Articulus 32
EXPLANATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : IN ILLA HORA ACCESSERUNT DISCIPULI AD JESUM.
Matth. XVI, 19.
Ibid. XVII, 1.
Ibid. 26.
Marc. IX, 32, 33.
IN superioribus dictum est quemadmodum Christus specialiter dixerit Petro, Tibi dabo claves regni cœlorum; quomodo etiam primus fuit inter tres quos Jesus assumpsit, ut transfigurationi suæ interessent; et qualiter pro se atque pro Petro solvit tributum. Ex his atque similibus, discipuli moti sunt ad suspicandum quod Petrus omnibus eis esset præferendus: de quo minus bene contentabantur, nondum enim humilitatis apicem attigerunt. Idcirco,
In illa hora qua facta sunt quæ in fine præcedentis capituli scripta sunt, in Capharnaum, de persolutione tributi, accesserunt discipuli, præsertim Apostoli, ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cœlorum? id est, quis amplioris gratiæ et meriti est in Ecclesia militanti? et quis plenioris gloriæ et præmii est in Ecclesia triumphanti? Hoc quæsierunt, quatenus talis eis præficeretur, qui dignioris esset gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro. Sed his obviare videtur quod apud Marcum inducitur, quemadmodum quum venissent domum, Jesus interrogavit discipulos: Quid in via tractabatis? At illi obticuerunt, videlicet præ verecundia, siquidem in via disputaverant, quis eorum esset major. Quomodo ergo nunc dicuntur accessisse et Jesum interrogasse? Responderi potest: Primo, quod videntes se a Christo deprehensos, ad tempus præ rubore silebant; post modicum temporis resumpta fiducia, sciscitati sunt Dominum. Secundo, quod aliqui tacuerunt, et alii interrogaverunt. Tertio, quod tacuerunt de sua ambitiosa disputatione, sed locuti sunt de utili quæstione.
Et advocans Jesus parvulum, statuit, id est collocavit, eum in medio eorum, videlicet discipulorum, et dixit. Humilis magister, non solum verbis, sed et factis humilitatem commendans, ambitionem funditus eradicavit. Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, id est corde salubriter immutati, videlicet a contentione, elatione et omni ambitione, ad pacem, humilitatem, obedientiam, et efficiamini sicut parvuli, id est, parvulis assimilati fueritis, quantum ad bonas proprietates eorum, amplectendo innocentiam, puritatem et humilitatem eorum, quos constat de prælatione non occupari, nec invicem invidere, non intrabitis in regnum cœlorum, quod humilibus atque pacificis est paratum. Hoc in persona Apostolorum omnibus dicitur Christianis. Sed quoniam nemo excluditur a regno cœlorum, nisi pro peccato mortali, videntur Apostoli peccasse mortaliter, quibus nunc dicitur: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc. Si autem dicantur non peccasse mortaliter in prædictis, tunc illud quod dicitur, Nisi conversi fueritis, intelligendum erit conditionaliter, ut sit sensus: Nisi conversi fueritis, id est, si magni fueritis in oculis propriis, elati et ambitiosi, non poteritis salvari, nisi conversi fueritis modo præfato. Unde per Jeremiam dicitur: Nolite elevari, sed date gloriam Domino Deo. Et apostolus Petrus: Deponentes, inquit, omnem malitiam et dolum et simulationem et detractionem, quasi modo geniti infantes, lac concupiscite. Denique in parvulo considerari potest minoratio sensus, et indisciplinatio morum: et sic non debemus fieri sicut parvuli, juxta illud Apostoli, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Verumtamen nomen parvuli
Jer. XIII, 15, 16.
I Petr. II, 1, 2.
I Cor. XIV, 20. in Scripturis interdum in malo accipitur: ut quum Salomon ait, Aversio parvulorum interficiet eos; et Job, Parvulum (ait) occidit invidia.1
Quidam per parvulum istum quem Jesus statuit inter discipulos, intelligunt ipsummet Christum.2 Sed hoc ad litteram stare non potest, quum de parvulo isto scriptum sit apud Marcum:3 Quem quum amplexus esset Jesus. Certum autem est, quod non amplexabatur se ipsum.
Quicumque ergo humiliaverit se coram Deo et hominibus sicut parvulus iste, id est, omnem motum superbiæ prorsus abjecerit, et tam alienus fuerit ab elatione ut puer, consideratione divinæ majestatis, atque intuitu propriæ defectuositatis, hic major est in regno cœlorum, quam alii minus humiles. Humilitas namque directe disponit ad profectum gratiæ in præsenti, et exaltationem incrementumque gloriæ in futuro, prout scriptum est:4 Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam;5 et iterum, Humilia valde spiritum tuum, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.67 Hinc in Proverbiis legitur: Humilitas præcedit gloriam, et humilem spiritu suscipiet gloria.8 Quanto itaque quis se magis humiliaverit pure propter Deum ex caritate, tanto sublimior erit in patria. Non quod præmium essentiale correspondeat humilitati directe, sed dispositive ac fundamentaliter, et quia majori humilitati major adest caritas.
Et qui susceperit in visceribus caritatis, seu domo ad hospitandum ac reficiendum, unum parvulum talem, videlicet innocentem ac humilem, de quo in Proverbiis æterna Sapientia inquit: Si quis est parvulus, veniat ad me; in nomine meo, id est ideo quia fidelis est, vel propter me atque ad gloriam nominis mei;9 me suscipit in membro meo mystico, quamvis non in memetipso. Itaque, Suscipit me, id est, mihi fieri judico quod fit illi, et tam gratum est mihi, ac si mihi in propria persona exhiberetur. Ecclesia nempe est mysticum corpus Christi, et ipse est caput ipsius: quod ergo fit membris, fit capiti. In tantum quoque diligit Christus parvulos et egenos, ut sibi fieri arbitretur quod impenditur illis.10 Unde Paulo ait: Quid me persequeris? Et per Zachariam: Qui tetigerit (inquit) vos, tanget pupillam oculi mei.11
Qui autem scandalizaverit, id est, verbo vel facto suo inordinato ad peccandum induxerit, unum, id est aliquem, de pusillis istis qui in me credunt, id est de fidelibus adhuc imperfectis incipientibus, vel etiam proficientibus nondum perfectis;12 expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus. Per molam asinariam, quam equi vel asini trahunt cum rota in molendinis, intelligitur quodcumque grande saxum seu lapis gravissimus. Et demergatur in profundum maris. Utilius enim sibi est juste occidi, quam impie vivere: utilius est enim corporalem perpeti mortem, quam alium ad animæ mortem inducere. Utilius ei est in vita hac puniri, quam æternaliter condemnari. Istud potissimum verum est de scandalizatione activa et passiva prout sunt peccata mortalia. Tunc enim scandalum activum mortale est, quando verbum vel factum scandalizantis est in se mortale, videlicet caritati vel justitiæ contrarium; vel quando est in se veniale, et tamen homo per illud intendit aut nititur alium ad peccatum mortale inducere, parvi pendens ejus salutem, per hoc quod non vult sibi placentia omittere propter fratris salutem. Quod quam sit iniquum, patet ex verbis Pauli dicentis: Sic autem in fratres peccantes et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis;13 et rursus, Hoc (inquit) judicate, ne ponatis fratribus offendiculum vel scandalum.14 Denique melius esset occidi quam scandalizare alium, quamvis scandalizantis et scandalizati peccatum esset veniale. Peccatum namque est infinitæ fugibilitatis, magisque debet homo eligere mortem pati, quam venialiter peccare.
Et bene ait Salvator, Qui scandalizaverit unum ex pusillis istis :15161718192021 quia ut ait Hieronymus, qui scandalizatur parvulus est; majores enim scandala non recipiunt. Unde perfectorum non est scandalizare aut scandalizari, quia tam fortiter cum Deo uniti sunt, ut tam magnum malum non operentur, unde merito aliquis debeat scandalizari, quamvis sæpe venialiter peccent. Hoc enim humanæ indulgendum est fragilitati. Similiter ex verbis et factis aliorum inordinatis non scandalizantur, sed compatiuntur, et cautiores redduntur, imo et feliciores, juxta illud : Felix quem faciunt aliena pericula cautum. Hinc ait Psalmista : Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum;22 et Apostolus, Quis nos separabit a caritate Dei?23
Væ mundo, id est mundanis et intimoratis hominibus, a scandalis, id est propter scandala quæ invicem inferunt et patiuntur, in quibus æternam pœnam merentur. Et merito, Væ mundo a scandalis, quum non possit evadere, necesse est enim ut veniant, id est oriantur, scandala activa et passiva, videlicet offendicula culpæ ex quibus procedunt nocumenta animæ. Hoc necesse est, non absolute, sed ex suppositione, quia videlicet homines nolunt peccata sua relinquere : ideo necessario concomitatur scandalum aliorum, maxime pusillorum et impiorum. Sic ergo necesse est ut veniant scandala, quomodo ait Apostolus : Necesse est ut veniant hæreses, ut qui probati sunt, manifesti fiant.24 Unde quod dictum est, Necesse est ut veniant scandala, quidam exponunt sic : Expediens est ad exercitationem et probationem aliorum. Verumtamen væ, id est, æterna damnatio imminet ac debetur, homini illi per quem, id est a quo, scandalum venit, id est, qui alium scandalizat mortaliter. Ex hoc concluditur quod scandala evenire, non sit absolute necessarium, quia tunc quilibet excusaretur a vitio scandali. Radix namque peccati in libertate fundatur.
Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat, id est, ad culpam inducit te, per tactum seu operationem quamcumque, vel per gressum ac cursum illicitum, abscinde eum, videlicet pedem ac manum, non membra abscindendo, sed inordinatum usum membrorum vitando : juxta quem sensum dicit Apostolus, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram ;25 et projice abs te, id est, spiritualiter separa te a vitiosis actibus membrorum istorum. Sic enim ait Apostolus :26 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu ;27 et, Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Bonum est tibi ad vitam ingredi, id est, melius est tibi salvari, debilem vel claudum, id est ordinatis, delectabilibus et solitis actibus manuum et pedum carentem, quam duas manus vel duos pedes habentem, id est, vitiosis ac placitis actibus membrorum istorum utentem, mitti in ignem æternum.28 Quemadmodum ergo castratus propter regnum cœlorum vocatur, qui amore felicitatis futuræ ab omni concubitu abstinet, non qui membra generationis abscindit ; sic Christus docet manum ac pedem abscindere, et sic claudus ac debilis nuncupatur, qui membra ista ab actibus malis restringit.
Et si oculus tuus scandalizat te, per immoderatum, incautum, impudicum aut vanum adspectum, erue eum, quantum ad usum hujusmodi, et projice abs te, sicut de manibus dictum est. Unde in Ecclesiastico legitur : Averte oculos tuos a muliere compta.2930 Et Propheta :31 Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Maxime necessaria est ista projectio sive erutio oculorum. Oculo enim quid nequius creatum est?3233 Et in libro Numerorum Dominus jussit filiis Israel, ne sequerentur oculos suos per res varias fornicantes.34 Custodiendus ergo et diligentissime refrenandus est oculus, maxime tempore orationis, contemplationis, divinique cultus, et in ecclesia, ac coram aliis. A visu enim suo cognoscitur vir, et ab occursu faciei, sensatus prudens.3536 Bonum, id est melius, est tibi cum uno oculo, id est cum moderato usu oculorum et refrenatione eorum, ad vitam ingredi, quam duos oculos habentem, id est, oculis ad libitum tuum utentem et undique circumspicientem, mitti in gehennam ignis.
Porro præhabita alio modo exponi possunt; eritque sensus: Si manus tua vel pes tuus, id est aliquis tibi tam carus, propinquus, aut auxiliativus, ut propria manus vel pes, scandalizat te, pertrahendo te in peccata, vel quia carnales affectiones habes exsistendo cum ipso, abscinde eum, id est, segrega te ab ipso mente et corpore, sed non caritate, si fieri potest. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, id est talium amicitia atque subsidio destitutum, quam duas manus vel duos pedes habentem, id est talium auxilio et amore vallatum, damnari. Simili modo intelligendum de oculo est. — Quidam obtusi ista superficialiter intelligentes, putabant licitam esse mutilationem membrorum propter vitanda peccata, quum simili ratione liceret se ipsum occidere. Talis quoque mutilatio concupiscentiam non auferret, et multa virtuosa opera impediret.
Videte ne contemnatis unum, id est aliquem quantumcumque vilem ac modicum, ex his pusillis, id est imperfectis fidelibus ministrantibus mihi. Per hoc Salvator excludit causam ac fomitem scandalizationis. Multi namque idcirco non curant nec metuunt alios scandalizare, quoniam parvi pendunt eorum personam, nec attendunt dignitatem naturæ ad Dei imaginem factæ, ac pretium sanguinis Christi pro illis effusi. Consideremus ergo nobilitatem animæ rationalis, et beatitudinem ad quam condita est, et quanta pro ejus salute tota Trinitas fecit, quanta Christus sustinuit, quanta beneficia contulit, inter quæ est superdignissimum corporis et sanguinis sui Sacramentum; et sic fiet ut neminem aspernemur, sed cum Apostolo dicemus: Quis scandalizatur, et ego non uror? Itemque: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum. Præterea, quam vitiosum sit contemnere quempiam, patet ex eo quod in Isaia scriptum est:3738 Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris? Quum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Et Malachias inquit: Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo unusquisque nostrum despicit fratrem suum?
Is. XXXIII, 1.
Malach. II, 10.
Cur autem non sint pusilli spernendi, subjungitur. Dico enim vobis, quia angeli eorum, id est custodes animarum ipsorum exsistentes, ut in pluribus, in cœlis, id est in cœlo empyreo, quod est locus et mansio Beatorum, semper, id est indesinenter atque in ævo omne tempus comprehendente, vident clare et immediate per speciem, oculo intellectuali, faciem Patris mei, id est essentiam Dei Patris præsentialiter et luculenter eis objectam, qui in cœlis est. Quum ergo sit tanta dignitas hominum, ut custodiantur a spiritibus angelicis Deum clare videntibus, non sunt spernendi. — Porro, secundum Dionysium, ecclesiastica hierarchia ab angelica gubernatur: ideo angeli infimi ordinis immediate custodiunt homines, bona suggerendo, a malis plurimis retrahendo, a diversis periculis defendendo, pro ipsis orando, gratiam impetrando, dæmonum potestatem et impetum coercendo. Et secundum doctores, quilibet homo sortitus est angelum specialem: imo secundum Thomam et alios quosdam, etiam pueri nondum nati, in utero matrum habent custodientes se angelos, propter pericula quæ possunt ante partum et in partu occurrere.
At vero alia ratio subditur, cur nemo quamvis pusillus spernendus sit. Venit enim, per incarnationem, Filius hominis salvare, id est sua passione redimere, quod perierat, id est perditum genus hominum. Quum ergo tantæ æstimationis coram Deo pusilli sint, ut Christus dignum duceret mori pro ipsis, non sunt parvi pendendi, nec salus eorum negligenda est. Quod autem Christus venit ad salvandum quod periit, probat per simile.
Quid vobis videtur? Si fuerint alicui
13
Ps. cxx, 1.
Luc. xv, 7, 10.
Ps. ciii, 31.
II Esdr. viii, 10.
14 centum oves, id est, centum oves habuerit, et si erraverit, id est, si perdita fuerit, una ex illis, nonne relinquit nonaginta novem oves in montibus in quibus pascuntur, et vadit quærere eam quæ erravit? Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis, quia gaudet super eam, id est de ea et ejus inventione, magis quam super nonaginta novem oves quæ non erraverunt. Non quod simpliciter plus amet illam unam quam ceteras omnes, sed quia speciali atque recenti quadam lætitia propter eam afficitur. Quod accidit propter duo: primo, quoniam eam magis considerat quam alias oves; secundo, quoniam propter præcedentem de perditione ovis tristitiam, magis sentit oppositum gaudium. Hoc totum ad litteram sic est. — Mystice vero, homo iste est Christus, qui habuit centum oves, id est perfectum numerum electorum. Quumque una errasset, id est, humanum genus peccando perisset, reliquit nonaginta novem, id est novem ordines angelorum, in montibus, id est in cœlis, de quibus legitur, Levavi oculos meos in montes; et venit in mundum, quærens et salvans genus humanum. Magis autem lætatur Christus, et etiam angeli, de una ove perdita reperta, quam super nonaginta novem; vel, ut Lucas refert: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent pœnitentia. Non quod absolute loquendo, peccator pœnitens melior aut magis dilectus sit, quam multi justi perseverantes in bono; imo comparando statum statui, meliores sunt innocentes quam pœnitentes. Sed hæc ideo dicta sunt, quia de peccatore pœnitente habet Christus quoddam speciale gaudium. Lætatur enim Dominus in operibus suis. Et in Nehemia habetur: Gaudium Domini est fortitudo vestra. Et quia in his frequenter abundant fervor et gratia, in quibus abundavit malitia, sicque amabiliores redduntur.
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in cœlis est, id est in Patre cœlesti, ut pereat, id est damnetur, unus de pusillis istis. Quamvis enim divina voluntas sit causa salutis prædestinatorum, non tamen est causa damnationis reproborum; nec ipse vult eos damnari voluntate antecedente vel voluntate signi, sed voluntate consequente, considerata culpa eorum.
Sed posset aliquis dicere: Si non est voluntas Dei ut pereat unus ex pusillis, ergo voluntas Dei est ut omnes pusilli salventur. Quod etiam sacra Scriptura testatur. Dicit enim Apostolus, loquens de Deo: Qui, inquiens, vult omnes homines salvos fieri, et ad veritatis agnitionem venire. Et Petrus: Patienter, inquiens, agit Dominus, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam converti. Unde per Ezechielem Dominus loquitur: Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non ut convertatur et vivat? Et denuo: Nolo, inquit, mortem morientis. Sed si ita est, videtur sequi quod omnes salvabuntur. Nam teste Apostolo: Voluntati ejus quis resistit? In Isaia quoque perhibet Dominus: Consilium, inquiens, meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Denique omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra.
Hæc atque similia concordando respondet Damascenus, quod Dominus vult omnes salvari voluntate antecedente, non consequente: quæ duplex voluntas in Deo sola ratione distinguitur. Dicitur namque voluntas antecedens, qua quis aliquid vult secundum communem et absolutam considerationem ipsius. Hac voluntate vult princeps omnes subditos suos permanere in vita, in quantum sunt subditi sui. Voluntas vero consequens dicitur, qua quis aliquid vult, pensatis particularibus circumstantiis ejus. Hac voluntate vult princeps multos subditorum suorum occidi, in quantum sunt latrones, aut fures, vel rei publicæ adversantes. Itaque voluntas dicitur antecedens, quia secundum ordinem rationis præcedit distinctam considerationem rei, seu conditionem ipsius; consequens vero, quia consequitur eam. Sic ergo et Deus
I Tim. II, 4.
II Petr. III, 9.
Ezech. xviii, 23.
Ibid. 32.
Rom. IX, 19.
Is. XLVI, 10.
Ps. CXXXIV, 6. vult omnes salvari voluntate antecedente, considerando eos in quantum sunt creaturæ ad Dei imaginem factæ, beatitudinis susceptivæ; non autem voluntate consequente, videlicet in quantum sunt impii. Et quia voluntas fertur in rem sicut in se est, ideo voluntas antecedens, non est voluntas simpliciter, sed secundum quid; voluntas vero consequens est voluntas simpliciter. Ideo quidquid hac voluntate vult Deus, impletur. Et de ea loquuntur auctoritates quibus ostenditur adimpleri quidquid voluerit Deus. Potest etiam dici, quod non est voluntas ante Deum ut pereat aliquis, quoniam Deus vult omnes salvari, quantum in se est, ita quod ex parte ipsius non est defectus, nullumque ad se venientem repellit, quoniam singulis gratiam suam infundere est paratus, si fecerint quod in ipsis est. De hac materia plenius dixi super epistolas Pauli.
Superius docuit Christus ut neminem scandalizemus; nunc præcipit ut proximos ex caritate ædificemus, vitia eorum ordinate, pie et caritative increpando. Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Per fratrem intelligitur quilibet proximus. Quod autem dicitur, In te, intelligi potest tripliciter: Primo, secundum Augustinum, In te, id est te sciente: quia qui alio sciente peccat, quantum in se est illum scandalizat; sicque scientia culpæ læsiva est, sicut cognitio boni est ad melius provocativa. Secundo, juxta Hieronymum, In te, id est contra te directe, non contra Deum directe. Si enim fieret blasphemia vel impugnatio fidei, non oporteret servare ordinem subsequentem. Tertio, In te, id est, te solum læserit. Si enim alios læderet, vel coram aliis peccaret, non servaretur modus subscriptus. Vade, mentis prompto affectu, vel si opus est, etiam corporis gressu, et corripe eum inter te et ipsum solum, videlicet in secreto, ne confundatur, exasperetur, aut diffametur, et diffamatus de cetero non retrahatur a vitiis timore diffamiæ, sed fiat ei frons meretricis, et peccet sine rubore.39 Si te audierit aure mentali, id est, tuæ increpationi humiliter acquieverit, lucratus es fratrem tuum, id est, perditum recuperasti, et de jugo peccati ac damnatione diaboli eripuisti.
Si autem te non audierit, hoc est, verba tua contempserit, vel se excusaverit, vel id quod fecit, bonum esse affirmaverit, non peccatum, adhibe tecum unum testem vel duos, id est, in præsentia unius vel duorum testium corripe eum, ne cito coram omnibus diffametur, sed paulatim peccatum ejus deducatur in publicum, ut in ore, id est sermone, duorum testium vel trium, videlicet duorum quos adduxisti, et tui qui primo culpam novisti, stet, id est, probetur atque credatur, omne verbum quod delinquenti objicitur, scilicet accusatio. Quod si non audierit eos, qui simul tecum corripiunt eum, dic Ecclesiæ, id est prælato seu judici vel congregationi communiter, quid ille fecerit vel omiserit impie, et quomodo correptionem secretam ac testium adhibitionem abjecit, manens in sua duritia. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, id est gentilis, et publicanus, qui manifeste et quasi incorrigibiliter peccat, ut usurarii: id est, tunc omnino recedas, et retrahas te ab eo, quasi ab eo qui per excommunicationem ecclesiasticamque censuram separari meretur a communione fidelium.
Porro, quod Apostolorum et successorum eorum, videlicet prælatorum, excommunicatio et sententia vim habeant, et divino judicio approbentur, atque a Deo efficientiam sortiantur, ostendit Salvator subdendo: Amen dico vobis Apostolis, et in persona vestra successoribus vestris, quæcumque facta vel genera hominum alligaveritis, per excommunicationem, reprobationem, vel condemnationem, super terram, erunt ligata et in cœlo, id est, a Deo ligata reputabuntur, si tamen ordinate procedatur; et quæcumque solveritis, id est, dimiseritis seu relaxaveritis, super terram, erunt soluta et in cœlo.40 Hoc superius dictum est Petro, illicque diligentius expositum est.
Denique, quum præsens materia sit practica, utilis et quotidiana, oportet paulisper plenius loqui de correptione fraterna, de testium inductione, et publica denuntiatione. Primo ergo sciendum, quod vitium delinquentis consideratur dupliciter : Primo, in quantum nocet peccanti. Et sic peccantem arguere, actus est caritatis, ad quem omnes tenemur, quemadmodum et ad caritatem, quum ista correptio non sit nisi remedium contra peccatum. Unde in Ecclesiastico scriptum est :41 Unicuique mandavit Deus de proximo suo. Secundo, consideratur peccatum prout est aliorum scandalizativum, vel boni communis læsivum ac turbativum, aut divinæ majestatis inhonorativum. Sicque peccantem arguere, est actus justitiæ, pertinens ad prælatos ac judices potius quam ad alios ; quoniam talis correptio ordinatur præcipue ad debitam punitionem peccantis propter conservationem justitiæ, et non semper ad correctionem peccantis, quia interdum occiditur, ut vel sic alii terreantur, reprimantur a similibus malis.
Insuper, quum præceptum de correptione fraterna sit affirmativum, obligat semper, sed non ad semper. Propterea correptio ista exercenda est cum debitis circumstantiis actus virtuosi, videlicet pro loco, causa, et tempore, secundum quod utile est ad emendationem alterius. Unde fraterna correptio tribus modis omittitur : Primo, meritorie et ex caritate, quando videlicet congruum tempus exspectatur, vel de ampliori induratione peccantis probabiliter formidatur. Teste enim Scriptura, Qui derisorem instruit, ipse sibi injuriam facit;42 et, Non amat pestilens eum qui se corripit.43 Secundo, omittitur vitiose, et cum mortali peccato, ut dum ex cupiditate, vel timore corporalis pœnæ seu damni temporalis, vel simili causa quæ non est caritati præferenda, omittitur. Tertio, cum veniali peccato, ut dum causæ prædictæ correptionem fraternam retardant, non tamen omnino impediunt.
Denique subditi prælatos suos corripere debent in vitiis manifestis vel correptione dignis, servatis tamen debitis circumstantiis, scilicet congruo loco, non in conventu, debito tempore, et debita forma, non proterve et dure, sed reverenter et mansuete. Unde Apostolus Colossenses hortatur, ut episcopum suum, scilicet Archippum, filium Philemonis, cui Paulus brevem ac specialem scripsit epistolam, admoneant. dicens : Archippo dicite :44 Vide ministerium tuum quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Unde et Moyses qui quotidie angelico perfruebatur colloquio, documento ac magisterio, dedignatus non est viri gentilis Jethro increpationem et informationem recipere.45 Imo quo prælatus pluribus occupatur atque distrahitur, eo amplius indiget admonitione frequenti ac diligenti, nisi esset vehementer perfectus : quod non debet de se ipso sentire. Sed debet filiorum suorum humilem correptionem ac caritativam exhortationem dignanter et affectuose recipere. Ait enim Salomon in Proverbiis : Argue (inquiens) sapientem, et diliget te; da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.46
Præterea, fraterna correptio, ut est actus justitiæ pertinens ad prælatos, non est omittenda ob id ne correptus fiat deterior, quoniam talis correptio habet potestatem cogendi. Et ergo per pœnam compellendus est peccans, ut cesset a malo, si aliter nolit desistere. Ex tali quoque correptione utilitas oritur communitati, dum ordo justitiæ observatur, et alii exemplo puniti terrentur, ne agant similia. Propter quod scriptum est :47 Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.
Oportet insuper scire, quod quædam peccata sunt publica : et in talibus providere oportet, non solum peccanti, sed etiam aliis, ne scandalizentur. Talia itaque mox publice redarguenda sunt, prout Timotheo jubet Apostolus : Peccantem, in- quiens, coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.48 Quædam vero peccata contrariantur fidei, vel bono communi: et in talibus, quamvis occulta sint, statim procedendum est ad publicationem, ut si quis machinetur civitatem incendere, vel fidem aliorum corrumpere. Si tamen verisimiliter æstimet quis, quod taliter peccantem possit per secretam increpationem corrigere, potest primo occulte corripere. Quædam autem sunt peccata occulta soli peccanti nociva, et ei in quem peccat, qui ex ipsa peccati notitia læditur, quantum est ex parte peccantis: et in istis servandus est ordo correptionis quem hoc loco docet Salvator. Unde de necessitate præcepti est, ut publicam denuntiationem præcedat secreta correptio, et inter extrema hæc mediare debet testium inductio, sic ut ostensum est. Peccatum namque occultandum non est, ne putrescat in corde. Hinc Augustinus: Si neglexeris (inquit) corrigere, pejor eo qui peccavit efficieris; et iterum: Nescientes quis ad numerum prædestinatorum, et quis ad sortem reproborum pertineat, sic affici debemus caritatis affectu, ut omnes velimus salvari; et ideo omnibus fraternæ correptionis debemus affectum impendere sub spe divini auxilii.
Testium quoque inductio intelligi potest tripliciter: primo, ut per eos ostendatur peccanti id esse peccatum quod fecit, si forte hoc ignoret aut neget; secundo, ad convincendum peccantem, si denuo peccet; tertio, ad probandum quod correptor fecit id quod ad se pertinebat.
Sed his obviare videtur, quod in capitulis religiosorum fiunt proclamationes sine admonitione prævia. Augustinus etiam ait in regula, peccatum primo denuntiandum prælato quam testes inducantur. Unde nonnulli prælati subditis suis præcipere solent, ut si emendatione dignum quid noverint, sibi revelent: et tamen ad prælatum publica denuntiatio pertinet. — Et respondendum, quod proclamationes prædictæ, non sunt nisi de levibus culpis, quæ non derogant famæ, et sunt potius oblitarum commemorationes culparum, quam accusationes vel denuntiationes. Si vero aliquis gravia mala et famæ contraria, alteri in proclamando objiceret, ageret contra præceptum Salvatoris, cujus præceptorum transgressio mortale peccatum censetur. Præterea verbum Augustini intelligendum est de prælato, in quantum est singularis persona, non in quantum est judex et loco Ecclesiæ. Et simili modo de præcepto prælatorum jubentium sibi insinuari occulta peccata subditorum, dicendum est. Vehementer timeo, quod multi præscriptum ordinem correptionis fraternæ male observent, qui de peccato mortali indigent pertimescere.
Postremo, quam virtuosum sit correptionem patienter, gratanter et amorose recipere, quam item vitiosum sit eam abjicere, constat ex his quæ in Proverbiis sapientissimus Salomon loquitur: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus; et rursus: Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Ideo ait Psalmista: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. Et in Ecclesiastico scriptum est: Quam bonum est correptum ostendere pœnitentiam! sic enim effugies peccatum. Hinc Seneca notabiliter fatur: Moneberis libenter, et reprehenderis patienter. Si merito objurgavit te aliquis, scito quia profuit; si immerito, scito quia prodesse voluit. Non acerba, sed blanda timeas verba.
Quoniam vero in superioribus plura induxit et docuit Christus, ut nos ad caritatem et mutuam pacem provocaret, idcirco subdit quam utile sit concordiam possidere cum aliis, quatenus incitemur ad pacem sanctissimam. Iterum dico vobis: Si duo, et multo fortius si plures, ex vobis, hoc est de numero servorum meorum in caritate viventium, consenserint, id est, concorde animo idem senserint vel optaverint, super terram, id est in præsenti
Prov. xxix, 1.
Ibid. xiii, 18; xv, 32.
Ps. cxl, 5.
Eccli.xx, 4. peregrinatione atque exsilio, ubi est locus merendi ac demerendi, opportunitasque orandi, de omni re quamcumque petierint, id est de quocumque bono eis salubri, fiet illis, id est exaudientur, a Patre meo qui in cœlis est. Oportet enim ut petant quod decet et expedit, orentque perseveranter. Quum autem orat quis pro se, pie ac perseveranter, indubitanter exauditur a Deo. Ex quibus patet, quod spiritualis amicitia societasque fraterna ad interiorem profectum relata, fructuosa et ad gratiæ magnæ adeptionem proficua est. Frater enim qui juvatur a fratre, quasi urbs munita. Et quanto major est multitudo orantium, tanto deprecatio exaudibilior redditur, ceteris paribus.
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, id est in me, videlicet in caritate et gratia, vel secundum voluntatem meam, seu ad honorem et gloriam nominis mei, ut sint corporaliter spiritualiterque uniti, ibi sum in medio eorum, id est, inter eos atque in cordibus singulorum, per Spiritus Sancti directionem, piam gubernationem, et precum illorum gratiosam exauditionem. Tales ergo Christus custodit, protegit et illustrat: qui in Proverbiis testatus est, delicias suas esse cum filiis hominum.49 Unde per Moysen sæpe prædixit:50 Ego sum qui habito in medio filiorum Israel. Hinc ergo credendum generales synodos atque concilia, a Spiritu Sancto regi, et in medio totius conventus Deum laudantis, Christum clementer adsistere.5152
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit. Quoniam Petrus audivit Christum docentem, quod peccans in aliquem caritative monendus sit, quod fieri nequit, nisi peccatum ei ex corde dimittatur, saltem quantum ad culpam; ideo quærit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? id est, quot vicibus proximo meo in me peccanti indulgebo?53 An usque septies, id est septem vicibus? Quoniam Petrus novit Judæos ad talionem proclives, idcirco putavit se multum dicere, quum paratum se offerret ad ignoscendum septies. Dicit illi Jesus: Non dico tibi, et sub persona tua omni fideli, Usque septies tantum esse dimittendum; sed, Usque septuagies septies, id est toties quoties te offendit. Ponitur enim numerus determinatus pro numero indeterminato.5455 Nam toties oportet proximo in nos peccanti remittere, quoties volumus nobis peccantibus a Deo ignosci (a quo utique volumus nobis indesinenter ignosci, quotiescumque peccamus): aliter non possemus jugiter dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non ergo vincamur a malo, nec fatigemur bene agendo, sed incessanter parcamus peccantibus, culpam dimittendo.56 Pœna tamen dimittenda non est, si ex remissione pœnæ peccator ad peccandum fiat proclivior, vel alii scandalizentur, vel disciplina et ordo justitiæ periclitetur: imo tunc pertinet ad magnam caritatem infligere pœnam secundum juris processum. Propter quod dicit Augustinus: Peccat semel, ignovi; peccat secundo, ignovi; peccat tertio, vapulet.
Denique Christus proponit similitudinem valde terribilem, qua monstratur quam necesse sit proximo in se peccanti semper ignoscere, si quis velit divinam clementiam impetrare. Ideo, id est ex quo toties dimittendum est delinquenti, assimilatum est regnum cœlorum, id est status et regimen Ecclesiæ militantis, cujus conversatio est in cœlis, homini regi qui voluit rationem ponere, id est computationem et justam exactionem seu inquisitionem facere, cum servis suis. Et quum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta. Juxta litteram non est aliqua difficultas in ista parabola.
Porro juxta mysticum intellectum, dominus iste, est Christus Rex regum et Dominus universorum : qui licet in die extremi judicii, vel in hora mortis ac particularis judicii nullum peccatum relinquat inultum, nec tempus pœnitentiæ tribuat, tamen quotidie ponit rationem cum fidelibus per vicarios suos prælatos, per Scripturarum admonitiones, et per inspirationes internas. Per illum autem qui debuit decem millia talenta, intelligitur quicumque magnis multisque peccatis obnoxius.
25
Quum autem talis transgressor non haberet unde redderet, id est opera virtuosa ac satisfactoria quibus Deum placaret, et suæ justitiæ condignam recompensationem honoris pro illata injuria exhiberet, jussit eum dominus venundari, id est pœnis immergi, seu dæmonibus tradi, ut pro nummo culpæ, et pro peccatore eis tradito, solverent Deo nummum vindictæ, subserviendo divinæ justitiæ in punitione damnati. Ista facit Christus quotidie per communicationem et pronuntiationem Scripturæ prælatorum Ecclesiæ. Et uxorem ejus, et filios, id est sensualitatem seu insipientiam et opera mala, et omnia quæ habebat, quia omnia ista obligata sunt ad pœnam propter peccata, et reddi, id est divinæ justitiæ satisfieri pro peccatis illius. Procidens autem, id est se prosternens, servus ille, id est peccator Deo per pœnitentiam se humilians, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, id est, emendationem et satisfactionem meam clementer exspecta, nec statim me damnes, sed æterna supplicia in temporalem pœnam commuta, et omnia reddam tibi, id est, pro universis peccatis pœnitentiam et emendationem efficiam, et sicut te inhonoravi male agendo, sic te honorabo bene vivendo. Misertus autem dominus Jesus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei: quia quacumque hora peccator ingemiscit pro peccatis suis, omnia ei donantur, et larga Dei pietas veniam non dimidiat, sed omnia mortalia simul dimittit.57
26
Egressus autem, id est mente aversus, servus ille, liber a debito, sed servus peccati:58 egressus ergo, id est, Deum relinquens per recidivum peccati, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, id est modicum comparatione debiti sui ad Deum. Secundum Augustinum, omnis homo debitor est Dei, a quo multa bona sortitus est, et quem multum multisque modis offendit; et debitorem habet proximum suum qui in se peccavit, vel aliquid ei alio modo tenetur. Sed debitum quo proximus nobis obligatur, minimum est comparatione debiti quo Deo adstricti sumus, in quem tanto gravius est peccare, quanto major est dignitas ejus præ cunctis. Quod insinuatur in libro Regum, quo legitur: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo? Et tenens suffocabat, id est strangulabat eum, vitalem spiritum includendo, ne respiraret, dicens: Redde mihi quod debes. Hoc agunt crudeles, qui persolutionem et satisfactionem vindictæ a proximis suis violenter vel ultra vires eorum requirunt. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi, id est, solvam totum quod debeo, et satisfaciam tibi. Ille autem noluit acquiescere deprecanti, sed abiit, id est, cum conservo suo a se tento et comprehenso recessit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum: in quo patet ejus sæva nimis crudelitas.
C 30 D 31
Videntes autem conservi ejus quæ fiebant inter hos duos, contristati sunt valde: quia sicut ad caritatem pertinet de bono proximi exsultare, ita spectat ad eam de malo ejus tristari; et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant inter servos præfatos. Servi isti intelligi possunt angeli, qui sunt administratorii spiritus: quorum unus ait Joanni in Apocalypsi, Conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Hi tanquam diligentes custodes considerant facta nostra; et sicut de nostro profectu vere lætantur, ita de nostris peccatis et afflictionibus metaphorice contristari dicuntur, quia per modum dolentis se habent, dum displicet eis quod impie agimus. Hi narrant Christo, non quasi ignoranti, sed ut judicanti opera nostra,
1 Reg. 11, 25.
29
30
31
Hebr. 1, 14.
Apoc. xxii, 9. verba, etc., sicut Tobiæ angelus loquitur : Ego obtuli orationem tuam Domino.59 Secundo, per conservos intelligi possunt homines justi, prælati ac judices zelo æquitatis succensi : qui videntes quomodo unus opprimat alium, coram Deo cor suum effundunt, et divinam ultricem justitiam invocant, non zelo vindictæ, sed amore justitiæ, et ut in præsenti corrigatur crudelis, ne postea gravius judicetur.
Tunc, istis perceptis, vel circiter et cito post hæc, vocavit illum suffocatorem crudelemque servum dominus suus, videlicet Christus, qui quotidie quosdam per mortem ad se vocat; et ait illi: Serve nequam, id est nocivus in proximum, et domino infidelis, omne debitum, id est omnia peccata tua, dimisi tibi, quoniam rogasti me pro dilatione, et feci plusquam rogasti, omnia relaxando; nonne ergo oportuit et te, qui dominum tuum imitari debueras, et ad misericordiam naturali præcepto teneris, ut facias alteri quod tibi vis fieri (oportuit ergo debito condecentiæ ac præcepti, necessitateque finis, id est ad obtinendam salutem, necessarium fuit), misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum dimittens te liberum ?60
Et iratus dominus ejus, videlicet Christus, qui nunc irascitur, non per passionis commotionem inordinatam, sed justitiæ exsecutionem, tradidit eum tortoribus, puta dæmonibus, qui sunt infatigabiles impiorum punitores, saltem usque ad diem judicii, post quam omnes reprobi simul cruciabuntur a pœnis inferni, non a se invicem, ut aliqui dicunt; quoadusque redderet universum debitum, id est in æternum, quoniam in inferno exsistentes nunquam salubriter pœnitent, unde nec debitum solvunt satisfaciendo pro culpis. Sic et Pater meus cœlestis, qui est Pater meus per veram generationem, et naturæ identitatem, faciet vobis, mancipando vos pœnis æternis, si non remiseritis unusquisque fratri suo, hoc est proximo, de cordibus vestris, cordialiter diligendo injuriantem vel peccantem, et culpam penitus dimittendo, ita ut nil amaritudinis, iræ vel impatientiæ, inhæreat animæ vestræ.
Videtur autem hoc loco quodammodo insinuari, quod peccata semel dimissa, redeant eadem et vindicentur, quia de servo illo prædictum est, quod dominus tradidit eum tortoribus, quousque solveret debitum universum, et subditur: Sic Pater faciet vobis. Sed ut communiter jam teneatur, peccata dimissa non redeunt eadem, nec quoad culpam nec quoad pœnam, directe et integre; sed indirecte et aliquo modo redire dicuntur, in quantum sequentia vitia graviora et damnabiliora sunt propter ingratitudinem indultæ pietatis, et propter recidivum in eadem mala, sicut et periculosius est, eamdem corporis partem vulnerari quæ læsa est semel.
Footnotes
-
Job v, 2. ↩
-
Zach. 11, 8. ↩
-
Marc. 1x, 35. ↩
-
Jacob. 1v, 6; ↩
-
I Petr. v, 5. ↩
-
Eccl. 11, 20. ↩
-
Prov. 1, 32. ↩
-
Prov. 15, 33; XXIX, 23. ↩
-
Job , 1x, 4. ↩
-
Act. 1x, 4. ↩
-
Zach. ii, 8. ↩
-
I Cor. 11, 12. ↩
-
I Cor. viii, 12. ↩
-
Rom. 14, 13. ↩
-
Rom. xiv, 13. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Ibid. ix, 4. ↩
-
Prov. xv, 33; xxix, 23. ↩
-
Eccli. iii, 20. ↩
-
Marc. ix, 35. ↩
-
Prov. i, 32. ↩
-
Ps. cxviii, 165. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
1 Cor. xi, 19. ↩
-
Coloss. iii, 5. ↩
-
Rom. viii, 9. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Matth. xix, 12. ↩
-
Eccl. ix, 8. ↩
-
Eccli. ix, 8. ↩
-
Ps. cxviii, 37. ↩
-
Eccl. xxxi, 15. ↩
-
Eccli. xxxi, 15. ↩
-
Num. xv, 39. ↩
-
Eccl. xix, 26. ↩
-
Eccli. xix, 26. ↩
-
I Cor. VIII, 13. ↩
-
II Cor. XI, 29. ↩
-
Jer. III, 3. ↩
-
Matth. XVI, 19. ↩
-
Eccli. XVII, 12. ↩
-
Prov. IX, 7. ↩
-
Prov. XV, 12. ↩
-
Coloss. IV, 17. ↩
-
Exod. XVIII, 14-26. ↩
-
Prov. IX, 8, 9. ↩
-
Prov. XIX, 25. ↩
-
1 Tim. V, 20. ↩
-
1 Tim. viii, 31. ↩
-
Exod. xxv, 8; xxix, 45; ↩
-
Num.xxxxv, 34. ↩
-
Philipp.iii, 20. ↩
-
Apoc.xvii, 14; xix, 16. ↩
-
Prov.xviii, 19. ↩
-
Matth.vi, 12. ↩
-
Rom.xii, 21. ↩
-
Ezech. xviii, 21, 22. ↩
-
Joann. viii, 34. ↩
-
Tob. xii, 12. ↩
-
Matth. vn, 12. ↩
Chapter 34 of 47