium tentationum fervore. Propter quod in Isaia per nubem exprimitur gratia Spiritus Sancti, quum dicitur :34 Creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem. Quum ergo Christus sit nobis causa gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, idcirco in ejus baptismo et transfiguratione apparuit Trinitas. Et Pater de Filio testimonium protulit, quia baptismus Christi fuit figura et causa nostræ regenerationis, qua in præsenti renascimur gratiam acquirendo, ejusque transfiguratio figura fuit nostræ glorificationis in futuro. Unde per nubem lucidam hic apparentem, intelligi potest claritas visionis divinæ, qua electi ab omni adversitate tutantur, juxta illud Apocalypsis et Isaiæ :35 Non esurient neque sitient amplius, et non percutiet eos æstus et sol.36 Et audientes discipuli vocem qua Deus majestatis de nube intonuit, ceciderunt in faciem suam; more Prophetarum, qui frequenter corruisse leguntur, auditis sermonibus revelationis divinæ;3738 et timuerunt valde : quia hoc naturale est, ut39 homo propter suæ naturæ fragilitatem terreatur, auditis divinæ majestatis sermonibus. Hinc in Exodo filii Israel dicunt ad Moysen : Loquere tu nobis, et audiemus;40 non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Et in Deuteronomio habetur :41 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Domini Dei viventis? Et accessit Jesus, et tetigit eos, Moyse et Elia jam ad loca sua unde adducti erant reversis; dixitque eis : Surgite, non solum a terra, sed et a pristina imperfectione, et nolite timere, inordinato pavore propter vocem cœlestem, sed potius de vestræ fidei certificatione, et mea dignitate vobis jam revelata, gaudete: sicut Daniel et Ezechiel tactu angelico se levatos et confortatos fuisse testantur.4243 Levantes autem oculos suos Apostoli, neminem viderunt, nisi solum Jesum. Abierunt etenim Moyses et Elias ante prædicta, ne vel ab eis vel ad aliquem eorum crederetur vox facta de nube.

Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens:44 Nemini dixeritis visionem, id est id quod jam in monte vidistis, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Hoc Christus præcepit: primo, ut doceat nos occultare propriam excellentiam, quousque in præsenti vivimus sæculo; secundo, ne res illa propter suam magnitudinem putaretur incredibilis; tertio, ne tempore passionis graviter scandalarentur, qui ante ædificari poterant ex transfigurationis revelatione.

Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribæ dicunt, quod Eliam oportet primum venire? id est: Si transfiguratio ista glorificatio tua est, quomodo dicunt doctores Judæorum, quod Elias venturus est primum, id est, antequam appareas in gloria? Noverant Scribæ ex testimonio Malachiæ, quod Elias præcedet secundum Christi adventum, seu diem judicii, in quo Christus gloriosus omnibus monstrabitur. Quoniam ergo prædicti tres Apostoli transfigurationem Christi quam viderant, putabant esse gloriam in qua ad judicandum venturus est, ita quod transfiguratio illa esset indicium consummationis mundi atque extremi judicii de proximo imminentis, ideo sciscitabantur Christum qualiter intelligenda esset Scribarum assertio de adventu Eliæ ante diem judicii. Viderant quippe Eliam, sed mirabantur quod tam subito abiit, quem Scribæ testantur manifeste venturum et prædicaturum Judæis.45 Interrogatio igitur Apostolorum ex quodam errore procedit, quia putabant instare diem judicii, finemque sæculi. Christus tamen clementer instruit eos, sicut subjungitur.

At ille respondens, ait illis, videlicet Petro, Jacobo et Joanni: Elias quidem venturus est, quemadmodum Scribæ affirmant, quia secundum meum præcurret adventum, sicut Joannes primum, et restituet omnia, id est, totum genus Judæorum reducet ad Deum, convertendo eos ad Christum. Aperiet namque Antichristi mendacia: quo facto Judæi fidem recipient. Unde in Malachia legitur: Convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Sic ergo ait Salvator, Elias restituet omnia, quomodo alibi de se profitetur, Si exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum.46 Elias autem minister erit restitutionis illius, non actor principalis, sed instrumentalis. Dico autem vobis, quia Elias jam venit, non personaliter, sed æquivalenter, videlicet alius in virtute et spiritu ejus, et non cognoverunt eum Judæi increduli, scilicet Scribæ, sacerdotes ac Pharisæi, dicentes de Joanne, quia dæmonium habet.47 Et quamvis Herodes et alii quidam maligni aliqualiter Joannem noverunt (sciebat enim Herodes, quod esset vir justus et sanctus), dicuntur tamen eum non cognovisse:48 primo, quoniam nescierunt quod esset Christi præcursor; secundo, quoniam documenta et opera ejus finaliter reprobaverunt. Sed fecerunt in eum quæcumque voluerunt, id est, multipliciter persecuti sunt ipsum.49 Nam et Herodes de consensu, et forsan consilio, Scribarum, Pharisæorum ac sacerdotum, Joannem incarceravit et decollavit. Sic et Filius hominis passurus est ab eis supplicium crucis: quia in passione idem Herodes sprevit Christum, albaque veste illusum reddidit voluntati Pilati, qui tandem procurantibus Judæis crucifixit Christum.505152 Denique Christus loquitur de diversis injustis generaliter, quasi de eisdem, secundum quod una ponitur generatio omnium reproborum, cui ait Salvator: Venient hæc omnia, scilicet omnis sanguis innocenter effusus, super generationem istam.53

Tunc intellexerunt discipuli tres prædicti, quia de Joanne Baptista dixisset eis illa quæ de præterito Eliæ adventu narravit, per Eliam intelligendo ac designando

A Joannem, propter proprietatum similitudinem, non propter personæ unitatem. Nam et Joannes a Judæis interrogatus, Elias es tu?54 respondit, Non.

Footnotes

  1. Marc. IX, 1. ↩

  2. Luc. IX, 28. ↩

  3. Deut. XIX, 15. ↩

  4. Marc. V, 37. ↩

  5. Matth. XXVI, 37. ↩

  6. Act. XII, 2. ↩

  7. Matth. xiii, 43. ↩

  8. Marc. ix, 2. ↩

  9. Luc. ix, 29. ↩

  10. Ibidem. ↩

  11. Act. x, 42. ↩

  12. Malach. iv, 5. ↩

  13. Num. xii, 3. ↩

  14. Eccl. XLVIII, 1. ↩

  15. III Reg. xix, 10; ↩

  16. I Mach. II, 58. ↩

  17. Luc. ↩

  18. Luc. IX, 31. ↩

  19. Ibid. 32. ↩

  20. Luc. XXII, 42. ↩

  21. Lev. XXIII, 40. ↩

  22. Luc. ix, 33. ↩

  23. Marc. IX, 5. ↩

  24. Luc. IX, 33; ↩

  25. Job IX, 34, 35. ↩

  26. Is. XXVI, 16. ↩

  27. Hebr. xiii, 14. ↩

  28. Act. i, 9. ↩

  29. Matth. iii, 17. ↩

  30. Joann. v, 24. ↩

  31. Deut. xviii, 15, 18; ↩

  32. Act. iii, 22, 23. ↩

  33. Matth. iii, 16, 17. ↩

  34. Is. iv, 5. ↩

  35. Apoc. vii, 16; ↩

  36. Is. xlix, 10. ↩

  37. Ezech. ii, 1; ↩

  38. Is. xxi, 3; ↩

  39. Dan. viii, 17. ↩

  40. Exod. xx, 19. ↩

  41. Deut. v, 26. ↩

  42. Ezech. ii, 1, 2. ↩

  43. Dan. viii, 18; ↩

  44. Malach. iv, 6. ↩

  45. Malach. iv, 5. ↩

  46. Joann. xii, 32. ↩

  47. Matth. xi, 18. ↩

  48. Marc. vi, 20. ↩

  49. Matth. xiii, 36. ↩

  50. Luc. xxiii, 11. ↩

  51. Ibid. 23-25, 33. ↩

  52. Luc. xxiii, 11. ↩

  53. Matth. xxiii, 36. ↩

  54. Joann. 1, 21. ↩

Chapter 32 of 47