Skip to the text

Articulus 31

EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : ET QUUM VENISSET JESUS AD TURBAM.

ET quum venisset Jesus ad turbam, id est die sequenti a transfiguratione prædieta, accessit ad eum homo genibus provolutus, id est genua flectens, ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, liberando eum a sua miseria, quia lunaticus est, id est, secundum lunationes seu tempore noviluniorum furit tanquam arrepticius; et male patitur, id est, dire vexatur a dæmone. Cur autem aliquis nuncupetur lunaticus, plenius dictum est supra.1 Nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam, id est, a diabolo ipsum apprehendente in ignem et aquam projicitur, ut occidatur.2 Unde Marcus clarius dicit : Ubicumque apprehenderit eum spiritus, allidit eum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit. Et obtuli eum discipulis tuis3, non tamen Petro, Jacobo et Joanni, sed eis qui transfigurationi non interfuerunt;4 et non potuerunt curare eum a prædictis incommodis et a dæmonio. Hujus impotentiæ causa fuit, tam incredulitas patris quam discipulorum, sicut dicetur.

Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula et perversa, id est, infideles et iniqui. Hoc dicit ad patrem lunatici et ad similes ei. Quousque ero vobiscum, inter vos corporaliter conversando? usquequo patiar vos, id est incredulitatem perversitatemque vestram? quasi dicat, Non diu. Vel hoc dicit, significans se desiderare reverti ad Patrem, et ut malos digne redarguat, ac suæ justitiæ zelum ostendat, seque de hominum pravitate monstret dolere. Non autem dicit hæc quasi impatiens et tædio victus, vel quasi ante tempus divinitus præordinatum mori desiderans, sed potius loquitur affectu ac more prudentissimi medici, qui contrariantibus suæ artis remediis durius loquitur. Afferte huc illum lunaticum ad me. Ut curatio et modus suæ curationis omnibus innotescat, ideo fecit eum Christus adduci ad se, quem utique poterat curare absentem. Et increpavit illum Jesus, vel puerum5, eo quod aliquid forte commisit, propter quod diabolus in eum potestatem accepit, vel (quod verius est) dæmonem. Unde Marcus ait : Comminatus est spiritui immundo; et Lucas, Increpavit (inquit) spiritum immundum. Et exiit ab eo dæmonium : quod secundum Marcum, erat surdum et mutum, quoniam fecit puerum surdum et ad loquendum impotentem ; et curatus est puer a dæmonio, a surditate et mutitate, ex illa hora, qua Jesus dæmoni jussit exire a puero.

Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum dæmonem a puero isto? Superius dictum est, quod Jesus dedit discipulis potestatem super omnia dæmonia; imo super omnem virtutem inimici, secundum Lucam :67 quomodo ergo nunc dicitur, quod non potuerunt dæmonem istum expellere? Et respondendum, quod illa potestatis collatio intelligenda erat, nisi discipuli ponerent obicem.

Dicit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram : non quod simpliciter infideles fuerint, sed quia in fidei perfectione defecerunt. Quemadmodum enim ex consequentibus innotescit, ceteri discipuli videntes quod Jesus Petrum, Jacobum et Joannem specialiter duxit seorsum in montem, humanum aliquid passi sunt, videlicet motum invidiæ atque superbiæ, dolentes illos sibi præferri; ob hoc quoque meruerunt incurrere quamdam hæsitationem in fide. Porro, quod propter incredulitatem suam non potuerint ejicere dæmonem, declarat Salvator. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, id est, quæ tali grano comparaetur (cui superius comparatum est regnum cœlorum8), quatenus sicut hujusmodi granum parvum est quantitate, maximumque virtute, sic fides vestra in se vigorosa, fecunda ac fortis consistat, dicetis monti huic, Transi hinc, id est, de loco isto transferaris virtute divina; et transibit, quo jusseritis. Per hoc exemplum innuit Christus, quod fidei nihil impossibile sit. Et quamvis tale quid raro factum legatur, tamen verum est quod ait Salvator. Nam si ratio id exigeret, Deus montem transferret ad instantiam verbi in fide perfecti. Majora quoque fecerunt discipuli quam esset montis translatio, mortuos suscitando, a nativitate claudos et cæcos sanando, arcanam cordium reserando. Quidam per montem, ratione elationis, intelligunt dæmonem, quem viri perfecti solo verbo transire et fugere cogunt. Unde de impio legitur apud Jeremiam : Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram.9

Hoc autem genus dæmonum non ejicitur ab obsessis, nisi per orationem et jejunium, id est virtute et merito orationis et abstinentiæ, quæ sunt effectus fidei tam perfectæ, ut grano sinapis merito comparetur. Diversorum etenim dæmonum varia est potestas, et diversi de diversis vitiis tentant homines. Unde quidam dicuntur spiritus fornicationis, alii spiritus invidiæ, alii spiritus superbiæ. Genus itaque dæmonum ad quod pertinebat dæmon iste, fortiter imprimit se hominibus quos obsidet. Et aliqui dicunt, quod tentet de vitio carnis : propter quod non ejicitur, nisi oratione atque jejunio, quibus carnales concupiscentiæ refrenantur. Insuper, per orationem, quæ est elevatio mentis in Deum, et per jejunium, quod est castigatio corporis, datur intelligi quod hoc dæmonum genus non ejiciatur, nisi ab hominibus notabiliter virtuosis, mente et corpore depuratis. Hinc beatissimi anachoretæ testati sunt, unumquemque facile illi posse dominari dæmonio, qui vicerit passionem et culpam de qua dæmon hujusmodi tentat.

Conversantibus autem eis, videlicet Jesu et ejus discipulis, in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertia die resurget. Adversis ac tristibus læta permiscet, ut mærorem lætitia temperet. Ideo de sua passione prædicens, de gloria resurrectionis mox addidit. Frequenter quoque prænuntiat se passurum, ne inopinate captus putetur, et jacula prævisa minus feriant, ipsique discipuli, quum viderint verificata quæ prædixit, constabiliantur in fide. Et contristati sunt vehementer : et tanto vehementius, quanto in ejus amore magis fervebant, et quanto invitius separabantur a tam dulci magistro, a tam pio patrono atque fidelissimo defensore ac provisore, et quia agnoverant sanctitatem ac innocentiam ejus. Et quoniam nondum spirituales erant perfecte, nec resurrectionis gloriam diligenter pensabant, idcirco tanto magis de Christi occisione dolebant, quanto illam in se ipsa sub ratione pœnæ ac mali et nocumenti, non sub ratione remedii et salutis, pensabant. Nec tamen audebant suadere oppositum, scientes quid Petrus oppositum consulens, paulo ante audisset, videlicet, Vade post me, satana, quia non sapis quæ Dei sunt.10

Et quum venissent Capharnaum Jesus ejusque discipuli, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, id est exactores tributi quod vocabatur didrachma, hoc est duplex drachma. Drachma vero (ut dicitur) est octava pars unciæ, valens sex obolos. Exactores ergo seu collectores tributorum ex parte imperatoris commorantes in urbe præcipua Galilææ, puta Capharnaum, non accedunt ad Jesum, propter reverentiam ejus, quem noverant tanta operari miracula, et tantum honorari a populo, sed ad Petrum, tanquam principalem inter discipulos. Et dixerunt ei : Magister vester, hic Jesus, non solvit didrachma? id est, soletne dare tributum, sicut ordinaverunt Romani? Ait Petrus : Etiam.

Et quum intrasset Petrus in domum, ut diceret Christo verba exactorum, prævenit eum Jesus, ut ostenderet se omnia scire, dicens : Quid tibi videtur, Simon? Quærit, non ignorans quid responsurus sit Petrus, sed ut ex ejus responsione convenientius instruat eum, et optima proferat documenta. Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis ceteris sibi subjectis? Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi a persolutione tributi ac census sunt filii regum. Per hoc Christus intendebat concludere se liberum esse a dando tributa, tanquam Filium Regis regum, nulli legi humanæ de necessitate subjectum : de quo fertur in Psalmo :11 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Denique advertendum, quod libertas est duplex : Una spiritualis : sicque omnes Christiani facti sunt liberi, quia per Christi passionem sunt a potestate diaboli et jugo peccati erepti. Propter quod ait Salvator : Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.12 Alia corporalis : et ita fideles tenentur ad tributa, quemadmodum dicit Apostolus : Cui tributum, tributum ;13 cui vectigal, vectigal. Unde Christus alibi : Reddite, inquit, quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo.14

Ut autem non scandalizemus, id est, ad ruinam peccati occasionaliter inducamus, eos qui didrachma requirunt : qui putassent Christum imperatori repugnantem, et sæculare jus violantem, nisi solvisset didrachma. Præterea Christus magis vitavit scandalum istorum quam Scribarum ac Pharisæorum, quia istorum scandalum ortum fuisset ex ignorantia qua ignorabant Jesum esse naturalem ac verum Filium Dei : ad quam notitiam non tenebantur explicite, præsertim quum essent Romani gentiles. Scandalum vero Scribarum ac Pharisæorum processit ex mera malitia. Christus quoque, sicut peccare non potuit, ita nec aliquem potuit scandalizare directe, sed occasionaliter tantum. Vade ad mare, supra quod sita fuit urbs ista Capharnaum, et mitte hamum, videlicet instrumentum quo pisces capiuntur, in aquam; et eum piscem qui primus ascenderit, id est, hamo captus inhæserit, levatusque fuerit, tolle, et aperto ore ejus, invenies staterem valentem duplex didrachma, et per consequens pro duobus sufficientem : ideo subditur, illum staterem sumens, da eis pro me et te. Christus tanquam veraciter liberalis atque largissimus, plus dedit quam illi exigebant. In hoc autem quod eo operante inventus, et secundum Hieronymum, creatus est in ore piscis stater, ostenditur omnipotentia ejus ; in eo quod de inventione piscis ac stateris tam certe prædixit, monstratur omniscientia ejus, atque in utroque ejus divinitas declaratur. In eo quoque quod humanis se legibus subdidit, quum esset liberrimus Filius Regis æterni, ejus humilitas summa et vera humanitas agnoscuntur.

Footnotes

  1. Matth. IV, 24. ↩

  2. Marc. IX, 24. ↩

  3. Marc. IX, 17. ↩

  4. Marc. IX, 24. ↩

  5. Luc. IX, 43. ↩

  6. Matth. X, 1, 8. ↩

  7. Luc. X, 19. ↩

  8. Matth.xiii, 31, 32. ↩

  9. Jer. li, 25. ↩

  10. Matth.xvi, 23. ↩

  11. Ps. lxxi, 2. ↩

  12. Joann. viii, 36. ↩

  13. Rom. xiii, 7. ↩

  14. Matth. xxii, 21. ↩

Chapter 33 of 47